|
<1 D><S 1><L 1> |
|
-CONCORDIA |
|
DISCORDANTIUM CANONUM |
|
AC PRIMUM |
|
DE IURE |
|
NATURAE ET CONSTITUTIONIS+ |
|
<2 1> -DISTINCTIO PRIMA.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et |
|
moribus. Ius naturae est, quod in lege et euangelio continetur, |
|
quo quisque iubetur alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur |
|
alii inferre, quod sibi nolit fieri. Unde Christus in euangelio: |
|
"Omnia quecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem |
|
facite illis. Haec est enim lex et prophetae." |
|
Hinc Ysidorus in V. libro Ethimologiarum -[c. 2.]+ ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Diuinae leges natura, humanae moribus constant. |
|
<T T> Omnes leges aut diuinae sunt, aut humanae. Diuinae |
|
natura, humanae moribus constant, ideoque he discrepant, |
|
quoniam aliae aliis gentibus placent. -@. 1.+ Fas lex diuina |
|
est: ius lex humana. Transire per agrum alienum, fas est, |
|
ius non est. |
|
<T P> -Gratianus.+ Ex uerbis huius auctoritatis euidenter datur |
|
intelligi, in quo differant inter se lex diuina et humana, cum |
|
omne quod fas est, nomine diuinae uel naturalis legis accipiatur, |
|
nomine uero legis humanae mores iure conscripti et traditi |
|
intelligantur. -@. 1.+ Est autem ius generale nomen, multas sub |
|
se continens species. |
|
Unde in eodem libro -[Etymolog. c. 3.]+ Ysidorus ait: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Ius genus, lex species eius est. |
|
<T T> Ius generale nomen est; lex autem iuris est species. |
|
Ius autem est dictum, quia iustum est. Omne autem ius |
|
legibus et moribus constat. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Quid sit lex. |
|
-[Isidor. eod. cap. 3.]+ |
|
<T T> Lex est constitutio scripta. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Quid sit mos. |
|
-[Isidor. eod. cap. 3. et lib. II. c. 10.]+ |
|
<T T> Mos autem est longa consuetudo, de moribus tracta |
|
tantumdem. |
|
<S 2><L 1> -2+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Quid sit consuetudo. |
|
-[Isidor. eod. cap. 3. et lib. II. c. 10.]+ |
|
<T T> Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, |
|
quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. -@. 1.+ Nec |
|
differt, an scriptura, an ratione consistat, quoniam et |
|
legem ratio commendat. -@. 2.+ Porro si ratione lex constat, |
|
lex erit omne, iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod |
|
religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod |
|
saluti proficiat. -@. 3.+ Vocatur autem consuetudo, quia in |
|
communi est usu. |
|
<T P> -Gratianus.+ Cum itaque dicitur: "non differt, utrum consuetudo |
|
scriptura, uel ratione consistat," apparet, quod consuetudo |
|
partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum |
|
utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio |
|
siue ius uocatur; quae uero in scriptis redacta non est, generali |
|
nomine, consuetudo uidelicet, appellatur. |
|
-@. 1.+ Est et alia diuisio iuris, ut in eodem libro -[V. c. 4.]+ |
|
testatur Ysidorus ita dicens: |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Que sint species iuris. |
|
-[Isidor. eod. c. 4.]+ |
|
<T T> Ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Quid sit ius naturale. |
|
-[Isidor. eod. c. 4.]+ |
|
<T T> Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod |
|
ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur, |
|
ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et |
|
educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, |
|
acquisitio eorum, quae celo, terra marique capiuntur; |
|
item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio, |
|
uiolentiae per uim repulsio. -@. 1.+ Nam hoc, aut si quid |
|
huic simile est, numquam iniustum, sed naturale equumque |
|
habetur. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Quid sit ius ciuile. |
|
-[Isidor. eod. c. 5.]+ |
|
<T T> Ius ciuile est, quod quisque populus uel ciuitas |
|
sibi proprium diuina humanaque causa constituit. |
|
<S 3><L 1> -3+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Quid sit ius gentium. |
|
-[Isidor. eod. c. 6.]+ |
|
<T T> Ius gentium est sedium occupatio, edificatio, munitio, |
|
bella, captiuitates, seruitutes, postliminia, federa pacis, |
|
induciae, legatorum non uiolandorum religio, conubia inter |
|
alienigenas prohibita. -@. 1.+ Hoc inde ius gentium |
|
appellatur, quia eo iure omnes fere gentes utuntur. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Quid sit ius militare. |
|
-[Isidor. eod. c. 7.]+ |
|
<T T> Ius militare est belli inferendi solempnitates, federis |
|
faciendi nexus, signo dato egressio in hostem uel commissio; |
|
item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, |
|
si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum |
|
gradus, premiorum honor, ueluti cum corona uel |
|
torques donantur; item predae decisio, et pro personarum |
|
qualitatibus et laboribus iusta diuisio, ac principis porcio. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Quid sit ius publicum. |
|
-[Isidor. eod. c. 8.]+ |
|
<T T> Ius publicum est in sacris et sacerdotibus et magistratibus. |
|
-+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Quid sit ius Quiritum. |
|
-[Isidor. eod. c. 9.]+ |
|
<T T> Ius Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent, |
|
nisi Quirites, id est Romani. -@. 1.+ In quo agitur de legitimis |
|
hereditatibus, de curationibus, de tutelis, de usucapionibus, |
|
quae iura apud nullum alium populum repperiuntur, |
|
sed propria sunt Romanorum, et in eos solos constituta. |
|
<1 D><S 3><L 28> |
|
<2 2> -DISTINCTIO II.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Constat autem ius Quiritum ex legibus et plebisscitis |
|
et senatusconsultis et constitutionibus principum et |
|
edictis siue prudentum responsis. |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Quid sit lex. |
|
-[Isidor. Etym. lib. V. c. 10. et l. II. c. 10.]+ |
|
<T T> Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum |
|
plebibus aliquid sanxerunt. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Quid plebisscitum. |
|
-[Isidor. eod. c. 11.]+ |
|
<T T> Plebisscita sunt, quae plebes tantum constituunt: et |
|
uocantur plebisscita, quod ea plebs sciat, uel quod sciscitatur |
|
et rogat, ut fiat. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Quid senatusconsultum. |
|
-[Isidor. eod. c. 12.]+ |
|
<T T> Senatusconsultum est, quod tantum senatores populis |
|
consulendo decernunt. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Quid constitutio uel edictum. |
|
-[Isidor. eod. c. 13.]+ |
|
<T T> Constitutio uel edictum est, quod rex uel imperator |
|
constituit uel edidit. |
|
<S 4><L 1> -4+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Que sint responsa prudentum. |
|
-[Isidor. eod. c. 14.]+ |
|
<T T> Responsa prudentum sunt que iurisconsulti respondere |
|
dicuntur consulentibus: unde responsa Pauli dicta sunt. |
|
Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri equitatis, qui |
|
institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus |
|
dissidentium lites contentionesque sopirent. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Que sint tribuniciae leges uel consulares. |
|
-[Isidor. eod. c. 15.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Quedam etiam leges dicuntur ab his, qui |
|
condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae. |
|
Nam et sub Octauiano Cesare suffecti consules Papius |
|
et Pompeius legem tulerunt, que a nominibus eorum |
|
appellatur Papia Pompeia, continens patrum premia pro |
|
suscipiendis liberis. Sub eodem quoque imperatore Falcidius |
|
tribunus plebis legem fecit, ne quis plus extraneis |
|
testamento legaret, quam ut quarta pars superesset heredibus, |
|
ex cuius nomine lex Falcidia nominata est. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Quid sit lex satyra. |
|
-[Isidor. eod. c. 16.]+ |
|
<T T> Satyra uero lex est, que de pluribus simul rebus |
|
eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate: |
|
unde et satyram scribere est poemata uaria condere, ut |
|
Oratii, Iuuenalis et Persii. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Que sint Rodiae leges. |
|
-[Isidor. eod. c. 17.]+ |
|
<T T> Rodiae leges naualium commerciorum sunt, ab insula |
|
Rodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus |
|
fuit. |
|
<1 D><S 4><L 30> |
|
<2 3> -DISTINCTIO III.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Omnes he species secularium legum partes sunt. |
|
Sed quia constitutio alia est ciuilis, alia ecclesiastica: ciuilis |
|
uero forense uel ciuile ius appellatur, quo nomine ecclesiastica |
|
constitutio appellatur, uideamus. -@. 1.+ Ecclesiastica constitutio |
|
nomine canonis censetur. Quid autem canon sit Ysidorus in |
|
libro VI. Ethimologiarum -[c. 16.]+ declarat dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Quid sit canon. |
|
<T T> Canon grece, latine regula nuncupatur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Unde regula dicatur. |
|
-[Isidor. eod. c. 16.]+ |
|
<T T> Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando |
|
aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, uel quod |
|
regat, uel normam recte uiuendi prebeat, uel quod distortum |
|
prauumque est corrigat. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Porro canonum alii sunt decreta |
|
Pontificum, alii statuta conciliorum. Conciliorum uero alia sunt |
|
uniuersalia, alia prouincialia. Prouincialium alia celebrantur |
|
auctoritate Romani Pontificis, presente uidelicet legato sanctae |
|
Romanae ecclesiae; alia uero auctoritate patriarcharum, uel |
|
<S 5><L 1> -5+ |
|
primatum, uel metropolitanorum eiusdem prouinciae. Hec |
|
quidem de generalibus regulis intelligenda sunt. |
|
-@. 1.+ Sunt autem quedam priuatae leges, tam ecclesiasticae |
|
quam seculares, que priuilegia appellantur. De quibus |
|
in V. libro Ethimologiarum -[cap. 18.]+ Ysidorus ait: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Quid sit priuilegium. |
|
<T T> Priuilegia sunt leges priuatorum, quasi priuatae leges. |
|
Nam priuilegium inde dictum est, quod in priuato feratur. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Officium uero secularium siue |
|
ecclesiasticarum legum est, precipere quod necesse est fieri, |
|
prohibere quod malum est fieri; permittere uel licita, ut premium |
|
petere, uel quedam illicita, ut dare libellum repudii, ne |
|
fiant grauiora. Unde in eodem libro -[C. 19.]+ Ysidorus scribit dicens: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Quid sit officium legum. |
|
<T T> Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: uir fortis |
|
petat premium; aut uetat, ut: sacrarum uirginum nuptias |
|
nulli petere liceat: aut punit, ut: qui cedem fecerit, capite |
|
plectatur; eius enim premio aut pena uita moderatur |
|
humana; aut precipit, ut: "Dilige Dominum Deum |
|
tuum." |
|
<1 D><S 5><L 21> |
|
<2 4> -DISTINCTIO IV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Causa uero constitutionis legum est humanam |
|
cohercere audaciam et nocendi facultatem refrenare, sicut in eodem |
|
libro -[V. c. 20.]+ Ysidorus testatur dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Quare leges sint factae. |
|
<T T> Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceatur |
|
audacia, tutaque sit inter improbos inocentia, et |
|
in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi |
|
facultas. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Preterea in ipsa constitutione legum |
|
maxime qualitas constituendarum est obseruanda, ut contineant |
|
in se honestatem, iustitiam, possibilitatem, conuenientiam et |
|
cetera, quae in eodem libro Ysidorus -[c. 21.]+ enumerat dicens: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Qualis debeat esse lex. |
|
<T T> Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, |
|
secundum consuetudinem patriae, loco temporique |
|
conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid |
|
per obscuritatem inconueniens contineat, nullo priuato |
|
commodo, sed pro communi utilitate ciuium conscripta. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ideo autem in ipsa constitutione ista |
|
consideranda sunt, quia cum leges institutae fuerint, non erit |
|
liberum iudicare de ipsis, sed oportebit iudicare secundum ipsas. |
|
Unde Augustinus ait in libro de uera religione: -[C. 31.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De legibus tunc est iudicandum, cum instituuntur, |
|
non cum institutae fuerint. |
|
<T T> In istis temporalibus legibus, quamquam de his homines |
|
iudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae |
|
<S 6><L 1> -6+ |
|
et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed |
|
secundum ipsas. |
|
<T P> -Gratianus.+ Leges instituuntur, cum promulgantur, firmantur, |
|
cum moribus utentium approbantur. Sicut enim moribus |
|
utentium in contrarium nonnullae leges hodie abrogatae sunt, |
|
ita moribus utentium ipsae leges confirmantur. Unde illud Thelesphori |
|
Papae (quo decreuit, ut clerici generaliter a quinquagesima |
|
a carnibus et deliciis ieiunent) quia moribus utentium |
|
approbatum non est, aliter agentes transgressionis reos non arguit. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Septem ebdomadibus a carne et deliciis ante |
|
pascha clerici abstineant. |
|
<T I> Thelesphorus Romae urbis Archiepiscopus omnibus |
|
Episcopis. -[epist. un.]+ |
|
<T T> Statuimus, ut septem ebdomadas ante sanctum |
|
pascha omnes clerici in sortem Domini uocati a carne |
|
ieiunent: quia sicut discreta debet esse uita clericorum a |
|
laicorum conuersatione, ita et in ieiunio debet fieri discretio. |
|
Has ergo septem ebdomadas omnes clerici a |
|
carne et deliciis ieiunent, et ymnis et uigiliis atque orationibus |
|
inherere die noctuque studeant. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Septimam ebdomadam Thelesphorus quadragesimae |
|
addit. |
|
<T I> Item Ambrosius in libro sermonum. |
|
<T T> Quadragesima sex septimanas habet, cui addidit Thelesphorus |
|
Pontifex septimam ebdomadam, et uocatum est |
|
hoc tempus quinquagesima. |
|
<T P> -Gratian.+ Quod similiter de eo capitulo est intelligendum, |
|
quod B. Gregorius -[I.]+ Augustino Anglorum Episcopo |
|
scribit dicens: |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> A quinquagesima ieiunandi propositum sumant, |
|
quos ecclesiastici gradus dignitas exornat. |
|
<T T> Denique sacerdotes et diaconi et reliqui, quos dignitas |
|
ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum |
|
ieiunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae |
|
institutionis adiiciant, et eorum, qui in laicali ordine consistunt, |
|
obseruantiam sicut loco, ita religione precellant. |
|
-@. 1.+ De ipsa uero die dominica hesitamus, quidnam dicendum |
|
sit, cum omnes laici et seculares illa die plus solito |
|
ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant, et nisi noua |
|
quadam auiditate usque ad medias noctes se ingurgitent, |
|
non aliter se huius sacri temporis obseruationem suscipere |
|
putant; quod utique non rationi, sed uoluptati, imo cuidam |
|
mentis cecitati asscribendum est, unde nec a tali consuetudine |
|
auerti possunt; et ideo cum uenia suo ingenio relinquendi |
|
sunt, ne forte peiores existant, si a tali consuetudine |
|
prohibeantur. Ut enim ait Salomon: "Qui multum emungit, |
|
elicit sanguinem." <T I> Et post pauca. <T T> -@. 2.+ Par autem est, ut |
|
quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus |
|
quoque, quae sementiuam trahunt originem carnis, ieiunemus, |
|
a lacte uidelicet, caseo et ouis. <T I> Et post pauca. <T T> -@. 3.+ Ceterum |
|
piscium esus ita Christiano relinquitur, ut ei infirmitatis |
|
<S 7><L 1> -7+ |
|
solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique |
|
qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum |
|
beluarum conuiuia preparet. -@. 4.+ Vinum quoque |
|
ita bibere permittimur, ut ebrietates omnino fugiamus; |
|
alioquin restat, ut omnia, quae corpori libent, similiter |
|
faciamus. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Hec etsi legibus constituta sunt, |
|
tamen quia communi usu approbata non sunt, se non obseruantes |
|
transgressionis reos non arguunt; alioquin his non obedientes |
|
proprio priuarentur honore, cum illi, qui sacris nesciunt |
|
obedire canonibus, penitus officio iubeantur carere suscepto; |
|
nisi forte quis dicat, hec non decernendo esse statuta, |
|
sed exhortando conscripta. Decretum uero necessitatem facit, |
|
exhortatio autem liberam uoluntatem excitat. |
|
<1 D><S 7><L 15> |
|
<2 5> -DISTINCTIO V.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Hec, que de priuilegiis et ceteris infra positis |
|
scripta sunt, tam secularibus quam ecclesiasticis legibus |
|
conueniunt. Nunc ad differentiam naturalis iuris et ceterorum |
|
reuertamur. -@. 1.+ Naturale ius inter omnia primatum obtinet |
|
et tempore et dignitate. Cepit enim ab exordio rationalis |
|
creaturae, nec uariatur tempore, sed immutabile permanet. |
|
-@. 2.+ Sed cum naturale ius lege et euangelio supra dicatur |
|
esse comprehensum, quedam autem contraria his, que in lege |
|
statuta sunt, nunc inueniantur concessa, non uidetur ius naturale |
|
immutabile permanere. In lege namque precipiebatur: |
|
"ut mulier si masculum pareret, quadraginta, si uero feminam, |
|
octuaginta diebus a templi cessaret ingressu;" nunc autem statim |
|
post partum ecclesiam ingredi non prohibetur. Item mulier, que |
|
menstrua patitur, ex lege immunda reputabatur; nunc autem |
|
nec, ecclesiam intrare nec sacrae communionis misteria percipere, |
|
sicut illa, que parit, uel illud, quod gignitur, nec |
|
statim post partum baptizari prohibetur. |
|
Unde eidem Augustino Gregorius -[I.]+ |
|
scribit, dicens: |
|
<4 1> -[C. I.+ <P 1> -PALEA.+ |
|
<T T> Cum enixa fuerit mulier, post quot dies intrare ecclesiam |
|
debeat, testamenti ueteris preceptione didicisti: quia |
|
pro masculo XXXIII., pro femina uero LXVI. diebus debet |
|
abstinere; quod tamen sciendum, quia in misterio accipitur. -]+ <P 0> |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Mulier in ipsa qua genuerit hora gratias actura |
|
ecclesiam intrare non prohibetur. |
|
-[Gregorius ibidem continenter.]+ |
|
<T T> Si mulier eadem hora, qua genuerit, actura gratias |
|
intrat ecclesiam, nullo pondere peccati grauatur; uoluptas |
|
<S 8><L 1> -8+ |
|
etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commixtione |
|
uoluptas est, in partu uero prolis gemitus. |
|
Unde ipsi primae mulieri dicitur: "In doloribus paries." |
|
Si itaque enixam mulierem prohibemus intrare ecclesiam, |
|
ipsam ei penam in culpam uertimus. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Mulierem enixam, uel quod ab ea genitum |
|
fuerit, eadem hora nihil prohibet baptizari. |
|
<T I> Item. -[Idem ad eundem.]+ |
|
<T T> Baptizari autem uel enixam mulierem, uel hoc, quod |
|
genuerit, si periculo mortis urgetur, uel ipsa hora eadem, |
|
qua gignit uel, eadem, qua natum est id quod gignitur, |
|
nullo modo prohibetur: ne, dum adhuc tempus ad prebendum |
|
redemtionis misterium queritur, interueniente |
|
paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Antequam puer ablactetur, uel mater purificetur, |
|
ad eius concubitum uir non accedat. |
|
<T I> Item. -[Gregor. ibid. continenter.]+ |
|
<T T> Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, |
|
quousque qui gignitur ablactetur. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<T T> Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo |
|
surrexit, ut mulieres filios quos gignunt, nutrire contemnant, |
|
eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant; quod uidelicet |
|
ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum, quia |
|
dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. -]+ <P 0> |
|
<T T> Si autem filios suos ex praua consuetudine aliis ad |
|
nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, |
|
uiris suis non debent admisceri: quippe et sine partus |
|
causa cum in menstruis consuetis detinentur, uiris suis |
|
misceri prohibentur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis |
|
uir ad menstruam mulierem accedat. -@. 1.+ Que tamen |
|
mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi |
|
ecclesiam intrare non ualet, quia ei naturae superfluitas in |
|
culpam non debet reputari, et per hoc, quod inuita |
|
patitur, iniustum est, ut ecclesiae priuetur ingressu. |
|
Nouimus namque, quod mulier, que fluxum patiebatur, |
|
sanguinis post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti |
|
eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim infirmitas sua |
|
recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit |
|
Domini uestimentum tangere, cur, que menstruam patitur |
|
sanguinis, ei non liceat ecclesiam intrare? Si |
|
enim ea bene presumsit, que uestimentum Domini in |
|
languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, |
|
cur non concedatur cunctis mulieribus, que naturae |
|
suae uitio infirmantur? -@. 2.+ Sanctae autem communionis |
|
<S 9><L 1> -9+ |
|
misterium in eisdem diebus percipere non debet |
|
prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non |
|
presumit, laudanda est; sed si perceperit, non est |
|
iudicanda. Bonarum quippe mentium est, etiam ibi culpas |
|
suas agnoscere, ubi culpa non est; quia sepe sine culpa |
|
agitur, quod uenit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, |
|
sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum |
|
est, ut esuriamus. |
|
<1 D><S 9><L 9> |
|
<2 6> -DISTINCTIO VI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Quia uero de naturae superfluitate sermo cepit haberi, queritur, |
|
an post illusionem, que per somnium accidere solet, corpus |
|
Domini quilibet accipere ualeat, uel si sacerdos sit, sacra |
|
misteria celebrare. |
|
<T A> De his ita scribit B. Gregorius -[I.]+ Augustino Anglorum |
|
Episcopo: -[resp. 11.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De multiplici genere illusionis. |
|
<T T> Testamentum ueteris legis hunc pollutum dicit, |
|
nisi aqua lotus fuerit, eique usque ad uesperam intrare |
|
ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus |
|
spiritualis intelligens quasi per somnium eum illudi |
|
reputat, qui temptatus immundicia ueris imaginibus in |
|
cogitatione inquinatur. Sed lauandus est aqua, ut culpam |
|
cogitationis lacrimis abluat, et nisi prius ignis tentationis |
|
recesserit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat. |
|
-@. 1.+ Sed est in eidem illusione necessaria ualde discretio, |
|
qua subtiliter pensare debeat, ex qua re accidat menti |
|
dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex |
|
naturae suae superfluitate aut infirmitate, aliquando ex |
|
cogitatione contingit pollutio. -@. 2.+ Et quidem cum ex |
|
naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo |
|
hec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens |
|
pertulisse magis dolendus est, quam fecisse. -@. 3.+ Cum |
|
uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis |
|
rapitur, atque idcirco humorum receptacula grauantur, |
|
<S 10><L 1> -10+ |
|
habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad |
|
prohibitionem sacri misterii percipiendi, uel missarum |
|
sollempnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut |
|
exhibere ministerium pro eo, quod sacerdos alius |
|
deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii, |
|
qui implere ministerium ualeant, illusio per crapulam |
|
facta a perceptione sacri misterii prohibere non debet, sed |
|
ab immolatione sacri misterii, ut arbitror, abstinere debet |
|
humiliter, si tamen dormientem turpi imaginatione |
|
non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque illusio |
|
nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus |
|
turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi |
|
ostenditur, ipsa mens rea non tunc, uel in suo iudicio |
|
libera cum se etsi in dormientis corpore nihil meminit |
|
uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit se in ingluuiem |
|
cecidisse. -@. 4.+ Sin uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur |
|
illusio in mente dormientis, patet animo reatus suus. |
|
Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia |
|
quod cogitauit sciens, hoc pertulit nesciens. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Peccatum non dicitur perpetratum cogitatione |
|
solum, sed delectatione et consensu. |
|
<T T> Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, |
|
in delectatione, uel (quod maius est) peccati consensu |
|
acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, |
|
uidelicet suggestione, delectatione, consensu: suggestio |
|
quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus |
|
per spiritum; quia et primo culpam serpens suggessit, Eua |
|
uelut caro delectata est, Adam uelut spiritus consensit. |
|
-@. 1.+ Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem |
|
delectationem et consensum iudex sui animus presideat. |
|
Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in |
|
mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum |
|
omnimodo perpetratum non est; cum uero caro delectari |
|
ceperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ad |
|
consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum |
|
cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen |
|
<S 11><L 1> -11+ |
|
est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. |
|
-@. 2.+ Et sepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat |
|
in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen |
|
animus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine |
|
anima delectari nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus |
|
reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur |
|
inuitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen |
|
delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer |
|
ingemiscat. Unde et ille celestis exercitus precipuus |
|
miles gemebat dicens: "Video aliam legem in membris |
|
meis repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem |
|
in lege peccati que est in membris meis." Si autem |
|
captiuus erat, minime repugnabat: quapropter et |
|
captiuus erat, et repugnabat. Igitur legi mentis eius lex, |
|
que in membris est, repugnabat; si autem repugnabat, |
|
captiuus non erat. Ecce itaque homo est (ut ita dixerim) |
|
captiuus, et liber: liber ex iustitia, quam diligit; captiuus |
|
ex delectatione, quam portat inuitus. -]+ <P 0> |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi. |
|
<T I> Item Ysidorus Sententiarum libro. -[Lib. III. Sent. |
|
de summo bono, cap. 6. (no. 13. 14.)]+ |
|
<T T> Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis |
|
illudimur; sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur, |
|
cogitationis affectibus preuenimur. Luxuriae |
|
quippe imagines, quas in ueritate gessimus, sepe dormientibus |
|
in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiscendo |
|
occurrunt. -@. 1.+ <T I> Item: <T T> Qui nocturna illusione polluitur, |
|
quamuis extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat |
|
inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat, |
|
suamque immunditiam statim fletibus tergat. |
|
<T P> -Gratian.+ His ita respondetur. In lege et euangelio |
|
naturale ius continetur; non tamen quecunque in lege et euangelio |
|
inueniuntur, naturali iuri coherere probantur. Sunt enim |
|
in lege quedam moralia, ut: non occides et cetera, |
|
quedam mistica, utpote sacrifitiorum precepta, et alia his |
|
similia. Moralia mandata ad naturale ius spectant atque ideo |
|
nullam mutabilitatem recepisse monstrantur. Mistica uero, quantum |
|
ad superficiem, a naturali iure probantur aliena, quantam ad |
|
moralem intelligentiam, inueniuntur sibi annexa; ac per hoc, etsi |
|
secundum superficiem uideantur esse mutata, tamen secundum |
|
moralem intelligentium mutabilitatem nescire probantur. -@. 1.+ Naturale |
|
ergo ius ab exordio rationalis creaturae incipiens, ut supra |
|
dictum est, manet immobile. Ius uero consuetudinis post naturalem |
|
legem exordium habuit, ex quo homines conuenientes in unum |
|
ceperunt simul habitare; quod ex eo tempore factum creditur, ex |
|
quo Cain ciuitatem edificasse legitur, quod cum diluuio |
|
propter hominum raritatem fere uideatur exstinctum, postea |
|
postmodum a tempore Nemroth reparatum siue potius immutatum |
|
existimatur, cum ipse simul cum aliis alios cepit opprimere; |
|
alii sua imbecillitate eorum ditioni ceperunt esse subiecti, |
|
unde legitur de eo: "Cepit Nemroth esse robustus |
|
uenator coram Domino," id est hominum oppressor et exstinctor; |
|
quos ad turrim edificandam allexit. |
|
<S 12><L 1> -12+ |
|
<1 D><S 12><L 1> |
|
<2 7> -DISTINCTIO VII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Ius autem constitutionis cepit a iustificationibus, |
|
quas Dominus tradidit Moisi dicens: "Si emeris seruum |
|
ebreum etc." |
|
Unde Ysidorus in libro V. Ethimologiarum -[c. 1.]+ ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De conditoribus legum. |
|
<T T> Moises gentis Hebreae primus omnium diuinas leges |
|
sacris literis explicauit. Foroneus rex Grecis primus leges |
|
iudiciaque constituit. Mercurius Trismegistus primus leges |
|
Egiptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus edidit. |
|
Licurgus primus Lacedemoniis iura ex Apollinis |
|
auctoritate confinxit. Numa Pompilius, qui Romulo successit |
|
in regno, primus leges Romanis edidit. Deinde cum populus |
|
seditiosos magistratus ferre non posset, decemuiros |
|
legibus scribendis creauit, qui leges ex libris Solonis in latinum |
|
sermonem translatas XII. tabulis exposuerunt. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Nomina eorum, qui leges XII. tabularum exposuerunt. |
|
-[Isidor. ibidem continenter.]+ |
|
<T T> Fuerunt autem hi App. Claudius, Genutius, Sextius, |
|
Veturius, Iulius, Manlius, Sulpitius, Curiatius, Romilius, |
|
Posthumius. Hi decemuiri legum conscribendarum electi |
|
sunt. Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius |
|
instituere uoluit, sed non perseuerauit obtrectatorum |
|
metu. Deinde Cesar cepit id facere, sed ante interfectus |
|
est. Paulatim autem antiquae leges uetustate atque incuria |
|
obsoleuerunt, quarum etsi iam nullus est usus, notitia tamen |
|
necessaria uidetur. Nouae a Constantino Cesare |
|
ceperunt et reliquis succedentibus, erantque permixtae et |
|
inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem |
|
Gregoriani et Ermogeniani codicem factum constitutionum |
|
a Constantini temporibus sub proprio cuiusque |
|
imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum |
|
uocauit. |
|
<1 D><S 12><L 35> |
|
<2 8> -DISTINCTIO VIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Differt etiam ius naturae a consuetudine et |
|
constitutione. Nam iure naturae sunt omnia communia omnibus, |
|
quod non solum inter eos seruatum creditur, de quibus legitur: |
|
"Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, etc." |
|
uerum etiam ex precedenti tempore a philosophis traditum |
|
inuenitur. Unde apud Platonem illa ciuitas iustissime ordinata |
|
traditur, in quia quisque proprios nescit affectus. Iure uero consuetudinis |
|
uel constitutionis hoc meum est, illud uero alterius. |
|
Unde Augustinus ait supra Iohannem: -[tract. VI. ad c. 1. |
|
@. 25. Ioannis]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Iure diuino omnia sunt communia omnibus: iure |
|
uero constitutionis hoc meum, illud alterius est. |
|
<T T> Quo iure defendis uillas ecclesiae, diuino, an humano? |
|
<S 13><L 1> -13+ |
|
Diuinum ius in scripturis diuinis habemus, humanum |
|
in legibus regum. Unde quisque possidet, quod |
|
possidet? Nonne iure humano? Nam iure diuino "Domini |
|
est terra et plenitudo eius." Pauperes et diuites |
|
Deus de uno limo fecit, et pauperes et diuites una terra |
|
supportat. Iure ergo humano dicitur: hec uilla mea est, |
|
hec domus mea est, hic seruus meus est. Iura autem |
|
humana iura imperatorum sunt: quare? Quia ipsa iura humana |
|
per imperatores et reges seculi Deus distribuit generi |
|
humano. <T I> Item. <T T> -@. 1.+ Tolle iura imperatoris, et quis |
|
audet dicere: hec uilla mea est, meus est iste seruus, |
|
hec domus mea est? Si autem, teneantur ista ab |
|
hominibus, regum iura fecerunt, uultis reticeamus leges, |
|
ut gaudeatis? etc. <T I> Item. <T T> -@. 2.+ Relegantur leges, |
|
ubi manifeste preceperunt imperatores, eos, qui preter |
|
ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen |
|
Christianum, nec uolunt in pace colere pacis auctorem, |
|
nihil nomine ecclesiae audeant possidere. -@. 3.+ Sed dicitis |
|
quid nobis et imperatori? Sed ut iam dixi, de iure |
|
humano agitur. Apostolus uoluit seruiri regibus, uoluit |
|
honorari reges, et dixit: "Regem reueremini." Noli |
|
dicere, quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? |
|
Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti, quid mihi |
|
et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ipsa iura renuntiasti |
|
humana, quibus possidentur possessiones. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Dignitate uero ius naturale simpliciter |
|
preualet consuetudini et constitutioni. Quecunque enim |
|
uel moribus recepta sunt, uel scriptis comprehensa, si naturali |
|
iuri fuerint aduersa, uana et irrita sunt habenda. |
|
Unde Augustinus ait, libro II.: -[lib. III. Confessionum c.8]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Aduersus naturale ius nulli quicquam agere licet. |
|
<T T> Que contra mores hominum sunt flagitia, pro morum |
|
diuersitate sunt uitanda, ut pactum gentis inter se aut |
|
consuetudine ciuitatis, uel lege firmatum, nulla ciuis aut |
|
peregrini libidine uioletur. Turpis est enim omnis pars suo |
|
uniuerso non congruens. -@. 1.+ Cum autem Deus aliquid |
|
contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam |
|
ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum; |
|
et si statutum non erat, instituendum est. |
|
-@. 2.+ Si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid, |
|
quod neque ante ipsum quisquam, nec ipse umquam |
|
<S 14><L 1> -14+ |
|
iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, |
|
immo contra societatem si non obtemperatur: |
|
(generale quippe pactum est societatis humanae, obtemperare |
|
regibus suis,) quanto magis Deo regnatori uniuersae |
|
creaturae suae, ad ea, que iusserit, sine dubitatione |
|
seruiendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanae |
|
maior potestas minori ad obediendum preponitur, |
|
ita Deus omnibus. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Mala consuetudo radicitus est euellenda. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa Hincmaro Remensi Archiepiscopo. |
|
-+ |
|
<T T> Mala consuetudo, non minus quam pernitiosa corruptela |
|
uitanda est, que nisi citius radicitus euellatur, |
|
in priuilegiorum ius ab impiis assumitur, et incipiunt |
|
preuaricationes et uariae presumtiones, celerrime non |
|
compressae, pro legibus uenerari et priuilegiorum more |
|
perpetuo celebrari. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Veritati et rationi consuetudo est postponenda. |
|
<T I> Item Augustinus de unico baptismo libro II. -[lib. III. |
|
de Baptismo, contra Donatistas, c. 6.]+ |
|
<T T> "Veritate manifestata cedat consuetudo ueritati": |
|
plane quis dubitet ueritati manifestatae consuetudinem |
|
cedere? <T I> Item: <T T> "Nemo consuetudinem rationi et ueritati |
|
preponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper |
|
excludit". |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Quelibet consuetudo ueritati est postponenda. |
|
<T I> Item Gregorius VII. Wimundo Auersano Episcopo. |
|
<T T> Si consuetudinem fortassis opponas, aduertendum est, |
|
quod Dominus dicit: "Ego sum ueritas." Non dixit: |
|
ego sum consuetudo, sed "ueritas." -@. 1.+ Et certe (ut |
|
B. Cipriani utamur sententia) quelibet consuetudo, quantumuis |
|
uetusta, quantumuis uulgata, ueritati est omnino postponenda, |
|
et usus, qui ueritati est contrarius, abolendus |
|
est. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Veritate reuelata, consuetudinem sibi cedere oportet. |
|
<T I> Item Augustinus in libro de baptismo paruulorum. |
|
-[lib. III. de Baptismo, contra Donatistas, cap. 5.]+ |
|
<T T> Qui contempta ueritate presumit consuetudinem sequi, |
|
<S 15><L 1> -15+ |
|
aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus ueritas reuelatur, |
|
aut circa Deum ingratus est, inspiratione cuius ecclesia |
|
eius instruitur. Nam Dominus in euangelio: |
|
"Ego sum," inquit, "ueritas": non dixit: ego sum consuetudo. |
|
Itaque ueritate manifestata ueritati cedat, consuetudo. |
|
Reuelatione ergo facta ueritatis cedat consuetudo |
|
ueritati, quia et Petrus, qui circumcidebat cessit Paulo |
|
ueritatem predicanti. Igitur cum Christus ueritas |
|
sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, |
|
quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Consuetudo rationi frustra opponitur. |
|
<T I> Idem in libro IV. de Baptismo. -[contra Donatistas, cap. 5.]+ |
|
<T T> "Frustra", inquit, "quidam, qui ratione uincuntur, |
|
consuetudinem nobis obiiciunt, quasi consuetudo maior sit |
|
ueritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod |
|
melius est a Spiritu sancto reuelatum." Hoc plane |
|
uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini preponenda |
|
est. Sed si consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet |
|
firmius retineri. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Rationem consuetudo impedire non debet. |
|
<T I> Item Ciprianus. -[in epistola ad Pompeium, contra |
|
epistolam Stephani.]+ |
|
<T T> Consuetudo, que apud quosdam irrepserat, impedire |
|
non debet, quo minus ueritas preualeat et uincat. Nam |
|
consuetudo sine ueritate uetustas erroris est: propter quod |
|
relicto errore sequamur ueritatem, scientes, quia et apud |
|
Esdram ueritas uicit, ut scriptum est: "Veritas ualet |
|
et inualescit in eternum, et uiuit et obtinet in secula |
|
seculorum." |
|
<T I> Idem. -[in epistola ad Iubaianum, circa med.]+ |
|
<T T> Ignosci potest simpliciter erranti, sicut de seipso dicit |
|
beatus apostolus Paulus: "Qui primo fui |
|
blasphemus, et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam |
|
merui, quia ignorans feci." Post inspirationem uero et |
|
reuelationem factam, qui in eo, quod errauerat, perseuerat, |
|
prudens et sciens iam non in uenia ignorantiae |
|
peccat: presumtione enim atque obstinatione quadam nititur, |
|
cum ratione superetur. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Dei ueritatem, non hominum consuetudinem sequi |
|
oportet. |
|
<T I> Idem. -[lib. II. ep. 3. ad Caecilium]+ |
|
<T T> Si solus Christus audiendus est, non debemus attendere, |
|
quid aliquis ante nos faciendum putauerit, sed quid, qui |
|
ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis |
|
<S 16><L 1> -16+ |
|
consuetudinem sequi oportet, sed Dei ueritatem, cum per |
|
Ysaiam prophetam loquatur Deus et dicat: "Sine causa |
|
colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes." |
|
<T P> -Gratianus.+ Liquido igitur apparet, quod consuetudo naturali |
|
iuri postponitur. |
|
<1 D><S 16><L 6> |
|
<2 9> -DISTINCTIO IX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quod autem constitutio naturali iuri cedat |
|
multiplici auctoritate probatur. |
|
Ait enim Augustinus ad Bonifatium: -[Comitem, |
|
epist L.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Leges principum naturali iuri preualere non debent. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<T T> Imperatores, quando pro falsitate contra ueritatem |
|
constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur |
|
perseuerantes; quando autem pro ueritate contra |
|
falsitatem constituunt bonas leges terrentur seuientes et |
|
corriguntur intelligentes. -]+ <P 0> |
|
<T T> -@. 1.+ Quicumque legibus imperatorum, que pro |
|
Dei ueritate feruntur, obtemperare non uult, acquirit grande |
|
supplicium. Quicumque ergo legibus imperatorum, que |
|
contra uoluntatem Dei feruntur, obtemperare non uult, |
|
acquirit grande premium. |
|
<P 1> -[+ -@. 2.+ Nam et temporibus prophetarum omnes reges, qui |
|
in populo Dei non prohibuerunt, nec euerterunt, que contra |
|
Dei precepta fuerant instituta, culpantur, et qui prohibuerunt |
|
et euerterunt, super aliorum merita laudantur. |
|
Et rex Nabuchodonosor, cum seruus esset idolorum, constituit |
|
sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed |
|
eius impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque |
|
fecerunt. Idem tamen rex, diuino correctus miraculo, |
|
piam et laudabilem legem pro ueritate constituit, ut |
|
quicumque diceret blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et |
|
Abdenago, cum domo sua penitus interiret. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Principes tenentur et ipsi uiuere legibus suis. |
|
<T I> Item ex uerbis Isidori libro III. Sententiarum, de summo |
|
bono, c. 53. |
|
<T T> Iustum est, principem legibus obtemperare suis. Tunc |
|
enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et |
|
ipse illis reuerentiam prebet. Principes legibus teneri suis, |
|
nec in se conuenit, posse damnare iura, que in subiectis |
|
constituunt. Iusta est enim uocis eorum auctoritas, si |
|
quod populis prohibent, sibi licere non patiantur. -]+ <P 0> |
|
<S 17><L 1> -17+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Scripturis canonicis tractatorum litterae deseruiunt. |
|
<T I> Idem in Prologo libri III. de Trinitate. |
|
<T T> -II. Pars.+ Noli meis litteris quasi canonicis scripturis |
|
inseruire. Sed in illis et quod non credebas cum inueneris, |
|
incunctanter crede: in istis autem, quod certum habebas, |
|
nisi certum intellexeris, noli firme tenere. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> In tractatorum opusculis multa corrigenda inueniuntur. |
|
<T I> Idem ad Vincentium, libro II. -[lib. IV de anima |
|
et eius origine, cap. I.]+ |
|
<T T> Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, |
|
ita multa esse in tam multis opusculis meis, que possunt |
|
iusto iudicio et nulla temeritate culpari. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> In scripturis canonicis mendacia non admittuntur. |
|
<T I> Idem ad Ieronimum, epistola VIII. -[XIX.]+ |
|
<T T> Ego solis eis scriptorum, qui iam canonici appellantur, |
|
didici hunc timorem honoremque referre, ut nullum |
|
eorum scribendo errasse audeam credere, ac si aliquid in |
|
eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati, nichil aliud |
|
quam uel mendosum esse codicem, uel non esse assecutum |
|
interpretem, quod dictum est, uel me minime intellexisse, |
|
non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate |
|
doctrinaque polleant, non ideo uerum putem, quia |
|
ita ipsi senserunt, sed quia mihi per alios auctores, uel |
|
canonicas uel probabiles rationes, quod a uero non abhorreat, |
|
persuadere potuerunt. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Libris ueterum ebrea uolumina, nouis greca |
|
auctoritatem impendunt. |
|
<T I> Idem. |
|
<T T> Ut ueterum librorum fides de ebreis uoluminibus |
|
examinanda est, ita nouorum greci sermonis normam |
|
desiderat. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Nichil auctoritatis canonicis remanebit scripturis, |
|
si ad eas mendacia fuerint admissa. |
|
<T I> Idem in Epistola I. ad Ieronimum. -[epist. IX.]+ |
|
<T T> Si ad scripturas sanctas admissa fuerint uel offitiosa |
|
mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Que tandem |
|
de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae |
|
falsitatis obteretur improbitas? |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Litteris omnium episcoporum sacra scriptura |
|
preponatur. |
|
<T I> Idem de unico baptismo libro II. -[Item de Baptismo |
|
contra Donatistas, lib. II. c. 3.]+ |
|
<T T> Quis nesciat sanctam scripturam canonicam, tam ueteris |
|
quam noui testamenti, certis terminis suis contineri, eamque |
|
posterioribus omnibus episcoporum litteris ita preponi, |
|
ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum |
|
uerum uel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum constiterit |
|
<S 18><L 1> -18+ |
|
esse? Episcoporum autem litteras, que post confirmatum |
|
canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem |
|
forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris, et |
|
per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque |
|
prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si |
|
quid in eis forte a ueritate deuiatum est? |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Contra diuina mandata calumpniae non colligantur |
|
ex quorumlibet dictis episcoporum. |
|
<T I> Idem ad Vincentium. -[epist. XLVIII. contra Donatistas]+ |
|
<T T> Noli frater contra diuina tam multa, tam preclara, |
|
tam indubitata testimonia colligere uelle calumpnias ex episcoporum |
|
scriptis, siue nostrorum, sicut Ylarii, siue (antequam |
|
pars Donati separetur,) Cipriani et Agrippini; |
|
primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis |
|
distinguendum est: non enim sic leguntur, tamquam ita ex |
|
eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi |
|
forte aliter sapuerint, quam ueritas postulat. In eo |
|
quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis |
|
dictum ab Apostolo accipere: "Et si quid aliter sapitis, |
|
quoque uobis Deus reuelauit". |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Non debetur par reuerentia canonicis scripturis et |
|
expositionibus earum. |
|
<T I> Idem in Epistola ad Fortunatum. -[Item ad Fortunatianum, |
|
epist. III.]+ |
|
<T T> Neque quorumlibet disputationes, quamuis catholicorum |
|
et laudatorum hominum, uelut scripturas canonicas habere |
|
debemus, ut nobis non liceat salua honorificentia, que illis |
|
debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis inprobare |
|
atque respuere, si forte inuenerimus, quod aliter senserint |
|
quam ueritas habet, diuino adiutorio uel ab aliis intellecta |
|
uel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales |
|
uolo esse intellectores meorum. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Exemplis ratio sana prefertur. |
|
<T I> Idem ad Casulanum. -[ad Marcellinum de ciuitate Dei |
|
lib. I. c. 22. @. 2.]+ |
|
<T T> Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est: cui |
|
quidem et exempla concordant, sed illa, que tantum digniora |
|
sunt imitatione, quantum excellentiora pietate. |
|
<T P> -Gratianus.+ Cum ergo naturalis iure nichil aliud precipiatur, |
|
quam quod Deus uult fieri, nichilque uetetur, quam quod |
|
Deus prohibet fieri; denique cum in canonica scriptura nichil |
|
aliud, quam in diuinis legibus inueniatur, diuine uero leges |
|
natura consistant: patet, quod quecumque diuinae uoluntati, seu |
|
canonicae scripturae contraria probantur, eadem et naturali iuri |
|
inueniuntur aduersa. Unde quecumque diuinae uoluntati, seu |
|
canonice scripture, seu diuinis legibus postponenda censentur, |
|
eisdem naturale ius preferri oportet. Constitutiones ergo uel |
|
ecclesiasticae uel seculares, si naturali iuri contrariae probantur, |
|
penitus sunt excludendae. |
|
<S 19><L 1> -19+ |
|
<1 D><S 19><L 1> |
|
<2 10> -DISTINCTIO X.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Constitutiones uero principum ecclesiasticis constitutionibus |
|
non preminent, sed obsecuntur. |
|
Unde Nicolaus Papa scribit episcopis in Concilio apud |
|
Conuicinum congregatis: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Lex imperatorum ecclesiastica iura dissoluere non potest. |
|
<T T> Lege imperatorum non in omnibus ecclesiasticis controuersiis |
|
utendum est, presertim cum inueniantur euangelicae |
|
ac canonicae sanctioni aliquotiens obuiare. |
|
<T I> Idem: <T T> Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed |
|
subtus. Imperiali iudicio non possunt iura ecclesiastica dissolui. |
|
-@. 1.+ Ad quod ostendendum, duorum horum, Innocentii |
|
scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia. |
|
Sanctus quidem Innocentius in decretali epistola sua ad |
|
Alexandrum Antiochenum episcopum ait: "Quod sciscitaris," |
|
inquiens, "utrum diuisis imperiali iudicio prouinciis, |
|
ut duae metropoles fiant, si duo metropolitani debeant |
|
nominari: non uisum est nobis ad mobilitatem necessitatum |
|
mundanarum Dei ecclesiam conmutari, honoresque |
|
aut diuisiones perpeti, quas pro suis faciendis causis |
|
duxerit imperator." Beatus Gregorius scribens ad |
|
Theotistam patriciam inter cetera: "Si", inquit, "religionis |
|
causa uincula matrimonii debere dissolui dicantur, |
|
sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, lex tamen |
|
diuina prohibuit." Ecce quemadmodum imperiali |
|
iudicio non possunt ecclesiastica iura dissolui. Ecce qualiter, |
|
quod lex humana concessit, lex diuina prohibuit. -@. 2.+ Non |
|
quod imperatorum leges (quibus sepe ecclesia utitur contra |
|
hereticos, sepe contra tirannos atque contra prauos |
|
quosque defenditur) dicamus penitus rennuendas, sed quod |
|
eas euangelicis, apostolicis atque canonicis decretis (quibus |
|
postponendae sunt) non posse inferre preiudicium |
|
asseramus. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Nichil quod euangelicis regulis obuiet, imperatori |
|
agere licet. |
|
<T I> Item Simachus -[Papa]+ in sexta Sinodo. -[Romana tempore |
|
Theodorici Regis.]+ |
|
<T T> Non licet imperatori, uel cuiquam pietatem custodienti |
|
aliquid contra diuina mandata presumere, nec quicquam, |
|
<S 20><L 1> -20+ |
|
quod euangelicis, propheticis aut apostolicis regulis |
|
obuiet, agere. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> In ecclesiasticis causis regia uoluntas sacerdotibus |
|
non est preferenda. |
|
<T I> Item Felix -[III.]+ Papa. |
|
<T T> Certum est, hoc rebus uestris esse salutare, ut cum |
|
de causis agitur Dei, iuxta ipsius constitutum regiam |
|
uoluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non preferre, |
|
et sacrosancta per eorum presules potius discere |
|
quam docere; ecclesiae formam sequi, non huic humanitus |
|
sequenda iura prefigere, neque eius sanctionibus |
|
uelle dominari, cuius Deus uoluit clementiae tuae piae |
|
deuotionis colla submittere, ne, dum mensura celestis dispensationis |
|
exceditur, eatur in contumeliam disponentis. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Moribus et decretis Romanorum Pontificum |
|
constitutiones contraire non possunt. |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Constitutiones contra canones et decreta Presulum |
|
Romanorum, uel bonos mores, nullius sunt momenti. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Que sacerdotum sunt, regibus usurpare non licet. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa. -[I. in epistola ad Michaelem Imperatorem, |
|
cuius initum est: "Proposueramus."]+ |
|
<T T> Imperium uestrum suis publicae rei cotidianis amministrationibus |
|
debet esse contentum, non usurpare que sacerdotibus |
|
Domini solum conueniant. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Tribunalia regum sacerdotali sunt potestati subiecta. |
|
<T I> Item Gregorius Naciancenus imperatoribus Constantinopolitanis. |
|
-[in oratione ad ciues Nazianzenos angoris plenos |
|
et magistratum iratum]+ |
|
<T T> Suscipitisne libertatem uerbi? libenter accipitis, quod |
|
lex Christi sacerdotali uos subiicit potestati atque istis tribunalibus |
|
subdit? Dedit enim et nobis potestatem, dedit |
|
principatum multo perfectiorem principatibus uestris. |
|
Aut numquid iustum uobis uidetur, si cedat spiritus carni, |
|
si a terrenis celestia superentur, si diuinis preferantur |
|
humana? |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Ecce quod constitutiones principum |
|
ecclesiasticis legibus postponendae sunt. Ubi autem euangelicis |
|
atque canonicis decretis non obuiauerint, omni reuerentia dignae |
|
habeantur. |
|
<S 21><L 1> -21+ |
|
Unde Augustinus ait in Dialogo contra Petilianum: -[id est |
|
lib. II. contra literas Petiliani, c. 58.]+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Leges imperatorum in adiutorium ecclesiae |
|
licet assumi. |
|
<T T> Si in adiutorium uestrum terreni imperii leges assumendas |
|
putatis, non reprehendimus. Fecit hoc Paulus |
|
cum aduersus iniuriosos Romanum ciuem se esse testatur. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Reges pontificibus pro eterna uita, et pontifices |
|
regibus pro temporalibus indigent. |
|
<T I> Item Ciprianus Iuliano. -[Nicolaus Papa I. in epist. VII. |
|
ad Michaelem Imperatorem]+ |
|
<T T> Quoniam idem mediator Dei et hominum est, homo |
|
Iesus Christus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis |
|
offitia potestatis utriusque discreuit propria uolens medicinali |
|
humilitate sursum efferri, non humana superbia |
|
rursum in inferna demergi: ut etiam Christiani imperatores |
|
pro eterna uita pontificibus indigerent, et pontifices |
|
pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus |
|
uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret |
|
incursibus, et "Deo militans minime se negotiis secularibus |
|
implicaret;" ac uicissim non ille rebus diuinis |
|
presidere uideretur, qui esset negotiis secularibus implicatus. |
|
-+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Leges imperatorum custodiri oportet. |
|
<T I> Item Leo IV. Lothario Augusto. |
|
<T T> De capitulis uel preceptis imperialibus uestris uestrorumque |
|
pontificum predecessorum irrefragabiliter custodiendis |
|
et conseruandis, quanto ualuimus et ualemus Christo |
|
propitio et nunc et in euum conseruaturos modis |
|
omnibus profitemur. Et si fortasse quilibet uobis aliter |
|
dixerit uel dicturus fuerit, sciatis eum pro certo mendacem. |
|
<S 22><L 1> -22+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Legis auctoritate dissoluitur quod contra eam fit. |
|
<T I> Item Iohannes VIII. Lodouico Imperatori. |
|
<T T> Vides, fili carissime, quia quod contra leges accipitur, |
|
per leges dissolui meretur. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Leges principum, et regulas patrum contempni |
|
non decet. |
|
<T I> Item Gelasius Rufino et Aprili Episcopis. |
|
<T T> Quis autem leges principum, aut patrum regulas, aut |
|
ammonitiones paternas debere dicat contempni, nisi qui |
|
impunitum sibi tantum estimet transire commissum? |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Seruentur ab omnibus Romanorum principum leges. |
|
<T I> Item Theodorico Regi. |
|
<T T> Certum est magnificentiam uestram leges Romanorum |
|
principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse |
|
precepit, multo magis circa reuerentiam beati Petri apostoli |
|
pro suae felicitatis augmento uelle seruari. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Romana lex nullius temeritate debet corrumpi. |
|
<T I> Item Leo IV. Lotario Augusto. |
|
<T T> Vestram flagitamus clementiam, ut sicut hactenus |
|
Romana lex uiguit absque uniuersis procellis, et quod pro |
|
nullius persona hominis reminiscitur esse corrupta, ita nunc |
|
suum robur proprium et uigorem obtineat. |
|
<1 D><S 22><L 23> |
|
<2 11> -DISTINCTIO XI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quod uero legibus consuetudo cedat, Ysidorus |
|
testatur in Sinonimis, libro II.: -[c. 16.]+ |
|
<S 23><L 1> -23+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Prauus usus ratione superetur et lege. |
|
<T T> Usus auctoritati cedat; prauum usum lex et ratio uincat. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Statutis Pontificum consuetudo cuiusquam refragari |
|
non potest. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa I. Michaeli Imperatori. |
|
<T T> Consequens est, ut quod ab huius sedis rectoribus plena |
|
auctoritate sancitur, nullius consuetudinis prepediente occasione, |
|
proprias sequendo tantum uoluntates remoueatur |
|
sed firmius atque inconcusse teneatur. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> A consuetudine Romanae ecclesiae membris |
|
dissentire non licet. |
|
<T I> Item Iulius Papa. -[I. ad Episcopos orientales, epist. I.]+ |
|
<T T> Nolite errare, fratres mei, doctrinis uariis et |
|
extraneis nolite abduci. Et instituta apostolorum et |
|
apostolicorum uirorum canonesque habetis: his fruimini, |
|
ut freti, contra cuncta inimicorum iacula persistere |
|
ualeatis. Satis enim indignum est, quemquam uel |
|
pontificum uel ordinum subsequentium hanc regulam refutare, |
|
quam beati Petri sedem et sequi uiderit, et docere. |
|
Multum conuenit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibi |
|
obseruatione concordet, que inde auctoritatem habet, ubi |
|
Dominus ecclesiae totius posuit principatum. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Usus et consuetudo legem et rationem uincere non potest. |
|
<T I> Item Codicis libro VII. titulo II. -[Imp. Constantinus A. ad |
|
Proculum, lib. VIII. Cod. tit. Quae sit longa consuetudo |
|
(t. 53. const. 2.)]+ |
|
<T T> Consuetudinis ususque longeui non uilis auctoritas |
|
<S 24><L 1> -24+ |
|
est: uerum non usque adeo sui ualitura momento, ut aut |
|
rationem uincat aut legem scriptam. |
|
-II. Pars. Gratianus.+ <T P> Cum uero nec sacris canonibus, |
|
nec humanis legibus consuetudo obuiare monstratur, inconcussa |
|
seruanda est. |
|
Unde Augustinus ait uel ex dictis Basilii: |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Inuiolabilis est consuetudo, que nec humanis legibus nec |
|
sacris canonibus obuiare monstratur. |
|
<T T> Ecclesiasticarum institutionum quasdam scripturis, |
|
quasdam uero apostolica traditione per successores in |
|
ministerio confirmatas accipimus; quasdam uero |
|
consuetudine roborata approbauit usus, quibus par |
|
ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus; unde |
|
quis uel aliquantulum sacrarum expertus scripturarum |
|
hesitauerit? Si enim attenderimus consuetudines ecclesiae |
|
non per scripturas a Patribus traditas nichil estimare, |
|
quantum religio detrimenti sit latura, intentiuum |
|
despicientibus liquido constabit. -@. 1.+ Que enim (ut inde |
|
ordiamur) scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit |
|
insigniri? uel que trifariam digesta super panem et |
|
calicem prolixae orationis uel consecrationis uerba commendauit? |
|
Nam non modo, quod in euangelio continetur |
|
uel ab Apostolo insertum secretis dicimus, sed et alia |
|
plura adicimus magnam quasi uim commendantia misteriis. |
|
Que orientem uersus nos orare litterarum forma |
|
docuit? Benedicimus fontem baptismatis oleo unctionis. |
|
Huc accedit, quod ter oleo inungimus quos baptizamus, |
|
<S 25><L 1> -25+ |
|
uerbis abrenuntiare satanae angelis eius informamus. |
|
Unde hec et alia in hunc modum non pauca, nisi tacita |
|
ac mistica traditione a Patribus ecclesiastico more ac |
|
reuerentiori diligentia sunt in ministeriis obseruata magis |
|
silentio quam publicata scripto? |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Laudabilis est consuetudo, que nichil fidei contrarium |
|
usurpat. |
|
<T I> Idem ad Casulanum presbiterum. |
|
<T T> Consuetudinem laudamus, que tamen contra fidem |
|
catholicam nichil usurpare dignoscitur. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Ubi auctoritas deficit, mos populi et maiorum instituta |
|
pro lege seruentur. |
|
<T I> Item ad eundem. -[B. Augustinus ad Casulanum, |
|
epist. LXXXVI.]+ |
|
<T T> In his rebus, de quibus nihil certi statuit diuina scriptura, |
|
mos populi Dei et instituta maiorum pro lege tenenda |
|
sunt. Et sicut preuaricatores legum diuinarum, ita contemptores |
|
consuetudinum ecclesiasticarum cohercendi sunt. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Auctoritate et traditione generali uel speciali |
|
ecclesia regitur. |
|
<T I> Idem in libro de christiana fide. |
|
<T T> Catholica ecclesia, per orbem diffusa, tribus modis |
|
probatur existere. Quicquid in ea tenetur, aut auctoritas |
|
est scripturarum, aut traditio uniuersalis, aut certe propria |
|
et particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur, |
|
uniuersali traditione maiorum nichilominus tota; priuatis |
|
uero constitutionibus et propriis informationibus unaqueque |
|
pro locorum uarietate, prout cuique uisum est, subsistit |
|
et regitur. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Valet ad fidem catholicae auctoritas ecclesiae. |
|
<T I> Idem in libro contra Manicheos. |
|
<T T> Palam est, quod in re dubia ad fidem ualeat auctoritas |
|
ecclesiae catholicae, que ab ipsis fundatissimis sedibus |
|
apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet |
|
episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur. |
|
<S 26><L 1> -26+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Ab apostolicis institutis non licet recedere. |
|
<T I> Item Leo. -[Papa ad Episcopos per Siciliam constitutos, |
|
epist IV. c. 6.]+ |
|
<T T> Hoc uestrae indicimus caritati, ut ab apostolicis institutis |
|
nullo ulterius recedatis excessu, quia inultum post |
|
hec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in |
|
aliquo crediderit negligendas. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Ab omnibus seruari debet, quod Romana seruat |
|
Ecclesia. |
|
<T I> Item Innocentius Decentio Episcopo. -[it. Inn. I. ad Decentium |
|
Episcopum Eugubinum, epist. I.]+ |
|
<T T> Quis nesciat aut non aduertat, id quod a principe |
|
apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc |
|
usque custoditur, ab omnibus debere seruari? nec superduci |
|
aut introduci aliquid, quod auctoritatem debeat |
|
uel aliunde accipere exemplum? presertim cum sit |
|
manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Ispanias, Africam |
|
atque Siciliam insulasque interiacentes nullum instituisse |
|
ecclesias, nisi eos, quos uenerabilis apostolus Petrus aut |
|
successores eius constituerunt sacerdotes; legant autem, |
|
si in istis prouinciis alius apostolus inuenitur, aut legitur |
|
docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inueniunt, |
|
oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a |
|
qua principium eos accepisse non dubium est: ne dum peregrinis |
|
sermonibus student, caput institutionum uideantur |
|
amittere. -@. 1.+ Sepe dilectionem tuam ad Urbem uenisse |
|
ac nobiscum in ecclesia conuenisse non dubium est, |
|
et quem morem uel in consecrandis misteriis, uel ceteris |
|
agendis arcanis teneat, agnouisse. Quod sufficere |
|
arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae uel reformationem, |
|
si predecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint, |
|
satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos |
|
nos esse duxisset; quibus idcirco respondemus, |
|
non quod te ignorare credamus, sed ut maiori auctoritate |
|
uel tuos instituas, uel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus |
|
errat, aut commoneas, aut indicare non differas, |
|
ut scire ualeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut |
|
alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem |
|
esse seruandam. |
|
<S 27><L 1> -27+ |
|
<1 D><S 27><L 1> |
|
<2 12> -DISTINCTIO XII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quod absque discretione iustitiae nulli agere licet. |
|
Unde Calixtus Papa -[I.]+ omnibus Episcopis: -[ait in Epistola I. |
|
ad Benedictum Episcopum.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Sine discretione iustitiae contra disciplinam Romanae |
|
ecclesiae nulli agere licet. |
|
<T T> Non decet a capite membra dissidere, sed iuxta |
|
scripturae testimonium omnia membra caput sequantur. |
|
Nulli uero dubium est, quod apostolica ecclesia mater sit |
|
omnium ecclesiarum, a cuius uos regulis nullatenus conuenit |
|
deuiare. Et sicut filius uenit facere uoluntatem patris, |
|
sic et uos uoluntatem implete uestrae matris, que est ecclesia, |
|
cuius caput, ut predictum est, Romana existit ecclesia. |
|
Quicquid ergo sine discretione iustitiae contra huius disciplinam |
|
actum fuerit, ratum habere nulla ratio permittit. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Apostolicis preceptis nullus superbe resistat. |
|
<T I> Item Gregorius. -[Papa IV.]+ |
|
<T T> Preceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed |
|
per obedientiam, que a sancta Romana et apostolica |
|
auctoritate iussa sunt, salutifere impleantur, si eiusdem sanctae |
|
ecclesiae Dei, que est caput uestrum, communionem |
|
habere desideratis. -@. 1.+ Non nouum aliquid presenti |
|
iussione precipimus, sed illa, que olim uidentur indulta, |
|
firmamus: cum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis |
|
causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad |
|
sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat |
|
referri, et inde normam sumere, unde sumpsit exordium, |
|
ne caput institutionis uideatur omitti. Cuius auctoritatis |
|
sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae |
|
petrae, super quam Christus uniuersalem ecclesiam |
|
fundauit, soliditate diuelli. Si quis hec apostolicae |
|
sedis precepta non obseruauerit, percepti honoris esse |
|
hostis non dubitetur. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non est resistendum consuetudini, cui canonica |
|
non obsistit auctoritas. |
|
<T I> Item Nicolaus Michaeli Imperatori. -[Leo IX. |
|
Michaeli Episcopo Constantinopolitano, epist. I. c. 29. et |
|
Nicolaus I. epist. II. ad Photium.]+ |
|
<T T> Scit sancta Romana ecclesia, quod nichil obsunt saluti |
|
<S 28><L 1> -28+ |
|
credentium diuersae pro loco et tempore consuetudines, |
|
si illis canonica non obsistit auctoritas, pro qua eis obuiare |
|
debeamus, unde nil iudicamus eis debere uel posse |
|
resisti. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Consuetudines, que fidei non offitiunt, ut a |
|
maioribus traditae sunt, obseruentur. |
|
<T I> Item Ieronimus ad Lucinum. -[epist. XXVIII.]+ |
|
<T T> Illud breuiter te admonendum puto, traditiones ecclesiasticas, |
|
presertim que fidei non offitiant, ita obseruandas, |
|
ut a maioribus traditae sunt, nec aliorum consuetudinem |
|
aliorum contrario more subuerti. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Traditiones a patribus institutae, non |
|
sunt infringendae. |
|
<T I> Item Nicolaus Incmaro Episcopo. |
|
<T T> Ridiculum est, et satis abominabile dedecus, ut traditiones, |
|
quas antiquitus a patribus suscepimus, infringi |
|
patiamur. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Mores diuturni pro lege sunt habendi. |
|
<T I> Item Iustinianus Constitutionum libro I. titulo I. -[Institutionum |
|
lib. I. tit. 2. de iure nat. @. 9.]+ |
|
<T T> Diuturni mores nisi legi sunt aduersi consensu utentium |
|
approbati legem imitantur. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Quicquid fit contra longam consuetudinem, |
|
reuocari oportet. |
|
<T I> Item Codicis libro VIII. c. 52. titulo 2. -[tit. 53. quae sit |
|
longa consuetudo l. 1.]+ |
|
<T T> Consuetudo precedens et ratio, que consuetudinem |
|
suasit, tenenda est. Et quicquid contra longam consuetudinem |
|
fiet, ad sollicitudinem suam reuocabit preses |
|
prouinciae. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Immota maneat consuetudo, que contra |
|
fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur. |
|
<T I> Item Gregorius uniuersis Episcopis Numidiis. -[lib. I. |
|
epist. LXXV.]+ |
|
<T T> Nos consuetudinem, que contra fidem catholicam |
|
nichil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, |
|
siue de primatibus constituendis, siue de ceteris |
|
capitulis, exceptis iis, qui ex Donatistis ad episcopatum perueniunt, |
|
quos prouehi ad primatus dignitatem (etiam cum |
|
<S 29><L 1> -29+ |
|
ordo eos deferat ad locum eundem) modis omnibus prohibemus. |
|
Suffitiat autem illis commissae sibi plebis curam |
|
gerere, non autem illos antistites, quos catholica fides in |
|
ecclesiae sinu et edocuit et genuit, ad obtinendum culmen |
|
primatus anteire. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Non negentur que consuetudinis sunt. |
|
<T I> Item Gregorius. -[ad Maximum Salonitanum Episcopum |
|
lib. VII. Regest epist. 81.]+ |
|
<T T> Quemadmodum illicita perpetrare non patimur, sic |
|
que consuetudinis sunt non negamus. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Non locus consuetudinem, sed consuetudo locum |
|
commendat. |
|
<T I> Item ad Augustino Anglorum Episcopo. -[resp. ad |
|
interrog. 3.]+ |
|
<T T> Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, |
|
in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet, ut siue |
|
in Romana, siue in Gallicorum, siue in qualibet ecclesia |
|
inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, |
|
sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, que adhuc in fide |
|
noua est, institutione precipua, que de multis ecclesiis |
|
colligere potueris, infundas. Non enim pro locis res, sed |
|
pro rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque |
|
ecclesiis que pia, que religiosa, que recta sunt, elige, et |
|
hec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in |
|
consuetudinem depone. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Quod neque contra fidem, neque contra bonos |
|
mores esse conuincitur, indifferenter est habendum. |
|
<T I> Item Augustinus ad Ianuarium. -[epist. CXVIII. |
|
cap. 1. et 2]+ |
|
<T T> Illa autem, que non scripta, sed tradita custodimus, |
|
que quidem toto terrarum orbe obseruantur, datur intelligi |
|
uel ab ipsis apostolis, uel plenariis conciliis, (quorum est in |
|
ecclesia saluberrima auctoritas), commendata atque statuta |
|
retineri: sicuti id quod Domini passio et resurrectio et |
|
ascensio in celum, aduentus Spiritus sancti anniuersaria |
|
solennitate celebratur: et si quid aliud tale occurrerit, |
|
quod seruetur ab uniuersis, quacunque se diffundit |
|
ecclesia. -@. 1.+ Alia uero, que per loca terrarum regionesque |
|
uariantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbatum, |
|
alii non: alii uero quotidie communicant corpori et |
|
sanguini domini, alii certis diebus accipiunt: et si quid |
|
aliud huiusmodi animaduerti potest, totum hoc genus rerum |
|
liberas habet obseruationes; quod enim neque contra |
|
fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, |
|
indifferenter habendum, et pro eorum, inter quos uiuitur, |
|
<S 30><L 1> -30+ |
|
societate seruandum est. Mater Mediolanum me secuta |
|
inuenit ecclesiam sabbato non ieiunantem; ceperat |
|
fluctuare quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatissimae |
|
memoriae Ambrosium episcopum; at ille ait: cum |
|
Romam uenio, sabbato ieiuno, cum Mediolani sum, non |
|
ieiuno. Sic et tu, ad quam forte ecclesiam ueneris, eius |
|
morem serua, si cuiquam non uis esse scandalum, nec |
|
quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa |
|
est. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Hoc autem de consuetudine illa |
|
intelligendum est, que uel uniuersalis ecclesiae usu, uel temporis |
|
prolixitate roboratur. Ceterum, si pro uarietate temporum |
|
uel animorum uariae consuetudines introducantur, inuenta |
|
opportunitate, resecandae sunt potius quam obseruandae. |
|
Unde Augustinus scribit ad inquisitiones Ianuarii: |
|
-[epist. CXIX. c. 19.]+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Resecanda sunt, que neque auctoritate, neque moribus |
|
uniuersitatis comprobantur. |
|
<T T> Omnia talia, que neque sanctarum scripturarum auctoritatibus |
|
continentur, nec in conciliis episcoporum statuta |
|
inueniuntur, nec consuetudine uniuersae ecclesiae roborata |
|
sunt, sed diuersorum locorum diuersis moribus innumerabiliter |
|
uariantur, ita ut uix aut numquam omnino |
|
inueniri possint causae, quas in eis constituendis homines |
|
secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione |
|
resecanda existimo. Quamuis enim neque hoc inueniri possit, |
|
quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem, |
|
quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis |
|
misericordia Dei esse uoluit liberam, ideo seruilibus |
|
oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudeorum, |
|
qui etiamsi tempus libertatis non cognouerint, legalibus |
|
tamen sacramentis, non humanis presumtionibus subiciuntur. |
|
-+ |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Omnes prouinciales eundem in psallendo modum |
|
teneant, quem metropolitanam sedem habere cognouerint. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano. -[XI. c. 3.]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ De his, qui contra Apostoli uoluntatem |
|
circumferuntur omni uento doctrinae, placuit sancto concilio, |
|
ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscuiusque |
|
prouinciae ciues, rectoresque ecclesiarum unum eundemque |
|
in psallendo teneant modum, quem metropolitana in |
|
sede cognouerint institutum, nec aliqua diuersitate cuiusque |
|
ordinis uel offitii a metropolitana se patiantur sede disiungi. |
|
Sic enim iustum est, ut inde unusquisque sumat regulas |
|
magisterii, unde honoris consecrationem accipit, ut iuxta |
|
maiorum decreta sedes, que uniuscuiusque sacerdotalis |
|
<S 31><L 1> -31+ |
|
dignitatis est mater, sit ecclesiasticae magistra rationis. |
|
Abbatibus sane indultis offitiis, que iuxta uoluntatem sui |
|
episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera offitia publica, |
|
id est uesperam, matutinum, siue missam, aliter |
|
quam in principali ecclesia celebrare non liceat. -@. 1.+ |
|
Quisquis autem horum decretorum uiolator exstiterit, sex |
|
mensibus communione priuatus apud metropolitanum sub |
|
penitentiae censura maneat corrigendus: quatenus apud |
|
illum et preteritae transgressionis culpam lacrimis diluat, |
|
et necessariam offitiorum doctrinam studiose addiscat. -@. 2.+ |
|
Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus |
|
totius suae prouinciae pontifices uel sacerdotes adstringat, |
|
sed etiam ceteri episcopi subiectos sibi ecclesiarum rectores |
|
obtemperare institutionibus cogant. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Ordo seruetur in matutinis et uespertinis offitiis |
|
unus et idem. |
|
<T I> Item ex Concilio Bracarensi. -[I. cap. 1.]+ |
|
<T T> Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque |
|
idem psallendi ordo in matutinis uel uespertinis offitiis teneatur, |
|
et non diuerse ac priuate, neque monasteriorum |
|
consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae. |
|
<1 D><S 31><L 22> |
|
<2 13> -DISTINCTIO XIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Item aduersus naturale ius nulla dispensatio |
|
admittitur; nisi forte duo mala ita urgeant ut alterum eorum |
|
necesse sit eligi. |
|
Unde in Concilio Tolletano VIII. -[c. 2.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Minus malum de duobus est eligendum. |
|
<T T> Duo mala, licet cautissime sint precauenda tamen |
|
si periculi necessitas unum ex his temperare compulerit, |
|
id debemus resoluere, quod minori nexu noscitur obligari. |
|
Quid autem leuius ex his, quidue grauius sit, purae rationis |
|
acumine inuestigemus. Etenim dum peierare compellimur, |
|
creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus. |
|
Cum uero noxia promissa complemus et Dei iussa |
|
contempnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et |
|
nos ipsos crudeliori mortis gladio trucidamus. Illic enim |
|
dupplici culparum telo perimimur, hic tripliciter iugulamur. |
|
-+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius in Moralibus parte VI. libro XXXV. c. XIV. |
|
-[in c. 40. Iob. I. XXXII. c. 17. 18. 19. et 20.]+ |
|
<T T> Nerui testiculorum Leuiathan perplexi sunt, quia suggestionum |
|
illius argumenta implicatis inuentis alligantur, |
|
ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse fugere |
|
peccatum appetant, hoc sine alio peccati laqueo non |
|
<S 32><L 1> -32+ |
|
euadant, et culpam faciant dum uitant, atque nequaquam |
|
se ab una ualeant soluere, nisi in alia se consentiant |
|
ligare. Quod melius ostendimus, si qua ex conuersatione |
|
hominum alligationis huius exempla proferamus. |
|
-@. 1.+ Ecce quidam, dum mundi huius amicitias appetit, |
|
cuilibet alteri similem sibi uitam ducenti, quod secreta |
|
illius omni silentio contegat, se iureiurando constringit. Sed |
|
is, cui iuratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita |
|
ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem, qui |
|
iusiurandum prebuit, ad mentem reuertitur et diuersis hinc |
|
inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, |
|
ne silentio adulterii simul et homicidii particeps fiat, prodere |
|
trepidat, ne reatu se periurii obstringat. Perplexis |
|
ergo neruis testiculorum ligatus est, qui in quamlibet partem |
|
declinet, metuit, ne a transgressionis contagione liber |
|
non sit. -@. 2.+ Alius cuncta, que mundi sunt, deserens, ac |
|
per omnia frangere proprias uoluntates querens, alieno se |
|
subdere regimini appetit, sed eum, qui sibi ad Deum |
|
preesse debeat, minus cauta inquisitione discernit: quia |
|
fortasse is, qui sine iudicio eligitur, cum preesse iam ceperit, |
|
agere que Dei sunt prohibet, que mundi sunt iubet. |
|
Pensans itaque subditus, uel que sit culpa inobedientiae, |
|
uel quod contagium secularis uitae, et obedire trepidat, et |
|
non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis preceptis |
|
deserat, aut rursus non obediens Deum in electo priore |
|
contempnat. -@. 3.+ Alius pensare pondus honoris ecclesiastici |
|
negligens id locum regiminis premiis ascendit. Sed |
|
quia omne, quod hic eminet, plus meroribus afficitur, quam |
|
honoribus gaudet, dum cor tribulatione premitur, ad |
|
memoriam culpa reuocatur, doletque se ad laborem cum |
|
culpa peruenisse, et quam sit iniquum, quod admiserit, ex |
|
ipsa fractus difficultate cognoscit. Reum se igitur cum |
|
impensis premiis agnoscens, uult adeptae sublimitatis |
|
locum deserere, sed timet, ne grauius delictum sit suscepti |
|
gregis custodiam reliquisse; uult suscepti gregis curam |
|
gerere, sed formidat, ne deterior culpa sit, regimina pastoralis |
|
gregis empta possidere. Per honoris ergo ambitum |
|
ligatum culpa hinc inde se conspicit. Esse quippe sine |
|
reatu criminis neutrum uidet, si aut susceptus semel grex |
|
relinquitur, aut rursum sacra actio seculariter empta teneatur. |
|
Undique metuit et suspectus latus omne pertimescit, |
|
ne aut stans in empto regimine non digne, lugeat quod non |
|
etiam deserens emendat, aut certe regimen deserens, dum |
|
aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione |
|
committat. |
|
-II. Pars.+ <T T> -@. 4.+ Est tamen, quod ad destruendas Behemot |
|
uersutias subtiliter fiat, ut cum mens inter minora |
|
et maxima peccata constringitur, si omnino nullus |
|
sine peccato aditus patet, minora semper eligantur; quia et |
|
qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in |
|
fugam precipitat, ubi breuior murus ingeritur. Hinc |
|
Paulus, cum quosdam in ecclesia incontinentes aspiceret, |
|
concessit minima, ut maiora declinarent, dicens: "Propter |
|
<S 33><L 1> -33+ |
|
fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat." |
|
Et quia tunc solum coniuges in admixtione sunt sine culpa, |
|
cum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole |
|
miscentur, ut hoc etiam, quod concesserat sine culpa (quamuis |
|
minima) non esse monstraret, ilico adiunxit: "Hoc |
|
autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium." |
|
Non enim est sine uitio, quod ignoscitur, non precipitur. |
|
Peccatum profecto uidit, quod posse indulgeri |
|
preuidit. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis |
|
subdimur, ne in magnis sine uenia peccemus. -@. 5.+ Itaque |
|
plerumque neruorum Behemot istius perplexitas |
|
soluitur, dum ad uirtutes maximas per commissa minora |
|
transitur. |
|
<1 D><S 33><L 14> |
|
<2 14> -DISTINCTIO XIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Verum hoc in una eademque persona intelligitur. |
|
Ceterum an in diuersis eadem dispensatio locum habeat, uidelicet, |
|
ut committamus minora, ne alii grauioribus implicentur, merito |
|
queritur. |
|
De his ita scribit Augustinus libro Questionum super |
|
Genesim: -[cap. 42.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non sunt a nobis aliqua committenda delicta, ne alii |
|
grauiora committant. |
|
<T T> Quod ait Sodomitis Loth: "Sunt mihi duae filiae, que |
|
nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos, utimini illis, |
|
sicut placuerit uobis: tantum in uiros istos ne faciatis iniquum:" |
|
quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, |
|
ut uiri hospites eius nichil a Sodomitis tale paterentur, |
|
utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumcumque |
|
peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne |
|
alius grauius malum faciat; an potius perturbationi Loth |
|
non consilio tribuendum sit, qui hoc dixerit, merito queritur. |
|
Et nimirum periculosissime admittitur hec compensatio. |
|
Si autem perturbationi humanae tribuitur et menti |
|
tanto malo permotae, nullo modo imitanda est. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Consuetudinis autem uel constitutionis |
|
rigor nonnumquam relaxatur. |
|
Unde Leo Papa ait: -[ad Rusticum Narbonensem Episc. |
|
epist. XC. ante cap. 1.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Que constitutiones ualeant temperari, uel que non. |
|
<T T> Sicut quedam sunt, que nulla ratione conuelli possunt, |
|
ita multa sunt, que aut pro necessitate temporum, aut |
|
pro consideratione etatum oporteat temperari; illa semper |
|
conditione seruata, ut in his, que uel dubia fuerint |
|
aut obscura, id nouerimus sequendum, quod nec preceptis |
|
euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inueniatur |
|
aduersum. |
|
<S 34><L 1> -34+ |
|
<1 D><S 34><L 1> |
|
<2 15> -DISTINCTIO XV.+ |
|
-GRATIANUS+ |
|
-I. Pars.+ <T A> De naturali iure et constitutione uel consuetudine |
|
hactenus disseruimus, differentiam, qua ab inuicem |
|
discernuntur, assignantes: nunc ad ecclesiasticas constitutiones |
|
stilum uertamus, earumque originem et auctoritatem, prout ex |
|
libris sanctorum Patrum colligere possumus, breuiter assignantes. |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Quo tempore ceperint canones generalium conciliorum. |
|
<T T> Canones generalium conciliorum <T I> (ut Ysidorus ait libro 6. |
|
Etimologiarum c. 16.) <T T> a temporibus Constantini ceperunt. In |
|
precedentibus namque annis persecutione feruente docendarum |
|
plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas |
|
in diuersas hereses scissa est, quia non erat episcopis |
|
licentia conueniendi in unum, nisi tempore supradicti imperatoris. |
|
Ipse enim dedit facultatem Christianis libere |
|
congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Niceno |
|
de omni orbe terrarum conuenientes iuxta fidem |
|
euangelicam et apostolicam secundum post apostolos simbolum |
|
tradiderunt. -@. 1.+ Inter cetera autem concilia quatuor |
|
sunt uenerabiles sinodi, que totam principaliter |
|
fidem complectuntur, quasi quatuor euangelia, uel totidem |
|
paradisi flumina. -@. 2.+ Harum prior Nicena sinodus |
|
CCCXVIII. episcoporum Constantino Augusto imperante |
|
peracta est: in qua Arrianae perfidiae condempnata est |
|
blasphemia, quam de inequalitate sanctae Trinitatis idem |
|
Arrius asserebat, et consubstantialem Deo Patri Dei |
|
Filium eadem sancta sinodus per simbolum diffiniuit. |
|
-@. 3.+ Secunda sinodus CL. Patrum sub Theodosio seniore |
|
Constantinopolim congregata est, que Macedonium, Spiritum |
|
sanctum Deum esse negantem, condempnans, consubstantialem |
|
Patri et Filio Spiritum sanctum demonstrauit, dans |
|
simboli formam, quam tota Grecorum et Latinorum confessio |
|
in ecclesiis predicat. -@. 4.+ Tertia sinodus Ephesina |
|
prima CC. episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto |
|
edita est, que Nestorium, duas personas asserentem in |
|
Christo, iusto anathemate condempnauit, ostendens manere |
|
in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam. |
|
-@. 5.+ Quarta sinodus Calcedonensis DCXXX. |
|
sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euticem |
|
Constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis |
|
unam naturam pronuntiantem, et eius Dioscorum defensorem, |
|
quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum |
|
Nestorium episcopum cum reliquis hereticis, una Patrum |
|
sententia dampnauit; predicans eadem sinodus Christum |
|
Dominum sic natum de Virgine, ut in eum substantiam |
|
et diuinae et humanae confiteamur naturae. -@. 6.+ He |
|
sunt quatuor sinodi principales, fidei naturam plenissime |
|
predicantes. Sed et si qua sunt concilia, que sancti Patres |
|
spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritates |
|
omni manent stabilita uigore: quorum gesta in hoc |
|
opere condita continentur. |
|
-@. 7.+ Sinodus autem ex greco interpretatur comitatus |
|
uel cetus. Concilii uero nomen tractum est ex more |
|
<S 35><L 1> -35+ |
|
Romano. Tempore enim, quo causa agebatur, conueniebant |
|
omnes in unum, communique intentione tractabant. |
|
Unde et concilium a communi intentione dictum quasi |
|
consilium; consilium quasi considium, d in l literam transeunte; |
|
uel concilium dictum est ex communi intentione, |
|
eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: supercilia |
|
enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt, |
|
non agunt concilium, quia non sentiunt in unum. Cetus |
|
uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est a conueniendo |
|
in unum. Hinc et conuentus est nuncupatus, |
|
quod ibi homines conueniunt; sicut conuentus cetus |
|
sic et concilium a societate multorum in unum appellatur. |
|
-+ |
|
<T P> De quatuor quoque conciliis scribit B. Gregorius, ita |
|
dicens: -[lib. I. Regesti Epist. 24.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De auctoritate quatuor conciliorum. |
|
<T T> Sicut sancti euangelii quatuor libros, sic quatuor concilia |
|
suscipere et uenerari me fateor. Nicenum scilicet, in |
|
quo peruersum Arrii dogma destruitur: Constantinopolitanum |
|
quoque, in quo Eunomii et Macedonii error conuincitur: |
|
Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas |
|
iudicatur: Calcedonense uero, in quo Euticetis Dioscorique |
|
prauitas est reprobata; hec tota deuotione amplector, |
|
integerrima approbatione custodio, quia in his |
|
uelut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit, |
|
et cuiuslibet uitae atque actionis norma existit. -@. 1.+ |
|
Quintum concilium quoque ueneror, in quo epistola, que |
|
Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; Theodorus |
|
personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis |
|
separans, ad impietatis perfidiam cecidisse conuincitur, |
|
scripta quoque Theodori, per que beati Cirilli fides |
|
reprehenditur, ausu dementiae prolata, refutatur. Cunctas |
|
uero quas prefata ueneranda concilia personas respuunt, |
|
<S 36><L 1> -36+ |
|
respuo, quas uenerantur, amplector: quia dum uniuersali |
|
sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis |
|
presumit aut absoluere quos religant, aut ligare |
|
quos absoluunt. |
|
<T P> De eisdem scribit etiam Gelasius Papa -[in concilio habito |
|
Romae cum LXX. Episcopis]+ dicens: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Que concilia sancta Romana ecclesia suscipiat. |
|
<T T> Sancta Romana ecclesia post illas ueteris et noui testamenti |
|
scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi |
|
non prohibet: Sanctam sinodum Nicenam CCCXVIII. |
|
Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua |
|
Arrius hereticus condempnatus est; sanctam sinodum Constantinopolitanam, |
|
mediante Theodosio seniore Augusto, in |
|
qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit; |
|
sanctam sinodum Ephesinam primam, in qua Nestorius |
|
dampnatus est consensu beatissimi Papae Celestini, mediante |
|
Cirillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio |
|
episcopo ab Italia destinato; sanctam sinodum Calcedonensem, |
|
mediante Martiano Augusto et Anatolio Constantinopolitano |
|
episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana heresis |
|
simul cum Dioscoro eiusque complicibus dampnatae |
|
sunt; sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus |
|
instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda, |
|
et recipienda decernimus. |
|
-@. 1.+ Iam nunc subiciendum est de opusculis sanctorum |
|
Patrum, que in ecclesia catholica recipiuntur. -@. 2.+ Opuscula |
|
B. Cipriani martiris et Cartaginensis episcopi. -@. 3.+ |
|
Item opuscula B. Gregorii Nacianceni episcopi. -@. 4.+ Item |
|
opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. -@. 6.+ Item opuscula |
|
B. Iohannis Constantinopolitani episcopi. -@. 9.+ Item |
|
opuscula B. Ylarii Pictauiensis episcopi. -@. 10.+ Item opuscula |
|
B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. -@. 11.+ Item opuscula |
|
<S 37><L 1> -37+ |
|
B. Augustini episcopi Ipponensis. -@. 12.+ Item opuscula B. |
|
Ieronimi presbiteri. -@. 13.+ Item opuscula beati Prosperi |
|
uiri religiosissimi. -@. 14.+ Item epistolam B. Leonis |
|
Papae ad Flauianum episcopum destinatam, cuius textum |
|
si quisquam usque ad unum iota disputauerit, et |
|
non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit. |
|
-@. 15.+ Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, |
|
qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio |
|
deuiauerunt, nec ab eius fideli predicatione seiuncti sunt, |
|
sed communionis ipsius gratia Dei usque ad ultimum diem |
|
uitae suae participes fuerunt, legenda decernimus. -@. 16.+ |
|
Item decretales epistolae, quas beatissimi Papae diuersis |
|
temporibus ab urbe Romana pro diuersorum Patrum consolatione |
|
dederunt, uenerabiliter suscipiendae sunt. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<T T> -@. 17.+ Item gesta sanctorum martirum, qui multiplicibus |
|
tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum |
|
triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum |
|
dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec |
|
suis uiribus, sed gratia Dei et adiutorio uniuersa tolerasse? |
|
Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari |
|
cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et |
|
eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab |
|
infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam |
|
rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cuiusdam |
|
Quirici et Iulitae, sicut Gregorii aliorumque huiusmodi |
|
passiones, que ab hereticis perhibentur conscriptae. |
|
Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi |
|
oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non |
|
leguntur. Nos tamen cum predicta ecclesia omnes martires |
|
et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus |
|
noti sunt, omni deuotione ueneramur. -@. 18.+ Item |
|
uitas Patrum, Pauli, Antonii, Ilarionis et omnium eremitarum, |
|
quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus, |
|
cum omni honore suscipimus. -@. 19.+ Item actus B. Siluestri, |
|
apostolicae sedis presulis, licet eius, qui conscripsit, |
|
nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis |
|
legi cognouimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur |
|
ecclesiae. -@. 20.+ Item scripta de inuentione S. crucis dominicae, |
|
et alia scripta de inuentione capitis B. Iohannis |
|
Baptistae, nouellae quidem reuelationes sunt, et nonnulli |
|
eas catholici legunt, sed cum hec ad catholicorum |
|
manus peruenerint, B. Pauli apostoli sententia precedat: |
|
"Omnia probate, quod bonum est tenete." -@. 21.+ Item |
|
Rufinus uir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit |
|
libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed |
|
quoniam B. Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate |
|
notauit, illa sentimus, que predictum B. Ieronimum |
|
sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de |
|
uniuersis quos uir sepius memoratus zelo Dei et fidei |
|
<S 38><L 1> -38+ |
|
religione reprehendit. -@. 22.+ Item Origenis nonnulla opuscula, |
|
que uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda |
|
suscipimus, reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus |
|
esse renuenda. -@. 23.+ Item chronicon Eusebii Cesariensis, |
|
atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamuis in |
|
primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus |
|
atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit |
|
librum: propter rerum tamen notitiam singularem, |
|
que ad instructionem pertinent, usquequaque |
|
non dicimus renuendos. -@. 24.+ Item Orosium uirum eruditissimum |
|
collaudamus, quia ualde nobis necessariam aduersus |
|
paganorum calumpnias ordinauit historiam, miraque |
|
breuitate contexuit. -@. 25.+ Item uenerabilis uiri Sedulii |
|
pascale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni |
|
laude proferimus. -@. 26.+ Item Iuuenci nichilominus |
|
laboriosum opus non spernimus, sed miramur. |
|
-@. 27.+ Ceterum, que ab hereticis, siue scismaticis |
|
conscripta uel predicata sunt, nullatenus recipit catholica |
|
et apostolica ecclesia Romana. E quibus pauca, |
|
que ad memoriam uenerunt, et a catholicis uitanda sunt, |
|
credimus esse subdenda. -@. 28.+ Imprimis Arriminensem |
|
sinodum, a Constantio Cesare Constantini filio congregatam |
|
mediante Tauro prefecto, ex tunc et nunc et usque |
|
in eternum confitemur esse dampnatam. -@. 29.+ Item |
|
itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti |
|
Clementis liber VIII., apocrifum. -@. 30.+ Actus nomine |
|
Andreae apostoli, apocrifi. -@. 31.+ Actus nomine Philippi |
|
apostoli, apocrifi. -@. 32.+ Actus nomine Petri apostoli, |
|
apocrifi. -@. 33.+ Actus nomine Thomae apostoli, apocrifi. |
|
-@. 34.+ Euangelium nomine Thaddei, apocrifum. |
|
-@. 35.+ Euangelium nomine Thomae apostoli, quo utuntur |
|
Manichei, apocrifum. -@. 36.+ Euangelium nomine Barnabae, |
|
apocrifum. -@. 37.+ Euangelium nomine Bartholomei |
|
apostoli, apocrifum. -@. 35.+ Euangelium nomine Andreae |
|
apostoli, apocrifum. -@. 39.+ Euangelia, que falsauit Lucianus, |
|
apocrifa. -@. 40.+ Euangelia, que falsauit Ircius, |
|
apocrifa. -@. 41.+ Liber de infantia Saluatoris, apocrifus. |
|
-@. 42.+ Liber de natiuitate Saluatoris, et de S. Maria, |
|
et de obstetrice Saluatoris, apocrifus. -@. 43.+ |
|
Liber, qui appellatur Pastoris, apocrifus. -@. 44.+ Libri omnes, |
|
quos fecit Lenticius, discipulus diaboli, apocrifi. -@. 45.+ |
|
Liber, qui appellatur Fundamentum, apocrifus. -@. 46.+ Liber, |
|
qui appellatur Thesaurus, apocrifus. -@. 47.+ Liber, qui appellatur |
|
de filiabus Adae, uel Geneseos, apocrifus -@. 48.+ |
|
Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum uersibus, |
|
apocrifum. -@. 49.+ Liber, qui appellatur Actus Teclae |
|
et Pauli apostoli, apocrifus. -@. 50.+ Liber, qui appellatur |
|
Nepotis, apocrifus. -@. 51.+ Liber prouerbiorum, qui |
|
ab hereticis conscriptus et S. Xisti nomine signatus est, |
|
apocrifus. -@. 52.+ Reuelatio, que appellatur Pauli apostoli |
|
<S 39><L 1> -39+ |
|
apocrifa. -@. 53.+ Reuelatio, que appellatur Thomae Apostoli, |
|
apocrifa. -@. 54.+ Reuelatio, que appellatur Stephani, |
|
apocrifa. -@. 55.+ Liber, qui appellatur Transitus S. Mariae, |
|
apocrifus. -@. 56.+ Liber, qui appellatur Penitentia Adae, |
|
apocrifus. -@. 57.+ Liber Ogiae nomine Gigantis, qui ab |
|
hereticis cum dracone post diluuium pugnasse perhibetur, |
|
apocrifus. -@. 58.+ Liber, qui appellatur Testamentum Iacob, |
|
apocrifus. -@. 59.+ Liber, qui appellatur Penitentia Origenis, |
|
apocrifus. -@. 60.+ Liber, qui appellatur Penitentia S. Cipriani, |
|
apocrifus. -@. 61.+ Liber, qui appellatur Penitentia Iamnis |
|
et Mambrae, apocrifus. -@. 62.+ Liber, qui appellatur Sortes |
|
apostolorum, apocrifus. -@. 63.+ Liber Lusanae, apocrifus. |
|
-@. 64.+ Liber canonum Apostolorum, apocrifus. -@. 65.+ |
|
Liber Phisiologus, qui ab hereticis conscriptus est et B. |
|
Ambrosii nomine presignatus, apocrifus. -@. 66.+ Historia |
|
Eusebii Pamphili, apocrifa. -@. 67.+ Opuscula Tertulliani |
|
siue Africani, apocrifa -@. 68.+ Opuscula Postumiani |
|
et Galli, apocrifa. -@. 69.+ Opuscula Montani, Priscillae et |
|
Maximillae, apocrifa. -@. 70.+ Opuscula omnia Fausti |
|
Manichei, apocrifa. -@. 71.+ Opuscula alterius Clementis |
|
Alexandrini, apocrifa. -@. 72.+ Opuscula Cassiani presbiteri |
|
Galliarum, apocrifa. -@. 73.+ Opuscula Victorini Pictauiensis, |
|
apocrifa. -@. 74.+ Opuscula Fausti Regiensis |
|
Galliarum, apocrifa. -@. 75.+ Opuscula Frumentii, apocrifa. |
|
-@. 76.+ Epistola Iesu ad Agbarum, regem, apocrifa. -@. 77.+ |
|
Passio Georgii, apocrifa. -@. 78.+ Passio Cirici et Iulitae, |
|
apocrifa. -@. 79.+ Scriptura, que appellatur Contradictio |
|
Salomonis, apocrifa. -@. 80.+ Philacteria omnia, |
|
que non angelorum, ut illi confingunt, sed demonum |
|
magis arte conscripta sunt, apocrifa. -@. 81.+ Hec et omnia |
|
his similia, que Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, |
|
Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus |
|
et Bonosus et qui simili errore defecerunt, Montanus |
|
quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, |
|
Valentinus siue Manicheus, Faustus, Sabellius, |
|
Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Celestius, |
|
Donatus, Eustathius, Iouinianus, Pelagius, |
|
Iulianus et Latiensis, Celestinus, Maximinus, Priscianus |
|
ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutices, |
|
Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius |
|
Antiociam maculauit, Acatius Constantinopolitanus, cum |
|
<S 40><L 1> -40+ |
|
consortibus suis, nec non et omnes hereses, quas ipsi |
|
eorumque discipuli, siue schismatici docuerunt uel conscripserunt, |
|
quorum nomina minime retinentur, non solum |
|
repudiata, uerum etiam ab omni Romana et apostolica |
|
ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque |
|
sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in eternum |
|
confitemur esse dampnata. |
|
-@. 82.+ Ceterum, qui libri in ecclesiasticis offitiis |
|
per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum |
|
apostolica non reprobat, sed sequitur ecclesia) pro fidelium |
|
edificatione adnotandum censuimus. |
|
Quidam, quod in septuagesima ponunt pentateuchum |
|
usque in XV. diem ante Pascha, XV. die |
|
ponunt Ieremiam usque in cenam Domini. In cena Domini |
|
legunt tres lectiones de lamentatione Ieremiae: |
|
"Quomodo sedet sola ciuitas, etc." et tres de tractatu S. |
|
Augustini in psalmum LIV.: "Exaudi Deus orationem |
|
meam et ne despexeris," et tres de Apostolo, ubi ait in |
|
epistola ad Corinthios: "Conuenientibus uobis in unum." |
|
Secunda lectio sic incipit: "Similiter et calicem postquam |
|
cenauit, etc." Tertia: "De spiritualibus autem |
|
nolumus uos ignorare, fratres." In parasceue tres lectiones |
|
de lamentatione Ieremiae, et tres de tractatu S. |
|
Augustini in psalmum LXIII: "Exaudi Deus orationem |
|
meam, cum deprecor," et tres de Apostolo, ubi ait in |
|
epistola ad Ebreos: "Festinemus ingredi in illam requiem, |
|
etc." Secunda lectio: "Omnis namque pontifex." |
|
Tertia: "De quo grandis nobis sermo." In sabbato sancto |
|
tres lectiones de lamentatione Ieremiae prophetae, et |
|
tres de tractatu S. Augustini in eumdem psalmum LXIII.: |
|
"Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor," et tres |
|
de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: "Christus |
|
assistens pontifex futurorum bonorum." Secunda lectio: |
|
"Ubi enim testamentum est." Tertia: "Umbram enim |
|
habens lex futurorum bonorum." In pascha Domini homilias |
|
ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias. |
|
In octauis paschae ponunt actus apostolorum et |
|
epistolas canonicas et apocalipsin, usque in ocatauas pentecostes. |
|
In octauis pentecostes ponunt libros regum et |
|
paralipomenon usque in calendas augusti. In dominica prima |
|
mensis augusti ponunt Salomonem usque in calendas septembris. |
|
<S 41><L 1> -41+ |
|
In dominica prima septembris ponunt Iob Tobiam, |
|
Hester, Esdram usque in calendas octobris. In dominica |
|
prima mensis octobris ponunt librum Machabeorum usque |
|
in calendas nouembris. In dominica prima mensis |
|
nouembris ponunt Ezechielem et Danielem et minores prophetas |
|
usque in calendas decembris. In dominica prima |
|
mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad |
|
natiuitatem Domini. In natali Domini legunt primum |
|
de Esaia tres lectiones. Prima lectio: "Primo tempore |
|
alleuiata est terra Zabulon, etc." Secunda: "Consolamini, |
|
consolamini." Tertia: "Consurge, consurge". |
|
Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem |
|
pertinentes. In natali S. Stephani homilia de ipso die. In |
|
natali S. Ioannis similiter. In natali innocentium similiter. |
|
In natali S. Siluestri similiter. In octaua natalis Domini |
|
homilia de ipso die. In dominica prima post natiuitatem |
|
Domini ponunt epistolas Pauli usque in septuagesimam. |
|
In epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio incipit: |
|
"Omnes sitientes." Secunda: "Surge, illuminare Ierusalem." |
|
Tertia: "Gaudens gaudebo in Domino." Deinde |
|
leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes. -]+ <P 0> |
|
<1 D><S 41><L 22> |
|
<2 16> -DISTINCTIO XVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Apostolorum canones, qui per Clementem |
|
Romanum Pontificem, sicut quidam asserunt, dicuntur esse translati, |
|
sunt quinquaginta. |
|
Hos non recipiendos, sed inter apocrifa deputatos, Ysidorus |
|
scribit dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Apostolorum canones apostolica reiciuntur auctoritate. |
|
<T T> Canones, qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdem |
|
nec sedes apostolica recipit, nec sancti Patres illis consensum |
|
prebuerunt, pro eo quod ab hereticis sub nomine |
|
apostolorum compositi dignoscuntur, quamuis in eis inueniantur |
|
utilia, auctoritate tamen canonica atque apostolica |
|
eorum gesta constat esse remota atque inter apocrifa |
|
deputata. |
|
<S 42><L 1> -42+ |
|
<T P> Zepherinus autem e contra scribit Episcopis per Siciliam |
|
constitutis: -[epist. I.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Apostolorum canones sunt recipiendi. |
|
<T T> Sexaginta sententias apostoli prescripserunt cum |
|
aliis quam plurimis episcopis, et seruandas esse censuerunt. |
|
-+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Exceptis quinquaginta capitulis canones apostolorum |
|
inter apocrifa deputantur. |
|
<T I> Item Leo Papa IX. contra epistolam Nicetae |
|
Abbatis. |
|
<T T> Clementis librum, id est Petri apostoli itinerarium, et |
|
canones apostolorum numerant Patres inter apocrifa, |
|
exceptis quinquaginta capitulis, que decreuerunt orthodoxae |
|
fidei adiungenda. |
|
<4 4> -[C. IV. Item]+ <T I> VI. Sinodus, c. 2. |
|
<T T> Placuit huic sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata |
|
sint canonum apostolorum LXXXV. capitula. |
|
<T I> Epistola Ysidori in capite canonum. |
|
<T T> Ysidorus seruus Christi lectori suo conseruo. -@. 1.+ |
|
Propter eorum auctoritatem ceteris conciliis preponimus |
|
canones, qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocrifi |
|
dicantur, quoniam perplures eos recipiunt, et |
|
sancti Patres eorum sententias sinodali auctoritate roborauerunt |
|
et inter canonicas posuerunt constitutiones. <T I> Item. <T T> |
|
-@. 2.+ Primus ordo, ut predictum est, de celebrando |
|
concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum, |
|
ac primorum apostolicorum (id est, a S. Clemente |
|
usque ad S. Siluestrum) decretorum atque diuersorum conciliorum |
|
breuiarium est interpolatum, sequens ordinem |
|
suum. |
|
<T P> -Gratianus.+ Item cum Adrianus Papa sextam sinodum |
|
recipiat cum omnibus canonibus suis, cum etiam sancta octo |
|
uniuersalia concilia professione Romani Pontificis sint roborata, |
|
in septima autem sinodo, siue in sexto concilio, apostolorum |
|
canones sint recepti et approbati: patet, quod non sunt inter |
|
apocrifa deputandi. |
|
<S 43><L 1> -43+ |
|
Scribit Adrianus Papa Tharasio |
|
Patriarchae: |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Sexta sinodus auctoritate Adriani corroboratur. |
|
<T T> Sextam sanctam sinodum recipio cum omnibus canonibus |
|
suis. |
|
<T P> -Gratianus.+ Sed dubitatur de ea, an canones conscripserit, |
|
quod ex quarta actione sextae sinodi facile absoluitur. |
|
Ait enim Petrus Episcopus Nicomediae: |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Sexta sinodus canones conscripsit. |
|
<T T> Habeo librum continentem canones sanctae sinodi sextae. |
|
Patriarcha dixit: -@. 1.+ Quidam per ignorantiam scandalizantur |
|
pro canonibus istis, dicentes: Numquid sexta |
|
sinodus canones fecit? Sciant ergo, quoniam sancta sinodus |
|
sexta sub Constantino congregata est contra eos, qui dicebant |
|
unam operationem esse et uoluntatem in Christo, in |
|
qua sancti Patres illos utpote hereticos anathematizauerunt, |
|
et orthodoxam fidem explanauerunt. |
|
-II. Pars.+ <T T> -@. 2.+ Soluta est hec sinodus Constantini |
|
XIV. anno. Post quatuor uero aut quinque annos iidem sancti |
|
Patres congregati sunt sub Iustiniano, filio Constantini, et |
|
predictos canones promulgauerunt, de quibus nullus dubitet. |
|
Qui enim sub Constantino in sinodo fuerunt, iidem |
|
ipsi sub Iustiniano istis canonibus subscripserunt. Oportebat |
|
enim, ut sinodus uniuersalis canones ecclesiasticos |
|
promulgaret. <T I> Item: <T T> -@. 3.+ Sancta sinodus sexta post |
|
promulgatam ab ea diffinitionem contra Monothelitas, Constantino |
|
imperatore, qui eam congregauerat, non post multo |
|
defuncto, Iustiniano filio eius regnante pro eo. -@. 4.+ Eadem |
|
<S 44><L 1> -44+ |
|
sancta sinodus diuinitus inspirata iterum Constantinopolim |
|
quarto aut quinto anno congregata est, et canones |
|
CII. numero ad correctionem ecclesiae promulgauit. |
|
<T P> -Gratian.+ Ex his ergo colligitur, quod sexta sinodus bis |
|
congregata est: primo sub Constantino et nullos canones constituit: |
|
secundo sub Iustiniano filio eius, et prefatos canones |
|
promulgauit. |
|
Unde sancti Patres in eadem Sinodo secundo congregati |
|
dixerunt: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Constitutiones sinodi sextae. |
|
<T T> Quoniam sanctae et uniuersales sinodi, quinta sub |
|
Iustiniano Augusto, sexta sub Constantino patre suo |
|
Augusto, de misterio fidei plenissime disputantes, canones |
|
non fecerunt, sicut ceterae quatuor uniuersales sinodi: |
|
propterea nos conuenientes in hanc imperialem urbem |
|
sacros canones conscripsimus. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ Placuit huic |
|
sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum |
|
apostolorum LXXXV. capitula. <T I> Item: <T T> -@. 2.+ Confirmamus |
|
et ceteros sanctorum canones et sinodos, id est, |
|
Nicenam, Anchiritanam, Neocesariensem, Gangrensem, |
|
Antiocenam, Laudicensem, Constantinopolitanam, Ephesinam |
|
primam, Calcedonensem, Sardicensem et Cartaginensem, |
|
et opuscula Theophili Alexandrini episcopi |
|
et martiris, Trismegisti Gregorii, Neocesariensis |
|
episcopi, Athanasii episcopi Alexandrini, Basilii Cesareae |
|
Capadociae episcopi, Gregorii Niseni episcopi, Gregorii |
|
Theologi, Amphilochii Iconiensis episcopi, Timothei Alexandrini |
|
episcopi, Germani Constantinopolitani episcopi, |
|
<S 45><L 1> -45+ |
|
Cirilli Alexandrini episcopi, Cipriani Cartaginensis episcopi, |
|
et sinodum suam. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Auctoritate Romani Pontificis sancta octo concilia |
|
roborantur. |
|
<T I> Item ex Libro Diurno professio Romani Pontificis. |
|
<T T> Sancta octo uniuersalia concilia, primum Nicenum, |
|
Constantinopolitanum, Ephesinum, Calcedonense |
|
quintum et sextum, Constantinopolitanum; |
|
item Nicenum; octauum quoque Constantinopolitanum |
|
usque ad unum apicem immutilata seruare, et pari honore |
|
et ueneratione digna habere, et que predicauerunt |
|
et statuerunt omnibus modis sequi et predicare, quecumque |
|
condempnauerunt ore et corde condempnare profiteor. |
|
-+ |
|
<T P> Quo autem tempore sexta sinodus et secunda et prima, et |
|
quarta et quinta congregatae sunt, Beda in libro |
|
de temporibus -[c. 65.]+ scribit, dicens: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> De temporibus conciliorum. |
|
<T T> Sexta sinodus uniuersalis Constantinopolim celebrata |
|
est, et greco sermone conscripta, temporibus Papae |
|
Agathonis, exequente piissimo principe Constantino intra |
|
palatium suum, simulque legatis Apostolicae sedis, et |
|
episcopis CL. residentibus. -@. 1.+ Prima uniuersalis |
|
sinodus in Nicea congregata est contra Arrium CCCXVIII. |
|
Patrum, temporibus Iulii Papae, sub Constantino principe. |
|
-@. 2.+ Secunda in Constantinopolim CL. Patrum, contra |
|
Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi Papae et |
|
Gratiani principis, quando Nectarius eiusdem urbis episcopus |
|
est ordinatus. -[@. 3. Deest.] @. 4.+ Quarta in Calcedone |
|
DCXXX. Patrum, sub Leone Papa, temporibus |
|
Martiani principis, contra Euticen nefandissimorum |
|
monachorum presulem. -@. 5.+ Quinta in Constantinopolim |
|
temporibus Iulii Papae, sub Iustiniano principe. |
|
contra Theodorum et omnes hereticos. |
|
<4 10> -[C. X.]+ |
|
<T T> Prima autem sinodus in Nicea, CCCXVIII. Patrum, |
|
contra Arrium Alexandrinum presbiterum, qui tres gradus |
|
<S 46><L 1> -46+ |
|
in trinitate asserebat, Patrem maiorem, Filium minorem, |
|
Spiritum sanctum creaturam, temporibus Constantini |
|
principis Siluestri Papae Romani, Macharii Ierosolimitani, |
|
Alexandri Alexandrini, qui condempnata eadem heresi |
|
statuerunt canones XX., quorum auctor maxime prefatus |
|
Alexander episcopus fuit. -@. 1.+ Secunda in Constantinopolim |
|
CL. patrum, contra Macedonium Constantinopolitanum |
|
episcopum, qui negabat Spiritum sanctum |
|
Deum esse, temporibus Gratiani Theodosii principum, |
|
Damasi Papae Romani, Cirilli Ierosolimitani, Nectarii |
|
Alexandrini, qui condempnata prefata heresi |
|
statuerunt canones III., quorum auctor maxime B. Nectarius |
|
Constantinopolitanus episcopus fuit. -@. 2.+ Tertia in |
|
Epheso CCC. Patrum, contra Nestorium Constantinopolitanum |
|
episcopum, qui dicebat, beatam Virginem Mariam |
|
non Dei, sed hominis tantummodo genitricem, ut aliam |
|
personam carnis, aliam faceret Deitatis, temporibus Theodosii |
|
principis imperatoris iunioris, Celestini Papae |
|
Romani, Iuuenalis Constantinopolitani episcopi, Cirilli |
|
Alexandrini; qui XV. capitula contra Nestorii blasphemias |
|
totidem capitula, auctore eodem sancto Cyrillo, |
|
anathematizando conscripserunt. -@. 3.+ Quarta in Calcedone |
|
DCXXX. Patrum, contra Euticen Constantinopolitanum abbatem, |
|
qui asserebat, Christum post humanam assumptionem |
|
non ex duabus naturis existere, sed solam in eo diuinam |
|
naturam permanere, temporibus Martiani principis, Leonis |
|
Papae Romani, Iuuenalis Ierosolimitani, Anatholii Constantinopolitani, |
|
qui condempnata prescripta heresi statuerunt |
|
canones XXVII., quorum auctor maxime idem sanctus |
|
Anatholius Constantinopolitanus episcopus fuit. -@. 4.+ |
|
Quinta in Constantinopolim, contra Theodorum Mosophenum |
|
et omnes hereticos, qui Theodorus dicebat |
|
alium esse Dei uerbum, et alium Christum, et sacram |
|
Mariam Virginem negabat genitricem Dei fuisse, temporibus |
|
Iustiniani principis, Vigilii Papae Romani, Domnini |
|
Antioceni, Eutichii Constantinopolitani; qui XIV. capitula |
|
anathematizando scripserunt contra Theodori et sociorum |
|
eius blasphemias. -@. 5.+ Sexta in Constantinopoli CL. |
|
Patrum, contra Macharium Antiocenum episcopum et socios |
|
eius, qui unam uoluntatem et operationem in Christo falsa |
|
<S 47><L 1> -47+ |
|
suspicione astruebant, temporibus Constantini principis, |
|
Agatonis Papae Romani Gregorii Constantinopolitani; |
|
qui condempnata prefata heresi anathematizando scripserunt |
|
nouem capitula interius annexa. |
|
<4 11> -[C. XI.]+ |
|
<T T> Prima annotatio Anquiritanae sinodi, que ante Nicenam |
|
fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem postponitur; |
|
in qua Patres XVIII. statuerunt canones XXIV. |
|
quorum auctor maxime Vitalis Antiocenus episcopus extitit. |
|
-@. 1.+ Secunda Neocesariensis, que post Anquiritanam, |
|
et Antiocenam legitur fuisse; in qua Patres XVIII. |
|
statuerunt canones XIV. quorum auctor maxime Vitalis |
|
Salaminus extitit. -@. 2.+ Tertia Gangrensis, que post |
|
Nicenam legitur fuisse, in qua Patres XVII. statuerunt |
|
canones XX. propter quasdam necessitates ecclesiasticas, |
|
maxime contra Eustasium, qui dicebat, quod nullus in |
|
coniugali gradu positus, nec ullus fidelis, qui non omnibus |
|
renuntiaret que possideret, spem ad Dominum |
|
haberet, et multa alia uenenosa, que enumerare longum |
|
est. -@. 3.+ Quarta Sardicensis, in qua Patres LX. |
|
statuerunt canones XXI. quorum auctor maxime Osius Cordubensis |
|
episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et |
|
Ianuarius Beneuentanus, et Calepodius Neapolitanus |
|
sanctae Romanae ecclesiae legati extiterunt. -@. 4.+ |
|
Quinta Antiocena, in qua Patres XXX. statuerunt canones |
|
XXV. quorum auctor maxime Eusebius Palestinensis |
|
episcopus extitit. -@. 5.+ Sexta Laudicensis, in qua Patres |
|
XXII. statuerunt canones LVIII., quorum auctor |
|
maxime Theodosius episcopus extitit. -@. 6.+ Septima |
|
Cartaginensis, in qua Patres CCVIII. statuerunt canones |
|
XXXIII., quorum auctor maxime Aurelius Cartaginensis |
|
episcopus extitit. Etiam S. Augustinus Yponensis |
|
episcopus in eadem sinodo legitur fuisse, temporibus Honorii |
|
Augusti. -@. 7.+ Octaua Africana sub Theodosio minore |
|
<S 48><L 1> -48+ |
|
Augusto, in qua Patres CCXXIV. recitauerunt et firmauerunt |
|
canones CV., qui per diuersa concilia Africanae |
|
prouinciae temporibus Aurelii Cartaginensis episcopi leguntur |
|
esse conscripti. -@. 8.+ Nona Arelatensis, in qua Patres |
|
DC. statuerunt canones, quorum auctores maxime |
|
Siluester urbis Romae episcopus, et S. Maurinus Arelatensis |
|
episcopus extiterunt, temporibus Constantini Augusti, |
|
sicut quidam asserunt. -@. 9.+ Decima item Arelatensis, in |
|
qua Patres XIX. statuerunt canones, quorum auctor |
|
maxime Cesarius Arelatensis episcopus extitit. -@. 10.+ |
|
Undecima item Arelatensis, in qua Patres XVIII. statuerunt |
|
canones. -@. 11.+ Duodecima item Arelatensis in Vico |
|
Ortensico, in qua Patres XI. constituerunt canones, |
|
quorum auctor maxime S. Cesarius episcopus extitit. |
|
-@. 12.+ Tertiadecima item Arelatensis, in qua Patres XIX. |
|
statuerunt canones, quorum auctor maxime Sarpidius |
|
Arelatensis episcopus extitit. -@. 13.+ Quartadecima Aurasicensis, |
|
in qua Patres XVI. statuerunt canones, quorum |
|
auctor maxime Ilarius episcopus extitit. -@. 14.+ Quintadecima |
|
Epaunensis, in qua Patres XXVI. statuerunt |
|
canones XL., quorum auctor maxime Cesarius Episcopus |
|
extitit. |
|
-@. 15.+ Sextadecima Agathensis, in qua Patres XXXIII. |
|
statuerunt canones, quorum auctor maxime Cesarius |
|
extitit. -@. 16.+ Septima decima Aurelianensis, in qua |
|
Patres LXXII. statuerunt canones, quorum maxime auctor |
|
Aurelianus Arelatensis episcopus extitit. -@. 17.+ |
|
Octauadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXXI. |
|
statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Rodonensis |
|
episcopus extitit. -@. 18.+ Nonadecima item |
|
Aurelianensis, in qua Patres XXV. statuerunt canones, |
|
quorum auctor maxime S. Albinus Andegauensis episcopus |
|
extitit. -@. 19.+ Vicesima Aruernensis, in qua Patres XV. |
|
statuerunt canones, quorum auctor maxime Honoratus |
|
Breutensis episcopus extitit. -@. 20.+ Vicesima prima |
|
<S 49><L 1> -49+ |
|
Maticensis, in qua Patres XXI. statuerunt canones, quorum |
|
auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus extitit. -@. 21.+ |
|
Vicesima secunda item Maticensis, in qua Patres LXVII. |
|
statuerunt canones, quorum auctor maxime idem Priscus |
|
Lugdunensis episcopus extitit. -@. 22.+ Vicesima tertia |
|
Lugdunensis, in qua Patres XVII. statuerunt canones, |
|
quorum auctor maxime Philippus Viennensis episcopus |
|
extitit. -@. 23.+ Vicesima quarta item Lugdunensis, in qua |
|
Patres XX. constituerunt canones, quorum auctor maxime |
|
Priscus Lugdunensis episcopus extitit. |
|
<T P> Sed quod Nicena sinodus XX. canones supra statuisse dicitur, |
|
contrarium uidetur ei, quod in epistola Athanasii inuenitur. |
|
Scribit enim Athanasius Alexandrinus Marco Papae, |
|
ita dicens: |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Epistola Athanasii postulantis capitula Niceni |
|
concilii. |
|
<T T> Septuaginta Niceni capitula, que de prefata |
|
sinodo, iubente domino meo Alexandro, decreta |
|
omnium episcoporum attuli que sunt igne combusta, |
|
optamus, ut a sede sanctae ecclesiae uestra auctoritate |
|
percipere per presentes legatos mereamur. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ |
|
Presentibus nobis septuaginta in memorata sinodo |
|
capitula tractata sunt: triginta a Grecis, greca |
|
edita lingua; et triginta a Latinis, similiter latina edita |
|
lingua. Sed uisum est CCCXVIII. episcopis Spiritu |
|
sancto repletis, et maxime iam dicto Alexandro, et apostolicae |
|
sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur, |
|
aliis atque congruis locis insererentur, et ad formam |
|
LXX. discipulorum, uel totius orbis terrae linguarum, septuaginta |
|
tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, que |
|
omnem Christianorum informarent orbem. |
|
<T P> -Gratian.+ Quomodo ergo uiginti tantum capitula in Nicena |
|
sinodo statuta dicuntur, cum septuaginta capitula (ut Athanasius |
|
scribit) in ea statuta monstrentur? His ita respondetur: Capitula |
|
Nicenae sinodi quedam in desuetudinem abierunt: |
|
uiginti tantum in Romana ecclesia habentur. |
|
<S 50><L 1> -50+ |
|
Unde Stephanus Papa scribit, dicens Luitberto |
|
Episcopo Maguntino: |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Niceni concilii tantum capitula habentur. |
|
<T T> Viginti tantum capitula Nicenae sinodi in sancta |
|
Romana ecclesia habentur; sed quo neglectu alia defecerint, |
|
ambiguum est. Plurimi arbitrantur Antioceno |
|
ea esse concilio inserta. |
|
<T P> Sardicense quoque concilium auctoritate Nicolai Papae recipitur. |
|
Unde idem scribit clero Constantinopolitano: |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Auctoritate apostolica Sardicense concilium |
|
recipitur. |
|
<T T> Quod dicitis, neque Sardicense concilium, neque |
|
decretalia uos habere sanctorum Patrum uel recipere, |
|
non facile uobis facultas credendi tribuitur, |
|
maxime cum Sardicense concilium, quod penes uos in |
|
uestris regionibus actum est, et omnis ecclesia recipit, qua |
|
ratione conueniat, ut hec sancta Constantinopolitana |
|
ecclesia abiceret et ut dictum est non reciperet? |
|
<1 D><S 50><L 19> |
|
<2 17> -DISTINCTIO XVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Generalia concilia quorum tempore celebrata |
|
sint, uel quorum auctoritas ceteris premineat sanctorum auctoritatibus, |
|
supra monstratum est. Auctoritas uero congregandorum |
|
conciliorum penes apostolicam sedem est. |
|
Unde Marcellus Papa scribit Maxentio: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Absque Romani Pontificis auctoritate congregari |
|
sinodus non debet. |
|
<T T> Sinodum episcoporum absque huius sanctae sedis |
|
auctoritate (quamquam quosdam episcopos possitis congregare) |
|
non potestis regulariter facere. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<T T> Neque ullum episcopum, qui hanc appellauerit apostolicam |
|
sedem, dampnare, antequam hinc sententia definitiua |
|
<S 51><L 1> -51+ |
|
procedat. Nam si seculares in publicis iudiciis libellis |
|
utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus hec eadem |
|
agere licet, qui super illos sunt? de quibus dictum |
|
est: "Ego dixi, Dii estis?" -]+ <P 0> |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Non est ratum concilium, quod auctoritate Romanae |
|
ecclesiae fultum non fuerit. |
|
<T I> Item Iulius Papa -[I.]+ orientalibus episcopis. |
|
<T T> Regula uestra nullas habet uires nec habere poterit, |
|
quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum |
|
est, nec Romanae ecclesiae legatio interfuit; canonibus |
|
precipientibus, sine eius auctoritate concilia fieri non debere. |
|
Nec ullum ratum est, aut erit unquam concilium, |
|
quod fultum fuerit auctoritate eius. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Nullus usurpet concessa Romanae ecclesiae. |
|
<T I> Item Damasus Papa. -[I. ad Stephanum epist. IV.]+ |
|
<T T> Huic sedi concessa nullus usurpare sine eius consultu |
|
presumat, qui non uult honore ecclesiastico indignus aut |
|
contemptor iudicari. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Absque apostolicae sedis auctoritate sinodum |
|
aliquibus congregare non licet. |
|
<T I> Item Gregorius. |
|
<T T> Nec licuit aliquando nec licebit particularem sinodum |
|
congregari; sed quotiens aliqua de uniuersali |
|
sinodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, |
|
quod non intelligunt, rationem, aut sponte hi, qui salutem |
|
animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro percipienda |
|
ratione conueniant, aut si forte (sicut de talibus |
|
scriptum est: "Peccator, cum uenerit in profundum malorum, |
|
contempnit)", ita obstinati et contumaces extiterint, |
|
ut doceri non uelint, eos ab eisdem sedibus apostolicis |
|
aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut |
|
(ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per |
|
seculares opprimi potestates. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Non est concilium, sed conuenticulum, quod sine |
|
sedis apostolicae auctoritate celebratur. |
|
<T I> Item Pelagius -[Papa II.]+ Episcopis, qui conuenerunt ad |
|
illicitam uocationem Iohannis Constantinopolitani. |
|
-[epist. I. cap. 1.]+ |
|
<T T> Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis |
|
instruimur regulis, non debere absque sententia |
|
<S 52><L 1> -52+ |
|
Romani Pontificis concilia celebrari. -@. 1.+ Quapropter, |
|
ut iam dictum est, recte non concilium, sed uestrum conuenticulum |
|
uel conciliabulum cassatur, et quicquid in eo actum |
|
est, irritum habetur et uacuum. Vos quoque deinceps |
|
uidete, ut nullius hortatu talia presumatis, si apostolicae |
|
sedis communione carere non uultis. -@. 2.+ Si uero in |
|
qualibet prouincia ortae fuerint questiones, et inter ipsius |
|
prouinciae episcopos discrepare ceperit ratio, atque inter |
|
ipsos dissidentes non conueniat, ad maiorem tunc sedem |
|
referantur. Et si illic facile et iuste non discernuntur, ubi |
|
fuerit sinodus regulariter congregata, canonice et iuste |
|
iudicentur. Maiores uero et difficiliores questiones |
|
(ut sancta sinodus statuit, et beata consuetudo exigit), ad |
|
sedem apostolicam semper deferantur. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Prouincialia concilia sine Romani Pontificis presentia |
|
pondere carebunt. |
|
<T I> Item Simachus Papa. |
|
<T T> Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis |
|
decreta per prouincias, quia presentiam Papae non habent, |
|
ualetudinem perdiderunt. Legite insanissimi, aliquando |
|
in illis preter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, |
|
et non de maioribus negotiis ad consultationem, |
|
si quid occurrerit, prefatae sedis arbitrio fuisse seruatum? |
|
-+ |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Hinc etiam cum auctoritas Teodorici |
|
regis ex diuersis prouinciis ad urbem Romam sacerdotes |
|
conuenire precepisset, ut sanctum concilium iudicaret de his, que |
|
uenerabili Papae Simacho, presuli apostolicae sedis, ab aduersariis |
|
ipsius dicebantur impingi, Liguriae Emiliae episcopi, |
|
seu Venetiarum suggesserunt, ipsum, qui dicebatur impetitus, |
|
debere sinodum conuocare: scientes, quia eius sedi primum Petri |
|
apostoli meritum, deinde secuta iussione Domini conciliorum |
|
uenerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem, |
|
nec antedictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio. |
|
-@. 1.+ Ad hec serenissimus rex Deo inspirante |
|
respondit: Sinodalis esse arbitrii in tanto negotio sequenda |
|
prescribere, nec aliquid ad se preter reuerentiam de ecclesiasticis |
|
negotiis pertinere, committens etiam potestati pontificum, ut siue |
|
propositum uellent audire negotium, siue nollent, quod magis |
|
putarent utile, deliberarent, dummodo uenerandi prouisione concilii |
|
pax in ciuitate Romana daretur. Episcopi uero in sinodo |
|
residentes congregata auctoritate eiusdem Simachi dixerunt: |
|
"Simachus Papa sedis apostolicae presul ab huiusmodi oppositionibus |
|
<S 53><L 1> -53+ |
|
impetitus quantum ad homines respicit, sit immunis |
|
et liber, cuius causam totam Dei iudicio reseruamus." -@. 2.+ |
|
"De clericis uero memorati papae, qui ab episcopo suo ante |
|
tempus contra regulas discesserunt, et scisma fecerunt, hoc fieri |
|
decreuimus, ut satisfacientes episcopo suo misericordiam |
|
consequantur et offitiis ecclesiasticis se gaudeant restitui." |
|
-@. 3.+ "Laurentius episcopus ecclesiae Mediolanensis huic statuto |
|
nostro, in quo totam causam Dei iudicio commisimus, subscripsit." |
|
Petrus Ecclesiae Rauennatis Episcopus sub eisdem |
|
uerbis subscripsit, et post eum LXV. episcopi. Illud de |
|
clericis pro pace in Urbe reformanda misericorditer et dispensatiue |
|
factum dignoscitur. -@. 4.+ Hoc quoque notandum est, |
|
quod in hoc concilio et in alia sinodo Simachi Papae ante |
|
Rauennatem episcopum Mediolanensis subscripsisse et respondisse |
|
legitur: ex quo et sedis prerogatiuam ante eum habere |
|
colligitur. |
|
<4 7> -[C. VII.]+ <T R> Ait enim Gregorius I., -[lib. VII. reg. epist. 112.]+ |
|
Siagrio Episcopo Augustodunensi: |
|
<T T> Episcopos secundum ordinationis suae tempus siue ad considendum |
|
in concilio, siue ad suscribendum, uel in qualibet alia |
|
re, sua attendere loca decernimus, et suorum sibi prerogatiuam |
|
ordinum uindicare. |
|
<T P> -Gratianus.+ Verum tempus ordinationis non ad ecclesias, |
|
sed ad personas refertur, sicut ex consuetudine Cardinalium |
|
sanctae Romanae ecclesiae, et episcoporum uniuscuiusque prouinciae |
|
euidenter apparet. |
|
<1 D><S 53><L 27> |
|
<2 18> -DISTINCTIO XVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Episcoporum igitur concilia, ut ex premissis |
|
apparet, sunt inualida ad diffiniendum et constituendum, non |
|
autem ad corrigendum. Sunt enim necessaria episcoporum concilia |
|
ad exortationem et correctionem, que etsi non habent uim |
|
constituendi, habent tamen auctoritatem imponendi et indicendi, |
|
quod alias statutum est et generaliter seu specialiter obseruari |
|
preceptum. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Ex Cabilonensi Concilio, c. 6. |
|
<T T> Placuit, ut conseruato metropolitani primatu ceteri |
|
episcopi, secundum suae ordinationis tempus, alius alii |
|
deferat locum. -]+ <P 0> |
|
<S 54><L 1> -54+ |
|
<T P> Unde Leo I. -[epist. LXXXII. c. 7. Anastasio]+ Thessalonicensi |
|
Episcopo: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Bini conuentus per singulos annos ab episcopis |
|
celebrentur. |
|
<T T> De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, |
|
quam sancti Patres salubriter ordinauerunt: scilicet bini |
|
conuentus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus |
|
querelis, que inter diuersos ecclesiae ordines nasci |
|
solent, iudicetur. Ac si forte inter ipsos, qui presunt, |
|
de maioribus peccatis nascitur (quod absit) causa, que |
|
prouinciali examine nequeat diffiniri, fraternitatem tuam |
|
de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, |
|
ut si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita |
|
iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur. |
|
-+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Quo tempore concilia episcoporum sunt celebranda. |
|
<T I> Item ex Niceno Concilio. -[cap. 5.]+ |
|
<T T> Habeatur semel concilium ante dies quadragesimae, |
|
ut omnibus, si que sunt, simultatibus amputatis, mundum |
|
solempne Deo possit offerri; secundum uero agatur |
|
circa tempus autumni. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Ad morum correctionem et controuersiarum dissolutionem |
|
bis in anno episcopale concilium fiat. |
|
<T I> Item ex Antioceno Concilio. -[cap. 20.]+ |
|
<T T> Propter ecclesiasticas causas et que existunt controuersias |
|
dissoluendas, sufficere uisum est, bis in anno per |
|
singulas prouincias episcoporum concilium fieri: semel |
|
quidem post tertiam ebdomadam pascalis solempnitatis, |
|
ita ut in quarta ebdomada, que consequitur, id est media |
|
pentecoste, concilium compleatur. Admoneant autem |
|
comprouinciales episcopos hi, qui in amplioribus, id est in |
|
metropolitanis ciuitatibus degunt. -@. 1.+ Secundum uero |
|
concilium Idib. octobris habeatur, qui dies apud Grecos |
|
yperberiti mensis decimus inuenitur. In ipsis autem |
|
conciliis et presbiteros et diaconos presentes esse oportet, |
|
et omnes, quoquot se lesos existimant, et sinodicam exspectare |
|
sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos |
|
concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia |
|
facere, quibus de omnibus causis constat esse permissum |
|
iudicium. |
|
<S 55><L 1> -55+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Se ipsos accusant, qui uocati ad sinodum uenire |
|
contempnunt. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[cap. 40.]+ |
|
<T T> Non oportet uocatos episcopos ad sinodum contempnere, |
|
sed adire debere, et aut docere, aut doceri, que |
|
sunt ad ecclesiae ceterorumque correctionem utilia; quod si |
|
contempserint, se ipsos uidentur accusare, nisi ire forte |
|
non possint. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Corripiantur episcopi, qui ad concilium uocati |
|
uenire recusant. |
|
<T I> Item ex Concilio Calcedonensi. -[cap. 19.]+ |
|
<T T> Peruenit ad nostras aures, quod in prouinciis constituta |
|
episcoporum concilia minime celebrentur. Hoc |
|
ex eo probatur, quod multae, que correctione opus habent, |
|
ecclesiasticae res negligantur. Statuit ergo hec sancta |
|
sinodus, secundum Patrum regulas bis in anno in unum |
|
conuenire per singulas prouincias episcopos, ubi singula, |
|
que emerserint, corrigantur. -@. 1.+ Qui uero noluerint conuenire |
|
episcopi constituti in suis ciuitatibus, et hoc maxime, |
|
cum sui corporis sanitate consistentes, cum etiam ab |
|
omnibus aliis urgentibus necessitatibus et inexcusabilibus |
|
negotiis liberi sint, licere eos fraternae caritatis admonitionibus |
|
corripi. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Canonicis subiaceat penis metropolitanus, qui |
|
saltem semel in anno celebrare concilium negligit. |
|
<T I> Item ex Septima Sinodo. -[cap. 6.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Quoniam quidem regula est, que dicit, bis |
|
in anno per singulas prouincias oportere fieri per conuentum |
|
episcoporum regulares inquisitiones, propter fatigationes |
|
et ut oportune habeantur ad iter agendum hi, |
|
qui congregandi sunt, diffinierunt sextae sinodi sancti |
|
Patres, omni excusatione remota, omnibus modis semel in |
|
anno fieri, et deprauata corrigi. Hunc ergo canonem et nos |
|
renouamus, et si quisquam princeps inuentus fuerit hoc |
|
prohibere, communione priuetur. Si quis uero metropolitanorum |
|
<S 56><L 1> -56+ |
|
hoc neglexerit agere absque necessitate uel ui seu |
|
aliqua rationabili occasione, canonicis penis subiaceat. |
|
Dum autem sinodus agitur super canonicis et euangelicis |
|
negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et |
|
sollicitudine fieri custodiendorum diuinorum et uiuificorum |
|
Domini mandatorum. -@. 1.+ Porro non habeat metropolitanus |
|
licentiam ex his, que defert episcopus secum, siue |
|
iumentum siue aliquam speciem expetendi. Quod si |
|
hoc egisse conuictus fuerit, soluat quadruplum. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non cogantur presbiteri sacerdotalia eulogia |
|
ad concilium deferre. |
|
<T I> Item Leo IV. -[ad Episcopos Britanniae, c. 3.]+ |
|
<T T> De eulogiis ad sacra concilia deferendis nihil inuenimus |
|
a maioribus terminatum: sed sicut unicuique presbitero |
|
placuerit. Nam si constitutum fuerit, illo in tempore benedictiones |
|
afferre, forsitan minus libenter ad sinodos |
|
occurrent, et magis uenire obtrectabunt. Que, ut arbitror, |
|
non sunt rationabiliter requirendae, nec ultro delatae |
|
respuendae. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Sine graui necessitate episcopus ad sinodum |
|
ire non tardet. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 21.]+ |
|
<T T> Episcopus ad sinodum ire non tardet, si non |
|
satis graui necessitate inhibeatur: sic tamen, ut in persona |
|
sua legatum mittat, suscepturus salua fidei ueritate quicquid |
|
sinodus statuerit. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Excusatorias litteras dirigant, qui grauati ad |
|
sinodum ire non possunt. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi V. -[c. 10.]+ |
|
<T T> Placuit, ut quotienscumque congregandum est concilium, |
|
episcopi, qui neque etate, neque egritudine, neque |
|
alia grauiori necessitate impediuntur, competenter occurrant. |
|
-@. 1.+ Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas |
|
litteratorie subscribant; nisi autem rationem impedimenti |
|
<S 57><L 1> -57+ |
|
sui apud primatem suum reddiderint, ecclesiae suae |
|
communione debent esse contenti. |
|
<P 1> -[ PALEA.+ |
|
<4 11> -C. XI+ <T I> Item ex Concilio Turonensi. -[cap. 2.]+ |
|
<T T> Episcopus non debet abbatem cogere ad sinodum ire, |
|
nisi aliqua rationabilis causa existat -]+ <P 0>. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> A communione sit alienus, qui contempsit |
|
sinodo adesse. |
|
<T I> Item ex Concilio Arelatensi II. -[c. 19]+ |
|
<T T> Si quis autem adesse neglexerit; uel cetum fratrum, |
|
antequam concilium dissoluatur, crediderit deserendum |
|
alienatum se a fratrum communione agnoscat; nec |
|
eum recipi liceat, nisi in sequenti sinodo fuerit absolutus. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Usque ad proximam sinodum a communione |
|
abstineat, qui a metropolitano uocatus absque graui |
|
necessitate sinodo adesse contempsit. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[cap. 35.]+ |
|
<T T> Si episcopus metropolitanus ad comprouinciales episcopos |
|
epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem |
|
summi pontificis, ut ad sinodum inuitet, postpositis |
|
omnibus (excepta graui infirmitate corporis, ac preceptione |
|
regia) ad constitutum diem adesse non differant. |
|
Quod si defuerint (sicut prisca canonum precipit auctoritas) |
|
usque ad proximam sinodum a caritate fratrum |
|
et ecclesiae communione priuentur. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Communione priuetur episcopus, qui a metropolitano |
|
uocatus ad sinodum uenire contempnit. |
|
<T I> Item ex Concilio Tarragonensi. -[cap. 6.]+ |
|
<T T> Si quis episcoporum commonitus a metropolitano ad |
|
sinodum, nulla graui intercedente necessitate corporali, |
|
uenire contempserit, sicut statuta Patrum sanxerunt, usque |
|
ad futurum concilium cunctorum episcoporum caritatis communione |
|
priuetur. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Presbiteri et diaconi, et cuncti, qui se lesos |
|
existimant, ad metropolitanam sinodum conueniant. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
<T T> Propter ecclesiasticas causas et altercationum solutiones |
|
bene placuit per singulas prouincias bis in anno concilium |
|
fieri, conuocante metropolitano episcopo omnes |
|
<S 58><L 1> -58+ |
|
prouinciales episcopos, ita ut ad concilium ueniant |
|
omnes presbiteri et diaconi, uel hi, qui se lesos |
|
existimant, ut in concilio causae examinatae ad iustum |
|
iudicium perducantur. Et si qui manifeste episcopi, uel |
|
presbiteri, aut diaconi inuenti fuerint in offensa, secundum |
|
rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu |
|
de his placuerit dare sententiam. Nulli autem episcopo |
|
liceat propria apud semetipsum concilia facere, preter eos, |
|
quibus metropoles sunt creditae. |
|
<P 1> -[ PALEA.+ |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T I> Item ex Concilio Bylonensi. |
|
<T T> Annis singulis episcopus in sua diocesi sinodum faciat |
|
de suis clericis, nec non abbatibus, et discutiat alteros |
|
clericos et monachos. -]+ <P 0> |
|
<T P> -Gratian.+ Singuli uero episcoporum suis ecclesiis notificare |
|
studeant, que in conciliis statuuntur. |
|
Unde in concilio Tolletano: -[XVI., cap. 6.]+ |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Que in conciliis statuuntur, singuli episcoporum |
|
suis ecclesiis notificent. |
|
<T T> Decernimus, ut, dum in qualibet prouincia concilium |
|
agitatur, unusquisque episcoporum admonitionibus suis |
|
intra sex mensium spatia omnes abbates, presbiteros, |
|
diaconos atque clericos, seu etiam omnem conuentum ciuitatis |
|
ipsius, ubi preesse dignoscitur, nec non etiam |
|
cunctam diocesis suae plebem aggregare nequaquam |
|
moretur: quatenus coram eis plenissime omnia reseret, |
|
que eodem anno in concilio acta uel diffinita esse noscuntur. |
|
-@. 1.+ Quod si quispiam hec paruipendenda crediderit, |
|
sententia excommunicationis duorum mensium curriculo |
|
persistat usquequaque mulctatus. |
|
<1 D><S 58><L 31> |
|
<2 19> -DISTINCTIO XIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> De Epistolis uero decretalibus queritur, an uim |
|
auctoritatis obtineant, cum in corpore canonum non inueniantur. |
|
De his ita scribit Nicolaus Papa archiepiscopis et |
|
episcopis per Gallias constitutis. |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Decretales epistolae uim auctoritatis habent. |
|
<T T> Si Romanorum Pontificum decreto ceterorum opuscula |
|
tractatorum approbantur uel reprobantur, ita ut, quod uere |
|
<S 59><L 1> -59+ |
|
sedes apostolica probauit, hodie teneatur acceptum, et quod |
|
illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto potius, |
|
que ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro |
|
uariis et multifariis ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus |
|
diuerso tempore scripsit, omni debent honore preferri, |
|
et ab omnibus prorsus in quibuslibet oportunitatibus |
|
discretione uel dispensatione magistra reuerenter assumi? |
|
Quamquam quidam uestrum scripserint, haud illa decretalia |
|
priscorum Pontificum in toto canonum codicis corpore esse |
|
descripta et ideo inter canones esse assumenda, cum |
|
ipsi, ubi suae intentioni hec suffragari conspiciunt, illis |
|
indifferenter utantur, et solum nunc ad imminutionem |
|
sedis apostolicae potestatis, et ad suorum argumentum |
|
priuilegiorum minus accepta esse perhibeant. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ |
|
Si ideo non esse decretales epistolas priscorum Pontificum |
|
Romanorum admittendas dicunt, quia in codice canonum |
|
non habentur adscriptae, ergo nec Gregorii S., nec ullius |
|
alterius, qui ante fuit uel post ipsum est, aliquod institutum |
|
uel scriptum est recipiendum, eo quod in codice |
|
canonum non habeatur adscriptum. Ergo doctrinam |
|
eorum et sanctiones, que ab omni lingua uenerantur, quia |
|
in codice canonum non habentur adscriptae, de codicibus |
|
suis eradant. Ut quid uel membranas occupant, postquam |
|
non habentur acceptae? Sed quare multum immoremur, |
|
cum nec ipsas diuinas scripturas ueteris et noui testamenti |
|
iam recipiemus, si istos dixerimus audiendos? |
|
Etenim neutrum horum in codice canonum ecclesiasticorum |
|
habetur insertum. Sed responsuri sunt isti, qui ad resistendum |
|
potius quam ad obediendum parati sunt, aientes |
|
quod inter canones inueniatur capitulum S. Papae |
|
Innocenti, cuius auctoritate doceatur, a nobis utrumque |
|
testamentum esse recipiendum, quamquam in ipsis paternis |
|
canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum. Quibus |
|
ad hec asserendum est, quoniam si uetus nouumque |
|
testamentum sunt recipienda, non quod codici canonum ex |
|
toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis S. Papae |
|
Innocentii prolata uideatur esse sententia, restat nimirum |
|
quod decretales epistolae Romanorum Pontificum sunt recipiendae, |
|
etiamsi non sint codici canonum compaginatae, |
|
quoniam inter ipsos canones unum B. Leonis capitulum |
|
constat esse permixtum, quo ita omnia decretalia constituta |
|
sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit, |
|
nouerit sibi ueniam denegari. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<T T> Ait enim c. 10. suarum decretalium: "Ne quid uero |
|
sit, quod pretermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia |
|
constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam |
|
omnium decessorum nostrorum, que de ecclesiasticis ordinibus |
|
et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a uestra |
|
dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit, |
|
ueniam sibi deinceps nouerit denegari." -]+ <P 0> |
|
<S 60><L 1> -60+ |
|
<T T> Dicendo uero: "omnia decretalia constituta," nullum |
|
de decretalibus constitutis pretermisit, quod non mandauerit |
|
esse custodiendum. Et rursus asserendo: "omnium |
|
predecessorum nostrorum," nullum Pontificum Romanorum, |
|
qui ante se fuerunt, excepit, cuius ita non preceperit |
|
decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa |
|
commiserit ueniam sibi deinceps nouerit denegari. Itaque |
|
nihil interest, utrum sint omnia necne decretalia sedis |
|
apostolicae constituta inter canones conciliorum immixta, |
|
cum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa |
|
eis intersint, que firmitatem his, que desunt, et uigorem |
|
suum assignant, presertim cum sinodalia gesta inter |
|
que ipsi canones statuti sunt, in codice canonum non |
|
habeantur, sed a nobis omni cultu debito uenerentur. |
|
Consonat autem huic beatissimo Leoni Papae sanctus et |
|
facundissimus in decretis suis Papa Gelasius, ita inquiens: |
|
"Decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus |
|
ab urbe Roma pro diuersorum Patrum consultatione |
|
dederunt, uenerabiliter suscipiendas decernimus." |
|
In quo notandum est, quod "Decretales," non dixit, "epistolas, |
|
que inter canones habentur," uel tantum: "quas |
|
moderni Pontifices ediderunt;" sed: "quas beatissimi Papae |
|
diuersis temporibus ab urbe Roma dederunt." Dicens |
|
autem: "diuersis temporibus" etiam illa tempora uir |
|
sanctus comprehendit, que crebrescentibus paganorum |
|
persecutionibus ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum |
|
difficillime permittebant. His ita diuina fauente |
|
gratia prelibatis ostendimus, nullam differentiam esse inter |
|
illa decreta, que in corpore canonum habentur, sedis |
|
apostolicae presulum, et ea, que pre multitudine uix per |
|
singula uoluminum corpora reperiuntur; cum omnia et |
|
omnium decessorum suorum decretalia constituta atque decretales |
|
epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus |
|
ab urbe Roma dederunt, fore uenerabiliter suscipiendas et |
|
custodiendas, eximios presules, Leonem scilicet et Gelasium, |
|
mandasse probauimus. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Omnes sanctiones apostolicae sedis irrefragabiliter |
|
sunt obseruandae. |
|
<T I> Item Agato Papa omnibus Episcopis. |
|
<T T> Sic omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt, |
|
tanquam ipsius uoce diuina Petri firmatae. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Tolerandum est iugum, quod a sancta sede |
|
imponitur, licet importabile uideatur. |
|
<T I> Item ex Capitulo Caroli Imperatoris. |
|
<T T> In memoriam B. Petri apostoli honoremus sanctam Romanam |
|
et apostolicam sedem, ut, que nobis sacerdotalis |
|
mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra |
|
rationis. Quare seruanda est cum mansuetudine humilitas, |
|
et licet uix ferendum ab illa sancta sede imponatur |
|
<S 61><L 1> -61+ |
|
iugum, tamen feramus et pia deuotione toleremus. -@. 1.+ |
|
Si uero (quod non decet) quilibet, siue sit presbiter siue |
|
diaconus aliquam perturbationem machinando et nostro ministerio |
|
insidiando redarguatur falsam ab apostolica sede |
|
detulisse epistolam, uel aliud quod inde non uenerit |
|
salua fide et integra erga Apostolicum humilitate |
|
penes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem, aut |
|
in aliam detrudat custodiam, usquequo per epistolam, aut |
|
per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet |
|
sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur |
|
decernere, et quod de talibus lex Romana statuat |
|
diffinire, ut et is corrigatur, et ceteris modus imponatur. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Quicquid Romana ecclesia statuit uel ordinat, ab |
|
omnibus est obseruandum. |
|
<T I> Item Stephanus ait. -V.+ |
|
<T T> Enimuero, quia in speculum et exemplum sancta Romana |
|
ecclesia, cui nos Christus preesse uoluit, posita |
|
est, omnibus, quicquid statuit, quicquid ordinat, perpetuo |
|
irrefragabiliter obseruandum est. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> A pontificalibus sit alienus offitiis, qui apostolicis |
|
non uult obedire praeceptis. |
|
<T I> Item Gregorius. -[IV.]+ |
|
<T T> Nulli fas est uel uelle uel posse transgredi apostolicae |
|
sedis precepta nec nostrae dispositionis ministerium, |
|
quod uestram sequi oportet caritatem. |
|
-II. Pars.+ <T T> -@. 1.+ Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, |
|
quisquis apostolicis uoluerit contraire decretis, nec locum |
|
deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris fiat a sancto |
|
ministerio, non de eius iudicio quisquam postea curam |
|
habeat, quoniam iam dampnatus a sancta et apostolica ecclesia |
|
sua inobedientia atque presumptione a quoquam |
|
esse non dubitatur: quia maioris excommunicationis |
|
deiectione est abiciendus, cui sanctae ecclesiae commissa |
|
fuerit disciplina, qui non solum prelatae sanctae |
|
ecclesiae iussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne preterirent |
|
insinuare. Sitque alienus a diuinis et pontificalibus |
|
offitiis, qui noluit preceptis obtemperare apostolicis. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Inter canonicas scripturas decretales epistolae |
|
connumerantur. |
|
<T I> Item Augustinus de doctrina Christiana, libro II. |
|
-[cap. 8.]+ |
|
<T T> In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum |
|
quamplurimum diuinarum scripturarum sollertissimus indagator |
|
<S 62><L 1> -62+ |
|
auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint, |
|
quas apostolicas sedes habere et ab ea meruerunt |
|
accipere epistolas. -@. 1.+ Tenebit igitur hunc modum in |
|
scripturis canonicis, ut eas, que ab omnibus recipiuntur |
|
ecclesiis, preponat eis, quas quidam non accipiunt. |
|
In eis uero, que non accipiuntur ab omnibus, preponat |
|
eas, quas plures grauioresque accipiunt, eis, quas pauciores |
|
minorisque auctoritatis ecclesiae tenent. -@. 2.+ Si autem |
|
alias inuenerit a pluribus, alias a grauioribus haberi (quamquam |
|
hoc inueniri non possit) equalis tamen auctoritatis |
|
eas habendas puto. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Ministerii diuini se extorrem intelligat, qui a |
|
soliditate Petri recedit. |
|
<T I> Item Leo. -[Papa I. ad Episcopos Viennenses, |
|
epist. LXXXVII.]+ |
|
<T T> Ita Dominus noster Iesus Christus humani generis saluator |
|
instituit, ut ueritas, que antea legis et prophetarum |
|
preconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem |
|
uniuersitatis exiret, sicut scriptum est: "In omnem terram |
|
exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum." |
|
Sed huius muneris sacramentum ita Dominus ad omnium |
|
apostolorum offitium pertinere uoluit, ut in beatissimo Petro |
|
apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut |
|
ab ipso quasi quodam capite dona sua uelut in corpus omne |
|
diffunderet, ut extorrem se diuini misterii intelligeret |
|
esse, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. |
|
Hunc enim in consortium indiuiduae unitatis assumptum, id |
|
quod ipse erat, uoluit nominari, dicendo: "Tu es Petrus, |
|
et super hanc petram edificabo ecclesiam meam" ut eterni |
|
templi edificatio mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate |
|
consisteret, hac ecclesiam suam firmitate corroborans, |
|
ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec |
|
portae inferi contra illam preualerent. Verum hanc petrae |
|
istius sacratissimam firmitatem, Domino, ut diximus, edificante |
|
constructam, nimis impia uult presumptione uiolare, |
|
quisquis eius potestatem temptat infringere, fauendo cupiditatibus |
|
suis, et id, quod accepit a ueteribus, non sequendo. |
|
<T P> -Gratian.+ Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus |
|
uel decretalibus epistolis in quibus nec precedentium Patrum |
|
decretis, nec euangelicis preceptis aliquid contrarium inuenitur. |
|
Anastasius enim secundus fauore Anastasii imperatoris, quos |
|
Acatius post sententiam in se prolatam sacerdotes uel Leuitas |
|
ordinauerat, acceptis offitiis rite fungi debere decreuit, ita inquiens: |
|
-+ |
|
<S 63><L 1> -63+ |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Nulla lesionis portio attingat qui ab |
|
hereticis iam dampnatis ordinatur. |
|
-[Anastasius II. ad Anastasium Augustum, epist. I. |
|
c. 7. et 8.]+ |
|
<T T> Secundum ecclesiae catholicae consuetudinem |
|
sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum |
|
de his, quos baptizauit Acatius, uel quos sacerdotes |
|
siue Leuitas secundum canones ordinauit aliqua ex |
|
nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per |
|
iniquum tradita sacramenti gratia minus firma uideatur. |
|
-@. 1.+ Nam et baptisma (quod procul sit ab ecclesia) siue |
|
ab adultero siue a fure datum fuerit, ad percipientem |
|
munus peruenit illibatum, quia uox illa, que sonuit per |
|
columbam omnem maculam humanae pollutionis excludit |
|
quod declaratur cum dicitur: "Hic est, qui |
|
baptizat in Spiritu sancto et igne." Nam si uisibilis solis |
|
istius radii, cum per loca fedissima transeunt, nulla |
|
contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui |
|
istum uisibilem fecit, uirtus nulla ministri indignitate |
|
constringitur. Nam et Iudas, cum fuerit sacrilegus |
|
atque fur, quicquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, |
|
beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta |
|
senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima |
|
uoce: "Scribae, inquit, et Pharisei super cathedra Moysi |
|
sedent; que dicunt, facite: que autem faciunt, nolite facere; |
|
dicunt enim et non faciunt." -@. 2.+ Quicquid ergo ad hominum |
|
profectum quilibet in ecclesia ministri pro offitio suo |
|
uidentur operari, hoc totum contineri implente diuinitatis |
|
effectu. Ita ille, per quem loquitur Christus, Paulus affirmat: |
|
"Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum |
|
dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid neque qui |
|
rigat, sed qui incrementum dat, Deus." -@. 3.+ A Deo autem |
|
non queritur, quis, uel qualis predicet, sed que |
|
predicet, ut inuidos etiam bene Christum confirmet predicare, |
|
quo malo diabolus ipse deiectus est, et hoc |
|
ipse predicare non desinit. Ideo ergo et hic, cuius |
|
nomen dicimus reticendum, male bona ministrando |
|
sibi tantum nocuit. Nam inuiolabile sacramentum, quod |
|
<S 64><L 1> -64+ |
|
per illum datum est aliis, perfectionem suae uirtutis |
|
obtinuit. -@. 4.+ Quod quidem uerum est generaliter, |
|
aliquorum nisi tantum se extenderit curiosa suspicio, |
|
ut imaginetur, prolato a Papa Felice iudicio, postea inefficaciter |
|
in sacramentis, que Acatius usurpauit, egisse; |
|
ac proinde eos oportet metuere, qui uel in consecrationibus, |
|
uel in baptismate ministeria tradita susceperunt, |
|
ne irrita beneficia uideantur. |
|
<T P> -Gratian.+ Quia ergo illicite et non canonice, sed contra |
|
decreta Dei, predecessorum et successorum suorum |
|
hec rescripta dedit, (ut probat Felix et Gelasius, qui Acatium |
|
ante Anastasium excommunicauerunt, et Hormisda, qui ab |
|
ipso Anastasio tertius eundem Acatium postea dampnauit), ideo ab |
|
ecclesia Romana repudiatur, et a Deo percussus fuisse legitur |
|
hoc modo: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Anastasius a Deo reprobatus, nutu diuino |
|
percussus est. |
|
<T T> Anastasius II., natione Romanus, fuit temporibus |
|
Teoderici regis. Eodem tempore multi clerici se |
|
a communione ipsius abegerunt, eo quod communicasset |
|
sine concilio episcoporum uel presbiterorum et clericorum |
|
cunctae ecclesiae catholicae diacono Tessalonicensi, |
|
nomine Fotino, qui communicauerat Acatio; et quia |
|
occulte uoluit reuocare Acatium et non potuit, nutu |
|
diuino percussus est. |
|
<T P> Hinc etiam de Maximo Episcopo in Constantinopolitana |
|
Sinodo statutum est: -[c. 6.]+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Que circa indisciplinatos, uel ab eis geruntur, |
|
in irritum reuocentur. |
|
<T T> Propter totius indisciplinationis eius doctrinam, que |
|
Constantinopoli orta est, statutum est, ne Maximus |
|
fuisse aut esse iam putetur episcopus, neque hi, qui ab eo |
|
sunt ordinati, qualemcumque gradum clericatus obtineat; |
|
omnibus scilicet, que circa eum, uel ab eo gesta sunt, in |
|
irritum reuocatis. |
|
<S 65><L 1> -65+ |
|
<1 D><S 65><L 1> |
|
<2 20> -DISTINCTIO XX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Decretales itaque epistolae canonibus conciliorum |
|
pari iure exequantur. Nunc autem queritur de expositoribus |
|
sacrae scripturae, an exequentur, an subiciantur eis? Quo enim |
|
quisque magis ratione nititur, eo maioris auctoritatis eius uerba |
|
esse uidentur. Plurimi autem tractatorum, sicut pleniori gratia |
|
Spiritus sancti, ita ampliori scientia aliis precellentes, rationi |
|
magis adhesisse probantur. Unde nonnullorum Pontificum |
|
constitutis Augustini, Ieronimi atque aliorum tractatorum dicta |
|
eis uidentur esse preferenda. |
|
-II. Pars.+ -@. 1.+ Sed aliud est causis terminum imponere |
|
aliud scripturas sacras diligenter exponere. Negotiis diffiniendis |
|
non solum est necessaria scientia, sed etiam potestas. Unde |
|
Christus dicturus Petro: "Quodcumque ligaueris super terram, |
|
erit ligatum et in celis, etc." prius dedit sibi claues regni celorum: |
|
in altera dans ei scientiam discernendi inter lepram et |
|
lepram, in altera dans sibi potestatem eiciendi aliquos ab ecclesia, |
|
uel recipiendi. Cum ergo quelibet negotia finem accipiant |
|
uel in absolutione innocentium, uel in condempnatione delinquentium, |
|
absolutio uero uel condempnatio non scientiam tantum, sed |
|
etiam potestatem presidentium desiderant: aparet, quod diuinarum |
|
scripturarum tractatores, etsi scientia Pontificibus premineant, |
|
tamen, quia dignitatis eorum apicem non sunt adepti, in |
|
sacrarum scripturarum expositionibus eis preponuntur, in |
|
causis uero diffiniendis secundum post eos locum merentur. |
|
Unde Leo IV. scribit Brittanniae Episcopis: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Aliorum scripturae Romanorum Pontificum decretis |
|
non sunt preponendae. |
|
<T T> De libellis et commentariis aliorum non conuenit aliquos |
|
iudicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere |
|
uel decretalium regulas, que habentur apud nos |
|
simul cum canonibus. Quibus in omnibus ecclesiasticis |
|
utimur iudiciis, id est apostolorum, Nicenorum, |
|
Anciranorum, Neocesariensium, Gangrensium, Sardicensium, |
|
Cartaginensium, Affricanensium, et cum illis |
|
regulae presulum Romanorum, Siluestri, Siricii, Innocentii, |
|
Zosimi, Celestini, Leonis, Ylarii, Gelasii, Ormisdae, |
|
et Gregorii iunioris. Isti omnino sunt, et per |
|
quos iudicat episcopi, et per quos episcopi simul et clerici |
|
iudicantur. Nam si tale emerserit uel contigerit inusitatum |
|
<S 66><L 1> -66+ |
|
negotium, quod minime possit per istos finiri tunc |
|
illorum quorum meministis dicta Ieronimi, Augustini, |
|
Ysidori uel ceterorum similiter sanctorum doctorum similium |
|
si reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda, |
|
uel ad apostolicam sedem referatur de talibus. |
|
-@. 1.+ Quam ob causam luculentius et magna uoce pronunciare |
|
non timeo: quia, qui illa, que diximus sanctorum |
|
patrum statuta, que apud nos canones pretitulantur |
|
(siue sit episcopus, siue clericus, siue laicus), non |
|
indifferenter recipere conuincitur, nec catholicam et apostolicam |
|
fidem, nec sancta quatuor euangelia utiliter et |
|
efficaciter ad effectum suum retinere uel credere probatur. |
|
-+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Corripiendi sunt, qui decreta Romanorum Pontificum |
|
uel non habent, uel non obseruant. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa clero Constantinopolitano. |
|
<T T> Si decreta Romanorum Pontificum non habetis, de neglectu |
|
atque incuria estis arguendi. Si uero habetis et non |
|
obseruatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Ad quos recurrendum sit, cum sacrae scripturae |
|
auctoritas non occurrit. |
|
<T I> Item Innocentius Papa. |
|
<T T> De quibus causis nulla soluendi ligandique auctoritas |
|
in libris ueteris testamenti, quatuor euangeliorum cum totis |
|
scriptis apostolorum apareat, non ad diuina recurratur |
|
scripta greca. Si nec in illis, ad catholicae |
|
ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis |
|
scriptas, manum mitte. Si nec in illis, sanctorum exempla |
|
perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis |
|
huius questionis qualitas non lucide inuestigatur, seniores |
|
prouinciae congrega et eos interroga. Facilius namque |
|
inuenitur, quod a pluribus senioribus queritur. Verus |
|
etiam repromissor Dominus ait: "Si duo ex uobis uel |
|
tres conueniunt super terram in nomine meo, de omni re, |
|
quamcunque petierint, fiet illis a patre meo." |
|
<1 D><S 66><L 36> |
|
<2 21> -DISTINCTIO XXI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Decretis ergo Romanorum Pontificum et sacris |
|
canonibus conciliorum ecclesiastica negotia, et supra monstratum |
|
<S 67><L 1> -67+ |
|
est, terminantur. Ministri uero sacrorum canonum et decretorum |
|
Pontificum sunt summi Pontifices et infra presules atque reliqui |
|
sacerdotes, quorum institutio in ueteri testamento est inchoata, et |
|
in nouo plenius consummata. -@. 1.+ Summi enim Pontifices et |
|
minores sacerdotes a Deo sunt instituti per Moysen, qui ex |
|
precepto Domini Aaron in summum pontificem, filios uero eius |
|
unxit in minores sacerdotes. Postea Dauid, cum ministeria |
|
domus Domini ampliaret, ianitores et cantores instituit. Porro |
|
Salomon quendam modum exorzizandi inuenit, quo demones |
|
adiurati ex obsessis corporibus pellebantur; huic offitio mancipati |
|
exorcistae uocati sunt, de quibus Dominus in euangelio: |
|
"Si ego in Beelzebub eicio demonia, filii uestri (exorcistae |
|
uidelicet) in quo eiciunt?" Hec omnia in nouo testamento ecclesia |
|
imitata habet suos ianitores, quos hostiarios appellamus. |
|
Pro cantoribus lectores simul et cantores instituit. Exorcistas |
|
autem nomine antiquo et offitio permanente recepit. Pro filiis |
|
uero Aaron omnes infra summum pontificem sacerdotium administrantes |
|
sunt consecrati. -@. 2.+ Inter eos quedam discretio |
|
seruata est, ut alii appellentur simpliciter "sacerdotes," alii |
|
"archipresbiteri," alii "corepiscopi," alii "episcopi," alii |
|
"archiepiscopi" seu "metropolitae," alii "primates," alii "patriarchae," |
|
alii "summi Pontifices." -@. 3.+ Horum discretio a |
|
gentilibus maxime introducta est, qui suos flamines alios simpliciter |
|
flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant. |
|
Simpliciter uero maiorum et minorum sacerdotum discretio |
|
in nouo testamento ab ipso Christo sumpsit exordium, qui XII. |
|
apostolos tanquam maiores sacerdotes, et LXXII. discipulos quasi |
|
minores sacerdotes instituit. Petrum uero quasi in summum |
|
sacerdotem elegit, dum ei pre omnibus et pro omnibus claues |
|
regni celorum tribuit, et a se petra petri sibi nomen imposuit, |
|
atque pro eius fide se specialiter rogasse, testatus est, et ut ceteros |
|
confirmaret subiunxit dicens: "Ego pro te rogaui, Petre, ut |
|
non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres |
|
tuos." Hanc eandem formam apostoli secuti in singulis ciuitatibus |
|
episcopos et presbiteros ordinauerunt. Leuitas autem ab |
|
apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit B. Stephanus: |
|
subdiaconos et acolithos procedente tempore ecclesia sibi constituit. |
|
-+ |
|
De his etiam scribit B. Ysidorus libro VII. Ethimologiarum c. 12. |
|
nomina illorum et nominum causas exponens, ita inquiens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Unde nomen ecclesiasticorum graduum sumatur. |
|
<T T> Cleros et clericos hinc appellatos credimus, quia |
|
Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos |
|
legimus ordinatum. KLEROS enim grece, latine sors uel |
|
hereditas dicitur. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de |
|
sorte sunt Domini, uel quia Domini partem habent. Generaliter |
|
autem clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia |
|
Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina sunt hec: |
|
Hostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolithus, subdiaconus, |
|
diaconus, presbiter, episcopus. -@. 1.+ Ordo episcoporum |
|
quadripartitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, |
|
metropolitanis atque episcopis. -@. 2.+ Patriarcha |
|
summus Patrum greca lingua interpretatur: quia primum, |
|
id est apostolicum retinet locum, et ideo, quia summo |
|
<S 68><L 1> -68+ |
|
honore fungitur tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiocenus, |
|
Alexandrinus. -@. 3.+ Archiepiscopus greco |
|
uocabulo quod sit summus episcoporum: tenet enim |
|
uicem apostolicam, et presidet tam metropolitanis quam |
|
ceteris episcopis. -@. 4.+ Metropolitani autem a mensura |
|
ciuitatum uocantur; singulis enim prouinciis preminent, |
|
quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti |
|
sunt, sine quibus nihil reliquis episcopis agere licet; |
|
sollicitudo enim totius prouinciae ipsis commissa est. -@. 5.+ |
|
Omnes autem superius designati ordines uno eodemque |
|
uocabulo episcopi nominantur; sed ideo priuato nomine |
|
quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam |
|
singulariter acceperunt. -@. 6.+ Patriarcha Patrum princeps: |
|
ARCHON enim princeps: archiepiscopus princeps episcoporum, |
|
metropolitanus a mensura ciuitatum. -@. 7.+ Episcopatus |
|
autem uocabulum inde dictum est, quod ille, qui |
|
episcopus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum |
|
gerens: SKOPEIN enim grece, latine intendere |
|
dicitur. Episcopi autem grece, latine speculatores interpretantur; |
|
nam speculator est prepositus in ecclesia dictus, |
|
eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se |
|
positorum mores et uitam. -@. 8.+ Pontifex princeps sacerdotum |
|
est, quasi uia sequentium. Ipse et summus sacerdos, |
|
ipse et pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim sacerdotes |
|
et Leuitis efficit: ipse omnes ordines ecclesiasticos |
|
disponit: ipse quid unusquisque facere debeat ostendit. |
|
Ante autem pontifices et reges erant. Nam maiorum |
|
hec erat consuetudo, ut rex esset et sacerdos et pontifex. |
|
Unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. -@. 9.+ |
|
Vates a ui mentis appellatus cuius significatio multiplex |
|
est: nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, |
|
modo, poetam. -@. 10.+ Antistes sacerdos dictus est ab |
|
eo, quod antestat: primus enim est in ordine ecclesiae; |
|
ut supra se nullum habeat. Siue latine sacerdos dux. |
|
-@. 11.+ Sacerdos autem nomen habet compositum ex greco |
|
et latino, quod est sacrum dans; sicut enim rex a regendo, |
|
ita sacerdos a sacrificando dictus est: consecrat enim |
|
et sacrificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. |
|
Hi in capite habebant pileum, in quo erat breuis uirga, |
|
desuper habens lanae aliquid quod cum propter estum |
|
ferre non possent filum tantum in capite religare ceperunt; |
|
nam nudis eos penitus capitibus incedere nefas erat. |
|
Unde et a filo quo utebantur flamines dicti sunt, quasi |
|
filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum imponebant |
|
pro sacerdotii eminentia. -@. 12.+ Presbiter grece, |
|
latine senior interpretatur: non modo pro etate uel decrepita |
|
senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam |
|
acceperunt presbiteri nominantur: ideo autem et presbiteri |
|
sacerdotes uocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi; |
|
qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus |
|
apicem non habent quia nec crismate frontem signant, nec |
|
paraclitum spiritum dant, quod solis deberi episcopis, lectio |
|
actuum apostolorum demonstrat. Unde et apud ueteres |
|
idem episcopi et presbiteri fuerunt, quia illud nomen |
|
dignitatis est, et non etatis. -@. 13.+ Leuitate ex nomine |
|
<S 69><L 1> -69+ |
|
auctoris uocati. De Leui enim Leuitae exorti sunt, a quibus |
|
in templo Dei mistici sacramenti ministeria explebantur |
|
Hi grece diaconi, latine ministri dicuntur, quia sicut in |
|
sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio |
|
habetur. -@. 14.+ Ypodiacones grece, quos nos subdiaconos |
|
dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent preceptis |
|
et offitiis Leuitarum. Oblationes enim in templo Dei a |
|
fidelibus ipsi suscipiunt, et Leuitis altaribus superponendas |
|
deferunt; hi apud Ebreos Nathinei uocantur. -@. 15.+ |
|
Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati; |
|
illi enim predicant populis, quid sequantur; isti canunt, ut |
|
excitent ad compunctionem animos audientium; licet |
|
quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam |
|
ad luctum lamentacionemque compellant. Idem etiam pronuntiatores |
|
uocantur, quod porro annuntient. Tanta |
|
enim et tam clara erit eorum uox, ut quamuis longe |
|
positorum aures adimpleant. -@. 16.+ Cantor autem uocatus |
|
qui uocem modulatur in cantu. Huius duo genera |
|
dicuntur in arte musica, sicut ea doctissimi homines latine |
|
dicere potuerunt, precentor et succentor: precentor scilicet, |
|
qui uocem premittit in cantu, succentor autem, qui |
|
subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur, |
|
quia consonat; qui autem non consonat nec concinit, |
|
nec concentor erit. -@. 17.+ Acolithi grece, latine |
|
ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum |
|
est euangelium, aut sacrificium offerendum; tunc enim |
|
accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas |
|
tenebras, dum sol eodem tempore rutilat, sed ad |
|
signum leticiae demonstrandum, ut sub tipo luminis corporalis |
|
illa lux ostendatur, de qua legitur in euangelio: |
|
"Erat lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem |
|
in hunc mundum." -@. 18.+ Exorcistae ex greco in latinum |
|
adiurantes siue increpantes uocantur, inuocant enim super |
|
cathecuminos, uel super eos, qui habent spiritum immundum, |
|
nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, ut egrediatur |
|
ab eis. -@. 19.+ Hostiarii, idem et ianitores, qui in ueteri |
|
testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur |
|
in illud immundus in omni re. Dicti autem |
|
hostiarii, quod presint hostiis templi. Ipsi enim tenentes |
|
clauem omnia intus, extraque custodiunt, atque inter bonos |
|
et malos habentes iudicium, fideles recipiunt et respuunt infideles. |
|
-+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Romana ecclesia a Christo primatum accepit. |
|
<T I> Item Anacletus. -[ad Episcopos Italiae epist. II.]+ |
|
<T T> In nouo testamento post Christum Dominum a Petro |
|
sacerdotalis cepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia |
|
Christi datus est, Domino dicente ad eum: "Tu es," |
|
inquit, "Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam |
|
meam, et portae inferi non preualebunt aduersus eam: et |
|
tibi dabo claues regni celorum." Hic ergo ligandi atque |
|
soluendi potestatem primus accepit a Domino, primusque |
|
ad fidem populum uirtute suae predicationis adduxit. |
|
Ceteri uero apostoli cum eodem pari consortio honorem et |
|
potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse |
|
<S 70><L 1> -70+ |
|
uoluerunt, qui etiam, iubente Domino, in toto orbe dispersi |
|
euangelium predicauerunt. -@. 1.+ Ipsis quoque decedentibus |
|
in locum eorum surrexerunt episcopi, quorum |
|
ordinatio pretaxato fieri debet ordine et modo, quos qui |
|
recipit et uerba eorum, Deum recipit; qui autem spernit |
|
eos, eum, a quo missi sunt et cuius funguntur legatione, |
|
spernit, et ipse indubitanter spernetur a Domino. -@. 2.+ |
|
Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et |
|
operarios paucos, rogauerunt dominum messis, ut mitteret |
|
operarios in messem suam: unde ab eis electi sunt |
|
LXXII. discipuli, quorum tipum gerunt presbiteri atque |
|
in eorum loco sunt constituti in ecclesia. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Primatum Romanae ecclesiae non aliqua sinodus, |
|
sed Christus instituit. |
|
<T I> Item Gelasius urbis Romae Episcopus omnibus orthodoxis. |
|
<T T> Quamuis uniuersae per orbem catholicae ecclesiae |
|
unus thalamus sit Christi, tamen sancta Romana ecclesia |
|
catholica et apostolica nullis sinodicis constitutis ceteris |
|
ecclesiis prelata est, sed euangelica uoce Domini et saluatoris |
|
nostri primatum obtinuit: "Tu es (inquiens dominus) |
|
Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam |
|
meam." Cui dati est societas etiam beatissimi Pauli |
|
uasis electionis, qui non diuerso (sicut heretici garriunt) sed |
|
uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro |
|
in urbe Roma sub Cesare Nerone agonizans coronatus est, |
|
et supradictam Romanam ecclesiam pariter Christo |
|
Domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus in uniuerso |
|
mundo sua presentia atque uenerando triumpho |
|
pretulerunt. Est ergo prima apostoli Petri sedes Romana |
|
ecclesia, non habens maculam neque rugam, nec aliquid |
|
huiusmodi. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ In his omnibus, quanto celsior gradus, |
|
tanto maior auctoritas inuenitur. In maioribus siquidem est |
|
regendi et iubendi potestas, in minoribus obsequendi necessitas. |
|
Unde Nicolaus Papa -[I.]+ scribit Constantinopolitano episcopo |
|
dicens: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Inferiores a superioribus iudicandi sunt. |
|
<T T> Inferior sedes potiorem absoluere non potest. |
|
Sola enim potior inferiorem conuenienter absoluit. Hinc |
|
liquido prouidetur, quia quem non potest absoluere, nec |
|
potest iudicio inferior potiorem ligare. Unde Propheta |
|
ait: "Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat |
|
in ea? aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam?" |
|
His ita ex diuina scriptura commemoratis, sole clarius |
|
exhibuimus, non posse quemquam, qui minoris auctoritatis |
|
est, eum, qui maioris est potestatis, iudiciis suis addicere, |
|
aut propriis diffinitionibus subiugare. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem. -[eadem epistola.]+ |
|
<T T> Nolite nos existimare cuiuscumque proximorum |
|
nostrorum, ea que sunt digna reprehensione, uelle |
|
<S 71><L 1> -71+ |
|
defendere, sed quod ita uelim filios circa patrem spiritualem, |
|
et discipulos erga magistrum deuotos esse ac |
|
sobrios, ut nulla penitus temeritate ad eorum uitam, ut |
|
non dicamus diiudicandam, sed nec saltem tenuiter reprehendendam |
|
prosiliant. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Inferiores maioribus nec benedicere nec maledicere |
|
possunt. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa. -[eadem epistola.]+ |
|
<T T> Denique si in epistola ad Ebreos legimus, quod minor |
|
a maiore benedicitur, restat profecto, ut exigente ratione |
|
etiam maledicatur. Siquidem prenoscentes hec periculosa |
|
tempora illi, qui ante nos fuerunt, prouidam in ecclesiis |
|
consuetudinem tradiderunt, hodieque in Romana |
|
ecclesia, que magistra est omnium ecclesiarum, impretermissa |
|
seruatur, ita ut nullus sacerdos, maiore suo |
|
non innuente consacerdote, cuiuslibet rei benedictionem |
|
dare nitatur; sed anterior stans ad pronuntiandam |
|
aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat, |
|
sed ei quilibet inferior non audet benedicere. Cur |
|
hoc? numquid benedicere peccatum est? absit. De |
|
maledicis enim, non benedicis dicit Apostolus: "quia |
|
regnum Dei non possidebunt;" sed per hoc innuitur, quantae |
|
censurae freno inferiores quique a suis prepositis |
|
iudicandis cohercendi sunt, si hi nec etiam benedicendi |
|
ius ullum penitus obtineat. |
|
<4 7> -C. VII.+ |
|
<T I> Idem Michaeli Imperatori. |
|
<T T> Nunc autem diuina inspiratione non nos pigebit, nec |
|
nobis impossibile erit, ostendere uobis (si tamen audire |
|
uelitis), non posse quemquam rite ab his, qui inferioris |
|
dignitatis uel ordinis sunt, iudicialibus submitti diffinitionibus. |
|
Siquidem tempore Diocletiani et Maximiani Augustorum |
|
Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis |
|
martir effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut |
|
templum eorum ingressus grana thuris super prunas |
|
imponeret: cuius rei gratia collecto, numerosorum episcoporum |
|
concilio, et inquisitione facta hoc idem Pontifex se |
|
egisse confessus est. Nullus tamen eorum proferre sententiam |
|
in eum ausus est dum ei sepissime omnes dicerent: |
|
"Tuo ore iudica causam tuam, non nostro iudicio." Et |
|
iterum: "Noli, audiri in nostro iudicio, sed collige in sinu |
|
tuo causam tuam." Et rursum: "Quoniam ex te," inquiunt, |
|
"iustificaberis, aut ex ore tuo condempnaberis." Et iterum |
|
dicunt: "Prima sedes non iudicabitur a quoquam." |
|
<T I> Item in eadem: <T T> -@. 1.+ Sed et cum quidam tempore quodam |
|
contra Sixtum Papam temptassent quedam mali |
|
rumoris obicere, et in concilio, cui Valentinianus Augustus |
|
<S 72><L 1> -72+ |
|
intererat, dictum fuisset, non licere aduersus Pontificem |
|
sententiam dare, surrexit idem protinus imperator, et in |
|
arbitrio prefati Pontificis tribuit iudicare iudicium suum. |
|
Etenim nullus Pontificum minorum uel inferiorum urbium |
|
subactus iudiciis inuenitur. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Maiores a minoribus iudicari non possunt. |
|
<T I> Item Nicolaus. -[eadem epistola.]+ |
|
<T T> Submittitur Ignatius minorum, inferiorum et subiectorum |
|
deliberationibus, sacris canonibus precipientibus et exemplis |
|
sanctorum Patrum, semper, ubi est maior auctoritas, |
|
eundum esse, et in omnibus controuersiis ad potioris |
|
sedis iudicia dirigatur. Quod non solum a catholicis, |
|
uerum etiam ab ipsis constat obseruatum hereticis. Alioquin |
|
acephalum liquet esse concilium, ubi de tanta persona |
|
agitur, et maiorum non expectatur sententia, cum nec in |
|
causa clericorum inferioris gradus solius episcopi sui iudicium |
|
tantummodo postulandum sit. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Minorum sentencia maiores dampnare |
|
non ualent. |
|
<T I> Idem Michaeli Imperatori. |
|
<T T> In tantum hac presumptionem sancti Patres apud |
|
Calcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum |
|
antistitem inter cetera idcirco potissimum sine ulla restitutione |
|
dampnauerint, quia ponens in celum os |
|
suum, lingua eius transeunte super terram, excommunicationem |
|
in S. Leonem Papam dictauit; ita ut in |
|
sententia contra ipsum prolata hoc uideantur memorare |
|
precipue, dicentes: "Quoniam secundis excessionibus, |
|
priorem iniquitatem ualde transcendit: presumpsit enim |
|
et excommunicationem dictare aduersus sanctissimum et |
|
beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem |
|
etc." Numquid ibi legitur inquisitionem factam fuisse, |
|
utrum iuste, Dioscorus ipsam excommunicationem |
|
dictasset? Non plane; sed absque omni controuersia hoc in |
|
eo ulti sunt, quia cum esset inferior, potiorem quibuslibet |
|
conatus est lacessere iniuriis, teste Anatolio Constantinopolitano |
|
presule, qui dicit: "Propter fidem non est dampnatus |
|
Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domino |
|
archiepiscopo Leoni." |
|
<1 D><S 72><L 40> |
|
<2 22> -DISTINCTIO XXII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quia ergo maior a minori iudicari non debet |
|
uidendum est, que inter ceteras ecclesias primum locum, que |
|
secundum, uel tertium obtineat. Romana ecclesia (sicut supra |
|
<S 73><L 1> -73+ |
|
dictum est) primum locum inter ceteras obtinet, Alexandrina ecclesia |
|
secundum, Antiocena ecclesia tercium ab ea locum |
|
accepit. |
|
Unde Nicolaus Papa -[II.]+ scribit Mediolanensibus: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Romana ecclesia ceterarum primatum obtinuit. |
|
<T T> Omnes siue patriarchae in cuiuslibet apicem |
|
siue metropoleon primatus, aut episcopatuum cathedras, |
|
uel ecclesiarum cuiuslibet ordinis dignitatem instituit |
|
Romana ecclesia. Illam uero solus ipse fundauit, et |
|
super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato eternae |
|
uitae clauigero terreni simul et celestis imperii iura commisit. |
|
Non ergo quelibet terrena sententia, sed illud uerbum, |
|
quo constructum est celum et terra, per quod |
|
denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundauit |
|
ecclesiam. Illius certe priuilegio fungitur, illius auctoritate |
|
fulcitur. Unde non dubium est, quia, quisquis cuilibet |
|
ecclesiae ius suum detrahit, iniusticiam facit. -@. 1.+ |
|
Qui autem Romanae ecclesiae priuilegium ab ipso summo |
|
omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic |
|
proculdubio in heresim labitur; et cum ille notetur iniustus, |
|
hic est dicendus hereticus. Fidem quippe uiolat, |
|
qui aduersus illam agit, que est mater fidei: et illi contumax |
|
inuenitur, qui eam cunctis ecclesiis pretulisse |
|
cognoscitur. <T I> Et infra: <T T> -@. 2.+ Unde et ipse S. Ambrosius |
|
se in omnibus sequi magistram sanctam Romanam profitetur |
|
ecclesiam. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Non ab apostolis, sed ab ipso Domino Romana |
|
ecclesia primatum obtinuit. |
|
<T I> Item Anacletus Seruus Christi Iesu. -[ad omnes episcopos, |
|
epistola III. c. 3.]+ |
|
<T T> Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia non ab |
|
apostolis, sed ab ipso Domino saluatore nostro primatum |
|
obtinuit, sicut B. Petro apostolo dixit: "Tu es Petrus," et |
|
<S 74><L 1> -74+ |
|
reliqua usque: "soluta in celo." -@. 1.+ Adhibita est societas |
|
in eadem Romana urbe beatissimi Pauli apostoli, |
|
uasis electionis, qui uno die eodemque tempore cum |
|
Petro gloriosa morte coronatus est, et ambo sanctam |
|
ecclesiam Romanam consecrauerunt, atque aliis urbibus |
|
omnibus in uniuerso mundo tam sua presentia quam |
|
uenerando triumpho pretulerunt. Et licet pro omnibus |
|
assidua apud Deum omnium sanctorum effundatur oratio, |
|
his tamen uerbis Paulus beatissimus Romanis proprio |
|
cirographo pollicetur, dicens: "Testis enim mihi est |
|
Deus, cui seruio in spiritu meo in euangelio Filii eius, |
|
quod sine intermissione memoriam uestri facio semper in |
|
orationibus meis." -@. 2.+ Prima ergo sedes est celesti |
|
beneficio Romana ecclesia, quam (ut memoratum est) |
|
beatissimi Petrus et Paulus suo martirio consecrarunt. |
|
-@. 3.+ Secunda autem sedes apud Alexandriam B. Petri |
|
nomine a Marco, eius discipulo atque euangelista, consecrata |
|
est. -@. 4.+ Tercia uero sedes apud Antiochiam eiusdem, |
|
B. Petri habetur honorabilis: quia illic, priusquam |
|
Romam ueniret, habuit, et Ignatium episcopum |
|
constituit; et illic primum nomen Christianorum exortum |
|
est. <T I> Et post pauca. <T T> -@. 5.+ Inter beatos apostolos quedam |
|
fuit discretio, et post licet omnes essent apostoli, |
|
Petro tamen a Domino concessum est (et ipsi inter se |
|
uoluerunt id ipsum), ut reliquis omnibus preesset apostolis, |
|
et Cephas, id est caput et principium teneret apostolatus; |
|
qui et eandem formam suis successoribus et reliquis |
|
episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum |
|
hoc in nouo testamento est constitutum, sed etiam in ueteri |
|
fuit; unde scriptum est: "Moyses et Aron in sacerdotibus |
|
eius," id est primi inter eos fuerunt. <T I> Et post pauca: <T T> -@. 6.+ |
|
Hec uero apostolica sedes caput et cardo (ut prefatum |
|
est) a Domino, et non ab alio constituta est; et sicut |
|
cardine ostium regitur, sic huius sanctae apostolicae sedis |
|
auctoritate omnes ecclesie (Domino disponente) reguntur. |
|
<S 75><L 1> -75+ |
|
<T P> -Gratian.+ Hac auctoritate Alexandrina ecclesia secundum |
|
a prima locum habere censetur. Sed postea in Constantinopolitana |
|
sinodo ecclesia Constantinopolitana secundum a sede |
|
apostolica locum accepit. |
|
Unde in eadem Sinodo -[id est Constantinop. I. c. 5.]+ |
|
constitutum est ita: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Secundum a Romano Pontifice Constantinopolitanus |
|
obtinet locum. |
|
<T T> Constantinopolitanae ciuitatis episcopum habere oportet |
|
primatus honorem post Romanum episcopum, propter |
|
quod sit noua Roma. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Apostolicae sedi Constantinopolitanam constat |
|
esse subiectam. |
|
<T I> Item Gregorius Iohanni episcopo Siracusano. |
|
-[lib. VII. epist. 63.]+ |
|
<T T> De Constantinopolitana ecclesia quod dicunt, quis |
|
eam dubitet sedi apostolicae esse subiectam! Si tamen |
|
quid boni uel ipsa, uel altera ecclesia habet, ego et minores |
|
meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus |
|
sum. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut |
|
bona, que uiderit, discere contempnat. <T I> Idem eidem: -[epist. |
|
64.]+ <T T> Nam quod primas Bizanzenus sedi se apostolicae |
|
dicit subici si qua culpa in episcopis inuenitur nescio |
|
quis ei subiectus non sit; cum uero culpa non exigit, |
|
omnes secundum rationem humilitatis equales sumus. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Constantinopolitanus episcopus auctoritate deponitur. |
|
<T I> Item Gelasius. -[Papa I. ad Faustum magistrum |
|
legationis.]+ |
|
<T T> Qua traditione maiorum apostolicam sedem in iudicium |
|
uocant? An secundae sedis antistites et terciae, ceterique |
|
bene conscii sibi sacerdotes depelli debuerunt, et qui extitit |
|
religionis inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo, |
|
si alios habent canones, quibus suas ineptias exequantur. |
|
Ceterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, |
|
sedem apostolicam ad iudicium uocare non possunt, |
|
Constantinopolitanae uero ciuitatis episcopus, |
|
<S 76><L 1> -76+ |
|
que utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, |
|
in communionem recidens perfidorum non debuit submoueri? |
|
-+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Constantinopolitana ecclesia secundum a |
|
Romana obtinet locum. |
|
<T I> Item ex VI. Sinodo. -[cap. 36.]+ |
|
<T T> Renouantes sancti Constantinopolitani concilii decreta, |
|
petimus, ut Constantinopolitana sedes similia |
|
priuilegia, que superior Roma habet, accipiat, non |
|
tamen ecclesiasticis rebus magnificetur, ut illa; ut |
|
hec secunda post illam existens, prius quam Alexandrina |
|
sedes numeretur; deinde Antiocena, et post eam Ierosolimitana. |
|
-+ |
|
<T P> -Gratian.+ Hinc datur intelligi, quod Alexandrina ecclesia |
|
de secunda facta sit tercia, et Antiocena de tercia sit facta |
|
quarta: nisi forte quis duas contendat esse secundas, ut Constantinopolitanam |
|
et Alexandrinam parem suae dignitatis uelit |
|
locum obtinere. |
|
Unde in VIII. Sinodo legitur: -[can. 21.]+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Que patriarchalium sedium primum uel |
|
deinceps teneat locum. |
|
<T T> Diffinimus, neminem prorsus mundi potentum quemquam |
|
eorum, qui patriarchalibus sedibus presunt, inhonorare, |
|
aut mouere a proprio throno temptare; precipue quidem |
|
sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos |
|
patriarcham, deinde uero Alexandriae, ac |
|
Antiociae, ac Ierosolimorum. |
|
<1 D><S 76><L 28> |
|
<2 23> -DISTINCTIO XXIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Breuiter que inter ecclesiastica offitia sit differentia |
|
monstrauimus. Nunc a summo incipientes, et iisque ad ultimum |
|
gradum descendentes, qualiter quisque eorum debeat ordinari, |
|
sanctorum auctoritatibus ostendamus. |
|
<S 77><L 1> -77+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Decretum Nicolai Papae de electione |
|
Romani Pontificis. |
|
<T T> In nomine Domini nostri et saluatoris Iesu Christi. Ab |
|
incarnatione eius anno MLIX. mense Aprili, indictione |
|
XII., propositis sacrosanctis euangeliis, presidente quoque |
|
reuerendissimo ac beatissimo Nicolao Papa, in basilica |
|
Lateranensis patriarchii, que cognominatur Constantiniana, |
|
considentibus etiam reuerendissimis episcopis, abbatibus, |
|
presbiteris, diaconibus, idem uenerabilis Pontifex apostolica |
|
auctoritate decernens de electione summi Pontificis, |
|
inquit: -@. 1.+ Nouit beatitudo uestra, dilectissimi fratres |
|
et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, |
|
defuncto piae memoriae domino Stephano predecessore |
|
nostro hec apostolica sedes, cui auctore Deo deseruio, |
|
quot aduersa pertulerit, quot denique per simoniacae heresis |
|
trapezitas repetitis malleis crebrisque tunsionibus |
|
subiacuerit, adeo ut columna Dei uiuentis iam pene |
|
uideretur nutare, et sagena summi piscatoris procellis |
|
intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi. |
|
Unde, si placet fraternitati uestrae, debemus auxiliante Deo |
|
futuris casibus prudenter occurrere, et ecclesiastico statui, |
|
ne rediuiua mala (quod absit) preualeant, in posterum |
|
prouidere. -@. 2.+ Quapropter instructi predecessorum |
|
nostrorum aliorumque sanctorum Patrum auctoritate, decernimus |
|
atque statuimus, ut, obeunte huius Romanae ecclesiae |
|
uniuersalis Pontifice, inprimis cardinales episcopi |
|
diligentissima simul consideratione tractantes, mox |
|
sibi clericos cardinales adhibeant: sicque reliquus clerus |
|
et populus ad consensum nouae electionis accedant, nimirum |
|
precauentes, ne uenalitatis morbus aliqua occasione |
|
subrepat. Religiosissimi uiri preduces sint in |
|
promouenda Pontificis electione, reliqui autem sequaces. |
|
-@. 3.+ Certus uero atque legitimus hic electionis ordo |
|
perpenditur, si, perspectis diuersorum Patrum regulis |
|
siue gestis, etiam illa B. predecessoris nostri Leonis sententia |
|
recolatur. "Nulla," inquit, "ratio sinit, ut inter |
|
episcopos habentur, qui nec a clericis sunt electi, nec a |
|
plebibus expetiti, nec a comprouincialibus episcopis cum |
|
metropolitani iudicio consecrati." Quia sedes apostolica |
|
cunctis in orbe terrarum prefertur ecclesiis atque ideo super |
|
se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi |
|
proculdubio metropolitani uice funguntur, qui uidelicet |
|
<S 78><L 1> -78+ |
|
electum antistitem ad apostolici culminis apicem prouehant. |
|
-@. 4.+ Eligatur autem de ipsius ecclesiae gremio, |
|
si reperitur idoneus; uel si de ipsa non inuenitur, ex |
|
alia assumatur; saluo debito honore et reuerentia dilecti |
|
filii Henrici, qui in presentiarum rex habetur, et futurus |
|
imperator Deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus |
|
et successoribus illius, qui ab hac apostolica sede hoc |
|
ius personaliter impetrauerint. -@. 5.+ Quod si prauorum atque |
|
iniquorum hominum ita peruersitas inualuerit, ut pura, |
|
sincera atque gratuita fieri in Urbe non possit electio, cardinales |
|
episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, |
|
licet paucis, ius potestatis obtineat, eligere apostolicae |
|
sedis Pontificem, ubi congruerit. -@. 6.+ Plane, postquam |
|
electio fuerit facta, si bellica tempestas uel qualiscumque |
|
hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is, qui |
|
electus est, in apostolica sede iuxta consuetudinem inthronizari |
|
non ualeat, electus tamen, sicut uere Papa, auctoritatem |
|
obtineat regendi Romanam ecclesiam, et disponendi |
|
omnes facultas illius; quod beatum Gregorium ante consecrationem |
|
suam fecisse cognouimus. -@. 7.+ Quod si |
|
quis contra hoc nostrum decretum sinodali sententia promulgatum |
|
per seditionem, uel presumptionem, aut quolibet |
|
ingenio electus aut etiam ordinatus, seu inthronizatus |
|
fuerit, auctoritate diuina et sanctorum apostolorum Petri |
|
et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus |
|
et sequacibus a liminibus sanctae Dei ecclesiae separatus |
|
abiciatur sicut antichristus, et inuasor et destructor |
|
totius Christianitatis; nec aliqua super hoc audientia |
|
aliquando reseruetur ei: sed ab omni ecclesiastico gradu, |
|
in quocumque fuerat prius, sine retractatione deponatur: |
|
cui quisquis adheserit, uel qualemcumque tamquam Pontifici |
|
reuerentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere |
|
presumpserit, pari sententia sit mancipatus. -@. 8.+ Quisquis |
|
huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit, |
|
et Romanam ecclesiam sua presumptione confundere |
|
et perturbare contra hoc statutum temptauerit, perpetuo |
|
anathemate atque excommunicatione dampnetur, "et cum |
|
impiis, qui non resurgent in iudicio," deputetur, omnipotentis |
|
contra se sentiat iram, et sanctorum apostolorum |
|
Petri et Pauli (quorum presumit ecclesiam confundere), in |
|
hac uita et in futura furorem sentiat "fiat habitatio eius |
|
deserta, et non sit, qui inhabitet in tabernaculis eorum, |
|
fiant filii eius orphani et uxor eius uidua, commotus amoueatur |
|
<S 79><L 1> -79+ |
|
ipse et eius filii, et mendicent, et eiciantur de habitationibus |
|
suis, scrutetur fenerator omnem substantiam |
|
eius, et diripiant alieni labores eius, orbis terrarum pugnet |
|
contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria," |
|
et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant, |
|
et in hac uita super eum apertam uindictam ostendant. |
|
-@. 9.+ Obseruatores autem huius nostri decreti |
|
omnipotentis gratia protegat, et auctoritas beatorum, |
|
apostolorum Petri et Pauli ab omnium uinculis peccatorum |
|
absoluat. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Episcopi uero et ceteri ordinem infra |
|
constituti qualiter ordinari debeant, ex auctoritate Cartaginensis |
|
concilii IV., -[cap. I.]+ cui interfuit Augustinus tempore |
|
Honorii Augusti, ostendamus, ab eorum examinatione incipientes: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Quomodo sit examinandus, qui in episcopum |
|
eligitur. |
|
<T T> Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si |
|
natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus |
|
si uita castus, si sobrius, si semper suis negociis cauens |
|
si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege |
|
Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si |
|
in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus; et ante omnia, |
|
si fidei documenta uerbis simplicibus asserat, id est Patrem |
|
et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans, |
|
totamque trinitatis deitatem coessentialem et |
|
consubstantialem et coeternalem et coomnipotentem |
|
predicans; si singulas quasque in trinitate personas plenum |
|
Deum, et totas tres personas unum Deum, si incarnationem |
|
diuinam non in Patre, neque in Spiritu sancto |
|
factam, sed in Filio tantum credat, ut, in diuinitate qui |
|
erat Dei Patris Filius, Deus uerus ex Patre esset et |
|
homo uerus ex matre, carnem ex matris uisceribus habens, |
|
et animam humanam rationabilem, simul in eo utriusque |
|
naturae, id est Deus et homo, una persona, |
|
unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creator |
|
omnium que sunt et auctor, Dominus et rector cum |
|
Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum; qui passus |
|
sit pro salute nostra uera carnis suae receptione |
|
et uera animae resumptione, in qua ueniat iudicare |
|
uiuos et mortuos. -@. 1.+ Querendum est etiam ab eo, si |
|
noui et ueteris testamenti, id est legis et prophetarum et |
|
apostolorum unum eundemque credat auctorem Deum, |
|
si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus |
|
sit malus. -@. 2.+ Querendum etiam ab eo, si credat huius, |
|
<S 80><L 1> -80+ |
|
quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem, si |
|
credat iudicium futurum, et recepturos singulos pro his, que |
|
in hac carne gesserunt, uel penas, uel premia, si |
|
nuptias non prohibeat, si secunda matrimonia non |
|
dampnet, si carnium perceptionem non culpet, si penitentibus |
|
reconciliatis communicet, si in baptismo omnia |
|
peccata, id est tam illud originale peccatum contractum, |
|
quam illa, que uoluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra |
|
ecclesiam catholicam nullus saluetur. -@. 3.+ Cum in his |
|
omnibus examinatus inuentus fuerit plene instructus, |
|
tunc cum consensu clericorum et laicorum et conuentu |
|
totius prouinciae episcoporum, maximeque metropolitani |
|
uel auctoritate, uel presentia ordinetur episcopus. |
|
Suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi, |
|
nec suis moribus, sed his Patrum diffinitionibus acquiescat. |
|
-+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qualis esse debeat clericorum conuersatio. |
|
<T I> Item Ysidorus de uita clericorum. |
|
<T T> -III. Pars.+ His igitur lege Patrum cauetur, ut a uulgari |
|
uita seclusi a mundi uoluptatibus sese abstineant; non |
|
spectaculis, non pompis intersint; conuiuia publica fugiant, |
|
priuata non tantum pudica, sed et sobria colant; |
|
usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationibus |
|
lucrorum, non fraudibus cuiusquam studium |
|
appetant; amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum |
|
fugiant, secularia offitia negotiaque abnuant; |
|
honoris gradus per ambitionem non suscipiant; pro |
|
beneficiis medicinae Dei munera non accipiant; dolos et |
|
coniurationes caueant; odium, emulationes, obtrectationem |
|
atque inuidiam fugiant; non uagis oculis, non |
|
effreni lingua, aut petulantia fluidoque gestu incedant, |
|
sed pudorem et uerecundiam mentis simplici habitu incessuque |
|
ostendant; obscenitatem etiam membrorum et |
|
uerborum, sicut et operum, penitus exsecrentur; uiduarum |
|
et uirginum frequentaciones fugiant; contubernia |
|
extranearum feminarum nullatenus appetant; castimoniam |
|
quoque inuiolati corporis perpetuo conseruare studeant, aut |
|
certe unius matrimonii uinculo federentur; senioribus quoque |
|
debitam prebeant obedientiam, neque ullo iactantiae |
|
studio semetipsos attollant; postremo doctrinae lectionibus, |
|
psalmis, imnis, canticis, exercitio iugi incumbant. Tales |
|
enim esse debent, qui diuinis cultibus sese mancipandos |
|
studeant, scilicet ut, dum scientiae operam dant, doctrinae |
|
gratiam populis administrent. |
|
<S 81><L 1> -81+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Qui digne sacramenta tractare non possunt, ad |
|
ministerium non eligantur diuinum. |
|
<T I> Item Clemens. -[ad Iacobum fratrem Domini, epist. II.]+ |
|
<T T> Tales ad ministerium eligantur clerici, qui digne possint |
|
dominica sacramenta tractare. Melius est enim Domini |
|
sacerdoti paucos habere ministros, qui possint digne |
|
opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui onus graue |
|
ordinatori adducant. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Si electo in episcopum aliqua obiciuntur, quinque |
|
uel sex episcopi ad eius purgationem perueniant. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. |
|
<T T> Illud statuendum est, ut, quando ad eligendum |
|
episcopum conuenerimus, si qua contradictio oborta fuerit |
|
(quia talia sunt facta apud nos), non presumant ad |
|
purgandum eum, qui ordinandus est, tres tantum, sed |
|
postulentur ad numerum supradictorum duo uel tres, |
|
et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo |
|
personae contradicentium, postremo etiam illa, que obiciuntur, |
|
pertractentur, et, cum purgatus fuerit sub conspectu |
|
publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum |
|
uestrae sanctitatis animo concordat, roboretur uestrae |
|
dignitatis responsione. Ab uniuersis episcopis dictum est: |
|
"Satis placet". |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Vota suae promissionis spondeant, quos ecclesiastica |
|
promouet disciplina. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano XI. -[c. 10.]+ |
|
<T T> Quamquam omnes, qui sacris mancipantur ordinibus, |
|
canonicis regulis teneantur astricti, expedibile tamen |
|
est, ut promissionis suae uota sub cautione spondeant, quos |
|
ad promotionis gradus ecclesiastica probat disciplina. |
|
Solet enim plus timeri, quod singulariter pollicetur, quam |
|
quod generali sponsione concluditur. -@. 1.+ Et ideo placuit |
|
huic sancto concilio, ut unusquisque, qui ad ecclesiasticos |
|
gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem |
|
accipiat, quam placiti sui innotacione |
|
promittat, ut fidem catholicam sincera cordis deuotione |
|
custodiens iuste et pie uiuere debeat, et in nullis operibus |
|
suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per |
|
omnia honorem atque obsequii reuerentiam preminenti |
|
sibi unusquisque dependat, iuxta illud Papae Leonis |
|
edictum: "Qui se scit aliquibus esse prepositum, non |
|
moleste ferat aliquem sibi esse prelatum, sed obedientiam, |
|
quam exigit, etiam ipse dependat." Pena tamen iuxta |
|
ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inferenda, |
|
et ab his, qui transgressores fuerint, persoluenda |
|
est. |
|
<S 82><L 1> -82+ |
|
<T P> Dehinc disponitur, qualiter ecclesiastica offitia ordinentur. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Qualiter ordinetur episcopus. |
|
<T T> Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant |
|
euangeliorum codicem super caput et ceruicem eius, |
|
et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes |
|
episcopi, qui adsunt, manibus suis caput eius tangant. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Qualiter ordinetur presbiter. -[Ex eodem c. 3.]+ |
|
<T T> Presbiter cum ordinatur, episcopo eum benedicente |
|
et manum super caput eius tenente, etiam omnes |
|
presbiteri, qui presentes sunt, manus suas iuxta manus |
|
episcopi super caput illius teneant. |
|
<T P> Sicut autem in die ordinationis suae sacerdos orario |
|
utroque humero ambitur, ita tempore consecrationis eodem orario |
|
instanter uti debet. |
|
Unde in Concilio Bracharensi -[III. c. 3.]+ legitur: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Quod quisque accepit tempore consecrationis, ferat |
|
tempore oblationis. |
|
<T T> Ecclesiastica institucione prefixum nouimus, ut |
|
omnis sacerdos, cum ordinatur, orario utroque humero |
|
ambiatur: scilicet, ut qui imperturbatus precipitur consistere |
|
inter prospera et aduersa uirtutum semper ornamento, |
|
utroque circumseptus apareat humero. Qua ergo |
|
ratione tempore sacrificii non assumit, quod se in sacramento |
|
accepisse non dubitat? Proinde modis omnibus conuenit, |
|
ut, quod quisque percepit in consecratione honoris, |
|
hoc retineat et in oblatione uel perceptione suae salutis; |
|
scilicet, ut, cum sacerdos ad solempnia missarum accedit, aut |
|
per se Deo sacrificium oblaturus, aut sacramentum corporis |
|
et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sumpturus, non aliter, |
|
quam orario utroque humero circumseptus, sicut et |
|
tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de |
|
uno eodemque orario ceruicem pariter et utrumque humerum |
|
premens signum in suo pectore preparet crucis. |
|
-@. 1.+ Si quis autem aliter egerit, debitae excommunicationi |
|
subiacebit |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Dalmaticis autem nec episcopis, |
|
nec diaconibus absque apostolica licentia uti permittitur. |
|
Unde Gregorius Aregio Episcopo Francorum: -[lib. VII. |
|
epist. 111.]+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Absque apostolica licentia dalmaticis neque episcopis |
|
neque diaconibus uti licet. |
|
<T T> Communis filius diaconus Petrus nobis innotuit, quod |
|
fraternitas uestra tempore, quo hic fuit, poposcerit, ut sibi |
|
et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam preberemus. |
|
Sed quia hominum suorum infirmitate compulsus |
|
festinanter abcessit, ut nec ipse meror incumbens diu |
|
(ut dignum erat et res desiderata poscebat) sineret manere, |
|
et nos in multis inplicatos, ut ecclesiasticae rationis |
|
<S 83><L 1> -83+ |
|
est consideratio, nouum hoc inconsulte et subito non |
|
permitteret indulgere, idcirco postulatae rei prolongatus |
|
effectus est. Nunc uero, caritatis tuae bona reuocantes ad |
|
animum, huius auctoritatis nostrae serie petita concedimus, |
|
atque te et archidiaconum tuum dalmaticarum |
|
usu decorandos esse concessimus, easdemque dalmaticas |
|
dilectissimo filio nostro Ciriaco abbate deferente transmisimus. |
|
-+ |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Qualiter ordinetur diaconus. -[Ex Conc. |
|
Carth. IV. c. 4.]+ |
|
<T T> Diaconus cum ordinatur, solus episcopus, qui eum |
|
benedicit, manus super caput illius ponat quia |
|
non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur. |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Queritur autem, an post benedictionem |
|
manus presbiterorum et diaconorum crismatis liquore |
|
debeant perungi. |
|
De his ita scribit Nicolaus Papa -[I.]+ Radulpho Bituricensi |
|
Archiepiscopo: |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Nec presbiteris, nec diaconibus in consecratione |
|
crismate manus perungantur. |
|
<T T> Preterea sciscitaris, utrum solis presbiteris, an et |
|
diaconibus debeant, cum ordinantur, manus crismatis liquore |
|
perungi. Quod in sancta Romana ecclesia, cui auctore |
|
Deo deseruimus, neutris agitur. Sed quia sit a nouae |
|
legis ministris actum, nusquam (nisi nos fallat obliuio) |
|
legimus. Ergo ad B. Innocentii Papae canonica decreta |
|
sanctitatem tuam transmittimus, et que sint tibi in consecrationibus |
|
et ordinibus obseruanda, principia paginae ad |
|
Decentium Eugubinum episcopum missae te affatim edocebunt. |
|
-+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T I> Ex Concilio Hispalensis II. c. 5. |
|
<T T> Ex epistola Simplicii Papae Seuero et Florentino Episcopis |
|
directa. Ad cognitionem nostri examinis Gabrenensis |
|
diaconi relatu peruenit de quibusdam ipsius ecclesiae |
|
clericis, quorum cum unus ad presbiterium, duo |
|
ad Leuitarum ministerium consecrarentur, episcopus |
|
eorum, oculorum dolore detentus, fertur manum suam super |
|
eos tantum posuisse, et presbiter quidam illis contra |
|
ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse; qui propter |
|
tantam presumptionis audaciam poterat accusatus iudicio |
|
presenti dampnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset |
|
mortis uocatione preuentus. Sed quia iam ille examini |
|
diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui |
|
supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae |
|
<S 84><L 1> -84+ |
|
potius elogium acceperunt, ne sibi licentiam |
|
talis ultra usurpatio faciat, decreuimus, ut a gradu sacerdotalis |
|
uel leuitici ordinis, quem peruerse adepti sunt, |
|
depositi equo iudicio abiciantur. Tales enim merito |
|
iudicati sunt remouendi, quia praue inuenti sunt constituti. -]+ <P 0> |
|
<T A> -Gratian.+ Item queritur, an eorum ordinatio sit rata habenda, |
|
quibus episcopus, oculorum languore impeditus manus, |
|
imponit, et presbiter super eos orationem dicit. |
|
De his ita statutum est in Concilio Tolletano: |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Et ordinator, et ordinatus dampnationis |
|
subeat penam, cum episcopus manum imponit, et alius |
|
orationem dicit. |
|
<T T> Quorumdam clericorum, dum unus ad presbiterium, duo |
|
ad Leuitarum ministerium sacrarentur, episcopus, oculorum |
|
dolore detentus, fertur super eos manum suam tantum |
|
posuisse, et presbiter quidam illis contra ecclesiasticum |
|
ordinem benedictionem dedisse. Sed quia ille iam examini |
|
diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui |
|
supersunt, gradum sacerdotii uel leuitici ordinis, quem peruerse |
|
adepti sunt, amittant. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Qualiter ordinetur subdiaconus |
|
<T T> -VI. Pars.+ Subdiaconus cum ordinatur, quia manus |
|
impositionem non accipit, patenam de manu episcopi |
|
accipiat uacuam et calicem uacuum; de manu uero archidiaconi |
|
accipiat urceolum cum aquamanile et manutergium. |
|
-+ |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Qualiter ordinetur acolitus. |
|
<T T> Acolitus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur, |
|
qualiter in offitio suo debeat agere: sed ab archidiacono |
|
accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se |
|
ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari; accipiat et |
|
urceolum uacuum ad suggerendum uinum in eucharistiam |
|
sanguinis Christi. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Qualiter ordinetur exorcista. |
|
<T T> Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi |
|
libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: |
|
"Accipe, et commenda memoriae, et habeto |
|
potestatem inponendi manus super energuminum, siue |
|
baptizatum, siue catecuminum." |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Qualiter ordinetur lector. |
|
<T T> Lector cum ordinatur, faciat de illo uerbum episcopus |
|
ad plebem, indicans eius fidem ac uitam atque ingenium; |
|
post hoc spectante plebe tradat ei codicem, in |
|
<S 85><L 1> -85+ |
|
quo lecturus est, dicens: "Accipe et esto relator |
|
uerbi Dei, habiturus, si fideliter et utiliter impleueris offitium, |
|
partem cum eis, qui uerbum Dei ministrauerint." |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> Qualiter hostiarius. |
|
<T T> Hostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono |
|
instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conuersari, ad |
|
suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claues |
|
ecclesiae de altario, dicens ei: "Sic age, quasi redditurus |
|
Deo rationem pro his rebus, que his clauibus recluduntur." |
|
-+ |
|
<4 20> -C. XX.+ <T R> Qualiter psalmista. |
|
<T T> Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi, |
|
sola iussione presbiteri offitium suscipere cantandi, |
|
dicente sibi presbitero: "Vide, ut, quod ore cantas, corde |
|
credas, et quod corde credis, operibus comprobes." |
|
<T P> -Gratian.+ Clerici comam nutrire prohibentur, quorum caput |
|
desuper in modum spherae rasum esse debet. |
|
Unde Anicius Papa. -[Episcopis Galliae.]+ |
|
<4 21> -C. XXI.+ <T R> Clerici comam nutrire prohibeantur. |
|
<T T> Prohibete, fratres, per uniuersas regionum uestrarum |
|
ecclesias, ut clerici, iuxta apostolum, comam non nutriant, |
|
sed desuper caput in modum spherae radant. |
|
<4 22> -C. XXII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 20.]+ |
|
<T T> Clerici, qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi |
|
noluerint, inuiti detondeantur. Vestimenta etiam uel |
|
calceamenta eis, nisi que religionem deceat, uti aut |
|
habere non liceat. |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius II. -[in Concilio Romae habito in |
|
Basilica S. Petri, c. 17.]+ |
|
<T T> Si quis ex clericis comam relaxauerit, anathema sit. |
|
<4 24> -C. XXIV.+ <T R> Quibus uestibus induta sanctimonialis est |
|
consecranda. |
|
<T T> Sanctimonialis uirgo, cum ad consecrationem suo |
|
episcopo offertur, in talibus uestibus applicetur, qualibus |
|
semper usura est, sanctimoniae et professioni |
|
aptis. |
|
<T P> -Gratian.+ Vasa sacrata et uestimenta altaris mulieres |
|
<S 86><L 1> -86+ |
|
Deo dedicatae contingere, et incensum circa altaria deferre |
|
prohibentur. |
|
Unde Sother Papa Episcopis Italiae: -[epist. II.]+ |
|
<4 25> -C. XXV.+ <T R> Vestimenta altaris et uasa sacrata mulieres |
|
tangere prohibeantur. |
|
<T T> Sacratas Deo feminas uel monachas sacra uasa uel |
|
sacratas pallas penes uos contingere, et incensum circa |
|
altaria deferre, perlatum est ad apostolicam sedem: que |
|
omnia uituperatione et reprehensione plena esse, nulli |
|
recte sapientum dubium est. Quapropter huius sanctae |
|
sedis auctoritate hec omnia uobis resecare funditus, |
|
quanto citius poteritis, censemus. Et ne pestis hec |
|
latius diuulgetur, per omnes prouincias abstergi citissime |
|
mandamus. |
|
<4 26> -C. XXVI.+ <T R> Sacrarium subdiaconibus ingredi non licet. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 21.]+ |
|
<T T> Non oportet subdiaconos licentiam habere in |
|
secretarium siue sacrarium (quod Greci diaconium appellant) |
|
ingredi, et contingere uasa dominica. |
|
<4 27> -[C. XXVII.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Ministrum non oportet orariis uti, nec ostia derelinquere. |
|
-+ |
|
<4 28> -[C. XXVIII.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Non oportet lectores atque psalmistas orariis uti, et |
|
sic legere aut psallere. |
|
<4 29> -C. XXIX.+ <T R> Mulieri in conuentu uiros docere non permittitur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 99. et 98.]+ |
|
<T T> Mulier, quamuis docta et sancta, uiros in conuentu |
|
docere non presumat. Laicus autem presentibus clericis |
|
(nisi ipsis rogantibus) docere non audeat. |
|
<4 30> -C. XXX.+ <T R> Ministris non sacratis uasa dominica contingere |
|
non licet. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 66.]+ |
|
<T T> Non oportet insacratos ministros licentiam habere |
|
in secretarium (quod Greci diaconium appellant) ingredi, |
|
et contingere uasa dominica. |
|
<S 87><L 1> -87+ |
|
<4 31> -C. XXXI.+ <T R> Cuilibet ex lectoribus uasa sacra portare |
|
non licet. |
|
<T I> Item ex Concilio Bracarensi I. -[c. 10.]+ |
|
<T T> Non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris uasa portare, |
|
nec aliis, nisi his, qui ab episcopo subdiaconi fuerint |
|
ordinati. |
|
<4 32> -C. XXXII.+ <T R> De eodem, et ut clerici comam non nutriant. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 41.]+ |
|
<T T> Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono |
|
aut acolito, in secretario uasa dominica. -@. 1.+ |
|
Nec oportet clericos comam nutrire, et sic ministrare: |
|
sed atonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron |
|
talarem uestem induere, ut sint in habitu ornato. |
|
<4 33> -C. XXXIII.+ <T R> Qualiter sponsus et sponsa sint benedicendi. |
|
<T T> Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a |
|
parentibus suis uel a paranimphis offerantur, qui |
|
cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reuerentia |
|
ipsius benedictionis in uirginitate permaneant. |
|
<1 D><S 87><L 19> |
|
<2 24> -DISTINCTIO XXIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Qualiter episcopus sit examinandus, qualiter ipse |
|
simul cum reliquis infra ipsum constitutis sit ordinandus, breuiter |
|
monstratum est. Nunc autem uidendum est de sacerdotibus et |
|
reliquis, an sine examinatione sint promouendi. De his ita scribit |
|
Paulus Apostolus ad Timotheum: "Manus cito nemini imposueris, |
|
et nichil sine preiudicio facias in alteram partem declinando." |
|
-+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Ex decretis Siluestri Papae in Sinodo Romana c. 9. |
|
<T T> Nullus acolitorum uel subdiaconorum rem consecratam |
|
a presbitero aliis porrigat, (quia aliud est minister, |
|
aliud assistens), nisi tantum supportet, quod ei sacerdos |
|
imposuerit suo ore benedictum. -]+ <P 0> |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Ante probationem nullus ordinetur clericus. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III., c. 22. |
|
<T T> Nullus ordinetur clericus, nisi probatus uel episcoporum |
|
examine, uel populi testimonio. |
|
<S 88><L 1> -88+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Ad ministerium alicuius ecclesiae clerici eiusdem |
|
promoueantur. |
|
<T I> Item Gelasius Papa Celestino episcopo. |
|
<T T> Presbiteri, diacones et uniuersi clerici Stoniensium |
|
ciuitatis petitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia |
|
beati martiris Eleuterii episcopi (que in supradictae ciuitatis |
|
parrochia probatur esse constructa) presbiterum, qui |
|
constitutus fuerat, defecisse, atque in eius locum Iulianum, |
|
diaconem ipsius ecclesiae pro celebritate ipsius loci quamtocius |
|
debere ordinari. Et ideo, frater karrissime, si de |
|
eius uita uel moribus nichil est, quod contra canonum ueniat |
|
constituta, suprascriptum presbiterii honore decorabis, |
|
sciturus, uisitatoris, nomine te, non cardinalis creasse |
|
pontificis. Pariter etiam Felicissimum diaconem in |
|
eius ecclesiae ministerio, si conuersatio eius patitur, |
|
subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad misteriorum |
|
consecrationem nec sacerdote indigeat, nec ministro. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Metropolitanorum et episcoporum examine promoueantur |
|
ceteri episcopi. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 12.]+ |
|
<T T> Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, |
|
qui circumcirca sunt, prouehantur ad ecclesiasticam |
|
dignitatem, hi uidelicet, qui plurimo tempore probantur |
|
tam uerbo fidei quam rectae conuersationis exemplo. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratianus.+ Cum itaque sine examinatione nullus |
|
sit ordinandus, quemadmodum, et quo tempore sacerdotum et |
|
ceterorum infra positorum examinatio fieri debeat, considerandum |
|
est. |
|
De his in Concilio Nannetensi -[c. 11.]+ sic statutum |
|
legitur: |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Qui ordinandi sunt, feria quarta ad examinationem |
|
conueniant. |
|
<T T> Quando episcopus ordinationes facere disponit, omnes, |
|
qui ad sacrum ministerium accedere uolunt, feria quarta |
|
ante ipsam ordinationem euocandi sunt ad ciuitatem, una |
|
cum presbiteris, qui eos representare debent; et tunc |
|
episcopus a latere suo eligere debet sacerdotes et alios |
|
prudentes uiros, gnaros diuinae legis et exercitatos in |
|
ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum genus, uitam, |
|
patriam, etatem, institucionem, locum, ubi educati sunt, |
|
si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, ante |
|
omnia diligenter inuestigent; si fidem catholicam firmiter |
|
<S 89><L 1> -89+ |
|
teneant et uerbis simplicibus asserere queant. -@. 1.+ Ipsi |
|
autem, quibus cura committitur, cauere debent, ne aut |
|
fauoris gratia, aut cuiuscumque muneris cupiditate illecti a |
|
uero deuient, ut indignum et minus idoneum ad sacros |
|
gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si |
|
fecerint, et ille, qui indigne accesserit, ab altari remouebitur, |
|
et illi, qui donum sancti Spiritus uendere conati sunt, |
|
coram Deo iam condempnati, ecclesiastica dignitate carebunt. |
|
-@. 2.+ Igitur per tres dies continuos diligenter examinentur, |
|
et sic sabbato qui probati sunt episcopo |
|
represententur. |
|
<T P> -Gratian.+ Alias autem, sine clericorum concilio uidelicet |
|
et populi testimonio, nullum episcopus ordinare presumat. |
|
Unde in Concilio Cartaginensi IV. -[c. 22.]+ legitur: |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Sine clericorum suorum consilio episcopus clericos |
|
non ordinet. |
|
<T T> Episcopus sine consilio clericorum suorum clericos |
|
non ordinet, ita ut ciuium conniuentiam et testimonium |
|
querat. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Queritur, quid fieri debeat de his, |
|
qui sine examinatione prouecti sunt. |
|
De his ita legitur in Concilio Martini Papae: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De his, qui sine examinatione ordinantur, et postea |
|
peccata sua confitentur. |
|
<T T> Si quis presbiter aut diaconus sine aliqua examinatione |
|
ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur, criminosa peccata |
|
sua confessi sunt, aut post ordinationem ab aliis |
|
detecti, abiciantur ex clero. -@. 1.+ Similiter uero et |
|
de uniuerso clericorum ordine seruetur; nam hoc sibi, |
|
quod irreprehensibile est, sancta ecclesia catholica defendit. |
|
<1 D><S 89><L 31> |
|
<2 25> -DISTINCTIO XXV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quod nullus sine examinatione ordinandus sit, |
|
breuiter probatum est. Quid autem ad episcopum, quid ad |
|
unumquemque inferiorem pertineat, Ysidorus Ispalensis episcopus |
|
in epistola ad Ludifredum scribit, ita dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Quod episcopi et ceterorum sit in ecclesia offitium. |
|
<T T> Perlectis sanctitatis tuae litteris gauisus sum, quod optatam |
|
salutem tuam earum relatu cognoui. De his autem, |
|
<S 90><L 1> -90+ |
|
que in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, |
|
gratias ago Deo, quod sollicitudinem offitii pastoralis impendis, |
|
qualiterque ecclesiastica offitia ordinentur, perquiris; |
|
et licet omnia prudentiae tuae sint cognita, tamen |
|
quia affectu fraterno me consulis, ex parte, qua ualeo, expediam, |
|
et de omnibus ecclesiae gradibus quid ad quemque |
|
pertineat eloquar. -@. 1.+ Ad hostiarium namque |
|
pertinent claues ecclesiae, ut aperiat et claudat templum |
|
Dei et omnia, que sunt intus extraque, custodiat; fideles |
|
recipiat, excommunicatos et infideles excipiat. -@. 2.+ Ad |
|
exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque |
|
super energuminos et catecuminos in exorzizando |
|
imponere. -@. 3.+ Ad acolitum pertinet preparatio luminariorum |
|
in sacrario; ipse cereum portat, ipse suggesta pro |
|
eucharistia calicis preparat. -@. 4.+ Ad psalmistam pertinet |
|
offitium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium, |
|
responsoria, et quicquid pertinet ad canendi peritiam. |
|
-@. 5.+ Ad lectorem pertinet lectiones pronunciare, et ea, que |
|
prophetae uaticinauerunt, populis predicare. -@. 6.+ Ad subdiaconum |
|
pertinet calicem et patenam ad altare Christi |
|
deferre et Leuitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque |
|
et aquamanile et manutergium tenere; episcopo et |
|
presbiteris et Leuitis pro lauandis ante altare manibus |
|
aquam prebere. -@. 7.+ Ad diaconum pertinet assistere |
|
sacerdotibus, et ministrare in omnibus, que aguntur in sacramentis |
|
Christi: in baptismo scilicet, in crismate in |
|
patena et calice; oblationes quoque inferre et disponere |
|
in altari; componere etiam mensam Domini atque uestire, |
|
crucem ferre, et predicare euangelium et Apostolum. Nam |
|
sicut lectoribus uetus testamentum, ita diaconibus nouum |
|
predicare preceptum est. Ad ipsum quoque pertinet offitium |
|
precum et recitatio nominum; ipse premonet aures |
|
habere ad Deum, ipse hortatur clamare ipse donat |
|
pacem et ipse annuntiat. -@. 8.+ Ad presbiterum pertinet |
|
sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario conficere, |
|
orationes dicere, et benedicere dona Dei. -@. 9.+ |
|
Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris |
|
et confectio crismatis. Ipse predicta offitia distribuit et |
|
ordines ecclesiasticos, ipse sacras uirgines benedicit, et, |
|
dum precessit in singulis unusquisque, iste tamen est |
|
preordinator in cunctis. -@. 10.+ Hi sunt ordines et ministeria |
|
clericorum, que tamen auctoritate pontificali in archidiaconi |
|
cura, et primicerii ac thesaurarii sollicitudine diuiduntur. |
|
-@. 11.+ Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et Leuitis; |
|
ad quem pertinent ista ministeria: ordinatio uestiendi altaris |
|
a Leuitis, cura incensi et sacrificii necessaria sollicitudo, |
|
quis Leuitarum Apostolum et euangelium legat, quis |
|
<S 91><L 1> -91+ |
|
preces dicat, seu responsoria in dominicis diebus aut |
|
solempnitatibus decantet. Sollicitudo quoque parrochiarum |
|
et ordinatio et iurgia ad eius pertinent curam, pro |
|
reparandis diocesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; |
|
ipse inquirit parrochias cum iussione episcopi et ornamenta |
|
uel res basilicarum uel parrochiarum, gesta libertatum |
|
ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam |
|
de communione ipse accipit et episcopo defert, et |
|
clericis partes proprias idem distribuit. Ab archidiacono |
|
nuntiantur episcopo excessus diaconorum, ipse denuntiat |
|
sacerdoti in sacrario ieiuniorum dies atque solempnitatum, et |
|
ab ipso publice in ecclesia predicatur; quando uero |
|
archidiaconus absens est, uicem eius diaconus sequens |
|
adinplet. -@. 12.+ Archipresbiter uero se esse sub |
|
archidiacono, eiusque preceptis, sicut episcopi sui, obedire |
|
sciat, et (quod ad eius specialiter ministerium pertinet), |
|
supra omnes presbiteros in ordine positos curam agere, et |
|
assidue in ecclesia stare, et, quando episcopi sui absentia |
|
contigerit, ipse eius uice missarum sollempnia celebret et |
|
collectas dicat, uel cui ipse iniunxerit. -@. 13.+ Ad primicerium |
|
pertinent acoliti, exorcistae, psalmistae atque |
|
lectores; signum quoque dandum pro offitio clericorum, pro |
|
uitae honestate, et offitium cantandi et peragendi sollicite, |
|
lectiones, psalmum, laudes, offertorium responsoria |
|
quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus |
|
psallendi in choro pro solempnitate temporum, ordinatio |
|
quoque pro luminaribus deportandis. Si quid etiam necessarium |
|
fuerit pro reparatione basilicarum, que sunt in |
|
urbe, ipse denuntiet sacerdoti; epistolas episcopi pro |
|
diebus ieiuniorum parrochianis per hostiarios ipse dirigat; |
|
clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringat |
|
quos uero emendare non ualet, eorum excessus ad agnitionem |
|
episcopi deferat; basilicarios ipse constituat, |
|
et matriculas ipse disponat. Quando autem primicerius |
|
absens est, ea, que dicta sunt, ipse exquirat, qui ei |
|
aut lege est proximus aut eruditione. -@. 14.+ Ad |
|
thesaurarium pertinent hostiarii basilicarum ordinatio, |
|
incensi preparatio, cura crismatis conficiendi, cura baptisterii |
|
ordinandi, preparatio luminariorum in sacrario et |
|
sacrificiis. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ex hac epistola liquet, quid cuiusque |
|
offitii sit. Est etiam alia distinctio episcoporum, presbiterorum, |
|
diaconorum, quam fecit Clemens in epistola sua ita |
|
dicens: |
|
<S 92><L 1> -92+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Quid ab episcopis, quid a presbiteris, quid a |
|
diaconibus audire oportet. |
|
<T T> Audire episcopum attentius oportet, et ab ipso suscipere |
|
doctrinam fidei; monita autem uitae a presbiteris |
|
inquirere, a diaconibus uero ordinem disciplinae. |
|
<T P> -Gratian.+ Sacerdos quoque utrumque humerum orario ambit; |
|
diaconus uero sinistrum tantum, ut ad ministerium expeditus |
|
discurrat. |
|
Unde in Tolletano Concilio IV. c. 40: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Quare Leuita unum tantum humerum orario ambit. |
|
<T T> Unum orarium oportet Leuitam gestare in sinistro |
|
humero, propter quod orat, id est predicat; dexteram autem |
|
partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium |
|
sacerdotale discurrat. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Nunc autem per singulos gradus |
|
ordine recurrentes, qui ex quibus ordinibus, in quem gradum |
|
conscendere possint; qui post lapsum ualeant reparari, uel |
|
non; quibus culpis a proprio gradu mereantur deici; quo |
|
accusante, quibus testificantibus possint conuinci; cuius sententia |
|
sint soluendi uel dampnandi, breuiter consideremus. -@. 1.+ |
|
Ac primum a pontificali gradu incipientes, qualem oporteat eum |
|
esse, qui in episcopum ordinandus est, diligenter inuestigemus, |
|
Apostoli regulam secuti, quam in huiusmodi re Timotheo et Tito |
|
scribit dicens: "Oportet episcopum esse inreprehensibilem": |
|
id est, non obnoxium reprehensioni. Hoc ad Timotheum. Ad |
|
Titum autem: "Oportet episcopum esse sine crimine": quod (ut |
|
Ieronimus scribit ad Oceanum) idem est. -@. 2.+ Nomine autem |
|
criminis quodlibet peccatum intelligitur; unde in eadem epistola |
|
Ieronimus dicit: "Res pene contra naturam est, ut sine peccato |
|
aliquis sit: sed talis eligatur, cuius comparatione ceteri grex |
|
dicantur." In epistola uero ad Titum crimen uocatur criminale |
|
peccatum uel criminalis infamia: unde ibi legitur: "Crimen |
|
est querela, id est peccatum accusatione et dampnatione dignum." |
|
-@. 3.+ Quod autem sine crimine iubetur esse qui in episcopum |
|
eligitur, non ante baptisma, sed post baptismum intelligendum est: |
|
ut a tempore uidelicet baptismatis nullius criminis conscientia |
|
mentem eius remordeat. -@. 4.+ Criminis appellatio alias |
|
late patet, complectens omne peccatum, quod ex deliberatione |
|
procedit. Unde Beda super epistolam epistolam Iacobi: "Peccata, |
|
que ex ignorantia uel infirmitate humana committuntur, dicit et |
|
precipit alterutrum confiteri, quia facile dimittuntur: quecumque |
|
uero fiunt ex deliberatione, non nisi per penitentiam." Hinc etiam |
|
Augustinus ait: "Nullum peccatum est adeo ueniale, quod |
|
<S 93><L 1> -93+ |
|
non fiat criminale, dum placet." Alias ea demum significat. |
|
que semel commissa ad dampnationem sufficiunt. -@. 5.+ Multa |
|
enim ex deliberatione procedunt, que nisi sepius iterata et in consuetudinem |
|
fuerint deducta, quamuis grauent post mortem, non |
|
tamen eternaliter perdunt: quia etsi quadam ratione crimina |
|
appellentur, tamen mortifera, et capitalia non sunt. Unde |
|
Augustinus in omilia de igne purgatorio, exponens uerba |
|
Apostoli: "Si quis super hoc fundamentum edificauerit, ligna, |
|
fenum stipulam. Multi sunt, qui lectionem istam male |
|
intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt, quod si |
|
supra fundamentum Christi crimina capitalia edificant, peccata |
|
ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea |
|
ad uitam peruenire perpetuam. Intellectus iste, fratres karissimi, |
|
corrigendus est, quia ipsi se seducunt, qui sic sibi blandiuntur. |
|
Illo enim transitorio igne, de quo dicit Apostolus: 'Ipse |
|
saluus erit, sic tamen quasi per ignem', non capitalia, sed |
|
minuta peccata purgantur: de quibus, etsi non omnia, uel aliqua |
|
commemoranda sunt, ne aliquis inaniter excusare conetur, et |
|
dicat nescire se, que sunt minuta peccata, que crimina |
|
capitalia. -@. 6.+ Et quamuis Apostolus plura capitalia commemorauerit, |
|
nos tamen (ne desperationem facere uideamur) |
|
breuiter dicemus, que illa sunt: sacrilegium, homicidium, |
|
adulterium, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furtum, |
|
superbia, inuidia, auaritia; et si longo tempore teneatur, iracundia, |
|
et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur. |
|
Quicumque enim aliquod de istis peccatis in se dominari |
|
cognouerit, nisi digne emendauerit, et si habuerit spatium, |
|
longo tempore penitentiam non egerit, et largas elemosinas |
|
non, erogauerit, et a peccatis ipsis non abstinuerit, illo |
|
transitorio igne, de quo Apostolus ait, purgari non poterit, |
|
sed eterna illum flamma sine remedio ullo trucidabit. -@. 7.+ |
|
Que autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen |
|
quia longum est, ut omnia replicentur, opus est, ut ex eis uel |
|
aliqua nominemus. Quotiens aliquis in cibo aut potu plus |
|
accipit, quam necesse est, ad minuta peccata nouerit pertinere; |
|
quotiens plus loquitur, quam oportet, plus tacet, |
|
quam expedit; quotiens pauperem importune petentem |
|
exasperat; quotiens cum sit corpore sanus, aliis ieiunantibus |
|
prandere uoluerit, aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit; |
|
quotiens, excepto filiorum desiderio, uxorem suam cognouerit; |
|
quotiens in carcere positos tardius requisierit, infirmos |
|
tardius uisitauerit; si discordes ad concordiam reuocare neglexerit; |
|
si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut seruum |
|
exasperauerit, quam oportet; si amplius fuerit blanditus, |
|
quam oportet; si cuicumque maiori personae aut ex uoluntate, |
|
aut ex necessitate adulari uoluerit; si, pauperibus esurientibus, |
|
nimium deliciosa uel sumptuosa conuiuia preparauerit; |
|
si se aut in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis |
|
otiosis (de quibus in die iudicii ratio reddenda est) occupauerit; si |
|
dum incaute iuramus, et cum hoc per aliquam necessitatem |
|
implere non poterimus, utique periuremus, et cum omni |
|
<S 94><L 1> -94+ |
|
facilitate uel temeritate maledicimus, cum scriptum est: |
|
'Neque maledici regnum Dei possidebunt.'" |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Que sunt uenialia peccata, que post hanc |
|
uitam purgantur. |
|
<T I> Item Gregorius. -[Dialog. lib. IV. c. 9.]+ |
|
<T T> Qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio presentatur: |
|
sed tamen de quibusdam culpis esse ante iudicium |
|
purgationis ignis credendus est, pro eo, quod |
|
ueritas dicit: "Quia si quis in spiritum sanctum blasphemiam |
|
dixerit, neque in hoc seculo remittetur ei |
|
neque in futuro." In qua sententia datur intelligi, quasdam |
|
culpas in hoc seculo, quasdam in futuro posse relaxari. |
|
Quod enim de uno negatur, consequens intellectus |
|
patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut |
|
predixi, hoc de paruis minimisque peccatis fieri posse credendum |
|
est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus |
|
risus, uel peccatum curae familiaris, (que uix sine |
|
culpa uel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant |
|
sciunt,) que etiam post mortem grauant, si |
|
adhuc in uita positis minime fuerint relaxata. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Augustinus in libro de uera et falsa |
|
penitentia c. 18. |
|
<T T> Qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis, prius |
|
purgabitur igne purgationis. Hic autem ignis, etsi, |
|
eternus non sit, miro tamen modo grauis est. Excellit |
|
enim omnem penam, quam umquam aliquis passus est in |
|
hac uita, uel pati potest. -]+ <P 0> |
|
<T P> -Gratian.+ Alias autem ea tantum delicta significat, quorum |
|
est perpetua infamia. Unde illud Ieronimi: primum itaque sine |
|
crimine etc. |
|
Unde Ieronimus scribit in eadem epistola ad |
|
Titum: -[cap. 1.]+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> A die baptismi sine crimine debet inueniri, qui in |
|
episcopum est ordinandus. |
|
<T T> Primum itaque sine crimine iubetur esse episcopus, |
|
quod alio uerbo ad Timotheum inreprehensibilem nominatum |
|
puto: non quod eo tantum tempore, quo ordinandus est, |
|
sit sine crimine ullo, et preteritas maculas noua conuersatione |
|
diluerit, sed quod ex eo tempore, quo in Christum |
|
renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo |
|
enim potest preses ecclesiae auferre malum de medio |
|
eius, qui in delictum simile corruerit? aut qua libertate |
|
peccantem corripere, cum tacitus ipse sibi respondeat, |
|
eadem se admisisse, que corripit? |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce, quod ordinandus in episcopum, non |
|
<S 95><L 1> -95+ |
|
solum tempore suae ordinationis, sed etiam omni tempore post |
|
baptisma a crimine debet esse immunis. |
|
<1 D><S 95><L 3> |
|
<2 26> -DISTINCTIO XXVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Sequitur in utraque epistola: "unius uxoris |
|
uirum" post baptisma uidelicet, non ante baptismum. |
|
Unde Ieronimus scribit ad Oceanum: -[epist. 83.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Post baptismum debet esse monogamus, qui episcopus |
|
est ordinandus. |
|
<T T> Unius uxoris uirum, id est monogamum, post baptismum. |
|
Si enim et ante coniugem habuerit, que obierit, |
|
non ei imputatur, cui prorsus nouo nec stupra, nec alia, |
|
que ante fuerunt, iam obsunt. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum |
|
alteram, ordinandus non est. |
|
<T I> Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam |
|
ad Titum. |
|
<T T> Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus |
|
uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt, |
|
quia de sacramento agitur, non de peccato. |
|
Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina |
|
uitiata est, non potest post baptisma inter Dei |
|
uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum |
|
non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad |
|
uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum. |
|
Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus |
|
unitatem uni uiro Christo subditam. |
|
-II. Pars.+ -@. 1.+ Sicut duobus dominis seruire, sic |
|
ab uno Deo apostatare, atque in alterius superstitionem ire |
|
non licet. |
|
<S 96><L 1> -96+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit |
|
unam et post baptismum alteram. |
|
<T I> Item Innocentius -[I.]+ Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis |
|
Macedonibus. -[epistol. XXII. c. 2.]+ |
|
<T T> Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum, |
|
qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post |
|
baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri, |
|
que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per |
|
baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum. |
|
Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in |
|
uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum |
|
quarta est, sic interpretantibus prima uirginis |
|
eque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro) |
|
istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait: |
|
"unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?" Sed |
|
obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri |
|
homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace |
|
uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo, |
|
an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta |
|
complentur? Uxorem ducere crimen est, an non |
|
est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim) |
|
erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur, |
|
in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si |
|
uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est |
|
crimen appellari, et Salomon addidit: "Etenim a Deo preparatur |
|
uiro uxor," quomodo creditur inter crimina esse |
|
dimissum quod Deo auctore legitur consummatum? |
|
Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi |
|
in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti |
|
sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi |
|
uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium, |
|
nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum |
|
assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si |
|
liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, |
|
addidit: "Quod ergo Deus coniunxit, homo non |
|
separet." Ac ne de his locutus esse credatur, que |
|
post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis |
|
<S 97><L 1> -97+ |
|
interrogatum et Iudeis esse responsum. -@. 2.+ Quero, |
|
et sollicitus quero, si una eademque sit uxor eius, qui ante |
|
catecuminus, postea fit fidelis, filiosque ex ea, cum esset |
|
catecuminus suscepit, ac postea, cum fidelis, alios: |
|
utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto |
|
patre herciscundae hereditatis consortium, quibus |
|
filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse? |
|
Quod cum ita sentire absurdum est, que ratio est |
|
hoc defendi, et uacua magis opinione iactari, quam aliqua |
|
auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, |
|
quod lex precepit et Deus adiunxit? -@. 3.+ |
|
Numquid qui catecuminus uirtutibus studuit humilitatem |
|
secutus est, patienciam tenuit, elemosinas fecit, |
|
morti destinatos qualibet ratione eripuit, adulteria exhorruit, |
|
castitatem tenuit, quero, si hec, cum fuerit factus |
|
fidelis, amittit, quia per baptismum totum, quod uetus |
|
homo gesserat, putatur auferri? Aspicias gentilem |
|
hominem Cornelium orationibus atque elemosinis uacantem, |
|
angelum audientem per reuelationem ipsumque |
|
Petrum uidentem; numquid per baptismum hec illi ablata |
|
sunt, propter que ei baptisma uidetur esse concessum? |
|
Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur, quia |
|
quicquid bene gestum fuerit et secundum precepta legalia |
|
custoditum, non potest facientibus deperire. -@. 4.+ Nuptiarum |
|
ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non |
|
potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solui |
|
inter peccata credi non debet, eritque, integrum |
|
estimare aboleri non posse nomen prioris uxoris, cum non |
|
sit dimissum pro peccato, quod ex Dei uoluntate sit completum. |
|
-+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> In baptismate culpa dimittitur, non lex |
|
coniugii aboletur. |
|
<T I> Item Ambrosius in libro de offitiis. -[lib.I. c. ult. 80.]+ |
|
<T T> Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et |
|
in ipso coniugio lex est, non iterare coniugium, nec |
|
secundae coniugis coniunctionem. Quod plerisque mirum |
|
uidetur, cum etiam ante baptisma iterata coniugia |
|
electioni muneris et prerogatiuae ordinationis |
|
impedimenta generent, cum etiam delicta obesse non |
|
soleant si lauacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere |
|
debemus, quia baptismo culpa dimitti potest, lex |
|
aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est. |
|
Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis, |
|
in coniugio non soluitur. Quomodo autem potest hortator |
|
esse uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauerit? |
|
<T P> -Gratian.+ Iohannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu |
|
prohiberet dicens: "Non licet tibi habere uxorem fratris |
|
<S 98><L 1> -98+ |
|
tui," euidenter ostendit, inter infideles coniugia esse. Unde datur |
|
intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum |
|
coniugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et |
|
post baptismum alteram habuisse probantur. -@. 1.+ Bigamus uero |
|
in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam |
|
accipiendo uxorem, sed quia prerogatiua exutus est sacerdotis. |
|
Unde Ambrosius in epistola ad Vercellenses: -[lib. X. |
|
epist. 82. ait:]+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Non peccat bigamus, sed prerogatiua sacerdotis exuitur. |
|
<T T> Qui sine crimine unius uxoris est uir, tenetur ad |
|
legem sacerdotii suscipiendi. Qui autem iterauerit coniugium, |
|
culpam quidem non habet coinquinati, sed prerogatiua |
|
exuitur sacerdotis. |
|
<1 D><S 98><L 14> |
|
<2 27> -DISTINCTIO XXVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quod autem unius uxoris uir episcopus iubetur |
|
eligi, queritur, an de tempore ordinationis hoc sit accipiendum, |
|
ut tempore suae administrationis eius copula possit fungi, quam |
|
unicam et uirginem sibi desponsauit. |
|
Hoc Martinus Papa prohibet dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non ordinetur diaconus, nisi castitatem |
|
professus fuerit. |
|
<T T> Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo |
|
matrimonio, et se dixerit in castitate permanere |
|
non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione |
|
tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desiderauerit, |
|
alienus sit a ministerio et uacet a clero. |
|
<T P> -Gratian.+ Hac auctoritate datur intelligi, quod illi, qui |
|
habent uxores uel accipere uolunt, nec diacones, nec sacerdotes |
|
fieri possunt, nisi continentiam profiteantur. -@. 1.+ Si uero |
|
diaconus a ministerio cessare uoluerit, contracto matrimonio |
|
licite potest uti. Nam etsi in ordinatione sua castitatis uotum |
|
obtulerit, tamen tanta est uis in sacramento coniugii, quod nec ex |
|
uiolatione uoti potest dissolui coniugium ipsum. |
|
Unde Augustinus in libro de bono coniugali ad |
|
Iulianum: -[cap. 10.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Nubentes post uotum non sunt abinuicem separandi. |
|
<T T> -II. Pars.+ Quidam nubentes post uotum adulteros |
|
asserunt. Ego autem dico, quod grauiter peccant qui |
|
tales diuidunt. |
|
<S 99><L 1> -99+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Theodorus. |
|
<T T> Si uir uotum uirginitatis habens adiungitur |
|
uxori, postea non dimittat uxorem, sed tribus annis |
|
peniteat. |
|
<T P> Ieronimus uero scribit econtra: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Dampnabile est uouentibus uelle nubere. |
|
<T T> Vouentibus uirginitatem non solum nubere, sed etiam |
|
uelle dampnabile est. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Dampnationem habebit, si nupserit, que |
|
uirginitatem uouit. |
|
<T I> Idem contra Iouinianum. -[lib. I.]+ |
|
<T T> Si nupserit uirgo, non peccat: non illa uirgo, que semet |
|
cultui diuino dedicauit. Harum enim si qua |
|
nupserit, habebit dampnationem, quia primam fidem irritam |
|
fecit. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Que sanctimonialem se esse fingit non |
|
ualet nubere. |
|
<T I> Item Nicolaus. -[Papa I. ad Albinum Viennens. |
|
ecclesiae Archiepiscopum.]+ |
|
<T T> Quod interrogasti de femina, que post obitum |
|
mariti sui sacrum uelamen super caput suum inposuit, |
|
et finxit se sub eodem uelamine sanctimonialem esse, |
|
postea uero ad nuptias rediit: bonum mihi uidetur, quia |
|
per ypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare uoluit, et |
|
non legitime in uoto suo permansit, ut penitentiam agat |
|
de illusione nefanda, et reuertatur ad id, quod spopondit, |
|
et in sacro ministerio permaneat, quod inchoauit. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T I> Idem ibidem. |
|
<T T> Nam si consenserimus, quod omnia sacramenta |
|
ecclesiastica quisque prout uult fingat et non uere faciat |
|
omnis ordo ecclesiasticus turbabitur, nec catholicae fidei |
|
iura consistunt, nec canones sacri rite obseruantur. Quid |
|
enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, |
|
et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per Apostolum, |
|
fraude eius detecta, quod sibi futurum esset prenunciatum |
|
fuit? Ait enim: "Pecunia tua tecum sit in |
|
perditionem: cor enim tuum non est rectum coram Deo. |
|
Penitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga |
|
<S 100><L 1> -100+ |
|
Deum, si forte remittatur tibi hec cogitatio cordis |
|
tui: in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis uideo |
|
te esse." Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere |
|
censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, |
|
sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt. -]+ <P 0> |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> In sacris ordinibus constituti, non ducant uxores: |
|
et si duxerint, separentur. |
|
<T I> Item Calixtus Papa. -[II.]+ |
|
<T T> Presbiteris diaconibus, subdiaconibus et monachis |
|
concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus |
|
interdicimus; contracta quoque matrimonia ab huiusmodi |
|
personis disiungi, et personas ad penitentiam debere redigi, |
|
iuxta sacrorum canonum diffinitionem iudicamus. |
|
<T P> -Gratian.+ Hic distinguendum est, quod uouentium alii sunt |
|
simpliciter uouentes, de quibus Augustinus et Theodorus locuti |
|
sunt, alii sunt, quibus post uotum accedit benedictio consecrationis, |
|
uel propositum religionis, de quibus Ieronimus et Nicolaus |
|
et Calixtus scripserunt. |
|
Unde contra eundem Iouinianum Ieronimus |
|
-[lib. I.]+ scribens, ait: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Incestae sunt uirgines, que post consecrationem |
|
nubunt. |
|
<T T> Virgines, que post consecrationem nupserint, non |
|
tam adulterae sunt, quam incestae. |
|
<1 D><S 100><L 26> |
|
<2 28> -DISTINCTIO XXVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Ecce ostensum est, quod nolentes continentiam, |
|
nec ad subdiaconatum, nec ad superiores gradus conscendere |
|
possunt. Unde ad subdiaconatum accedentes, non sine uoto |
|
castitatis iubentur admitti, auctoritate B. Gregorii, qui scribens |
|
Petro Subdiacono -[lib. I. epistola 42. in fine]+ ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non fiat subdiaconus, qui se caste uicturum |
|
non promittit. |
|
<T T> Nullum facere subdiaconum presumant episcopi, nisi |
|
qui se uicturum caste promiserit: quia nullus debet ad |
|
ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum |
|
ministerium fuerit approbata. |
|
<S 101><L 1> -101+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Subdiaconus et supra constituti incontinentes, |
|
uxorem aut concubinam ducentes, ecclesiastico beneficio et |
|
offitio careant. |
|
<T I> Item Innocentius II. |
|
<T T> Decernimus, ut hi, qui in ordine subdiaconatus et supra |
|
uxores duxerint aut concubinas habuerint, offitio atque |
|
ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum, |
|
uasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et |
|
dici, indignum est, eos cubilibus et immunditiis deseruire. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Caste se uicturos promittant qui in diaconos uel |
|
presbiteros ordinantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano V. |
|
<T T> -II. Pars.+ Quando Presbiteri et diacones per Parrochias |
|
constituuntur, oportet eos professionem episcopo |
|
suo facere, ut caste et pure uiuant sub timore Dei, ut, |
|
dum eos talis professio obligat, uitae sanctae disciplinam |
|
retineant. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Qui longam sui corporis continentiam non habet, |
|
in episcopum eligi non debet. |
|
<T I> Item Gregorius nobilibus ciuibus Neapolim. |
|
-[lib. VIII. epist. 40.]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ Priusquam ad nos scripta uestra discurrerent, |
|
Iohannem diaconum, qui ab altera parte electus |
|
est, paruulam habere filiam, quorumdam relatione cognouimus; |
|
unde, si rationem uoluissent attendere, nec alii |
|
eum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua presumptione |
|
ad episcopatum audet accedere, qui adhuc |
|
longam corporis sui continentiam, filia teste, conuincitur |
|
non habere? |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano II. -[c. 1.]+ |
|
<T T> -IV. Pars.+ De his, quos uoluntas parentum a primis |
|
infantiae annis clericatus offitio manciparit, id statuimus |
|
obseruandum, ut mox detonsi, uel ministerio |
|
lectorum contraditi, in domo ecclesiae sub episcopali |
|
presentia a preposito sibi debeant erudiri. At ubi octauum |
|
decimum etatis suae compleuerint annum, coram totius |
|
cleri plebisque conspectu uoluntas eorum de expetendo |
|
coniugio ab episcopo perscrutetur; quibus si gratia castitatis |
|
(Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniae |
|
<S 102><L 1> -102+ |
|
suae absque coniugali necessitate se spoponderint |
|
seruaturos, qui tanquam appetitores arctissimae uiae |
|
lenissimo iugo Domini subdantur, ac primum subdiaconi |
|
ministerium, habita probatione professionis suae, |
|
a uicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense |
|
uiginti quinque annos peregerint, ad diaconii |
|
offitium (si adimplere posse ab episcopo probantur), |
|
promoueri debent. Cauendum tamen est his, ne quando |
|
suae sponsionis inmemores aut ad terrenas nuptias aut |
|
ad furtiuos concubitus ultro recurrant. Quod si forte |
|
fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei. |
|
Quibus autem uoluntas propria interrogationis tempore |
|
desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo |
|
licentiam auferre non possumus, ita ut, cum prouectae |
|
etatis in coniugio positi, renunciaturos se pari consensu |
|
operibus carnis spoponderint, ad sacros ordines aspirent. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> In coniugio constitutus ad sacerdotium assumi |
|
non debet. |
|
<T I> Item ex Concilio Arelatensi II. -[c. 2.]+ |
|
<T T> -V. Pars.+ Assumi aliquem ad sacerdotium in coniugii |
|
uinculo constitutum non oportet, nisi fuerit promissa |
|
conuersio. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Non ordinentur Diaconi, qui castitatem non |
|
profitentur. |
|
<T I> Item ex eodem III. |
|
<T T> Preterea placuit, ut deinceps non ordinentur diacones |
|
coniugati, nisi qui prius conuersionis proposito |
|
confessi fuerint castitatem. |
|
<T P> -Gratian.+ Verum illa priori auctoritate diaconibus uidetur |
|
permitti coniugium, cum ad sacerdotium tantum coniugati prohibentur |
|
assumi. Porro sequenti uidetur permitti subdiaconibus, |
|
cum de diaconibus specialiter precipitur, ut sine probatione |
|
castitatis non ordinentur. |
|
Hoc idem in Anchiritana Sinodo uidetur esse permissum, |
|
in qua -[c. 10.]+ sic statutum est: |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Diaconi non prohibeantur a ministerio pro |
|
nuptiis, si in ordinatione dicunt, se continere |
|
non posse. |
|
<T T> Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione |
|
protestati sunt, dicentes, se uelle habere uxores, nec |
|
posse se continere, hi, si postea ad nuptias uenerint, |
|
<S 103><L 1> -103+ |
|
maneant in ministerio, propterea quod his licentiam dederit |
|
episcopus. Quicumque sane tacuerint, et susceperint |
|
manus inpositionem professi continentiam, si postea ad |
|
nuptias conuenerint, a ministerio cessare debent. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Presbiter ducens uxorem, ab ordine deponatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Neocesariensi. -[c. I.]+ |
|
<T T> -VI. Pars.+ Presbiter si uxorem duxerit, ab ordine |
|
illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit, uel |
|
adulterium commiserit, extra ecclesiam abici et ad penitentiam |
|
inter laicos redigi oportet. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> De eo, qui relictam cuiusdam diaconi duxit uxorem. |
|
<T I> Item Gregorius. -[lib. XI. epist. 59.]+ |
|
<T T> -VII. Pars.+ Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare |
|
uindictam, querenda est semper ueritas, ut inquiri debeat, |
|
utrum accusatum noxa condempnet, an a pena innocentia |
|
patefacta subducat. Itaque peruenit ad nos, Fantinum |
|
defensorem ultionem exercere in Petrum latorem presentium |
|
uoluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam |
|
cuiusdam diaconi, tempore quo conductor fuerit, marito |
|
tradiderit. Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non |
|
fuisse, dicens, nec eam uirginem ad eum uenisse, denique |
|
nec religiosam uestem mutasse, postquam ille in |
|
sacro ordine promotus est, adiciens etiam, priusquam ad |
|
diaconem ueniret et postea, illam praua opinione |
|
uixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut |
|
cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino |
|
inuestigatione perquiras et, si in coniugio diaconi mulierem, |
|
de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus |
|
lator memorato defensori et rectori patrimonii ad uindictam |
|
modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione |
|
hi, qui male sociati sunt, disiungantur. Si uero in eius |
|
coniugio non fuerit, memoratum Fantinum ex nostro |
|
mandato commonere te uolumus, ut ei facere nil presumat, |
|
nec falsa illum accusatione in aliquo pregrauet. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> De uxore presbiteri uel diaconi, si alii se |
|
coniunxerit. |
|
<T I> Item ex Concilio Aurelianensi. -[I. c. 13.]+ |
|
<T T> Si se cuiquam mulier duplici coniugio presbiteri uel |
|
diaconi relicta coniunxerit, aut castigati separentur, aut |
|
certe, si in criminis intentione perstiterint, pari excommunicatione |
|
plectantur. |
|
<S 104><L 1> -104+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini papae. |
|
<T T> Si qua uidua episcopi uel presbiteri aut diaconi maritum |
|
accepit, nullus clericus, nulla religiosa persona |
|
cum ea conuiuium sumat, numquam communicet; morienti |
|
tamen ei sacramentum subueniat. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Cuiusdam episcopi ordinatio differtur, quia |
|
uxorem habet et filios. |
|
<T I> Item Pelagius Cetego Patricio. |
|
<T T> -VIII. Pars.+ De Siracusanae urbis antistite optaueramus |
|
in ipso initio gloriae uestrae desideriis obedire, nisi |
|
nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem |
|
differre sacerdotii coegisset, ob hoc, quod uel |
|
personae qualitas (sicut et uos nostis melius), uel superstes |
|
uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari |
|
substantia), nostros animos diutius ab eius ordinatione |
|
suspenderet. Et quantum ad cautelam humanam |
|
pertinet, integro anno pene distulimus, opinantes, quod in |
|
melius Siracusanorum prouenire posset electio. Sed quia |
|
in uoluntatis suae proposito inreuocabiliter perstiterunt, |
|
et nullus est alius repertus in ecclesia eadem, nisi longioribus |
|
adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo |
|
amplius insanirent (sicut filii uestri uiri magnifici pretoris |
|
testificatione didicimus), inter huiusmodi ambiguitates |
|
illud consultius iudicauimus faciendum, ut congrua prouidentia |
|
causam, propter quam principalis constitutio habentem |
|
filios et uxorem ad episcopatus ordinem promoueri |
|
prohibet, salua dispositione concilii muniremus. |
|
Qua de re summo studio ab eodem Siracusanae urbis episcopo |
|
priusquam a nobis contingeret ordinari, huiusmodi |
|
exegimus cautionem, per quam et suam fateretur, |
|
quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione |
|
substantiam, et nichil umquam per se, aut per filios et |
|
uxorem, siue quamlibet propinquam aut domesticam uel |
|
extraneam forte personam de rebus audeat usurpare |
|
ecclesiae, et uniuersa sui episcopatus quesita tempore |
|
ecclesiae suae dominio sociaret, nichil ultra id, quod |
|
modo descriptum est, suis filiis uel heredibus relicturus. |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce hac auctoritate electus in episcopatum prohibetur |
|
habere uxorum et filios. Eligi autem ad episcopatum |
|
non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus; subdiaconus uero non, |
|
nisi necessitate cogente. Siue ergo presbiter siue diaconus siue |
|
<S 105><L 1> -105+ |
|
subdiaconus fuerit, apparet, quod in prefatis ordinibus constituti |
|
licite matrimonio possunt uti. -@. 1.+ Quia ergo auctoritate |
|
Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est; item |
|
in Neocesariensi concilio presbiter ducens uxorem, non diaconus, |
|
iubetur deponi; item in Anchiritana sinodo diaconi, qui in ordinatione |
|
sua dicunt, se uelle habere uxores, si postea ad nuptias |
|
uenerint, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec diaconi, |
|
nec subdiaconi sunt prohibendi a coniugio. Sed quod de electione |
|
obicitur, uerum quidem est in episcopatum non eligendum, nisi |
|
in sacris ordinibus constitutum; sed ipsum uxorem habere et filios, |
|
non repugnat premissis auctoritatibus de continentia clericorum. |
|
-@. 2.+ In laicali enim habitu, uel in minoribus ordinibus constitutus |
|
potuit habere uxorem et filios: postea ex consensu uxoris |
|
continentiam professus subdiaconatum uel diaconatum uel presbiterii |
|
gradum adeptus fuerat, et tamen uxori et filiis ipsum |
|
necessaria subministrare oportebat. -@. 3.+ Illud autem |
|
Gregorii duobus modis soluitur: uel quia ecclesia illa, cui diaconus |
|
ille militauerat, nondum continentiae uotum susceperat |
|
in diaconibus et reliquis ministris; uel quia (sicut de electo in |
|
episcopum supra scriptum est) ante subdiaconatum memoratus |
|
diaconus eam in uxorem duxerat. -@. 4.+ Illud autem Neocesariensis |
|
et Anchiritanae sinodi uel ex tempore, uel ex loco intelligitur: ex |
|
tempore, quia nondum introducta erat continentia ministrorum |
|
altaris; ex loco quia utraque sinodus orientalis est, et orientalis |
|
ecclesia non suscipit generale uotum castitatis. Hoc tamen diligenti |
|
obseruatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta |
|
priore uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit, |
|
deponatur. |
|
Item opponitur illud, quod legitur in canone |
|
Apostolorum: -[c. 6. al. 5.]+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Presbiter causa religionis non contempnat |
|
propriam uxorem. |
|
<T T> -IX. Pars.+ Si quis docuerit, sacerdotem sub obtentu |
|
religionis propriam uxorem contempnere, anathema sit. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Anathema sit, qui presbiterum coniugatum |
|
occasione nuptiarum discernit. |
|
<T I> Item ex Concilio Gangrensi. -[c. 4.]+ |
|
<T T> Si quis discernit presbiterum coniugatum, tanquam |
|
occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab eius |
|
oblatione ideo abstinet, anathema sit. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Ab offitio abstineat presbiter non legalibus |
|
nuptiis detentus. |
|
<T I> Item ex VI. Sinodo. -[c. 26.]+ |
|
<T T> -X. Pars.+ Presbiterum, non legalibus nuptiis detentum, |
|
cathedram quidem habere, sed ab offitio abstinere |
|
<S 106><L 1> -106+ |
|
precipimus. Sufficit enim huiusmodi ei indulgentia, |
|
quia benedicere aliis eum, qui uulnera sua debet curare, |
|
consequens non est. Benedictio enim sanctificationis traditio |
|
est. Qui uero hanc non habet propter delictum ignorantiae, |
|
quomodo aliis tradet? Non enim publice |
|
neque priuate benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis, |
|
nec alio modo ministret; sed sufficiat ei, quod presidet, et |
|
inploret a Deo, ut dimittatur ei iniquitas ignorantiae suae. |
|
Manifestum est autem, quod et huiusmodi non legitimae |
|
nuptiae soluentur, et nullatenus uir accessum habeat |
|
ad eam, propter quam sacro ministerio priuatus est. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> De presbiteris non est laicis iudicandum. |
|
<T I> Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. -[c. 70.]+ |
|
<T T> -XI. Pars.+ Consulendum decernitis utrum presbiterum |
|
habentem uxorem debeatis sustentare et honorare, |
|
an a uobis proicere. In quo respondemus: Quoniam |
|
licet ipsi sint ualde reprehensibiles, uos tamen Deum conuenit |
|
imitari, qui solem suum facit oriri super bonos et |
|
malos. Deicere enim a uobis ideo non debetis, |
|
quoniam nec Iudam Dominus, cum esset mendax discipulus, |
|
a numero apostolorum deiecit. Verum |
|
de presbiteris uobis, qui laici estis, nec iudicandum est, |
|
nec de uita eorum quicquam inuestigandum; sed episcoporum |
|
iudicio, quicquid illud sit, est reseruandum. |
|
-+ |
|
<1 D><S 106><L 26> |
|
<2 29> -DISTINCTIO XXIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Sed notandum est, quod secundum Ysidorum pleraque |
|
capitula ex causa, et loco, et tempore, consideranda sunt. |
|
Ait enim: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Ex tempore, et loco et persona et causa regulae |
|
canonum intelligantur. |
|
<T T> Sciendum est, quod pleraque capitula ex causa, ex |
|
persona, ex loco, ex tempore consideranda sunt, quorum |
|
modi, quia medullitus non indagantur, in erroris laborinthum |
|
nonnulli intricando impinguntur, cum ante iudicant, quam |
|
intelligant; ante inculpant, quam iterando lecta perquirant. |
|
<T P> Hinc etiam Gregorius ait: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Pro uarietate rerum temperantur regulae |
|
sanctorum. |
|
<T T> Regulae sanctorum Patrum pro tempore, loco et persona |
|
negotio instante necessitate traditae sunt. |
|
<S 107><L 1> -107+ |
|
<4 3> -[C. III.]+ <T R> Pro diuersitate locorum temporum et hominum |
|
scripturae intelligendae sunt. |
|
<T I> Item Ieronimus in epistola ad Ephesios. |
|
<T T> Necesse est, ut iuxta diuersitates temporum et locorum |
|
et hominum, quibus scriptae sunt, diuersas et causas et |
|
argumenta et origines habeant. Et quomodo B. Iohannes |
|
in apocalipsi sua septem scribens ecclesiis in unaquaque |
|
earum specialia uel uitia reprehendit, uel uirtutes probat, |
|
ita et S. apostolus Paulus per singulas ecclesias uulneribus |
|
medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno colirio |
|
omnium oculos uult curare. |
|
<1 D><S 107><L 12> |
|
<2 30> -DISTINCTIO XXX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Illud autem, quod in canone apostolorum, et in |
|
Gangrensi concilio, et in VI. sinodo legitur, ex causa consideratur |
|
et ex tempore. Causa fuit heresis Manicheorum, que |
|
coniugium detestabatur, sicut etiam quorumdam superstitio |
|
multa in Catholicorum detestacione introduxisse inuenitur, contra |
|
quos in Gangrensi Concilio statutum legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De multimoda supersticione hereticorum, quos |
|
Gangrense concilium anathematizauit. |
|
-[Conc. Gangr. c. 16.]+ |
|
<T T> Si qui filii parentes, maxime fideles, deseruerint occasione |
|
Dei cultus, hoc iustum esse iudicantes, et non potius |
|
debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in |
|
eis uenerentur, quod fideles sunt, anathema sint. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 17.]+ |
|
<T T> Quecumque mulier, religioni iudicans conuenire, |
|
comam sibi amputauerit, quam Deus ad uelamen eius et |
|
ad memoriam subiectionis illi dedit, tanquam resoluens ius |
|
subiectionis, anathema sit. |
|
<S 108><L 1> -108+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. <T I> Item ex eodem. -[c. 14.]+ |
|
<T T> Si qua mulier derelicto uiro discedere uoluerit, soluto |
|
uinculo coniugali, nuptias condempnando, anathema sit. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. <T I> Item ex eodem. -[c. 10.]+ |
|
<T T> Si quis propter Deum uirginitatem professus in |
|
coniugio positos per arrogantiam uituperauerit, anathema |
|
sit. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 9.]+ |
|
<T T> Si quis uel uirginitatem, uel continentiam professus, |
|
tanquam abominabiles nuptias iudicat, et non propter hoc |
|
solum, quod continentiae et uirginitatis bonum sanctum |
|
propositum sit, anathema sit. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 13.]+ |
|
<T T> Si qua mulier suo proposito utile iudicans, ut uirili |
|
ueste utatur, propter hoc uiri habitum imitetur |
|
anathema sit. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 18.]+ |
|
<T T> Si quis, tanquam hoc continentiae conuenire iudicans, |
|
die dominico ieiunauerit in eiusdem diei contemptum, anathema |
|
sit. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 19.]+ |
|
<T T> Si quis eorum, qui in proposito sunt continentiae, propter |
|
necessitatem corporalem superbiat, et ieiunia communia |
|
putauerit contempnenda, tocius ecclesiae perfectam in |
|
sua conscientia iudicans rationem, anathema sit. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 20.]+ |
|
<T T> Si quis per superbiam, tanquam perfectum se existimans, |
|
conuentus, qui per loca et basilicas sanctorum |
|
martirum fiunt, uel accusauerit, uel etiam oblationes, que |
|
ibidem celebrantur, spernendas esse crediderit, memoriasque |
|
Sanctorum contempnendas, anathema sit. |
|
<S 109><L 1> -109+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 3.]+ |
|
<T T> Si quis docet, domum Dei contemptibilem esse debere |
|
et congregationes, que in ea fiunt, anathema sit. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 6.]+ |
|
<T T> Si quis extra ecclesiam priuatim populos congregans |
|
contempnat ecclesiasticas sanctiones, ipsam ecclesiam |
|
apud se sine episcopi consilio cum presbitero agat |
|
anathema sit. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. I.]+ |
|
<T T> Si quis nuptias in accusatione duxerit, et mulierem |
|
fidelem ac religiosam cum uiro suo dormientem abhominandam |
|
crediderit aut etiam accusandam, tamquam non posse |
|
coniugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit. |
|
<4 13> -C. XIII+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 2.]+ |
|
<T T> Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, |
|
preter sanguinem et ydolo inmolatam et suffocatam, |
|
crediderit condempnandum, tanquam spem non habentem, |
|
qui eam manducat, anathema sit. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Item de eadem. -[ib. c. 15.]+ |
|
<T T> Si quis dereliquerit proprios filios, et non eos |
|
aluerit et (quod pietatis est) necessaria non prebuerit, |
|
sed sub occasione continentiae negligendos putauerit, |
|
anathema sit. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. 12.]+ |
|
<T T> Si quis uirorum putauerit sancto proposito (id est continentiae) |
|
conuenire, ut pallio utatur, tamquam ex eo iustitiam |
|
habiturus, et reprehendat uel iudicet alios, qui cum |
|
<S 110><L 1> -110+ |
|
reuerentia birris utuntur et alia ueste communi, que in usu |
|
est, anathema sit. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Item de eodem. -[ib. c. ultimo]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Hec scripsimus, non abscindentes eos, |
|
qui in ecclesia Dei secundum scripturas propositum sanctum |
|
continentiae eligunt, sed eos, qui suscipiunt habitum eius |
|
et in superbiam efferuntur aduersus eos, qui simplicius |
|
uiuunt. Sed et hos condempnamus, qui se extollunt aduersus |
|
scripturas et ecclesiasticos canones, et noua introducunt |
|
precepta. Nos autem et uirginitatem cum humilitate admiramur, |
|
et continentiam cum castitate et religionem |
|
Deo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium |
|
negotiationum atque actuum cum humilitate |
|
approbando laudamus, et nuptiarum uinculum quod |
|
secundum castitatem perdurat, honoramus, et diuites cum |
|
iustitia et operibus bonis non abicimus. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Anathematizatur, qui Manicheorum supersticiones |
|
sequitur. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
<T T> Si quis presbiter propter publicam penitentiam a |
|
sacerdote acceptam absque aliqua necessitate die dominica |
|
pro quadam religione ieiunauerit, sicut Manichei, |
|
anathema sit. -@. 1.+ Similiter et quod ab apostolis |
|
traditum canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes |
|
dominicas et per omnes dies pascae usque ad quinquagesimam |
|
non prosternant se in oratione |
|
humilitatis, sed recto uultu ad Dominum orationis fungantur |
|
offitio, quia in his diebus gaudium resurrectionis |
|
Domini celebramus. Si quis etiam non pro |
|
abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet |
|
placuit sancto concilio, ut pregustet, et sic, si uult abstinere, |
|
abstineat. Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus |
|
non degustet, iste non obediens, nec suspitionem |
|
heresis a se remouens, deponatur de ordine clericatus. |
|
<S 111><L 1> -111+ |
|
<1 D><S 111><L 1> |
|
<2 31> -DISTINCTIO XXXI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Tempus quia nondum erat institutum, ut |
|
sacerdotes continentiam seruarent. |
|
Unde Gregorius scribit Petro Subdiacono Siciliae: |
|
-[lib. I. epist. 42.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Qui castitatem non promisit, ab uxore sua |
|
separari non cogatur. |
|
<T T> Ante triennium omnium ecclesiarum subdiaconi Siciliae |
|
prohibiti fuerant, ut more Romanae ecclesiae suis uxoribus |
|
nullatenus misceantur. Quod mihi durum atque incompetens |
|
uidetur, ut, qui usum continentiae non inuenit, |
|
neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore |
|
separari, atque per hoc (quod absit) in deterius cadat. |
|
Inde uidetur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus |
|
dicatur, ut nullum facere diaconum presumant, nisi qui se |
|
uicturum caste promiserit, quatenus et preterita mala que |
|
proposito mentis appetita non sunt, uiolenter non exigantur |
|
et futura caute caueantur. -@. 1.+ Qui uero post eandem |
|
prohibitionem, que ante triennium facta est, continenter |
|
cum suis coniugibus uixerint, laudandi atque remunerandi |
|
sunt, atque ut in bono suo permaneant exhortandi. |
|
-@. 2.+ Eos autem, qui post prohibitionem factam a suis se |
|
uxoribus continere noluerint, ad sacrum ordinem nolumus |
|
promoueri, quia nullus debet ad altaris ministerium accedere, |
|
nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit |
|
approbata. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Causa uero huius institucionis mundicia |
|
fuit sacerdotalis ut libere cunctis diebus orationi possent |
|
uacare. Si enim (ut Apostolus ait) ab uxoribus est cessandum, |
|
ut expeditius orationi uacemus, ministris itaque altaris, |
|
quibus cotidiana necessitas orandi incumbit, numquam coniugali |
|
offitio uacare permittitur. |
|
Unde Beda super Lucam -[ad cap. I.]+ ait: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Sacerdotibus semper castitas obseruanda precipitur. |
|
<T T> Sacerdotibus, ut semper ualeant altari assistere |
|
semper ab uxoribus continendum, semper castitas obseruanda |
|
precipitur. |
|
<S 112><L 1> -112+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qui diuinis sacramentis deseruiunt, continentes |
|
esse oportet. |
|
<T I> Item in Concilio Cartaginensi II. -[cap. 2.]+ |
|
<T T> Episcopos, presbiteros diacones ita ut placuit, |
|
et decet sacrosanctos antistites aut sacerdotes, |
|
aut Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes |
|
esse decet in omnibus. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Sacerdotes et Leuitae suis non misceantur |
|
uxoribus. |
|
<T I> Item Innocentius I. Victricio Rotomagensi Episcopo. |
|
-[epist. II. cap. 9.]+ |
|
<T T> Tenere debet ecclesia omni modo, ut sacerdotes et |
|
Leuitae cum uxoribus suis non misceantur, quia ministerii |
|
cotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim: |
|
"Sancti estote, quoniam sanctus sum, Dominus Deus |
|
uester." Nam priscis temporibus anno uicis suae de |
|
templo non discedebant (sicut de Zacharia legimus, nec |
|
domum suam omnino tangebant, quibus utique propter |
|
sobolis successionem usus fuerat relaxatus, quia ex alia |
|
tribu et preterquam ex semine Aaron ad sacerdotium |
|
nullus accedere precipiebatur: quanto magis hi sacerdotes |
|
et Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae obseruare |
|
debent, quibus uel sacerdotium, uel ministerium |
|
sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis |
|
diuinis, uel a baptismatis offitio uacent? |
|
<P 1> -[ PALEA.+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T I> Item ibidem. |
|
<T T> Nam sicut Paulus ad Corinthios scribit, dicens: |
|
"Abstinete uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc |
|
utique laicis precepit: multo magis sacerdotes, quibus |
|
orandi et sacrificandi iuge sacrificium est, semper debebunt |
|
ab huiusmodi consortio abstinere. -]+ <P 0> |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Qui ab uxoris offitiis abstinent, ad sacrificia |
|
admittantur. |
|
<T I> Idem Exsuperio Tolletano Episcopo. -[epist. III. c. I.]+ |
|
<T T> Eos ad sacrificia admitti fas sit, qui uel cum uxore |
|
non exerceant offitium carnale. |
|
<S 113><L 1> -113+ |
|
<4 7> -C. VII+ <T R> Sacerdoti, cui semper est orandum, semper est |
|
matrimonio carendum. |
|
<T I> Item Ieronimus contra Iouinianum. -[lib. I.]+ |
|
<T T> Si laicus et quisque fidelis non potest orare, nisi |
|
careat offitio coniugali, sacerdoti, cui semper offerenda |
|
sunt sacrificia, semper orandum est; si semper orandum |
|
est, semper ergo matrimonio carendum. |
|
<T P> -Gratian.+ Quod autem Manicheorum causa de coniugio |
|
sacerdotum illud supra dictum sit, ex Gangrensi Concilio |
|
apparet, in quo -[cap. I.]+ sic statutum legitur: |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Anathema sit, qui nuptias uituperat. |
|
<T T> Si quis uituperat nuptias, et dormientem cum uiro suo |
|
fidelem ac religiosam detestatur aut culpabilem estimat, |
|
uelut que regnum Dei introire non possit, anathema sit. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex eodem. -[cap. 9.]+ |
|
<T T> Quicumque uirginitatem custodiens aut continentiae |
|
studens, uelut horrescens nuptias, nec propter hoc, quod |
|
bonum et sanctum est, nomen uirginitatis assumit, anathema |
|
sit. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Potest et aliter intelligi illud, quod |
|
in canone apostolorum legitur, ut iste sit sensus capituli: "Si |
|
quis docet sacerdotem uxorem suam contempnere," non uxorem |
|
quam in sacerdotio accepit, sed quam, dum esset adhuc laicus uel |
|
in minoribus ordinibus constitutus, sibi copulauit, cum qua continentiam |
|
professus est, cum ad sacros ordines conscenderet |
|
quam nullus debet contempnere, hoc est, ab animo et cura sua |
|
abicere, quin ei necessaria prouideat. Probatur autem hec |
|
interpretatio auctoritate Leonis Papae, qui -[epist. XC. |
|
cap. 3.]+ scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait: |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Ministris altari episcopis et presbiteris |
|
eadem lex est continentiae. |
|
<T T> Lex continentiae eadem est altaris ministris, que episcopis |
|
aut presbiteris, qui cum essent laici siue lectores, |
|
licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed |
|
cum ad predictos peruenerunt gradus, cepit eis non licere |
|
quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale coniugium, |
|
oportet eos nec dimittere uxores, sed qui habent sic |
|
habere uideantur quasi non habeant, quo et salua sit |
|
caritas conubiorum, et cessent opera nuptiarum. |
|
<S 114><L 1> -114+ |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Episcopus uel presbiter uxorem propriam a sua |
|
cura non abiciat. |
|
<T I> Item Leo IX. contra epistolam Nicetae Abbatis. |
|
<T T> Omnino confitemur, non licere episcopo, presbitero, |
|
diacono, propriam uxorem causa religionis abicere a cura |
|
sua, sed ut ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut |
|
cum illa ex more carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos |
|
legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: "Numquid |
|
non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, |
|
sicut frater Domini et Cephas?" Vide insipiens, |
|
quia non dixit: numquid non habemus potestatem |
|
sororem mulierem "amplectendi?" sed "circumducendi," |
|
scilicet ut mercede predicationis sustentaretur ab eis, |
|
nec tamen deinceps foret inter eos ulterius carnale coniugium. |
|
-+ |
|
<T P> -Gratian.+ Hinc et illud Gregorii in dialogo: "Presbiter |
|
quidam" require infra. -@. 1.+ Ut igitur ex his auctoritatibus |
|
apparet, sacerdotes, uxoribus, quas in laicali habitu uel in |
|
minoribus ordinibus constituti sibi legitime copularunt, necessaria |
|
subministrare, debita uero reddere non ualent. |
|
-IV. Pars.+ -@. 2.+ Sed obicitur illud Tripartitae ystoriae: |
|
-[libro II. capite 14.]+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Dissuasu Pahfnucii Nicena sinodus non constituit, |
|
ne presbiteri cum suis uxoribus dormirent. |
|
<T T> Nicena sinodus uolens corrigere uitam hominum in |
|
ecclesiis commorantium, posuit leges, quas canones uocamus, |
|
in quorum tractatu uidebatur aliquibus introducere |
|
legem, ut episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi cum |
|
coniugibus, quas ante consecrationem duxerunt non dormirent. |
|
Surgens autem Pahfnucius confessor contradixit, |
|
honorabiles confessus nuptias, et castitatem dicens |
|
esse cum propria coniuge concubitum, suasitque concilio, |
|
ne talem ponerent legem, grauem esse asserens causam, |
|
que aut ipsis aut eorum iugalibus occasio fornicationis |
|
existeret. Et hoc quidem Pahfnucius (licet nuptiarum |
|
esset inexpertus) exposuit, sinodusque laudauit sententiam |
|
eius, et nichil ex hac parte sanciuit, sed hoc in uniuscuiusque |
|
uoluntate, non necessitate permisit. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Non in perpetuum, sed tempore oblationis a |
|
complexu suarum uxorum sacerdotes abstineant. |
|
<T I> Item VI. Sinodus. -[cap. 13.]+ |
|
<T T> Quoniam in Romani ordine canonis esse traditum |
|
<S 115><L 1> -115+ |
|
cognouimus, eos, qui ordinati sunt diaconi uel presbiteri, |
|
confiteri, quod iam non suis copulentur uxoribus: |
|
antiquum sequentes canonem apostolicae diligentiae et |
|
constitucionis, sacrorum uirorum legales nuptias amodo |
|
ualere uolumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum |
|
conubia dissoluentes, aut priuantes eos familiaritate ad |
|
inuicem in tempore oportuno. Quicumque ergo dignus |
|
inuentus fuerit subdiaconali ordinatione, aut diaconali, |
|
aut sacerdotali, hi nullo modo prohibeantur ad talem |
|
ascendere gradum pro uxoris suae cohabitatione; nec |
|
in tempore ordinationis suae profiteri cogantur, quod |
|
abstinere debeant a legalis uxoris familiaritate. |
|
<T I> Item: <T T> -@. 1.+ Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore |
|
oblationis sanctorum continentes esse in omnibus, ut a Deo |
|
possint consequi que simpliciter postulant. -@. 2.+ Si quis |
|
igitur presumpserit contra apostolicos canones aliquos |
|
presbiterorum, diaconorum priuare a contactu et |
|
communione legalis uxoris suae, deponatur. -@. 3.+ |
|
Similiter et presbiter aut diaconus, qui religionis causa |
|
uxorem suam expellit, excommunicetur; si uero in hoc |
|
permanserit, deponatur. |
|
<T P> -Gratian.+ Hoc autem ex loco intelligendum est. Orientalis |
|
enim ecclesia, cui VI. sinodus regulam uiuendi prescripsit, uotum |
|
castitatis in ministris altaris non suscepit. |
|
Unde Stephanus papa ait: -[in I. actione Sinodi, ab ipso |
|
in basilica Lateranensi congregatae]+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Occidentalis, non orientalis ecclesia castitatis |
|
obtulit uotum. |
|
<T T> -V. Pars.+ Aliter se habet orientalium ecclesiarum traditio, |
|
aliter huius sanctae Romanae ecclesiae. Nam eorum |
|
sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio |
|
copulantur; istius autem ecclesiae uel occidentalium |
|
nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum |
|
licentiam habet coniugium sortiendi. |
|
-VI. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Similiter et capitulum Nicolai ex |
|
loco consideratur, quia gens Bulgarorum nouiter conuersa ad |
|
fidem propositum sacrae religionis ex integro assumere nondum |
|
didicerat. -@. 1.+ Quod autem in c. VI. sinodi presbiter non |
|
legitimis nuptiis detentus punitur, non legales nuptiae secundae |
|
intelligendae sunt, a quibus auctoritate canonica quilibet sacerdos |
|
debet esse inmunis. Illud autem Gangrensis concilii: "Si |
|
quis discernit presbiterum coniugatum, etc." similiter intelligendum |
|
est uel localiter traditum, uel coniugatum ab ea appellatum, |
|
quam ante tempus suae ordinationis duxerat. -@. 2.+ Illud quoque |
|
Martini papae: "Si subdiaconus secundam duxerit |
|
uxorem," non dissimiliter intelligendum est. primam enim uxorem |
|
ante subdiaconatum habere permittitur, qua defuncta uel |
|
<S 116><L 1> -116+ |
|
castitatem professa promouetur iste ad subdiaconatum. Promotus |
|
autem, si secundas desiderauerit nuptias, sententiae Martini |
|
Papae subiacebit. |
|
<1 D><S 116><L 4> |
|
<2 32> -DISTINCTIO XXXII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Seruanda est ergo continentia ab omnibus in |
|
sacris ordinibus constitutis. |
|
Unde Leo Papa -[ad Anastasium epist. LXXXII. |
|
cap. 3. et 4.]+ ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Neque etiam subdiaconis conubium conceditur. |
|
<T T> Cum sacerdotum tam excellens est electio, ut hec, |
|
que in aliis membris ecclesiae non uocantur ad culpam in |
|
illis tamen habeantur illicita. Cum enim extra clericorum |
|
ordinem constitutis nuptiarum societati et filiorum procreationi |
|
studere sit liberum, ad exhibendam tamen |
|
perfectae continentiae puritatem nec subdiaconibus carnale |
|
quidem conubium conceditur, ut et qui habent sint tamquam |
|
non habentes, et qui non habent permaneant singulares. |
|
Quod si in hoc ordine, qui quartus extat a |
|
capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo, uel |
|
secundo tertioue seruandum est, ne aut leuitico aut |
|
presbiterali honore, aut episcopali excellentia quisquam |
|
idoneus existimetur qui se a uoluptate luxuriae nec |
|
dum refrenasse detegitur. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T I> Item Gregorius Leoni Episcopo Catinensi, |
|
libro III. epistola 34. |
|
<T T> Multorum relatione comperimus, hanc apud uos olim |
|
consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur |
|
uxoribus. Quod ne denuo quisquam presumeret |
|
a Seruo dei sedis nostrae diacono ex auctoritate nostri decessoris |
|
est isto modo prohibitum, ut eodem tempore ii, qui |
|
iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id |
|
est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe ministrare |
|
nulla ratione presumerent. Et quantum dicitur, Speciosus |
|
tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit |
|
offitio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit |
|
offitium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, |
|
cessauit. <T I> Et post aliqua: <T T> -@. 1.+ De cetero uero fraternitas |
|
tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc iam offitium |
|
contigerit promoueri, hoc quam maxime diligenter |
|
<S 117><L 1> -117+ |
|
inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia |
|
potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta |
|
obseruare sua nichilominus districtione constituat. -]+ <P 0> |
|
<4 3> -C. III+ <T R> Extra sacros ordines constituti ducant uxores et ab |
|
ecclesia stipendia accipiant. |
|
<T I> Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo. |
|
-[cap. 2. ad secundam interrogationem]+ |
|
<T T> Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, |
|
qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia |
|
sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus |
|
nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout |
|
cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum |
|
atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula tenendi |
|
sunt, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, |
|
et ab omnibus illicitis et cor et linguam et corpus |
|
Deo auctore conseruent. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Subdiacono uxorem ducere non licet. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa -[I.]+ Adoni Viennensi |
|
Archiepiscopo. |
|
<T T> De illo clerico Alwico nomine, quem per ordines |
|
ecclesiasticos usque ad subdiaconatum uixisse dicitis, |
|
cur uestra auctoritate uxorem duxerit, miramur, eo quod |
|
nulli umquam (exceptis illis, quibus ecclesiastica regula |
|
habere permittit) uxorem ducendi licentiam damus. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Non audiatur missa presbiteri concubinam habenti. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa -[II.]+ omnibus Episcopis. |
|
<T T> -II. Pars.+ Nullus missam audiat presbiteri, quem |
|
scit concubinam indubitanter habere aut subintroductam |
|
mulierem. Unde etiam ipsa sancta sinodus hoc capitulum |
|
sub excommunicatione statuit, dicens: Quicumque sacerdotum |
|
diaconorum etc., <T I> sicut in subsequenti c. Alexandri |
|
-[II.]+ continetur. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Non est audienda missa presbiteri, qui concubinam |
|
habet. |
|
<T I> Item Alexander II. |
|
<T T> Preter hoc autem precipiendo mandamus, ut nullus |
|
missam audiat presbiteri, quem scit concubinam habere indubitanter |
|
uel subintroductam mulierem. Unde etiam |
|
sancta sinodus hec a capite sub excommunicatione statuit, |
|
dicens: -@. 1.+ Quicumque sacerdotum, diaconorum, |
|
subdiaconorum post constitutum beatae memoriae predecessoris |
|
<S 118><L 1> -118+ |
|
nostri sancti Papae Leonis aut Nicolai de |
|
castitate clericorum, concubinam palam duxerit, uel ductam |
|
non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate apostolorum |
|
principum Petri et Pauli precipimus et omnino |
|
contradicimus, ut missam non cantet, nec euangelium |
|
legat nec epistolam ad missam neque in presbiterio |
|
cum his ad diuina offitia, qui prefatae constitucioni |
|
obedientes fuerint, maneat, neque partem ab ecclesia |
|
suscipiat. -@. 2.+ Precipientes etiam statuimus, ut hi predictorum |
|
ordinum, qui eisdem predecessoribus nostris obedientes |
|
castitatem seruauerint, iuxta ecclesias (sicut |
|
oportet religiosos clericos) simul manducent et dormiant, |
|
et quicquid eis ab ecclesia competit, hoc communiter |
|
habeant. Deinde, ut decimae et primitiae seu oblationes |
|
uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur |
|
a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint, |
|
quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione |
|
separentur. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Verum principia harum auctoritatum |
|
contraire uidentur Ieronimo, Augustino et ceteris, qui Christi |
|
sacramenta neque in bono, neque in malo homine fugienda demonstrant, |
|
sicut subsequens causa simoniacorum plenius |
|
ostendit. Sed Urbanus II. in epistola destinata preposito |
|
S. Vincentii hanc contrarietatem determinat dicens: |
|
<T T> -@. 1.+ Ad hoc uero, quod subiungitur in eadem epistola, |
|
id est, utrum sit utendum ordinationibus et reliquis |
|
sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab adulteris uel sanctimonialium |
|
uiolatoribus uel huiusmodi? ad hoc, inquam, |
|
respondemus: Si scismate uel heresi ab ecclesia non |
|
separantur, eorumdem ordinationes et reliqua sacramenta |
|
sancta et ueneranda non negamus, sequentes B. Augustinum, |
|
qui super Iohannem de huiusmodi tam copiose quam |
|
ueraciter disserit. Ait enim: "Baptizat seruus bonus, siue |
|
seruus malus: nesciat se ille, qui baptizatur, baptizari, |
|
nisi ab eo, qui dedit sibi baptizandi potestatem." Et |
|
paulo post: "Non horreat columba ministerium malorum, |
|
respiciat Domini potestatem." -@. 2.+ Attamen decessores |
|
nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, |
|
quos tales reuera esse constiterit, fideles abstinere decreuerunt, |
|
et ut peccandi licentiam ceteris auferrent, et huiusmodi |
|
ad dignae penitentiae lamenta reuocarent. Scribit enim |
|
predecessor noster Gregorius Radulfo et Bertolfo ducibus |
|
inter cetera: "Offitium simoniacorum et in fornicatione |
|
iacentium scienter nullo modo recipiatis, et quantum |
|
potestis tales a sanctis ministeriis, ut oportuerit, prohibeatis," |
|
etc. -@. 4.+ Porro ad hec, que tibi silogistice in |
|
eadem epistola obiciuntur, et si corpus et sanguis Christi |
|
<S 119><L 1> -119+ |
|
non sunt, et alia, que prediximus, suae uirtutis effectum non |
|
habent, quid agentibus obsunt? quod si habent, cur |
|
spernuntur, si ab indignis presumuntur? Ad hec, inquam, |
|
respondemus ita: proprias quidem habent uirtutis |
|
dignitates, ut prefatus Augustinus ait super Iohannem contra |
|
Donatistas; sed agentibus uel suscipientibus eadem |
|
sacramenta contra prefatorum Pontificum instituta, (nisi forte |
|
sola morte interueniente, utpote ne sine baptismate uel |
|
communione quilibet humanis rebus excedat), eis, inquam, |
|
in tantum obsunt, ut ueri ydololatrae sint, cum talibus et |
|
ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam |
|
premissum est scienter susceptio uehementer a sanctis |
|
canonibus prohibeantur. Ait enim Samuel propheta: |
|
"Quoniam peccatum ariolandi est repugnare, et quasi |
|
scelus ydololatriae nolle adquiescere." Hec de malis catholicis, |
|
qui intra ecclesiam sunt. -@. 4.+ Ceterum scismaticorum |
|
et hereticorum sacramenta, quoniam extra ecclesiam sunt, |
|
iuxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, |
|
Cipriani, Augustini, Ieronimi, formam quidem sacramentorum, |
|
non autem uirtutis effectum habere profitemur, nisi |
|
cum ipsi uel eorum sacramentis initiati per manus inpositionem |
|
ad catholicam redierint unitatem. Sciendum uero |
|
est, quod canones apostolorum (quorum auctoritate |
|
orientalis et ex parte utitur Romana ecclesia), et insignis |
|
martir Ciprianus, et LXXX. episcopi cum eodem baptisma |
|
hereticorum lauacrum diaboli appellant. Stephanus uero et |
|
Cornelius martires et Pontifices Romani, et uenerabilis Augustinus |
|
in libro de baptismate, eundem Ciprianum et |
|
prefatos episcopos ob hanc causam uehementer redarguunt, |
|
affirmantes baptisma siue ab heretico siue scismatico |
|
ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia |
|
alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio |
|
est, quippe cum et ordine prior, et necessarior sit. Subito |
|
enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis |
|
communione uel aliis sacramentis consulitur, et dum forte |
|
catholicus non inuenitur, satius est ab heretico baptismi |
|
sacramentum sumere, quam in eternum perire. Et hanc |
|
sententiam prescriptorum Pontificum Cornelii et Stephani et |
|
Augustini, secuti sunt Siricius, Innocentius, Leo, |
|
Anastasius et M. Gregorius et omnis catholica ecclesia. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -@. 5.+ Prohibentur ergo de manibus talium |
|
sacerdotum sacramenta suscipi, non quin sint uera quantum ad |
|
formam et effectum, sed quia, dum huiusmodi sacerdotes se a |
|
populo contemptos uiderint, rubore uerecundiae facilius ad penitentiam |
|
prouocantur. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Qui uxorem ducere uoluerit, ante ordinem subdiaconatus |
|
hoc faciat. |
|
<T I> Item ex VI Sinodo. -[cap. 6.]+ |
|
<T T> Si quis eorum, qui ad clerum accedunt, uoluerit nuptiali |
|
<S 120><L 1> -120+ |
|
iure mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus |
|
faciat. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Lectores aut uxores ducant, aut continentiam |
|
profiteantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[cap. 19.]+ |
|
<T T> Lectores cum ad annos pubertatis ueniunt, cogantur |
|
aut uxores ducere, aut continentiam profiteri. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Subdiaconos continentiam obseruare oportet. |
|
<T I> Item Gregorius Bonifatio Episcopo Regitano. |
|
-[lib. III. epist. 5.]+ |
|
<T T> Subdiaconibus tuis hoc, quod de singulis statuimus, |
|
decreuimus obseruari, nec illam diffinitionem nostram |
|
cuiusquam contumatia sinas aut temeritate corrumpi. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Beneficio et offitio careant, qui post diaconatum |
|
uxoribus uacant. |
|
<T I> Item Urbanus II. in Sinodo apud Melfiam. -[cap. 12.]+ |
|
<T T> Eos, qui post diaconatum uxoribus uacare uoluerint, |
|
ab omni sacro ordine remouemus, offitio atque |
|
beneficio ecclesiae carere decreuimus. Quod si ab episcopo |
|
commoniti non se correxerint, principibus indulgemus |
|
licentiam, ut eorum feminas mancipent seruituti. Si uero |
|
episcopi consenserint eorum prauitatibus, ipsi offitii interdictione |
|
mulctentur. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Excludendi sunt a suorum graduum dignitate subdiaconi, |
|
et deinceps, si continentes esse noluerint. |
|
<T I> Item Dominico Grandensi patriarchae. |
|
<T T> Erubescant impii, et aperte intelligant iudicio Spiritus |
|
sancti eos, qui in tribus sacris gradibus, presbiteratu, |
|
diaconatu, subdiaconatu positi, mulierculas |
|
non abiecerint et caste non uixerint, excludendos |
|
ab eorundem graduum dignitate. De manifestis quidem |
|
loquimur: secretorum autem cognitor et iudex est Deus. |
|
<T P> Idem Meldensi Sinodo presidens ait: -[cap. 3.]+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Ad sacros ordines non accedat, nisi uirgo, aut |
|
probatae castitatis. |
|
<T T> Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut |
|
uirgo, aut probatae castitatis, et qui usque ad subdiaconatum |
|
unicam et uirginem uxorem habuerit. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> In tribus gradibus constituti etiam ab uxoribus |
|
abstineant. |
|
<T I> Item in Cartaginensi Concilio. -[V. c. 3.]+ |
|
<T T> Placuit episcopos, presbiteros, diaconos subdiaconos |
|
secundum priora instituta etiam abstinere |
|
<S 121><L 1> -121+ |
|
ab uxoribus: quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur |
|
offitio, ceteros uero clericos ad hoc non cogi sed |
|
uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari |
|
debere. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> In minoribus ordinibus constituti uxores ducant, |
|
nisi uoto et religioso habitu prohibeantur. |
|
<T I> Item Leo -[IX.]+ contra epistolam Nicetae Abbatis. |
|
<T T> Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta |
|
Romana ecclesia in gradibus clericorum ait. Clericos |
|
hostiarios, lectores, exorcistas, acolitos, si extra uotum |
|
et habitum monachi inueniantur et continentiam profiteri |
|
noluerint, uxorem ducere uirginem cum benedictione |
|
sacerdotali permittit, non autem uiduam aut repudiatam, |
|
quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum prouehi |
|
poterunt, nec laicus nisi uirginem sortitus uxorem |
|
aut bigamus ad clericatum, uel si quis ex prefatis |
|
ordinibus desiderat, ad subdiaconatum ascendere non |
|
potest sine consensu uxoris suae, ut fiat de carnali deinceps |
|
spirituale coniugium, nemine eos cogente. Neque |
|
permittitur postea uxor iungi eidem marito suo carnaliter, |
|
nec cuiquam nubere in uita aut post mortem illius. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Non liceat clericis alterius sectae uxorem accipere. |
|
<T I> Item ex Concilio Calcedonensi. -[cap. 14.]+ |
|
<T T> Quoniam in quibusdam prouinciis concessum est |
|
lectoribus et psalmistis uxores ducere, constituit sancta |
|
sinodus, non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius |
|
uxorem. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Non habitent cum clericis mulieres, nisi que naturali |
|
federe omnem suspicionem excludunt. |
|
<T I> Item Niceni Concilii. -[c. 3.]+ |
|
<T T> -V. Pars.+ Interdixit per omnia sancta sinodus, non |
|
episcopo, non presbitero, non diacono, non subdiacono |
|
non alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam |
|
mulierem habere, nisi forte aut matrem, aut sororem, |
|
aut amitam, aut etiam eas idoneas personas, que |
|
fugiant suspiciones. |
|
<P 1> -[PALEA+ |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T I> Item Ieronimus ad Nepotianum de uita |
|
clericorum, et alibi. |
|
<T T> Hospitiolum tuum aut raro, aut numquam mulierum |
|
pedes terant. -@. 1.+ Quia non potest toto corde cum Deo |
|
habitare, qui feminarum accessibus copulatur. -@. 2.+ Femina |
|
conscientiam secum pariter habitantis exurit. -@. 3.+ |
|
<S 122><L 1> -122+ |
|
Numquam de formis mulierum disputes. -@. 4.+ Feminae |
|
nomen tuum nouerint uultum nesciant. -@. 5.+ Feminam, |
|
quam bene uideris conuersantem, mente dilige, non |
|
corporali frequentia. -@. 6.+ Si bonum est mulierem non |
|
tangere, malum est ergo tangere. -]+ <P 0> |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Presbiter uxorem suam quasi sororem diligat |
|
et quasi hostem fugiat. |
|
<T I> Item Gregorius in Dialogorum libro IV. -[cap. 2.]+ |
|
<T T> Presbiter quidam commissam sibi regebat ecclesiam |
|
cum magno timore Domini, qui ex tempore accepti ordinis |
|
presbiteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem |
|
cauens, ad se propius non sinebat accedere, eamque sibi |
|
appropinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi |
|
communionem funditus familiaritatis abscidit. |
|
<T P> -Gratianus.+ Presbiteram uero quam debeamus accipere, |
|
Laudicense Concilium -[c. II.]+ ostendit, dicens: |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> Viduae uel seniores presbiterae appellantur. |
|
<T T> Mulieres que apud Grecos presbiterae appellantur, |
|
apud nos autem uiduae, seniores, uniuirae et matricuriae |
|
appellantur, in ecclesia tamquam ordinatas constitui |
|
non debere. |
|
<1 D><S 122><L 22> |
|
<2 33> -DISTINCTIO XXXIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Ecce, quod in sacris ordinibus constituti uxores |
|
habere non possunt, uel si bigami aliqui inuenti fuerint, ad sacros |
|
ordines ascendere non ualent. Sed queritur, si quis preter |
|
uxorem concubinam habuerit, utrum in sacerdotem promoueri |
|
ualeat? Talis a sacris ordinibus auctoritate canonum Apostolorum |
|
prohibetur, in quibus -[cap. 17.]+ sic statutum legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Secundis nuptiis post baptisma copulatus, aut |
|
concubinam habens, ad sacrum ordinem |
|
conscendere non ualet. |
|
<T T> Si quis post acceptum sacrum baptisma secundis |
|
fuerit nuptiis copulatus aut concubinam habuerit, non potest |
|
fieri episcopus, nec sacerdos, nec diaconus, aut prorsus |
|
ex numero eorum, qui ministerio sacro deseruiunt. |
|
<T P> -Gratian.+ Deseruientes sacro ministerio intelliguntur subdiaconi, |
|
qui calicem diacono offerunt, et acoliti, qui cum cereis |
|
diacones precedunt, unde ceroferarii dicuntur, qui etiam |
|
uinum et aquam preparando calici subministrant. Concubina |
|
intelligenda est preter uxorem, ut iste sit sensus capituli: "Si |
|
<S 123><L 1> -123+ |
|
quis post acceptum sacrum baptisma secundis fuerit nuptiis |
|
copulatus, aut concubinam habuerit": distinguendum est, |
|
antequam uxorem duxerit, siue post mortem uxoris. |
|
Unde B. Gregorius ait: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Duarum matronarum maritus post baptismum |
|
clericus non ordinetur. |
|
<T T> Maritum duarum matronarum post baptismum clericum |
|
non ordinandum censuimus; neque eum, qui unam |
|
quidem concubinam, uel meretricem in matrimonio |
|
assumpsit; nec illum, qui semetipsum abscidens quodlibet |
|
membrum indignatione aliqua uel iusto, uel iniusto |
|
tenore superatus truncauerit; nec illos qui |
|
usuras accepisse conuincuntur, aut in scena lusisse noscuntur; |
|
nec eum, qui publica penitentia mortalia crimina |
|
defleuit; neque illum, qui in furiam aliquando uersus |
|
insaniuit, uel afflictione diabolica uexatus est; neque |
|
eum, qui per emptionem ad imitationem Simonis Magi |
|
pecuniam obtulerit. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Arrepticii uel epileptici sacris altaribus non |
|
ministrent. |
|
<T I> Item Pius Papa. |
|
<T T> -II. Pars.+ Communiter diffinimus, ut nullus de his, qui |
|
aut in terra arrepti a demonibus eliduntur aut quolibet |
|
modo uexationis incursibus efferuntur, uel sacris audeant |
|
ministrare altaribus, uel indiscusse se ingerant sacramentis |
|
diuinis, exceptis illis, qui corporum incommoditati |
|
dediti sine huiusmodi passionibus in terra |
|
probantur elisi: qui tamen et ipsi tamdiu erunt ab offitii |
|
sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio |
|
per discretionem episcopi inueniantur ab incursu demonum |
|
liberati. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa. |
|
<T T> Clerici, qui in adolescentia a demonibus cognoscuntur |
|
obsessi, ad superiorem sacri regiminis gradum accedere |
|
non possunt. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gelasius Papa. -[I. epist. ad uniuersos Episcopos |
|
per Lucaniam constitutos, 19.]+ |
|
<T T> Usque adeo sane comperimus illicita queque prorumpere, |
|
<S 124><L 1> -124+ |
|
ut demonibus similibusque passionibus irretitis |
|
ministeria sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si in |
|
hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, |
|
quis fidelium de sua salute confidit, ubi ministros ipsos |
|
humanae curationis tanta prospexerit calamitate uexari? |
|
Atque ideo necessario remouendi sunt, ne quibuslibet, pro |
|
quibus Christus mortuus est, scandalum generetur infirmis. |
|
Postremo, si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam |
|
sancta contingere lex diuina permisit, quanto |
|
magis doni celestis dispensatores esse non conuenit (quod |
|
est deterius) mente percussos? |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Qui tempore baptismi uxores habent, si postea |
|
religiose uixerint, clerici fieri non prohibentur. |
|
<T I> Item Innocentius Papa. -[I. Felici Episcopo Nucerino, |
|
epist. IV. c. 4.]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ Laici, qui habentes uxores baptizati sunt, |
|
ac sic se instituerunt ut in nullo opinio eorum uacillet, |
|
aut clericis iuncti sunt, aut monasteriis, ex quo |
|
baptizati sunt, adheserunt, si non concubinam, si non |
|
pellicem norunt, si in bonis operibus uigilauerint, non |
|
prohibentur huiusmodi ad clericatus sortem assumi. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ceterum ante susceptum sacrum |
|
ordinem quosdam legimus concubinam habuisse, quos tamen sacri |
|
canones non reiciunt, si post sacrum ordinem ab eius commixtione |
|
se immaculatos custodiunt. |
|
Unde Gregorius Andreae Tarentino Episcopo: -[lib. II. |
|
epist. 44.]+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De quodam episcopo, qui ante sui episcopatus |
|
apicem concubinam habuit. |
|
<T T> Habuisse te concubinam manifesta ueritate comperimus, |
|
et te illius criminis participationem habere de qua |
|
etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in |
|
rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc |
|
tuae conscientiae committendum eligimus. Qua de re, si in |
|
sacro ordine constitutus eius te recolis permixtione maculatum, |
|
sacerdotii honore deposito ad ministrandum nullo |
|
modo presumas accedere: sciturus in animae tuae periculo |
|
te ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, |
|
si huius sceleris conscius in eo quo es ordine celans |
|
ueritatem permanere uolueris. |
|
<S 125><L 1> -125+ |
|
<1 D><S 125><L 1> |
|
<2 34> -DISTINCTIO XXXIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Domesticarum quoque personarum immoderatam |
|
familiaritatem episcopum uitare oportet. |
|
Unde Nicolaus papa Adaluino Archiepiscopo: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Etiam consanguinearum inmoderatam familiaritatem |
|
uitare episcopum oportet. |
|
<T T> Quorumdam relatione fidelium nostris auribus intimatum |
|
est, quod Lanfredus episcopus, qui et iuuenis esse |
|
dicitur, uenationi sit deditus, quod uitium plurimos etiam |
|
de clericali catalogo, genere dumtaxat Germanos et Gallos, |
|
irreuerentes implicat. Verum iste (si ita est, ut audiuimus) |
|
merito iuuenis dicitur, qui iuuenilibus desideriis occupatus |
|
nulla grauitate constringitur. Nam (ut B. dicit Ieronimus) |
|
uenatorem numquam legimus sanctum. Nichilominus |
|
autem de hoc episcopo relatum est apostolatui |
|
nostro, quod cum quadam filia sua immoderatam teneat |
|
familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a |
|
sanctitate tua ceterisque coepiscopis suis ammonitus |
|
atque correptus est, sed nullatenus emendatus; que res in |
|
hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem |
|
reddit opinionem, in quo beatitudini tuae et coepiscoporum |
|
suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam |
|
in culpam protoplasti relabitur. -@. 1.+ Oportet ergo fraternitatem |
|
tuam sinodale cum episcopis et suffraganeis tuis |
|
conuocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum |
|
conuenire, atque illi pastorali auctoritate precipere, quatenus |
|
ab omnium bestiarum uel uolucrum uenatione penitus |
|
alienus existat, atque ab inmoderata filiae suae familiaritate |
|
semet omnino coherceat. Quod si parere contempserit, |
|
et tam pro uenationis declinatione quam pro inmoderata |
|
filiae suae conuersatione uitanda uobis ammonentibus |
|
obedire distulerit, a uestro collegio excommunicatus abscedat. |
|
<S 126><L 1> -126+ |
|
Quod si in hoc adhuc contumax apparuerit, a ministerio |
|
cessare debebit. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T I> Ex Concilio Epaonensi c. 4. |
|
<T T> Episcopum, presbiterum aut diaconum canes ad |
|
uenandum, aut accipitres, aut huiusmodi res habere non |
|
licet. Quod si quis talium personarum in hac uoluptate |
|
sepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a |
|
communione suspendatur; diaconus uero ab omni |
|
offitio et communione suspendatur -]+ <P 0>. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 3> -C. III.+ |
|
<T T> Omnibus seruis Dei uenationes et siluaticas uagationes |
|
cum canibus, et ut accipitres aut falcones habeant |
|
interdicimus. -]+ <P 0> |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Concubina autem hic ea intelligitur, que |
|
cessantibus legalibus instrumentis unita est, et coniugali affectu |
|
asciscitur; hanc coniugem facit affectus, concubinam uero lex |
|
nominat. De hac dicitur in Concilio Tolletano: -[I. c. 17.]+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Qui non habet uxorem, loco illius concubinam |
|
licet habere. |
|
<T T> Is, qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam |
|
habet, a communione non repellatur: tamen ut unius |
|
mulieris, aut uxoris aut concubinae, sit coniunctione |
|
contentus. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Ysidorus de distantia ueteris et noui testamenti. |
|
<T T> Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul |
|
habere licitum est, nisi unam tantum aut uxorem, aut certe |
|
loco uxoris (si coniux deest) concubinam. |
|
<S 127><L 1> -127+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Ex dictis Augustini in libro VII. homiliarum, |
|
homilia 49. |
|
<T T> Audite carissimi membra Christi et matris catholicae |
|
ecclesiae filii! Quod dico competentibus et fidelibus |
|
audiant penitentes. Quod dico fidelibus, dico et competentibus, |
|
et penitentibus. Audiant catecumini, audiant omnes, |
|
omnes timeant, nemo contempnat; sit mihi in consolationem |
|
uester auditus, ne uobis sit in testimonium dolor |
|
meus. Competentibus dico, fornicari uobis non licet, sufficiant |
|
uobis uxores; audiat Deus, si uos surdi estis, |
|
audiant angeli, si uos contempnitis. Concubinas uobis |
|
habere non licet; et si non habetis uxores, tamen non |
|
licebit uobis habere concubinas, quas postea dimittatis |
|
et ducatis uxores, tanto magis dampnatio uobis erit, si |
|
uolueritis habere uxores et concubinas. -]+ <P 0> |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ceterum, si non talis concubina |
|
fuerit, et etas illius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem |
|
auferre dignoscitur, apostolica concessione ad ordinem |
|
diaconatus prouehi potest. |
|
Unde Pelagius Papa scribit Florentino Episcopo: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Qui post mortem uxoris de ancilla filios habuerit |
|
diaconus fieri permittitur. |
|
<T T> Fraternitatis tuae relatione suscepta, eius latorem secundas |
|
quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem |
|
tamen eum priori non seruasse coniugio designasti. |
|
Et quamuis multa sint, que in huiusmodi casibus obseruari |
|
canonicae iubeat sublimitatis auctoritas: tamen quia defectus |
|
nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora |
|
ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur |
|
manere censuram, et etas istius, de quo agitur, futurae |
|
incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus |
|
ordinem possit prouehi, concessisse nos |
|
noueris. -@. 1.+ Micinam uero ancillam eius, de qua |
|
se post uxoris transitum filios habere confessus est, iubemus, |
|
ut tua dispositione cuicumque monasterio continentiam |
|
professura tradatur. |
|
<T P> -Gratian.+ Hoc ex dispensatione misericordiae; ceterum ex |
|
rigore disciplinae intelligitur illud Aurelianensis Concilii: |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non admittatur ad clerum, qui preter uxorem |
|
aliam cognouerit. |
|
<T T> Si quis de laicis post uxorem suam aliam cuiuscumque |
|
conditionis cognouerit mulierem, in clerum nullatenus |
|
admittatur. |
|
-IV. Pars,+ <T P> -Gratian.+ Quod ergo de pellice et meretrice |
|
<S 128><L 1> -128+ |
|
apud Gregorium et Innocentium scribitur, propter spem futurae |
|
incontinentiae constitutum esse creditur, quia difficile continentiam |
|
seruat, qui se illicito concubitu maculare non metuit. |
|
Vel prohibetur ordinari, qui pellicem uel meretricem cognouerit |
|
maritali affectu, uel quia corrupta florem uirginitatis amiserat |
|
uel quia meretricari non desinit, licet in uxorem ducatur. |
|
Utrumque enim inpedimentum cuilibet prestat, quo minus ad |
|
sacros ordines pertingere ualeat. |
|
Unde Ylarius papa -[in Sinodo Romana, cap. 2.]+ |
|
scribit, dicens: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Qui uirginem non duxit uxorem, ad sacros ordines |
|
non accedat. |
|
<T T> Curandum ergo inprimis est, ne ad sacros ordines |
|
(sicut gestis prioribus ante prescriptum est) quisquam, |
|
qui uxorem uirginem non duxerit, aspiret. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Bigamus, uel penitens, corpore uitiatus, litteras ignorans, |
|
curiae uel conditioni obnoxius, clericus non fiat. |
|
<T I> Item Gregorius urbis Romae Presul Scillacino Episcopo. |
|
-[lib. II. epist. 25.]+ |
|
<T T> Precipimus, ne umquam illicitas ordinationes facias, nec |
|
bigamum aut qui uirginem sortitus non est uxorem, aut |
|
ignorantem litteras, uel qualibet parte corporis uitiatum, |
|
uel penitentem, uel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium, |
|
ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos |
|
huiusmodi repereris, non audeas promouere. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Non fiat sacerdos, cuius euidenter uxorem constat |
|
adulterium admisisse. |
|
<T I> Item in Neocesariensi Concilio. -[cap. 8.]+ |
|
<T T> Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset |
|
laicus, euidenter fuerit comprobatum, hic ad ministerium |
|
ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu eo |
|
iam constituto adulterauit, dato repudio dimittere eam debet. |
|
Si uero retinere eius consortium uelit, non potest suscepto |
|
ministerio perfrui. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini papa. |
|
<T T> Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis |
|
ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si |
|
autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata |
|
fuerit, dimittat eam. Si autem cum ipsa uoluerit permanere, |
|
a ministerio alienus sit. |
|
<T P> -Gratian.+ Premissis auctoritatibus bigami et qui uirgines |
|
non sunt sortiti uxores a sacris ordinibus prohibentur. Sed |
|
<S 129><L 1> -129+ |
|
queritur, si quis ante baptisma uiduam duxerit uxorem, an |
|
propterea sit prohibendus a sacris ordinibus? |
|
De his ita scribit Innocentius Papa Victricio |
|
Rotomagensi Episcopo: -[epist. II. cap. 5. et 6.]+ |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Qui ante baptisma, seu post baptisma uiduam |
|
uxorem duxerit, non admittatur ad clerum. |
|
<T T> Si quis uiduam (licet laicus) duxerit uxorem, siue |
|
ante baptismum, siue post baptismum, non admittatur |
|
ad clerum, quia eodem uitio uidetur exclusus. In baptismate |
|
enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium |
|
relaxatur. -@. 1.+ Quod si non putatur uxor esse computanda, |
|
que ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui |
|
ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur. |
|
<T P> -Gratian.+ Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus, |
|
iuxta illud Ambrosii -[epist. LXXXII.]+ ad Vercellenses. |
|
-+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Qui secunda coniugia sortitur, clericus non fiat. |
|
<T T> Cognoscamus, non solum de episcopo et presbitero |
|
Apostolum statuisse, sed etiam Patres in concilii |
|
Niceni tractatu addidisse, clericum quemquam non debere |
|
esse, qui secunda coniugia sit sortitus. |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Similiter etiam uiduarum mariti, uel |
|
ancillarum, uel meretricum, clerici fieri non possunt. |
|
Unde in canonibus Apostolorum -[c. 18.]+ legitur: |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Spectaculis publicis mancipatam, uel eiectam, uel |
|
ancillam ducens uxorem, diaconus non fiat. |
|
<T T> Si quis uiduam aut eiectam acceperit, aut meretricem, |
|
aut ancillam, uel aliquam de his, que publicis |
|
spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut |
|
presbiter, aut diaconus, aut ex eorum numero, qui ministerio |
|
sacro deseruiunt. |
|
-VI. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Que autem sit uidua, que eiecta, uel |
|
meretrix, Ieronimus -[epist. CXXVIII.]+ ad Fabiolam de |
|
ueste sacerdotali ostendit dicens: |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Que sit uidua, uel eiecta, uel meretrix. |
|
<T T> Vidua est, cuius maritus mortuus est. Eiecta, que |
|
a marito uiuente proicitur. Meretrix, que multorum libidini |
|
patet. |
|
-VII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed postea temporum defectui condescendens |
|
Papa Martinus in minoribus ordinibus eos constitui |
|
permisit, dicens: |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Inter lectores uel hostiarios deputetur subdiaconus, |
|
secundam ducens uxorem. |
|
<T T> Si subdiaconus secundam uxorem duxerit, inter lectores |
|
uel hostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat. |
|
<T P> -Gratian.+ Necessitate tamen exigente bigami usque ad subdiaconatum |
|
possunt promoueri. |
|
<S 130><L 1> -130+ |
|
Unde Martinus Papa ait: |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Viduam ducens uxorem, subdiaconus fieri potest. |
|
<T T> Lector, si uiduam uxorem alterius acceperit, in lectoratu |
|
permaneat, aut si necessitas fuerit, subdiaconus |
|
fiat, nichil autem supra. Similiter et si bigamus fuerit. |
|
-VIII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quibus autem propria coniugia |
|
prohibentur, interdicitur etiam nuptialibus conuiuiis interesse. |
|
Unde in Agatensi Concilio -[cap. 39.]+ legitur: |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> Nuptiarum conuiuiis presbiteri interesse non debent. |
|
<T T> Presbiteri, diacones, subdiacones uel deinceps, quibus |
|
ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum |
|
nuptiarum euitent conuiuia, nec his cetibus misceantur, |
|
ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus |
|
corporum choris et saltacionibus efferuntur, ne |
|
auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium |
|
spectaculorum atque uerborum contagione polluantur. |
|
-+ |
|
-IX. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Vidua uero intelligenda est, si post |
|
solempne fedus nuptiarum morte interueniente a uiro suo diuisa |
|
fuerit. Ceterum si antequam conueniant fatali necessitate ab |
|
alterutro diuisi fuerint, licet ex sponsalibus uxor sit appellata, |
|
non tamen post mortem sponsi, et si in proprio sit ducta, |
|
et cum eo uelata, uidua appellatur, nec ex eius copula a sacris |
|
ordinibus aliquis prohibetur. |
|
Unde Pelagius Papa scribit: |
|
<4 20> -C. XX.+ <T R> Qui cum alio uelatam, non tamen illi nuptam, |
|
uxorem duxit, sacerdos fieri non prohibetur. |
|
<T T> Valentino clerico, cui mulier cum alio ante uelata, non |
|
tamen illi nupta, sed uirgo permanens, post mortem eius, |
|
cum quo uelata erat sponso, coniugali est copula sociata, |
|
quia iterum uelamen accepit, nullum in promouendo |
|
generetur obstaculum, quia nichil est (quantum ad hunc |
|
articulum pertinet) quod ei de canonicis obuiet constitutis. |
|
-+ |
|
<1 D><S 130><L 35> |
|
<2 35> -DISTINCTIO XXXV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> A quibus ordinibus bigami prohibeantur, et utrum |
|
reputentur bigami, qui ante baptismum habuerunt unam, et post |
|
baptismum alteram, et an liceat sortiri uxores in sacris ordinibus |
|
constitutis, multorum auctoritatibus breuiter monstratum est. |
|
-@. 1.+ Sequitur autem in descriptione illa apostolica: "ut sit |
|
sobrius," qui ordinandus est, "non uinolentus," quod ex auctoritate |
|
ueteris testamenti introductum est. Ministri enim templi |
|
prohibentur uinum et siceram libere, ne ebrietate grauentur corda |
|
eorum, ut sensus eorum uigeat semper et tenuis sit, uel quia |
|
<S 131><L 1> -131+ |
|
uenter mero estuans facile despumat in libidines. Unde Noe |
|
in ebrietate nudauit femora; Loth, quem Sodoma non uicit, |
|
una uicerunt. -@. 2.+ Quod autem uinolentus esse prohibetur, |
|
non semel, sed frequenter uino repletus debet intelligi. |
|
Hinc etiam in canonibus Apostolorum -[can. 43. |
|
et 42.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Diaconus, presbiter et episcopus ebrietati et aleae |
|
deseruientes, nisi desierint, deponantur. |
|
<T T> Episcopus, aut presbiter, aut diaconus, aleae atque |
|
ebrietati deseruiens, aut desinat, aut certe dampnetur, |
|
Subdiaconus autem, aut lector, aut cantor similia faciens, |
|
aut desinat, aut communione priuetur. Similiter et |
|
laicus. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Esus carnium et uini potus post diluuium concessus |
|
legitur, post Christi aduentum inhibitus. |
|
<T I> Item Ieronimus. -[lib. I. contra Iouianum.]+ |
|
<T T> Ab exordio conditionis humanae nec carnibus uescebamur, |
|
nec dabamus repudium, nec prepucia nobis eripiebantur |
|
in signum, et hoc cursu usque ad diluuium peruenimus. |
|
Post diluuium autem cum datione, quam nullus implere |
|
potuit, carnes ingestae sunt ad uescendum, et repudii |
|
concessa duricia, et cultellus circumcisionis est appositus, |
|
quasi Dei munus plus in nobis creauerit quam necesse |
|
est. Postquam autem Christus uenit in fine temporum, |
|
et OMEGA reuelat ad ALPHA, id est extremitatem retraxit |
|
ad principium, nec repudium nobis dare permittitur, nec |
|
circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo: |
|
"Bonum est uinum non bibere, et carnes non comedere." |
|
Et uinum enim cum carnibus post diluuium dedicatum est. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Alienum est a sapiente potationibus et ebrietatibus |
|
uacare. |
|
<T I> Item ex epistolis eiusdem. |
|
<T T> Luxuriosa res uinum, et contumeliosa ebrietas; |
|
omnis autem, qui cum his miscetur, non erit sapiens. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Ignominiosum est sacerdoti affluere deliciis. |
|
<T I> Idem in Michea propheta. -[ad. c. 2.]+ |
|
<T T> Ecclesiae principes, qui deliciis affluunt, et inter epulas |
|
atque lasciuias pudicitiam seruare se credunt, propheticus |
|
sermo describit, "quod eiciendi sint de spatiosis |
|
domibus lautisque conuiuiis et multo labore conquisitis |
|
epulis propter malas cogitationes et opera sua." Et si |
|
uis scire, quo eiciendi sunt, euangelium lege: "in tenebras |
|
scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium." An non |
|
confusio et ignominia est Iesum crucifixum, pauperem |
|
et esurientem, farsis predicare corporibus? et ieiuniorum |
|
doctrinam rubentes buccas tumentiaque ora |
|
proferre? Si in loco apostolorum sumus, non solum |
|
<S 132><L 1> -132+ |
|
sermonem eorum imitemur, sed conuersationem et |
|
abstinentiam. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem ad Oceanum, epistola 83. |
|
<T T> Venter mero estuans cito despumat in libidines. |
|
Ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem ad Nepotianum, de uita clericorum. |
|
<T T> Vinolentum sacerdotem et Apostolus dampnat, et |
|
uetus lex prohibet. Sacerdotes, qui ministrant in templo |
|
Dei, prohibentur uinum et siceram bibere, ne in crapula |
|
et ebrietate aggrauentur corda eorum. Sicera hebreo |
|
sermone omnis potio nuncupatur, que inebriare potest. |
|
<T I> Et infra: <T T> Quicquid inebriat et statum mentis euertit, |
|
fuge similiter ut uinum. "Nolite, ait Apostolus, inebriari |
|
uino, in quo est luxuria." <T I> Et supra: <T T> Qui altario deseruiunt, |
|
uinum et siceram non bibant. Sponsa Christi uinum |
|
fugiat ut uenenum. Vinum et ebrietas incendium est. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Prosper de uita contemplatiua, libro II. capitulo 22. |
|
<T T> Luxuriam facit et nutrit uini perceptio nimia, non natura. -]+ <P 0> |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> In paradyso abstinentia, post paradysum edendi |
|
lasciuia cepit. |
|
<T I> Item Ambrosius in sermone de ieiunio Diuinum ad patrem |
|
resultat oraculum. |
|
<T T> Sexto die bestiae sunt creatae, et cum bestiis orta edendi |
|
potestas est et usus escarum. Ubi cibus cepit, ibi finis |
|
factus est mundi: ubi cepit sua incrementa nescire, ibi |
|
ceperunt diuina circa eum opera feriari. Quo indicio |
|
declaratum est, quod per cibos mundus haberet imminui, |
|
per quos desiit augeri. <T I> Et infra: <T T> -@. 1.+ Ut sciamus, non |
|
esse nouellum ieiunium, primam illic legem constituit de |
|
ieiunio. <T I> Et infra: <T T> Eousque nemo preuaricari nouerat ut |
|
adhuc orta non esset, que prima est preuaricatio. Indictum |
|
est ieiunium, abstinentiae lex a Domino Deo: preuaricatio |
|
legis a diabolo; culpa per cibum, latebra post cibum; |
|
cognitio infirmitatis in cibo, firmitatis uirtus in ieiunio. |
|
Serpens gulae suadet, Dominus ieiunare decernit. |
|
Itaque gula paradyso regnantem expulit, abstinentia ad |
|
paradysum reuocauit errantem. <T I> Et infra: <T T> -@. 2.+ In principio |
|
generis humani ignorabatur ebrietas; primus Noe uineam |
|
plantauit, dedit naturam, sed ignorauit potentiam. Itaque |
|
uinum nec suo pepercit auctori. Sed illius ebrietas nobis |
|
suadet sobrietatem. Semel enim inebriatus est Noe. Ubi |
|
<S 133><L 1> -133+ |
|
malum ebrietatis agnouit, iumentum suum ad remedium |
|
temperauit, non ad uicium effudit. -@. 3.+ Manebat autem, |
|
antequam uinum inueniretur, omnibus inconcussa |
|
libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia |
|
seruitutis exigere. Non esset hodie seruitus, si ebrietas non |
|
fuisset. Obrepserat quidem iam fraternae prelationis inuidia, |
|
manebat tamen paternae pietatis adhuc reuerentia. Lesa |
|
pietas est, dum irridetur ebrietas. Non illis itaque solis |
|
nocent uina, quos temptant; sed etiam illis amplius, quorum |
|
oculis temulenta ebriorum membra nudantur. <T I> Et |
|
infra: <T T> -@. 4.+ Legimus etiam, quod patrem Loth inebriauerunt |
|
filiae in monte, ad quem timentes incendium Sodomitarum |
|
confugerant, et habitabant in spelunca. -@. 5.+ |
|
Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae regeneratricis |
|
partus deterior. -@. 6.+ At non Abraham uina in suo |
|
conuiuio ministrabat, sed immolabat uitulum, butirum et |
|
lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Recte enim illic |
|
deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. Denique |
|
annuntiauit Dominum Iohannes, "non manducans |
|
panem, neque bibens uinum." Qui enim Christum annuntiat, |
|
ab omni uitiorum incentiuo prestare se debet alienum. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Triginta diebus a communione clericus abstineat, |
|
quem ebrium fuisse constiterit. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[cap. 41.]+ |
|
<T T> Ante omnia clericis uetetur ebrietas, que omnium |
|
uitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium |
|
fuisse constiterit, (ut ordo patitur) aut triginta dierum |
|
spatio a communione submoueatur, aut corporali subdatur |
|
suplicio. |
|
<1 D><S 133><L 30> |
|
<2 36> -DISTINCTIO XXXVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Oportet etiam esse ordinandum prudentem. Quod |
|
contra eos notandum est, qui sub nomine simplicitatis excusant |
|
stulticiam sacerdotum. Prudentem autem oportet episcopum |
|
intelligi non solum litterarum peritia, uerum etiam secularium |
|
negotiorum dispensatione. |
|
Unde in epistola Gelasii Papae: -[ad Episcopos per |
|
Lucaniam, cap. 18.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Illitterati et corpore uitiati non promoueantur ad clerum. |
|
<T T> Illitteratos aut aliqua parte corporis imminutos, |
|
nullus presumat ad clerum promouere, quia litteris |
|
carens sacris non potest esse aptus offitiis, et uitiosum |
|
nichil Deo prorsus offerri legalia precepta sanxerunt. |
|
-@. 1.+ Similiter, qui se ipsos abscidunt. |
|
<S 134><L 1> -134+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Ad summum sacerdotium non aspiret, qui diuinis |
|
stipendiis non est eruditus. |
|
<T I> Item Zosimus Papa. -[epist. ad Hesychium Episcopum |
|
Salonitanum]+ |
|
<T T> Qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non est |
|
inbutus, et temporum approbatione diuinis stipendiis |
|
eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium |
|
aspirare presumat; et non solum in eo ambitio inefficax |
|
habeatur, uerum etiam ordinatores eius careant eo |
|
ordine, quem contra precepta Patrum crediderant presumendum. |
|
-+ |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce, quod sacrarum litterarum oportet episcopum |
|
habere peritiam: unde in ueteri testamento inter cetera ornamenta |
|
pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur |
|
manifestatio et ueritas, quia in pectore pontificis manifesta debet |
|
esse cognitio ueritatis. -@. 1.+ Hinc etiam uectes, quibus archa |
|
portabatur, iugiter annulis erant inserti, ut, cum archa esset portanda, |
|
nulla fieret mora de intromittendis uectibus, quia predicatores, |
|
per quos ecclesia circumfertur, sacris litteris semper debent |
|
insistere, ne tunc querant discere, cum ex offitio alios docere |
|
debeant. -@. 2.+ Hinc etiam Dauid prius ex gratia Spiritus sancti |
|
donum scientiae percepit, et postea regni administrationem assecutus |
|
est. -@. 3.+ Salomon quoque non diuitias, non longa tempora |
|
huius uitae, sed sapientiam a Deo petiit et inpetrauit. |
|
-@. 4.+ Hinc etiam Dominus prius ponit uerba sua in ore prophetae, |
|
et postea constituit eum super gentes et regna, dicens ad Ieremiam: |
|
"Ecce, dedi uerba mea in ore tuo. Ecce, constitui te |
|
hodie super gentes et super regna etc." -@. 5.+ Hinc etiam |
|
Malachias ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et |
|
legem exquirunt de ore eius, quia angelus Domini exercituum |
|
est." -@. 6.+ Hinc idem saluator noster prius in medio doctorum |
|
sedit, audiens illos et interrogans, et postea predicare cepit, |
|
quia prius quisque debet discere, et postea predicandi offitium |
|
usurpare. -@. 7.+ Hinc et Salomon prius ait: "tempus tacendi," |
|
et postea: "loquendi," quia ueritas prius tacendo |
|
discitur, et postea loquendo predicatur. -@. 8.+ Hinc idem Dominus |
|
ait: "Qui audit, dicat, ueni." -@. 9.+ Hinc etiam prius |
|
apostolos docuit, deinde eos ad predicandum misit, dicens: |
|
"Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae." |
|
Sic etiam post resurrectionem prius illis sensum aperuit et scripturas |
|
explanauit, et postea dixit eis: "Euntes in mundum uniuersum, |
|
etc." Unde cum de quinque panibus quinque milia |
|
hominum uellet reficere, prius panes accipiens fregit, et postea |
|
discipulis dedit, et per eos demum turbis apposuit, quia sacramenta |
|
legis et prophetarum prius disserendo exposuit, et postea |
|
eorum scientiam discipulis dedit, et tandem per eos illam fidelibus |
|
dispensauit. -@. 10.+ Et hinc Petrus cum rectoribus ecclesiae |
|
scriberet ait: "Parati reddere rationem omni poscenti uos |
|
satisfactionem de ea fide et spe, que in uobis est." -@. 11.+ Hinc |
|
etiam Paulus scribens ad Timotheum ait: "Attende lectioni |
|
et exhortationi et doctrinae." -@. 12.+ Ex quibus omnibus |
|
<S 135><L 1> -135+ |
|
liquido colligitur, quod non sufficit prelatis bona conuersatio et |
|
morum honestas, nisi addatur scientia doctrinae. -@. 13.+ Unde |
|
sacerdotes ingressuri tabernaculum prius lauabantur in labro |
|
eneo, quod fecerat Moyses ex speculis mulierum. -@. 14.+ |
|
Hinc etiam in Canticis Canticorum oculi, per quos prelati |
|
ecclesiae intelliguntur, assimilantur columbis, que resident iuxta |
|
fluenta plenissima. |
|
Hinc etiam Ieronimus in Leuitico: -[c. 8.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Sacerdotis est legis scientiam habere, non bellis, sed |
|
orationibus operam dare. |
|
<T T> Si quis uult pontifex non tam uocabulo esse quam merito, |
|
imitetur Moysen, imitetur Aaron. Quid enim dicitur |
|
de eis? quia non discedunt de tabernaculo Domini. Erat |
|
ergo Moyses indesinenter in tabernaculo Domini. Quod |
|
autem ei opus erat? ut aut a Deo aliquid disceret aut ipse |
|
populum doceret. Hec duo sunt pontificis opera, ut a |
|
Deo discat legendo diuinas scripturas et sepius meditando, |
|
aut populum doceat. Sed illa doceat, que ipse a Deo |
|
didicerit, non ex proprio corde uel ex humano sensu, |
|
sed que Spiritus sanctus docet. -@. 1.+ Est et aliud opus, |
|
quod facit Moyses: ad bella non uadit, non pugnat contra |
|
inimicos. Sed quid facit? orat, et donec orat, uincit populus |
|
eius; si relaxauerit et dimiserit manus, populus |
|
eius uincitur et fugatur. Oret ergo sacerdos ecclesiae |
|
indesinenter, ut uincat populus, qui sub ipso est, hostes inuisibiles |
|
Amalechitas, qui sunt demones inpugnantes eos, |
|
qui uolunt pie uiuere in Christo. |
|
<1 D><S 135><L 28> |
|
<2 37> -DISTINCTIO XXXVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Sed queritur, an secularibus litteris oporteat eos |
|
esse eruditos? De his ita scribitur in Concilio Cartaginensi IV.: |
|
-[cap. 16.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Libros gentilium non legat episcopus. |
|
<T T> Episcopus libros gentilium non legat, hereticorum autem |
|
pro necessitate aut tempore. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Reprehenduntur sacerdotes, qui omissis euangeliis |
|
legunt comedias. |
|
<T I> Item Ieronimus ad Damasum de prodigo filio. |
|
-[epist. CXLVI.]+ |
|
<T T> Sacerdotes Dei omissis euangeliis et propheciis uidemus |
|
comedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba |
|
cantare, tenere Virgilium, et id, quod in pueris est |
|
causa necessitatis, crimen in se facere uoluptatis. |
|
<S 136><L 1> -136+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> In uanitate et obscuritate sensus ambulant, qui |
|
secularibus disciplinis occupantur. |
|
<T I> Idem. -[ad cap. 4. epist. ad Ephesios, lib. II. comment.]+ |
|
<T T> Nonne uobis uidetur in uanitate sensus et obscuritate |
|
mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte |
|
torquetur? qui phisicus perscrutator oculos trans celum |
|
leuat, et ultra profundum terrarum et abissi in quoddam |
|
inane demergitur? qui iambum feruet? qui tantam metrorum |
|
siluam in suo studiosus corde distinguit et congerit? |
|
et (ut ad alteram partem transeam) qui diuitias per fas |
|
et nefas querit? qui adulatur regibus, hereditates captat |
|
alienas, et congregat opes, quas in momento cui sit relicturus |
|
ignorat? |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Qui scripturas sacras male intelligunt, uel seculari |
|
sapientia abutuntur, uino inebriantur et sicera. |
|
<T I> Idem in Ysaia. |
|
<T T> Vino inebriantur, qui scripturas sanctas male intelligunt |
|
atque peruertunt: sicera, qui abutuntur seculari |
|
sapientia et dialecticorum tendiculis, que non tam uincula |
|
sunt appellanda quam fantasmata, id est umbrae quedam |
|
et imagines, que cito pereunt et soluuntur. <T I> Idem: <T T> -@. 1.+ |
|
Secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere, |
|
qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam Spiritus |
|
sanctus sonat, et diuinos eos, qui coniectura mentis suae |
|
incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum |
|
auctoritate uerborum. <T I> Idem: -@. 2.+ <T T> Quicumque scripturas |
|
non ita intelligit, ut rei ueritas habet, uuam acerbam |
|
comedit. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Reprehenduntur episcopi, qui filios suos secularibus |
|
erudiunt litteris. |
|
<T I> Idem -[lib. III. ad cap. 6.]+ in epistola ad Ephesios. |
|
<T T> Legant episcopi atque presbiteri, qui filios suos secularibus |
|
litteris erudiunt, et faciunt comedias legere et |
|
mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis sumptibus |
|
forsitan eruditos. Et quod in corbonam pro peccato uirgo |
|
uel uidua, uel substantiam suam totam effundens quilibet |
|
pauper obtulerat, hoc calendarum strenam, et saturnalium |
|
sportulam, et mineruale munus grammaticus et orator, |
|
aut in sumptus domesticos aut in templi stipes, aut |
|
sordidum conuertit in lucrum. Heli sacerdos ipse fuit |
|
sanctus; sed quia filios suos non erudiuit in omni disciplina |
|
et correctione, supinus cecidit et mortuus est. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Item ex responsione Adriani Papae ad |
|
Carolum, c. 49. |
|
<T T> Omnem uim uenenorum suorum in dialectica disputatione |
|
<S 137><L 1> -137+ |
|
constituunt heretici, que philosophorum sententia |
|
definitur non astruendi uim habere, sed studium destruendi. |
|
Sed non in dialectica complacuit Deo saluum facere |
|
populum suum. Regnum enim Dei in simplicitate fidei |
|
est, non in contentione sermonis. -]+ <P 0> |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> B. Ieronimus ab angelo uerberatur, quia Ciceronis |
|
libros legebat. |
|
<T I> Item Rabanus de pressuris ecclesiasticis. |
|
<T T> Legimus de B. Ieronimo, quod, cum librum legeret |
|
Ciceronis, ab angelo correptus est, eo quod uir Christianus |
|
paganorum figmentis intenderet. |
|
<T P> -Gratian.+ Hinc etiam filius prodigus ille in euangelio reprehenditur, |
|
qui de siliquis, quas porci manducabant, uentrem |
|
suum replere cupiebat. -@. 1.+ Hinc etiam Origenes cinifes et |
|
ranas, quibus Egiptii percussi sunt, uanam dialecticorum garrulitatem |
|
et sophistica argumenta intelligit. Ex quibus omnibus |
|
colligitur, quod non est ab ecclesiasticis secularium litterarum |
|
querenda peritia. -@. 2.+ Sed econtra legitur, quod Moyses et |
|
Daniel omni scientia Egiptiorum et Caldeorum eruditi fuerint. |
|
Legitur etiam, quod precepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent |
|
Egiptios auro et argento, moraliter instruens, ut siue |
|
aurum sapientiae, siue argentum eloquentiae apud poetas inueniremus, |
|
in usum salutiferae eruditionis uertamus. -@. 3.+ In Leuitico |
|
etiam primitias mellis, id est dulcedinem eloquentiae humanae |
|
Domino iubemur offerre. -@. 4.+ Magi quoque tria munera |
|
Domino obtulerunt, in quibus nonnulli tres partes philosophiae |
|
uolunt intelligi. -@. 5.+ Denique, ut in expositione Psalterii Cassiodorus |
|
testatur, omnis splendor rethoricae eloquentiae, omnes |
|
modi poeticae locutionis, quelibet uarietas decorae pronuntiationis |
|
a diuinis scripturis sumpsit exordium. -@. 6.+ Hinc etiam |
|
Ambrosius ait super epistolam Colosensium: "Omnis ratio supernae |
|
scientiae uel terrenae creaturae in eo est, qui est caput earum |
|
et auctor, ut, qui hunc nouit, nichil ultra querat, quia hic est perfecta |
|
uirtus et sapientia; quicquid alibi queritur, hic perfecte inuenitur. |
|
In Daniele et Salomone ostendit infidelibus esse se |
|
auctorem totius sapientiae. Quod infideles non putant, quia non |
|
legunt in euangeliis et prophetis astrologiam, et alia huiusmodi, |
|
que despecta sunt, quia nichil ualent ad salutem, sed mittunt |
|
in errorem, et, dum his student, curam animae non habent. |
|
Qui uero Christum nouit, thesaurum sapientiae et scientiae inuenit, |
|
quia id nouit, quod utile est." |
|
Hinc etiam Beda ait in -[lib. II.]+ Regum: -[c. 9. in Samuelis |
|
allegoricis expositionibus]+ |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non prohibeantur clerici seculares litteras legere. |
|
<T T> Turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos a |
|
<S 138><L 1> -138+ |
|
legendis secularibus libris omnibus modis existimat |
|
prohibendos, in quibus si qua inuenta sunt utilia, quasi |
|
sua sumere licet. Alioquin Moyses et Daniel sapientia |
|
et litteris Egiptiorum Caldeorumque non paterentur |
|
erudiri, quorum tamen supersticiones simul et delicias |
|
horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot uersus |
|
poetarum suis uel scripturis indidisset, uel dictis. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Cur ergo legi prohibentur, que tam |
|
rationabiliter legenda probantur? Sed seculares litteras quidam |
|
legunt ad uoluptatem, poetarum figmentis et uerborum ornatu |
|
delectati; quidam uero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores |
|
gentilium legendo detestentur, et utilia, que in eis inuenerint, ad |
|
usum sacrae eruditionis deuote inuertant. Tales laudabiliter |
|
seculares litteras addiscunt. Unde B. Gregorius quendam |
|
episcopum non reprehendit, quia eas didicerat, sed quia contra |
|
episcopale offitium pro lectione euangelica grammaticam populo |
|
exponebat. |
|
Hinc etiam Ambrosius scribit super Lucam: -[in explanatione |
|
prooemii]+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Seculares litterae legendae sunt, ut non ignorentur. |
|
<T T> Legimus aliqua, ne legantur; legimus, ne ignoremus, |
|
legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Gramatica legenda est, ut per eam sacrae |
|
scripturae intelligantur. |
|
<T I> Item Ieronimus super epistolam ad Titum. |
|
<T T> Si quis gramaticam artem nouit uel dialecticam, ut |
|
recte loquendi rationem habeat, et inter falsa et uera diiudicet, |
|
non inprobamus. -@. 1.+ Geometria autem et |
|
aritmetica et musica habent in sua scientia ueritatem, sed |
|
non est scientia illa pietatis. Scientia autem pietatis |
|
est legere scripturas et intelligere prophetas, euangelio |
|
credere, apostolos non ignorare. -@. 2.+ Gramaticorum |
|
autem doctrina potest proficere ad uitam, dum fuerit |
|
in meliores usus assumpta. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Exemplo Danielis probatur, non esse peccatum |
|
secularibus litteris erudiri. |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Qui de mensa et uino regis nolunt comedere, |
|
ne polluantur, utique si sapientiam atque doctrinam |
|
Babiloniorum scirent esse peccatum, numquam adquiescerent |
|
discere quod non licebat. Discunt autem, non ut sequantur, |
|
sed ut iudicent atque conuincant, quomodo si |
|
quispiam aduersus mathematicos uelit scribere inperitus |
|
matheseos, risui pateat, et aduersus philosophos disputans, |
|
<S 139><L 1> -139+ |
|
si ignorat dogmata philosophorum. Discunt |
|
ergo ea mente doctrinam Caldaicam, qua et Moyses |
|
omnem sapientiam Egiptiorum didicerat. <T I> Idem: <T T> -@. 1.+ Si |
|
quando cogimur litterarum secularium recordari et aliqua |
|
ex his discere, que olim omisimus non est nostrae |
|
uoluntatis, sed, ut ita dicam, grauissimae necessitatis ut |
|
probemus ea, que a sanctis prophetis ante secula multa |
|
predicta sunt, tam Grecorum, quam Latinorum et aliarum |
|
gentium litteris contineri. |
|
<4 12> -C. XII+ <T R> Magistros et doctores episcopi congruis locis |
|
constituant. |
|
<T I> Item ex Sinodo Eugenii Papae. -[II. c. 34.]+ |
|
<T T> De quibusdam locis ad nos refertur, neque magistros, |
|
neque curam inueniri pro studio litterarum. Idcirco ab |
|
uniuersis episcopis subiectis plebibus, et aliis locis |
|
in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia |
|
habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui |
|
studia litterarum liberaliumque artium dogmata assidue |
|
doceant, quia in his maxime diuina manifestantur atque |
|
declarantur mandata. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Auctoritatibus gentilium eorum uanitas retunditur |
|
atque conuincitur. |
|
<T I> Item Augustinus contra Manicheos. -[lib. XIII. cap. 15.]+ |
|
<T T> Si quid ueri de Deo Sibilla, uel Orpheus, aliiue gentium |
|
uates aut philosophi predixisse perhibentur, ualet quidem |
|
aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam, non tamen |
|
ad istorum auctoritatem complectendam. Quantum |
|
enim de Christi distat aduentu inter predicationem angelorum, |
|
et confessionem demonum, tantum inter auctoritatem |
|
prophetarum, et curiositatem sacrilegorum. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Ad intelligentiam sacrarum scripturarum secularium |
|
peritia est necessaria. |
|
<T I> Item Clemens. -[Papa I. epist. V. ad suos discipulos]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ Relatum nobis est, quod quidam in uestris |
|
partibus commorantes sanis doctrinis aduersantur, et |
|
prout eis uidetur non secundum traditionem patrum, |
|
sed iuxta suum sensum docere uidentur. Multas enim |
|
quidam, ut audiuimus, uestrarum partium ingeniosi homines |
|
ex his, que legunt, uerisimilitudines capiunt. Et ideo |
|
diligenter obseruandum est, ut lex Dei cum legitur, non |
|
secundum propriam ingenii intelligentiam legatur uel |
|
doceatur. Sunt enim multa uerba in diuinis scripturis, que |
|
possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque |
|
sponte presumit; sed non oportet. Non enim sensum, |
|
extrinsecus alienum et extraneum debetis querere ut |
|
quoquo modo ipsum ex scripturarum auctoritate confirmetis, |
|
<S 140><L 1> -140+ |
|
sed ex ipsis scripturis sensum capere ueritatis. |
|
Et ideo oportet ab eo scientiam discere scripturarum, |
|
qui eam a maioribus secundum ueritatem sibi traditam |
|
seruat, ut et ipse possit eam, quam recte suscepit, |
|
competenter asserere. Cum enim ex diuinis scripturis |
|
integram quis et firmam regulam ueritatis susceperit, absurdum |
|
non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac |
|
liberalibus studiis, que forte in pueritia attigit, ad assertionem |
|
ueri dogmatis conferat, ita tamen, ut, ubi uera didicerit, |
|
falsa et simulata declinet. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Quare prohibetur Christianus poetica |
|
figmenta legere. |
|
<T I> Item Ysidorus in libro -[III.]+ Sententiarum. -[de summo |
|
bono cap. 13.]+ |
|
<T T> -IV. Pars.+ Ideo prohibetur Christianus legere figmenta |
|
poetarum, quia per oblectamenta fabularum nimium |
|
mentem excitant ad incentiua libidinum. Non |
|
enim solum thura offerendo demonibus immolant, sed |
|
etiam eorum dicta libentius capiendo. |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ut itaque ex premissis auctoritatibus |
|
apparet, inperitia sacerdotibus semper debet esse aduersa, |
|
quoniam, cum per ignorantiam cecati aliis ducatum prestare |
|
ceperint, ambo in foueam cadunt; unde dicitur in Psalmo: |
|
"Obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper |
|
incurua." Cum enim obscurantur illi, qui preeunt, ad ferenda |
|
onera peccatorum facile sequentes inclinantur. Elaborandum |
|
est itaque sacerdotibus, ut ignorantiam a se quasi quandam pestem |
|
abiciant. Licet enim seruus nesciens uoluntatem domini sui, |
|
et non faciens, dicatur uapulare paucis, non tamen hoc de omnibus |
|
generaliter intelligitur. Ut enim ait Apostolus "Qui |
|
ignorat, ignorabitur." Quod de eo intelligendum est, "qui noluit |
|
intelligere, ut bene ageret". |
|
Unde Augustinus ait in libro Questionum: -[ueteris ac noui |
|
testamenti, quaest. 67.]+ |
|
<4 16> -[C. XVI.]+ |
|
<T T> Non omnis ignorans est immunis a pena. Ille enim |
|
ignorans potest excusari a pena, qui quod disceret non inuenit. |
|
Illis autem hoc ignosci non poterit, qui, habentes a quo |
|
discerent, operam non dederunt. |
|
<1 D><S 140><L 40> |
|
<2 38> -DISTINCTIO XXXVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Cum itaque uoluntaria ignorantia omnibus sit |
|
noxia sacerdotibus est periculosa. |
|
<S 141><L 1> -141+ |
|
Unde in Tolletano Concilio -[IV., cap. 24.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda. |
|
<T T> Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus |
|
Dei uitanda est, qui docendi offitium in populo |
|
Dei susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas |
|
admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: |
|
"Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae," et: |
|
"semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas |
|
sacras et canones, et omne opus eorum in predicatione |
|
et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam |
|
fidei scientia quam operum disciplina. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Offitialem libellum ab episcopo accipiant presbiteri, |
|
cum ordinantur. |
|
<T I> Item ex eodem. -[Toletano IV. c. 25.]+ |
|
<T T> Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum |
|
offitialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi |
|
deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam |
|
in ipsis diuinis sacramentis offendant. Cum uero ad |
|
letanias uel ad concilium uenerint, rationem episcopo suo |
|
reddant, qualiter susceptum offitium celebrent, uel |
|
baptizent. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Inscientia sacerdotum nec excusatione digna |
|
est nec uenia. |
|
<T I> Item Leo Episcopis Constantinopolitanis. |
|
<T T> Si in laicis uidetur intolerabilis inscientia, quanto |
|
magis in his qui presunt, nec excusatione est digna, nec |
|
uenia? |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Canones non licet sacerdotibus ignorare. |
|
<T I> Item Celestinus omnibus orthodoxis Episcopis. |
|
<T T> Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec |
|
quicquam facere, quod possit Patrum regulis obuiare. |
|
Que enim a nobis res digna seruabitur, si decretalium |
|
norma constitutorum pro aliorum libitu licentia populis |
|
permissa frangatur? |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Que sacerdotibus necessaria sunt ad discendum. |
|
<T I> Item ex dictis S. Augustini. |
|
<T T> Que ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, |
|
id est sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius |
|
baptisterium, computus, canones penitentiales, psalterium, |
|
omeliae per circulum anni dominicis diebus et |
|
singulis festiuitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum |
|
<S 142><L 1> -142+ |
|
defuerit, sacerdotis nomen uix in eo constabit, quia ualde |
|
periculosae sunt euangelicae minae, quibus dicitur: "Si |
|
cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadunt." |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Que oportet scire eum, qui episcopus est ordinandus. |
|
<T I> Item ex VII. Sinodo. -[cap. 2.]+ |
|
<T T> Omnes psallentes repromittimus Deo: "In iustificationibus |
|
tuis meditabor, non obliuiscar sermones tuos." |
|
Quod omnes quidem Christianos obseruare saluberrimum |
|
est, sed precipue hos, qui ecclesiasticam consecuti sunt |
|
dignitatem. Unde diffinimus omnem, qui ad episcopatus |
|
prouehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse, |
|
ut ex hoc etiam omnis clerus, qui sub eo fuerit, ita |
|
moneatur et inbuatur. Inquiratur autem diligenter a |
|
metropolitano, si in promtu habeat legere scrutabiliter et |
|
non transitorie tam sacros canones et sanctum euangelium, |
|
quam diuini Apostoli librum et omnem diuinam scripturam |
|
atque secundum mandata conuersari, et docere |
|
populum sibi commissum. Substantia enim summi sacerdotii |
|
nostri sunt eloquia diuinitus tradita, id est uera diuinarum |
|
scripturarum disciplina, quemadmodum magnus |
|
perhibet Dionisius. Quod si disceptauerit, et ita libenter |
|
facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur. |
|
Ait enim prophetice Deus: "Tu scientiam repulisti, |
|
et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris michi." |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 3.]+ |
|
<T T> Placuit, ut ordinatis episcopis uel clericis prius ab |
|
ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur, |
|
ne se aliquid contra statuta concilii fecisse peniteat. |
|
-+ |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Sacrae scripturae inherentes non obscurantur |
|
iniquitate mundana. |
|
<T I> Item Zepherinus Papa. -[epist. I. ad Episcopos Siciliae]+ |
|
<T T> Sicut stellas celi non extinguit nox, sic mentes fidelium |
|
inherentes firmamento sacrae scripturae non obscurat |
|
mundana iniquitas. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Ignorantia scripturarum est ignorantia Christi. |
|
<T I> Item Ieronimus in Isaia. |
|
<T T> Si iuxta apostolum Paulum Christus Dei uirtus est |
|
et Dei sapientia est, ignoratio scripturarum est |
|
ignoratio Christi. |
|
<S 143><L 1> -143+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> A Domino sciuntur, uel ignorantur, qui ea, que Dei |
|
sunt, sapiunt, uel ignorant. |
|
<T I> Item Gregorius in Moralibus. |
|
<T T> Qui ea, que Dei sunt sapiunt, a Domino sapiuntur, et |
|
qui ea, que Dei sunt, nesciunt, a Domino nesciuntur, |
|
Paulo testante, qui ait: "Si quis ignorat, ignorabitur." |
|
<T I> Idem: <T T> Quicumque stultus est in culpa, sapiens erit in pena. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Non qui aliquid nescit, sed qui putat se scire |
|
quod nescit, errare probatur. |
|
<T I> Item Augustinus. -[in Enchiridio ad Laurentium, cap. 17.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Quamuis errare quanta possumus cura |
|
cauendum sit, non solum in maioribus, uerum etiam in minoribus |
|
rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non |
|
est tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquid |
|
nescit, sed si quis se existimet scire quod nescit. Pro |
|
uero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium. |
|
Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. |
|
Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non |
|
errans recta ratione preponitur. In diuersis autem rebus, |
|
id est cum iste scit alia, ille alia, et iste utiliora, ille minus |
|
utilia uel etiam noxia: quis non in eis, que ille scit, ei preferat |
|
nescientem? Sunt enim quedam, que nescire melius |
|
est quam scire. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed licet per ignorantiam gramaticae |
|
artis aliquid uitiosum proferant episcopi uel presbiteri, non tamen |
|
ideo a scolasticis sunt despiciendi, quia morum uitia magis |
|
quam uerborum sunt precauenda. |
|
Unde Augustinus in libro de catezizandis rudibus: -[c. 9.]+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Non contempnant scolastici ecclesiasticam simplicitatem. |
|
<T T> Sedulo monendi sunt scolastici ut humilitate induti |
|
Christiana, discant non contempnere quos cognouerint |
|
morum uitia quam uerborum amplius deuitare, sed |
|
cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant, |
|
quam etiam preferre consueuerant. His enim maxime |
|
utile est nosse, ita esse preponendas uerbis sententias, ut |
|
preponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle debeant |
|
ueriores quam dissertiores audire sermones, sicut |
|
malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos. |
|
Nouerint etiam, non esse uocem ad aures Dei, nisi animi |
|
affectum. Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et |
|
ministros ecclesiae forte animaduerterint uel cum barbarismis |
|
et soloecismis Deum inuocare, uel eadem uerba, que |
|
pronunciant, non intelligere, perturbateque distinguere, non |
|
quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id, quod |
|
plane intelligit, dicat "Amen"; sed quia pie toleranda sunt |
|
ab eis, qui didicerint ut sono in foro, sic uoto in ecclesia |
|
benedici. Itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio |
|
numquam tamen benedictio dici potest. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius ad Leandrum Episcopum |
|
Hispalensem, in prefatione Moralium ad finem. |
|
<T T> Indignum uehementer existimo, ut uerba celestis oraculi |
|
restringam sub regulis Donati. -]+ <P 0> |
|
<S 144><L 1> -144+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T I> Item Augustinus de uera religione, |
|
c. 49. et 50. |
|
<T T> Locutio diuinarum scripturarum secundum cuiusque linguae |
|
proprietatem accipienda est. Habet enim omnis lingua |
|
sua quedam propria genera locutionum, que cum in aliam |
|
linguam transferuntur, uidentur absurda. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Item Ieronimus ad Pammachium, |
|
epistola LII., cuius initium est: Christiani interdum |
|
pudoris est. |
|
<T T> Ecclesiastica interpretatio etiamsi habet eloquii uenustatem, |
|
dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis |
|
philosophorum scolis paucisque discipulis, sed uniuerso |
|
loquatur hominum generi. -]+ <P 0> |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Episcopus propter obprobrium senectutis a paruulis |
|
et a minimis discere non erubescat. |
|
<T I> Item Clemens Papa. -[epist. III.]+ |
|
<T T> Nullus episcopus propter obprobrium senectutis uel |
|
nobilitatem generis a paruulis uel minimis eruditis, si |
|
quid forte est utilitatis aut salutis, inquirere negligat. Qui |
|
enim rebelliter uiuit, et discere atque bona agere recusat, |
|
magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et |
|
potius infidelis quam fidelis monstratur. |
|
<1 D><S 144><L 31> |
|
<2 39> -DISTINCTIO XXXIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Ecce plenarie monstratum est, quod sacerdotes oportet litterarum |
|
tam sacrarum quam secularium esse peritos. Nunc |
|
queritur, an secularium negotiorum oporteat eos habere peritiam? |
|
Hanc prelatis esse necessariam, multis rationibus probatur. |
|
Debent namque prelati subditis non solum spiritualia, sed etiam |
|
carnalia subsidia ministrare, exemplo Christi, qui turbas sequentes |
|
non solum uerbo docebat, sed etiam uirtute sanabat et corporalibus |
|
alimentis reficiebat. Ut autem prelati hec omnia plene perficere |
|
possint, secularium negotiorum oportet eos habere sollertiam, |
|
ut eorum cautela et ecclesiae seruentur indempnes, et cuique necessaria |
|
pro suo modo subministrentur. Unde quidam in episcopum |
|
electus a B. Gregorio pro sua simplicitate repellitur, ne |
|
eius occasione res ecclesiae dilapidarentur. |
|
Unde idem scribit nobilibus ciuibus Neapolim: -[lib. VIII. |
|
epist. 40.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Secularium negotiorum inperiti non sunt in episcopos |
|
ordinandi. |
|
<T T> Petrus diaconus, quem a uobis electum asseritis, |
|
omnino (ut dicitur) simplex est, et nostis, quia hoc tempore |
|
talis in regiminis debet arce constitui, qui non solum de |
|
salute animarum, uerum etiam de extrinseca utilitate et |
|
cautela sciat esse solicitus. |
|
<S 145><L 1> -145+ |
|
<1 D><S 145><L 1> |
|
<2 40> -DISTINCTIO XL.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Oportet quoque episcopum esse ornatum et |
|
hospitalem. Ornamenta episcopalia uirtutes debent intelligi, |
|
que a Domino eis repromittuntur, dum dicitur: "Sacerdotes |
|
eius induam salutari." Unde in ueteri testamento uariis uestibus |
|
ex precepto Domini sacerdotes ornati leguntur, quia multimodis |
|
uirtutibus splendere debet uita pontificis, ut gradui conferat |
|
decorem, quem ab eo non accepit. Non enim loca, sed uita et |
|
mores sanctum faciunt sacerdotem. Unde ex offitio suscepto non |
|
licentiam peccandi, sed necessitatem bene uiuendi se nouerint |
|
assecutos. |
|
Unde Simacus Papa ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Offitium sacerdotii non confert, sed adimit licentiam |
|
delinquendi. |
|
<T T> Non nos beatum Petrum (sicut dicitis) a Domino cum |
|
sedis priuilegio, uel successores eius, peccandi iudicamus |
|
licentiam suscepisse. Ille perhennem meritorum dotem cum |
|
hereditate innocentiae transmisit ad posteros. Quod illi |
|
concessum est per actuum lucem, ad illos pertinet, quos |
|
par conuersationis splendor illuminat. Quis enim sanctum |
|
esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo |
|
si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt, que a |
|
loci predecessore testantur. Aut enim claros ad hec |
|
fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Filii sanctorum sunt, qui exercent opera eorum. |
|
<T I> Item Ieronimus. -[ad Heliodorum, epist. I.]+ |
|
<T T> Non est facile stare in loco Petri et Pauli et tenere |
|
cathedram regnantium cum Christo, quia hinc dicitur: |
|
non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui |
|
exercent opera eorum. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Morum nobilitas, non loci uel generis, sacerdotes |
|
notificet. |
|
<T I> Item Gregorius. |
|
<T T> Nos, qui presumus, non ex locorum uel generis dignitate, |
|
<S 146><L 1> -146+ |
|
sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium |
|
claritate, sed fidei puritate. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non loca uel ordines, sed merita nos Deo coniungunt. |
|
<T I> Idem Anastasio Presbitero. -[lib. VI. epist. 29.]+ |
|
<T T> Non loca uel ordines creatori nostro nos proximos |
|
faciunt, sed nos aut merita bona coniungunt, aut |
|
mala disiungunt. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Magnitudo peccati uel dignitatis quemque fortiter deicit. |
|
<T I> Item Iohannes Crisostomus. -[id est, auctor operis |
|
imperfecti in Matthaeum, homilia 40. ad c. 21.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Homo Christianus fortiter cadit in peccatum |
|
propter duas causas: aut propter magnitudinem |
|
peccati, aut propter altitudinem dignitatis. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Dampnatur Apostolicus, qui suae et fraternae salutis |
|
est negligens. |
|
<T I> Item ex gestis Bonifacii Martiris. |
|
<T T> -III. Pars.+ Si papa suae et fraternae salutis negligens |
|
reprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper |
|
a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, |
|
nichilominus innumerabiles populos cateruatim secum ducit, |
|
primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in eternum |
|
uapulaturus. Huius culpas istic redarguere presumit |
|
mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a |
|
nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide deuius; |
|
pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius |
|
orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate |
|
animaduertunt propensius pendere. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Non ordines, sed uitae merita nos Deo commendant. |
|
<T I> Item Augustinus ad Valerium. -[epist. CXLVIII.]+ |
|
<T T> -IV. Pars.+ Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia |
|
tua, nichil esse in hac uita et maxime in hoc tempore |
|
facilius et leuius et hominibus acceptabilius episcopi, aut |
|
presbiteri, aut diaconi offitio, si perfunctorie atque adulatorie |
|
res agatur, sed nichil apud Deum miserius et tristius |
|
et dampnabilius. -@. 1.+ <T I> Item: <T T> Nichil est in hac uita et |
|
<S 147><L 1> -147+ |
|
maxime in hoc tempore difficilius et laboriosius et |
|
periculosius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi offitio, |
|
sed apud Deum nichil beatius, si eo modo militetur, quo |
|
noster imperator iubet. Quis autem sit modus, nec a |
|
pueritia, nec ab adolescentia mea didici, et eo tempore, |
|
quo discere ceperam, uis mihi facta est merito peccatorum |
|
meorum. Nam quid aliud existimem nescio, ut secundus |
|
locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum |
|
tenere non noueram. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Corrumpitur et ad terram sacerdotium trahitur, |
|
nisi legaliter et iuste seruetur. |
|
<T I> Item Ysidorus. |
|
<T T> Sicut uiri et mulieris digna coniunctio unum facit matrimonium, |
|
et sicut duorum copulatio unum perficit corpus, |
|
ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbiterum, et |
|
electio et consecratio unum faciunt episcopum: que omnia |
|
unum efficiunt corpus, quod citius corrumpitur et ad terram |
|
trahitur, nisi legaliter conseruetur, nisi iuste uiuendo |
|
laudetur. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Gratia, non locus saluat animam. |
|
<T I> Item Ambrosius. -[lib. de paradiso, c. 4.]+ |
|
<T T> -V. Pars.+ Illud autem aduerte, quia extra paradisum |
|
uir factus est, mulier intra paradisum, ut aduertas, |
|
quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque |
|
gratiam sibi comparat. Denique extra paradisum, |
|
hoc est in inferiori loco, uir factus melior inuenitur, et illa, |
|
que in meliori loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior |
|
inuenitur. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius. -[lib. VI. Reg. epist. 5.]+ |
|
<T T> Quelibet occulta loca sine gratia animam saluare non |
|
possunt, quod aliquando in ipsis quoque conspicimus |
|
erratibus electorum. Nam Loth in ipsa peruersa ciuitate |
|
iustus fuit: in monte peccauit. Sed ista cur dicimus, cum |
|
maiora nouerimus? Quid enim paradiso iucundius? quid |
|
celo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus |
|
de celo peccando cecidit. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem. |
|
<T T> Adam primus homo de paradiso pro peccato eiectus |
|
est: hoc est, qui Dei nobilitatem a se deiecit, nobilitate |
|
loci priuatur. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Non est uere sacerdos omnis, qui nominatur |
|
sacerdos. |
|
<T I> Item Iohannes Crisostomus. -[id est, auctor operis imperfecti |
|
in Matth. hom. 43. ad c. 23.]+ |
|
<T T> -VI. Pars.+ Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes; |
|
<S 148><L 1> -148+ |
|
multi nomine, et pauci in opere. Videte ergo quomodo |
|
sedeatis super cathedram, quia non cathedra |
|
facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat |
|
hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus, |
|
sed omnis sanctus sacerdos est. Qui bene sederit |
|
super cathedram honorem accipit cathedrae; qui male |
|
sederit, iniuriam facit cathedrae; ideoque malus sacerdos |
|
de sacerdotio suo crimen adquirit, non dignitatem. In iudicio |
|
enim sedens, si quidem bene uixeris et bene docueris, |
|
populum instruis; si uero bene docueris et male |
|
uixeris, tui solius condempnator eris. Nam bene uiuendo |
|
et bene docendo populum instruis, quomodo uiuere debeat: |
|
bene autem docendo et male uiuendo Deum instruis, quomodo |
|
te debeat condempnare. <T I> Idem: <T T> -@. 1.+ Quicumque |
|
desiderauerit primatum in terra, inueniet confusionem in |
|
celo, nec inter seruos Christi computabitur, qui de primatu |
|
tractauerit, nec unusquisque eorum festinet, quomodo appareat |
|
aliis maior, sed quomodo omnibus inferior uideatur, |
|
quoniam non qui maior fuerit in honore, ille est iustior, sed |
|
qui fuerit iustior, ille maior est. |
|
<1 D><S 148><L 21> |
|
<2 41> -DISTINCTIO XLI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Ecce, quibus oporteat sacerdotem esse ornatum |
|
moribus. Scilicet preterea oportet illum esse ornatum in exterioribus, |
|
habitu uidelicet et incessu: habitu, ut nec fulgidis, nec |
|
sordidis se uestibus ornet. Ut enim ait Ieronimus nec affectatae |
|
sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt, quod tam de |
|
uestibus, quam de cibis intelligendum est. |
|
Unde Augustinus ait in libro -[III.]+ de doctrina Christiana: |
|
-[cap. 12.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Pro moribus eorum, cum quibus uiuimus, alimentis |
|
uti debemus. |
|
<T T> Quisquis rebus pretereuntibus restrictius utitur quam |
|
sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut intemperans, |
|
aut supersticiosus est. Quisquis uero sic eis utitur, |
|
ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, |
|
aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus |
|
enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. |
|
-@. 1.+ Quid igitur locis, et temporibus, et personis |
|
conueniat, diligenter adtendendum est, nec temere flagitia |
|
reprehendamus. Fieri enim potest, ut sine aliquo uitio |
|
cupidinis uel uoracitatis preciosissimo cibo sapiens utatur, |
|
insipiens autem fedissima gulae flamma in uilissimum ardescat, |
|
et sanius quisque maluerit more Domini pisce |
|
uesci, quam lenticula more Esau, nepotis Abraham, aut |
|
hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores |
|
sunt nobis pleraeque bestiae, quia uilioribus escis |
|
aluntur. Nam in omnibus huiuscemodi rebus non ex |
|
<S 149><L 1> -149+ |
|
earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi |
|
et modo appetendi uel probandum est, uel inprobandum |
|
quod facimus. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Non cibus, sed appetitus in culpa est. |
|
<T I> Item Augustinus super epistolam Iohannis. |
|
<T T> Deliciae quelibet, si absque desiderio percipiantur, non |
|
officiunt, et uiles cibi appetenter accepti inpediunt profectum |
|
abstinentiae. Dauid enim aquam concupitam |
|
effudit, et Elias carnes comedit. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Contra suae infirmitatis consuetudinem aliquibus |
|
cibis non cogantur diuites uti. |
|
<T I> Idem in libro de uerbis Domini. -[secundum Mattheum c. 7. |
|
serm. V.]+ |
|
<T T> Non cogantur diuites pauperum cibis uesci, utantur |
|
consuetudine infirmitatis suae, sed doleant se aliter non |
|
posse: si consuetudinem mutant, egrotant. Utantur |
|
superfluis, dent inopibus necessaria; utantur preciosis, |
|
dent pauperibus uilia. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Equanimitas tolerandi, non usus, uel abstinentia |
|
cibi iustitiam facit. |
|
<T I> Idem in libro -[II.]+ questionum euangeliorum. -[c. 11.]+ |
|
<T T> Quod dicit Dominus in euangelio: "Iustificata est |
|
sapientia ab omnibus filiis suis," ostendit filios sapientiae |
|
intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iusticiam, |
|
sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperancia |
|
per abundantiam non se corrumpendi, atque oportune |
|
sumendi uel non sumendi ea, quorum non usus, sed |
|
concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest |
|
omnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati |
|
corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum |
|
his, cum quibus tibi uiuendum est. Neque quantum sumas |
|
multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius |
|
saturari, et eos tamen illi ipsi paruo, quo saciantur, ardenter |
|
et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios |
|
autem plus paulo poculo saciari quidem, sed tolerabiliter |
|
inopiam perpeti, et uel ante horam positas epulas, |
|
si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate |
|
aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non |
|
quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum |
|
atque personae suae, et pro suae ualetudinis necessitate |
|
quis accipiat, sed quanta facilitate et serenitate |
|
animi careat, cum his uel oportet, uel necesse est carere; |
|
ut illud in animo Christiani conpleatur, quod Apostolus |
|
dicit: "Scio et minus habere, scio et habundare; ubique |
|
<S 150><L 1> -150+ |
|
et in omnibus inbutus sum: et saciari, et esurire, et habundare, |
|
et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me confortat." |
|
-+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Temperantia ciborum et uestium, non dissolutio |
|
eorum laudatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Gangrensi. -[c. ultimo.]+ |
|
<T T> Parsimoniam cum ueste humili non reprobamus, sicut |
|
etiam ornatum preter corporis diligentiam infucatum laudamus. |
|
Dissolutos autem et fractos uestibus et incessu |
|
non recipimus; pietatem in priuatis domibus non concludentes, |
|
omnem locum in nomine Domini edificatum |
|
honoramus; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem |
|
communem recipimus, et bona opera, que supra |
|
uires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas |
|
traditiones beatificamus, et omnia, que conueniunt |
|
tradicionibus apostolicis et sanctarum scripturarum preceptis, |
|
in ecclesia fieri exoptamus. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Sub specie uirtutum sepe se uicia ingerunt. |
|
<T I> Item Gregorius. -[Iohanni Constantinopolitano, lib. I. |
|
Reg. epist. 24.]+ |
|
<T T> Sepe uicia esse se uirtutes mentiuntur, ut tenacia |
|
parsimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iusticiae, remissio |
|
pietas uelit uideri. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Meritis fidei et uitae, non diuitiis episcopalis |
|
auctoritas queritur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 15.]+ |
|
<T T> Episcopus uilem supellectilem, et mensam ac uictum |
|
pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et |
|
uitae meritis querat. -@. 1.+ Hospiciolum quoque non |
|
longe ab ecclesia habeat. |
|
<4 8> -[C. VIII.]+ |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 45.]+ |
|
<T T> Clericus professionem suam etiam habitu et incessu |
|
probet, et ideo nec uestibus, nec calciamentis decorem |
|
querat. |
|
<T P> -Gratian.+ Sicut ergo in cibis mores eorum, cum quibus |
|
uiuimus, obseruare monemur, sic et de indumentis intelligendum |
|
est. Ut enim alibi dicitur: "quisquis contemptis his, cum quibus |
|
uiuit, lautiora sibi uel austeriora pre ceteris indumenta uel |
|
alimenta querit, aut intemperans sui est, aut supersticiosus." |
|
Incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut grauitate itineris |
|
mentis maturitatem ostendat. Incompositio enim corporis (ut |
|
Augustinus ait) qualitatem indicat mentis. Unde istoriographus |
|
<S 151><L 1> -151+ |
|
ille, cum mutabilitatem eius describeret, cuius conscientia |
|
excita curis uastabat mentem, inter cetera etiam hoc |
|
notabile indicauit: "Incessus eius modo citus modo tardus". |
|
<1 D><S 151><L 4> |
|
<2 42> -DISTINCTIO XLII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Hospitalem uero sacerdotem esse oportet, ne sit |
|
in numero eorum, quibus in iudicio dicetur: "Hospes eram |
|
non suscepistis me." Qui enim Apostolum secutus alios ad hospitalitatem |
|
debet inuitare, quomodo hospitalitatis exhortator poterit |
|
esse, qui domum propriam hospitibus claudit? Si enim sacerdos |
|
primum a se ipso et a domestica sua ecclesia debet exigere quod |
|
postea populis imperet; si primum, imitando Christum, ipse debet |
|
facere que postea populum doceat: necesse est, ut pauperes |
|
hospitio recipiat, quo ad hospitalitatem facilius suo exemplo subditos |
|
attrahat. -@. 1.+ Ordinandus itaque sacerdos ad memoriam |
|
reuocet, quomodo Abraham et Loth per hospitalitatis opera Deo |
|
placere, et angelos hospitio recipere meruerunt; quomodo |
|
angeli, Sodomis hospitalem domum ingressi, Loth cum familia sua |
|
liberauerint; quomodo clausas domos cum hospitibus ignis ingressus |
|
perdiderit; quomodo etiam secundum Ieronimum aliena |
|
rapere conuincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur; |
|
ac sic per opera pietatis instituat ut etiam presentis uita |
|
subsidia, et eternae claritatis premia a Domino percipiat: |
|
utrumque enim pietati promittitur. -@. 2.+ Unde Apostolus scribens |
|
ad Timotheum ait: "Exerce te ipsum ad pietatem. Nam |
|
corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem |
|
utilis est ad omnia, habens promissionem uitae, que nunc est, et |
|
futurae." Ab hac quisquis alienus fuerit, in sacerdotem ordinari |
|
non poterit -@. 3.+ Si enim uidua in ecclesia recipi prohibetur, |
|
que pauperes non recipit in hospitio, que pedes sanctorum |
|
non lauit, que omne opus bonum non est executa: multo magis |
|
sunt prohibendi a sacerdotio, qui ab opere pietatis probantur |
|
alieni. -@. 4.+ Unde quidam hospitalitatis opera despicientes |
|
in Gangrensi Concilio excommunicantur. Sic enim in eo |
|
statutum est: -[c. 11.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non sint despiciendi, qui conuiuia pauperibus |
|
exhibent. |
|
<T T> Si quis despicit eos, qui fideliter agapas, id est conuiuia, |
|
pauperum exhibent et propter honorem Domini conuocant |
|
fratres, et noluerit communicare huiuscemodi uocationibus, |
|
paruipendens quod geritur, anathema sit. |
|
<T P> -Gratian.+ Hinc etiam Iohannes Euangelista in epistola |
|
sua quendam Diotrepem excommunicat, qui nec pauperes |
|
recipiebat, et recipientes de ecclesia eiciebat. In hospitalitate |
|
autem non est habendas delectus personarum, sed indifferenter |
|
quibuscumque sufficimus hospitales nos exhibere debemus. |
|
<S 152><L 1> -152+ |
|
Unde Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos: |
|
-[hom. XI. ad c. 6. circ. fin.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> In recipiendis hospitibus nulla debet esse |
|
distinctio. |
|
<T T> -II. Pars.+ Quiescamus ab hac absurda curiositate, et |
|
diabolica, et peremptoria. Si enim in clero electum se |
|
esse dicat, si sacerdotem se nominet, scrutare: non enim |
|
sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa |
|
maiora periculum uertitur: non enim das, sed accipis. Si |
|
uero pro nutrimento postulat, ne in his examines. Quomodo |
|
Abraham hospitalem se circa omnes ostendebat. |
|
Si scrutator esset circa refugientes ad se, numquam |
|
angelos hospitio recepisset. Fortassis enim non |
|
putasset eos angelos, sed cum reliquis repelleret; |
|
sed quoniam omnes recipiebat, suscepit et angelos. Non |
|
enim ex uita eorum, quos accipis, mercedem tibi retributurus |
|
est Deus, sed ex uoluntate et ex honorificentia |
|
multa, ex misericordia, et bonitate. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed licet ipsa conuiuia despicienda |
|
non sint, nec tamen in ecclesiis celebram, nec clericos ad ea |
|
conuocatos partes sibi ex eis tollere oportet. |
|
Unde in Laudicensi Concilio: -[c. 27.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Clerici ad agapen uocati partem sibi |
|
non tollant. |
|
<T T> Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos ad |
|
agapen uocatos partes tollere, propter iniuriam que ex |
|
hac occasione ecclesiastico ordini poterit deputari. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> In locis Deo sacratis nec comedere, nec accubitus |
|
sternere liceat. |
|
<T I> Item. -[c. 28.]+ |
|
<T T> -IV. Pars.+ Non oportet in basilicis seu in ecclesiis |
|
agapen facere et intus manducare, uel accubitus sternere. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Nisi necessitate coacti in ecclesia clerici non |
|
conuiuentur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 30.]+ |
|
<T T> Nulli episcopi uel clerici in ecclesia conuiuentur, nisi |
|
forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur. |
|
Populi etiam ab huiusmodi conuiuiis quantum fieri potest |
|
prohibeantur. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex dictis B. Benedicti Abbatis. |
|
<T T> Oratorium hoc sit, quod dicitur; nec ibi quicquam aliud |
|
geratur uel condatur, quam quod diuinis ministeriis |
|
conueniat. -]+ <P 0> |
|
<S 153><L 1> -153+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Augustinus. -[epist. CIX. de regula monachorum.]+ |
|
<T T> In oratorio preter orandi et psallendi cultum penitus |
|
nichil agatur, ut nomini huic et opera iugiter inpensa concordent. -]+ <P 0> |
|
-+ |
|
<1 D><S 153><L 7> |
|
<2 43> -DISTINCTIO XLIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Pudicus quoque debet esse sacerdos, ut et moribus, |
|
et uerbis pudorem indesinenter exhibeat. Unde in Canticis Canticorum |
|
genae sponsae, id est predicatores, turturi comparantur. |
|
-@. 1.+ Debet etiam gratiam docendi habere, quia ut Ieronimus |
|
ait: "Innocens absque sermone conuersatio, quantum exemplo |
|
prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum et baculo |
|
lupi sunt arcendi." In ipsa autem doctrina discretum oportet |
|
esse rectorem, ne aut tacenda proferat, aut dicenda taceat. |
|
Unde Gregorius in XV. capitulo -[Part. II.]+ sui Pastoralis |
|
-[c. 4.]+ ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De discretione predicationis, et silentii. |
|
<T T> Sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo, ne aut |
|
tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut |
|
incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium |
|
hos, qui erudiri poterant, in errorem derelinquit. |
|
Sepe namque rectores improuidi, humanam amittere gratiam |
|
formidantes, loqui libere recta pertimescunt, et iuxta ueritatis |
|
uocem nequaquam iam gregis custodiae pastorum |
|
studio, sed mercenariorum uice deseruiunt, quia ueniente |
|
lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc |
|
namque eos per Prophetam Dominus increpans ait in |
|
Ysaia: "Canes muti, non ualentes latrare." Hinc rursum |
|
queritur dicens in Ezechiele: "Non ascendistis ex |
|
aduerso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut |
|
staretis in prelio in die Domini." Ex aduerso quippe ascendere |
|
est pro defensione gregis uoce libera huius mundi |
|
potestatibus contraire. Et in die Domini in prelio stare |
|
est prauis decertantibus ex iustitiae amore resistere. |
|
Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam |
|
tacendo terga prebuisse? qui nimirum, si pro grege se obicit, |
|
murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus |
|
delinquenti populo dicitur in Hieremia: "Prophetae tui |
|
uiderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem |
|
tuam, ut te ad penitentiam prouocarent." Prophetae quippe |
|
in sacro eloquio nonnunquam doctores uocantur, qui dum |
|
fugitiua esse presentia indicant, que sunt uentura manifestant; |
|
quos diuinus sermo falsa uidere redarguit, quia, |
|
dum culpas corripere metuunt, incassum delinquentibus |
|
promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium |
|
nequaquam aperiunt, quia ab increpationis uoce conticescunt. |
|
Clauis quippe apertionis est sermo correctionis quia increpando |
|
<S 154><L 1> -154+ |
|
culpam detegit, quam sepe nescit ipse etiam |
|
qui perpetrauit. Hinc Paulus ait ad Titum: "Ut potens |
|
sit ad exhortandum in doctrina sana et eos qui contradicunt, |
|
redarguere." Hinc per Malachiam dicitur: "Labia |
|
sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore |
|
eius, quia angelus Domini exercituum est." Hinc per |
|
Ysaiam Dominus ammonet dicens: "Clama, ne cesses, |
|
sicut tuba exalta uocem tuam." Preconis quippe offitium |
|
suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante aduentum |
|
iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando |
|
gradiatur. Sacerdos ergo, si predicationis est nescius, |
|
quam clamoris uocem daturus est preco mutus? In Actibus |
|
Apostolorum: hinc est enim, quod super pastores |
|
primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit, quia |
|
nimirum, quos repleuerit, de se protinus loquentes facit. |
|
Hinc Moysi precipitur in Exodo, ut tabernaculum sacerdos |
|
ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut uidelicet predicationis |
|
uoces habeat, ne superni inspectoris iudicium ex silentio |
|
offendat. Scriptum quippe est: "Ut audiatur sonitus, quando |
|
ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non |
|
moriatur." Sacerdos namque ingrediens uel egrediens moritur, |
|
si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se |
|
occulti iudicis exigit, si sine predicationis sonitu incedit. |
|
Apte autem tintinnabula uestimentis illius describuntur inserta. |
|
Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta |
|
opera debemus accipere? Propheta attestante, qui ait in |
|
Psalmo CXXXVI.: "Sacerdotes tui induantur iusticia." |
|
Vestimentis itaque illius tintinnabula inherent, ut uitae uiam |
|
cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. |
|
Sed cum rector se ad loquendum preparat, sub quanto |
|
cautelae studio loquatur, attendat, ne, si inordinate ad |
|
loquendum rapitur, erroris uulnere audientium corda feriantur, |
|
et cum fortasse sapientem se uideri desiderat, unitatis |
|
compagem insipienter abscidat. Hinc namque |
|
ueritas dicit in Marco: "Sal in uobis, et pacem habete |
|
inter uos." Per sal quippe uerbi sapientia designatur. Qui |
|
ergo sapienter loqui nititur, magnopere metuat, ne eius |
|
eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait |
|
ad Romanos: "Non plus sapere, quam oportet sapere, |
|
sed sapere ad sobrietatem." In Exodo in sacerdotis ueste |
|
iuxta diuinam uocem tintinnabulis mala Punica coniunguntur. |
|
Quid enim per mala Punica nisi fidei unitas designatur? |
|
Nam sicut in malo Punico uno exterius cortice multa interius |
|
grana muniuntur, sic innumeros sanctae ecclesiae populos |
|
unitas fidei contegit, quos intus diuersitas meritorum tenet. |
|
Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc, quod |
|
iam premisimus, per semetipsam discipulis clamat ueritas |
|
in Marco: "Habete sal in uobis, et pacem habete inter |
|
uos": ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala |
|
Punica tintinnabulis iungite, ut per omne, quod dicitis, unitatem |
|
fidei cauta obseruatione teneatis. -@. 1.+ Prouidendum |
|
quoque est sollicita intentione rectoribus, ut ab eis nullo |
|
modo non solum praua, sed nec recta quidem nimie et |
|
inordinate proferantur, quia sepe dictorum uirtus perditur, |
|
cum apud corda audientium loquacitatis incauta inportunitate |
|
<S 155><L 1> -155+ |
|
leuigatur, et auctorem suum hec eadem loquacitas |
|
inquinat, que seruire auditoribus ad usum profectus ignorat. |
|
Unde bene per Moysen dicitur in Leuitico: "Vir, qui |
|
fluxum seminis patitur, inmundus erit." In mente quippe |
|
audientium semen secuturae cogitationis est audita equalitas |
|
locutionis, quia, dum per aurem sermo concipitur |
|
cogitatio in mente generatur. Unde ab huius mundi |
|
sapientibus in Actibus Apostolorum predicator egregius |
|
semiuerbius uocatus est. Qui ergo fluxum seminis |
|
sustinet, inmundus asseritur, quia multiloquio subditus |
|
ex eo se inquinat; quod si ordinate promeret, prolem |
|
rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset, |
|
dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum |
|
generis, sed ad inmundiciam semen fundit. Unde |
|
Paulus quoque, cum de instancia predicationis discipulum |
|
admoneret, dixit ad Timotheum Ep. II.: "Testificor coram |
|
Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos |
|
et aduentum ipsius et regnum eius, predica uerbum, |
|
insta oportune, inportune." Dicturus: "inportune," premisit: |
|
"oportune," quia scilicet apud auditoris mentem |
|
ipse sua uilitate se destruit, si habere inportunitas |
|
oportunitatem nescit. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Porcis et canibus sacra non sunt committenda. |
|
<T I> Item Origenes. |
|
<T T> -II. Pars.+ In mandatis habemus, ut uenientes ad ciuitatem |
|
discamus prius, quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum |
|
sumamus; quanto magis nosse oportet, quis qualisue sit |
|
is, cui inmortalitatis uerba credenda sunt? Solliciti enim |
|
esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos. |
|
Sed ob alias causas utile est uiri huius me habere |
|
noticiam. Si enim sciam, quia in his, de quibus non |
|
potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, |
|
(hoc est, si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis, et |
|
humanus est, que utique bona nullus ambigit,) tunc |
|
consequens uidebitur, ut ei, qui obtinet bona uirtutum, |
|
etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus |
|
maculari eius uita uidebatur, que est in reliquis probabilis, |
|
emendetur. Si uero in his, que palam sunt, peccatis |
|
inuolutus permanet et inquinatur, non me oportet aliquid |
|
de secretioribus et remotis diuinae sententiae |
|
proloqui, sed magis protestari, et conuenire eum, ut peccare |
|
desinat et actus suos a uiciis emendet. Quod si ingesserit |
|
se, et prouocabit nos dicere, que eum minus recte agentem |
|
non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere. |
|
Nam nichil omnino respondere auditorum causa utile non |
|
uidetur, ne forte estiment, nos responsionis penuria |
|
declinare certamen, et fides eorum ledatur non intelligentium |
|
propositum nostrum. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Verba predicationis persecutoribus suis prelati |
|
non subtrahant. |
|
<T I> Item Anacletus. -[epist. I. omnibus Episcopis.]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ Scimus autem, multos ob id infestare doctores, |
|
ut eos perdant, et propriae uoluntatis placita |
|
<S 156><L 1> -156+ |
|
adinpleant. Non propterea tamen doctores (in quantum |
|
uires suppetunt) a recta emulatione et bona intentione |
|
recedere debent, scientes, quia beati, qui persecutionem |
|
patiuntur propter iusticiam. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non mundus est a sanguine subiectorum, qui Dei |
|
consilium illis non annunciat. |
|
<T I> Item Gregorius Venantio Episcopo. -[lib. I. epist. 33.]+ |
|
<T T> Ephesiis Paulus dicit: "Mundae sunt manus meae |
|
a sanguine omnium uestrum: non enim subterfugi, quominus |
|
annunciarem omne consilium Dei uobis." Mundus ergo a |
|
sanguine eorum non esset, si eis Dei consilium pronunciare |
|
noluisset, quia, cum increpare delinquentes noluerit, |
|
eos proculdubio tacendo pastor occidit. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Eternae dampnationis penam incurrit predicator, |
|
qui semen diuini uerbi non spargit. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa. -[ad Michaelem Imperatorem in |
|
epistola, cuius initium est: "Proposueramus."]+ |
|
<T T> Dispensatio est nobis celestis seminis iniuncta; |
|
"uae si non sparserimus, uae si tacuerimus." Quod cum |
|
electionis uas formidet et clamet, quanto magis cuilibet |
|
exiguo metuendum est? Proinde, sicut non leue discrimen |
|
incumbit pontificibus, siluisse quod congruit, ita his |
|
(quod absit) non mediocre periculum est, qui cum debeant |
|
parere, despiciunt. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Pariter quoque obseruare debet sacerdos, |
|
ne indignis et non intelligentibus secreta misteria sua |
|
predicatione reserare incipiat. Qui enim ea docet, que ab auditoribus |
|
intelligi non ualent, non eorum utilitatem, sed |
|
sui ostentationem facit. Unde in expositione: "Beati inmaculati," |
|
dicitur: "Vicium animi est, indignis secreta uulgare, |
|
quod fit uel loquacitate incauta, dum sine iudicio uolat |
|
irreuocabile uerbum, uel adulatione, ut ei placeat, cui secreta |
|
reuelat, uel iactatione scientiae, ut plura scire uideatur." In |
|
quibus omnibus profecto datur intelligi, quanta debeat esse discretio |
|
in predicatione sacerdotis, qua si forte caruerit, tanquam |
|
torto naso, sacerdotalis offitii iudicatur indignus. |
|
<1 D><S 156><L 37> |
|
<2 44> -DISTINCTIO XLIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Cum autem uinolentus esse prohibetur, gulae intemperantiam |
|
nequaquam habere permittitur; neque enim ebrietas |
|
prohibetur, et uoracitas permittitur. Utrumque enim inter opera |
|
tenebrarum Apostolus connumerat, scribens Romanis: "Non |
|
in comessationibus et ebrietatibus." Ventris namque ingluuies ad |
|
luxuriam facile prouocat, et omne bonum opus dissoluit. Unde |
|
uenter et genitalia sibimetipsis uicina sunt, ut ex uicinitate membrorum |
|
confederatio intelligatur uitiorum. Hinc etiam Nabusardan |
|
princeps cocorum muros Ierusalem destruxisse legitur, |
|
quia uenter, cui multitudo cocorum deseruit, edificia uirtutum |
|
ad solum redigit. Sacerdos itaque de altario uiuere, non |
|
luxuriari querat. Unde Ieronimus ait: "Tibi o sacerdos de |
|
<S 157><L 1> -157+ |
|
altario uiuere, non luxuriari permittitur." -@. 1.+ Sunt autem |
|
comessationes non solum sacerdotibus, sed etiam laicis noxiae |
|
qui festiuos et solempnes dies non aliter se digne celebrare putant, |
|
nisi comessationibus deseruiant. |
|
Unde Augustinus scribit ad Aurelium Episcopum: |
|
-[epist. LXIV.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non est uacandum comessationibus et ebrietatibus. |
|
<T T> Comessationes et ebrietates ita concessae putantur et |
|
licitae, ut in honorem beatissimorum martirum non solum |
|
per dies solempnes, (quod unus quisque non lugendum |
|
uideat, qui hec non carneis oculis inspicit?), sed etiam cotidie |
|
celebrentur. <T I> Et post pauca: <T T> Non ergo aspere, quantum |
|
estimo, non duriter, non modo imperiose ista |
|
tolluntur: magis docendo quam iubendo, magis monendo |
|
quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine. |
|
Seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et |
|
si quidem minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando |
|
uindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, |
|
sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius mouebuntur |
|
spirituales uel spiritualibus proximi, quorum auctoritate |
|
et lenissimis quidem, sed instantissimis admonicionibus |
|
cetera multitudo frangatur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Nulli clericorum aut continentium licet tabernas intrare. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 24.]+ |
|
<T T> Non oportet clericos seruientes a presbiteris usque |
|
ad subdiaconos et deinceps ordinis ecclesiastici omnes |
|
usque ad ministros, aut lectores, aut exorcistas, aut hostiarios, |
|
aut psalmistas, aut etiam eos, qui in proposito continentiae |
|
sunt, tabernas intrare. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Deponatur clericus, qui tabernas aut ergasterium |
|
habere uoluerit. |
|
<T I> Item ex VI. Sinodo. -[cap. 9.]+ |
|
<T T> Nulli licet clerico tabernam aut ergasterium habere. |
|
Si enim huiusmodi tabernam ingredi inhibetur, |
|
quanto magis aliis ministrare in ea? Si quis uero tale quid |
|
fecerit, aut cesset, aut deponatur. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Nisi necessitate compulsi clerici tabernas non |
|
ingrediantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 27.]+ |
|
<T T> Clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur, |
|
nisi peregrinationis necessitate compulsi. |
|
<S 158><L 1> -158+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Corripiendus est episcopus, qui conuiuiis occupatur. |
|
<T I> Item Gregorius Natali Episcopo. -[lib. II. Reg. |
|
Indict. X. epist. 14.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Multis ab urbe tua uenientibus, frater karissime, |
|
didici, pastorali cura derelicta solis te conuiuiis |
|
occupatum. Que audita non crederem, nisi hec actionum |
|
tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam |
|
lectioni studeas, nequaquam exortationi inuigiles, sed ipsum |
|
quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium, |
|
quod eis, sub quibus positus es, seruare reuerentiam |
|
nescis. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ad eundem. -[ib. II. epist. 37.]+ |
|
<T T> Conuiuia, que ex intentione impendendae karitatis |
|
fiunt, recte uestra fraternitas in suis epistolis laudat. Sed |
|
tamen sciendum est, quia tunc ex karitate ueraciter prodeunt, |
|
cum in eis nulla absentium uita mordetur, nullus ex |
|
irrisione reprehenditur, nec in eis inanes secularium negotiorum |
|
fabulae, sed uerba sacrae lectionis audiuntur; cum |
|
non plus, quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius |
|
infirmitas reficitur, ut ad usus exercendae uirtutis habeatur. |
|
Hec itaque si uos in uestris conuiuiis agitis, abstinentium, |
|
fateor, magistri estis. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T I> Item ex Concilio Nanetensi. |
|
<T T> Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium |
|
diem, trigesimum, aut septimum, uel tertium alicuius defuncti, |
|
aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri |
|
conuenerit, se inebriare ullatenus presumat, nec precatus |
|
amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut alios |
|
ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare; |
|
nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre, |
|
aut cantare presumat, aut turpia ioca uel urso, uel tornatricibus |
|
ante se fieri patiatur; nec laruas demonum |
|
ante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est et a sacris |
|
canonibus prohibitum. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA+ |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex eodem. |
|
<T T> Quando autem conuenerint presbiteri ad aliquod conuiuium, |
|
aliquis prior illorum uersum ante mensam incipiat |
|
et cibum benedicat. Et tunc secundum ordinem sedeant, |
|
alter alteri honorem prebentes; et per uices cibum et |
|
potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de |
|
sancta scriptura legat. Et post refectionem similiter sanctum |
|
<S 159><L 1> -159+ |
|
ymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in cena |
|
fecisse legitur, et sic se contineant omnes presbiteri, |
|
maxime in talibus locis, ut non uituperetur ministerium |
|
illorum. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex eodem. |
|
<T T> Quando presbiteri per calendas simul conueniunt post |
|
peractum diuinum misterium ad necessariam collationem, |
|
non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad |
|
prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta |
|
conuiuia se inuicem grauent, quia indecens est et onerosum. |
|
Sepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes maius |
|
damnum de reprehensione consequuntur, quod de grauedine |
|
mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciant. Nam |
|
de huiusmodi conuentu Paulus Corinthios reprehendit, qui |
|
inconuenienter cenam dominicam manducare conueniebant. |
|
Sic et qui ad cenam dominicam, id est ad collationem |
|
uerbi, sub occasione conueniunt, et ex ueritate uentris |
|
causa coniunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus |
|
habentur. Et ideo peractis omnibus, qui uoluerint |
|
panem cum caritate in domo fratris sui simul cum fratribus |
|
frangant, et singuli singulos bibere faciant, et maxime |
|
ultra tertiam uicem poculum non contingant, et sic ad |
|
ecclesias redeant. -]+ <P 0> |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Christiani ex simbolis conuiuia non celebrent. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 55]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ Non oportet ministros altaris uel quoslibet |
|
clericos, aut etiam laicos Christianos ex simbolis, que |
|
uulgus comissalia appellat, conuiuia celebrare. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Sacrarum scripturarum lectio sacerdotalibus |
|
conuiuiis semper admisceatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano III. -[c. 7.]+ |
|
<T T> Pro reuerentia Dei et sacerdotum id uniuersa |
|
constituit sinodus, ut (quia solent crebro mensis ociosae |
|
fabulae interponi) in omni sacerdotali conuiuio lectio diuinarum |
|
scripturarum misceatur. Per hoc enim et animae edificantur |
|
ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De confertis nec conuiuia facere, nec ante |
|
horam diei tertiam clericis comedere licet. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 61. et 66.]+ |
|
<T T> Non liceat sacerdotes uel clericos, sed nec religiosos laicos |
|
conuiuia facere de confertis. -@. 1.+ Nec oportet |
|
clericos uel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam |
|
inire conuiuia, neque aliquando clericos, nisi ymno dicto |
|
edere panem, et post cibos gratias auctori Deo |
|
referre. |
|
<T P> -Gratian.+ Si ergo laicis comessationes dampnabiles sunt, |
|
<S 160><L 1> -160+ |
|
multo magis sacerdotibus inputantur ad gehennam. Venter enim |
|
pinguis (ut ait Ieronimus) crassum sensum generat, cum |
|
sacerdotalis sensus econtra uigil debeat esse et tenuis; |
|
atque ideo edacitatis uitio obnoxii in sacerdotes ungi non debent. |
|
Hi enim (ut ait Gregorius in Moralibus), qui adhuc uiciorum |
|
bello subiacent, nequaquam per predicationis usum preesse magisterio |
|
ceterorum debent. |
|
<1 D><S 160><L 8> |
|
<2 45> -DISTINCTIO XLV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Sequitur: "non percussorem". Non enim oportet |
|
episcopum ita esse irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat, |
|
qui debet esse patiens: sed sequatur eum, qui dorsum posuit ad |
|
flagella. |
|
Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Constantinopolitano: |
|
-[lib. I. epist. 52.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Verborum correctione, non uerberibus timeri debent |
|
episcopi. |
|
<T T> Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri, |
|
canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores |
|
enim facti sumus, non percussores. Egregius predicator |
|
dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni patientia |
|
et doctrina." Noua uero atque inaudita est ista predicatio, |
|
que uerberibus exigit fidem. |
|
<4 2> -[C. II.]+ |
|
<T I> Item in quodam Concilio. -[Romano sub Siluestro, c. 17.]+ |
|
<T T> Neminem quisquam peccantem clericum cede attingat, |
|
non presbiter diaconum, non episcopus clericum uel |
|
seruitorem ecclesiae ad cedem perducat. Quod si ita |
|
causa exigit, id est, si incorrigibilis extiterit clericus, |
|
triduo priuetur honore, ut penitens redeat ad matrem ecclesiam. |
|
-+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non asperis, sed blandis uerbis ad fidem sunt |
|
aliqui prouocandi. |
|
<T I> Item Pascasio Episcopo Neapolim. -[lib. XI. epist. 15.]+ |
|
<T T> Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione |
|
ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent, |
|
non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita a |
|
plano ratio poterat prouocare, pellat procul aduersitas. |
|
Nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc uelamine a |
|
consueta ritus sui uolunt cultura remouere, suas illic |
|
magis, quam Dei probantur causas attendere. -@. 1.+ Iudei |
|
siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt asserentes, |
|
quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum |
|
sollempnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit |
|
licitum festiuitatum suarum sollempnia colere, sicut eis nunc |
|
usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit |
|
obseruare. Quod si ita se ueritas habet, superuacuae rei |
|
<S 161><L 1> -161+ |
|
uidentur operam dare. Nam quid utilitatis est, quando, |
|
etsi contra longum usum fuerint uetiti, ad fidei illis |
|
conuersionem nil proficit? Aut cur Iudeis qualiter ceremonias |
|
suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc |
|
eos lucrari non possumus? Agendum est ergo, ut potius |
|
ratione et mansuetudine prouocati sequi nos uelint, non |
|
fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes que dicimus, |
|
ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adiuuante |
|
conuertere. Itaque fraternitas tua eos monitis prout |
|
potuerit, Deo adiuuante ad conuertendum accendat, et de |
|
suis illos solempnitatibus inquietari denuo non permittat, |
|
sed omnes festiuitates feriasque suas, sicut hactenus tam |
|
ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora |
|
tenuerunt, liberam habeant obseruandi celebrandique |
|
licentiam. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non seueritate, sed beniuolentia subditos prelati |
|
corripiant. |
|
<T I> Idem uniuersis Episcopis per Galliam et Europam et |
|
Germaniam constitutis. |
|
<T T> Licet plerumque accidant sacerdotibus que sunt reprehendenda, |
|
plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia |
|
quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus |
|
karitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione |
|
aut sine peccato uiuat. Nam si Dominus statim post |
|
trinam negationem B. Petrum preceptorem nostrum apostolum |
|
iudicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset. |
|
Expectandi ergo atque corrigendi magis sunt |
|
rectores ecclesiae, quam statim iudicandi. Unde necesse |
|
est queque negotia ecclesiastica post multarum |
|
experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius |
|
precaueri, quatinus per spiritum karitatis et pacis omnis |
|
materia scandalorum et presumptio Iudeorum atque |
|
oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur. |
|
Et sicut non uult quisquam fratrum se aliorum iudicio |
|
pregrauari, ita non audeat alii inferre quod sibi non |
|
uult fieri. |
|
<T P> Iudei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inuiti susceperint, |
|
cogendi sunt retinere. |
|
Unde in Tolletano Concilio IV. -[c. 56.]+ statutum est: |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Sicut non sunt Iudei ad fidem cogendi, ita nec conuersis |
|
ab ea recedere permittitur. |
|
<T T> De Iudeis autem precepit sancta sinodus, nemini |
|
deinceps uim ad credendum inferre. "Cui enim uult |
|
Deus miseretur, et quem uult indurat." Non enim tales |
|
<S 162><L 1> -162+ |
|
inuiti saluandi sunt, sed uolentes, ut integra sit forma iusticiae. |
|
Sicut enim homo propria arbitrii uoluntate serpenti |
|
obediens periit, sic uocante se gratia Dei propriae |
|
mentis conuersione quisque credendo saluatur. Ergo |
|
non ui, sed libera arbitrii facultate ut conuertantur |
|
suadendi sunt, non potius inpellendi. Qui autem iampridem |
|
ad Christianitatem coacti sunt, (sicut factum est |
|
temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia iam constat |
|
eos sacramentis diuinis associatos, et baptismi |
|
gratiam suscepisse, et crismate unctos esse, et corporis |
|
Domini extitisse participes, oportet, ut fidem, quam |
|
ui uel necessitate susceperint, tenere cogantur, ne |
|
nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, |
|
uilis ac contemptibilis, habeatur. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Beniuolentia plus quam seueritas erga corrigendos |
|
agat. |
|
<T I> Item Leo Episcopus. -[epist. LXXXII. ad Anastasium |
|
Episcopum Thessalonicensem, c. I.]+ |
|
<T T> Licet nonnumquam accidant, que in sacerdotalibus sunt |
|
reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat |
|
beniuolentia quam seueritas, plus cohortacio quam commotio, |
|
plus karitas quam potestas. Sed ab his, qui |
|
que sua querunt, non que Iesu Christi, facile ab hac lege |
|
disceditur; et dum dominari magis quam consulere subditis |
|
placet honor inflat superbiam, et quod prouisum |
|
est ad concordiam, tendit ad noxam. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Deiciatur ab offitio diaconus presbiter et episcopus |
|
uerberibus timeri querens. |
|
<T I> Item ex canone Apostolorum. -[can. 28. (juxta priscam |
|
uersionem)]+ |
|
<T T> Episcopum, aut presbiterum, aut diaconum percutientem |
|
fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per |
|
huiusmodi uolentem timeri, ab offitio suo deici precipimus, |
|
quia numquam nos Dominus hoc docuit. E |
|
contrario uero ipse, "cum percuteretur, non repercutiebat, |
|
cum malediceretur, non maledicebat, cum |
|
pateretur, non comminabatur." |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non uerberibus, sed uerbis subditos episcopi |
|
corripiant. |
|
<T I> Item ex Concilio Bracarensi. -[III. c. 7.]+ |
|
<T T> Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare uel |
|
increpare in omni patientia precipiat, extra hanc doctrinam |
|
nouimus quosdam ex fratribus tantis cedibus in honoratos |
|
<S 163><L 1> -163+ |
|
efferuescere, quanto poterant latrocinantium |
|
promereri personae. Et ideo, qui gradus iam ecclesiasticos |
|
meruerunt, id est presbiteri, abbates siue leuitae, qui, |
|
exceptis grauioribus et mortalibus culpis, nullis debent |
|
uerberibus subiacere, non est dignum, ut passim unusquisque |
|
prelatus honorabilia membra sua prout uoluerit et |
|
ei placuerit uerberibus subiciat et dolori, ne dum incaute |
|
subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi |
|
subditorum reuerentiam subtrahat, iuxta illud, quod quidam |
|
sapiens dicit: "Leuiter castigatus reuerentiam exhibet |
|
castiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec increpationem |
|
recipit, nec salutem." Et ideo, si quis aliter, |
|
quam dictum est, predictos honorabiles subditos, licentia |
|
perceptae potestatis elatus, malicia tantum crediderit |
|
uerberandos, iuxta uerberum modum, quem intulerit, |
|
excommunicationis pariter et exilii sentenciam sustinebit. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Salomon uero econtra ammonet, |
|
dicens: "Percute filium tuum uirga, et liberabis animam eius a |
|
morte." Hinc etiam B. Gregorius scribit in Dialogo, B. Benedictum |
|
quendam monachum uirga percutiendo sanasse, quem |
|
crebra ammonitione curare non poterat. Hinc etiam Dominus |
|
flagello facto de resticulis male uersantes in templo flagellauit |
|
et de orationis domo eiecit. Hinc etiam Apostolus fornicatorem |
|
illum satanae corporaliter uexandum tradidit, et |
|
magum illum corporali cecitate dampnauit. Hinc etiam in |
|
canonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliter |
|
uersantur, uerberibus castigari iubentur. Virgines quoque, si |
|
religionis ueste deposita aliis se copulauerint, ergastulis retrudi |
|
precipiuntur. |
|
Hinc etiam Gregorius in Moralibus scribit |
|
libro XX. parte 4. capitulo 11.: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Disciplina non est seruanda sine misericordia, nec |
|
misericordia sine disciplina. |
|
<T T> Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una |
|
sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet |
|
rectoribus et iuste consulens misericordia, et pie seuiens |
|
disciplina. Hinc est, quod semiuiui illius uulneribus, qui a |
|
Samaritano in stabulum ductus est, et uinum adhibetur |
|
et oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per oleum |
|
foueantur: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus |
|
preest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem |
|
pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleum |
|
sananda fouentur. Miscenda ergo est lenitas cum seueritate, |
|
faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, |
|
ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, |
|
neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa |
|
tabernaculi archa significat, in qua cum tabulis uirga |
|
simul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia |
|
est in boni rectoris pectore si est uirga districtionis, |
|
sit et manna dulcedinis. Hinc etiam Dauid ait: |
|
<S 164><L 1> -164+ |
|
"Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Virga |
|
enim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est |
|
districtio iusticiae, que feriat, sit et consolatio baculi, |
|
que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens, sit |
|
uigor sed non exasperans, sit zelus, sed non inmoderate |
|
seuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. |
|
Intueri libet in Moysi pectore misericordiam simul |
|
cum seueritate sociatam. Videamus amantem pie et districte |
|
seuientem. -@. 1.+ Certe cum Israeliticus populus ante Dei |
|
oculos pene inueniabilem contraxisset offensam, ita ut eius |
|
rector audisset: "Descende, peccauit populus tuus," ac |
|
si ei diuina uox diceret: "qui in tali peccato lapsus est, |
|
meus non est," atque subiungeret: "Dimitte me, ut |
|
irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te |
|
in gentem magnam," ille semel et iterum pro populo, cui |
|
preerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait: |
|
"Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de |
|
libro tuo, quem scripsisti." Pensemus ergo, quibus |
|
uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de libro |
|
uitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto amore eius |
|
populi constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo |
|
rectitudinis accendatur. Mox enim, ut culpae uenia |
|
delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus ait: |
|
"Ponat uir gladium super femur suum, ite et redite de |
|
porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat |
|
unusquisque fratrem et amicum et proximum suum; |
|
cecideruntque in die illo quasi uiginti tria milia hominum." |
|
Ecce, qui uitam hominum etiam cum sua morte |
|
petiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne |
|
amoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit |
|
pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non |
|
dubitaret; tanta seueritas, ut eos, quos diuinitus feriri |
|
timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amauit eos, quibus |
|
prefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes |
|
sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam parcente |
|
Domino prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique |
|
mediator admirabilis, causam populi apud Deum |
|
precibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit. Intus |
|
amans diuinae irae suplicando obstitit: foris seuiens culpam |
|
feriendo consumpsit. In regimine ergo utrumque |
|
Moyses miscuit, ut nec disciplinae deesset misericordia, |
|
nec misericordiae disciplina. Unde hic |
|
quoque iuxta utramque uirtutem dicitur: "Cumque sederem |
|
quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium |
|
consolator." Sedere quippe circumstante exercitu uigor est |
|
disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari |
|
ministerium pietatis. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Iuste iudicans misericordiam cum iusticia seruat. |
|
<T I> Idem. |
|
<T T> Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in |
|
<S 165><L 1> -165+ |
|
utroque penso iusticiam et misericordiam portat; sed per |
|
iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam |
|
peccati temperat penam, ut iusto libramine quedam per |
|
equitatem corrigat, quedam uero per miserationem indulgeat. |
|
Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et |
|
tremens in omni negotio formidat, ne de iusticiae |
|
tramite deuians cadat, et unde non iustificatur, inde potius |
|
condempnetur. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Qui remittit, et qui corripit, uterque miseretur. |
|
<T I> Item Augustinus in Enchiridion. -[c. 72.]+ |
|
<T T> Et qui emendat uerbere, in quem potestas datur, uel |
|
cohercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab |
|
illo lesus aut offensus est, dimittit ex corde, uel orat ut ei |
|
dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat, |
|
uerum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria pena |
|
plectit, elemosinam dat, quia misericordiam prestat. Multa |
|
enim prestantur inuitis bona, quando eorum consulitur utilitati, |
|
non uoluntati, quia ipsi sibi inueniuntur esse inimici. |
|
<T P> -Gratian.+ Sunt enim multa genera elemosinarum, de quibus |
|
Albinus ait: |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De multiplici genere elemosinarum. |
|
<T T> Tria sunt genera elemosinarum: una corporalis, egenti |
|
dare quicquid poteris: altera spiritualis, dimittere a quo |
|
lesus fueris; tercia, delinquentem corrigere, et errantes |
|
in uiam ducere ueritatis. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Elemosinae corporali prefertur elemosina cordis. |
|
<T I> Item Augustinus. -[lib. L. homiliarum, hom. 6.]+ |
|
<T T> Duae sunt elemosinae, una cordis, alia pecuniae. |
|
Elemosina cordis est dimittere, a quo lesus es. Nam |
|
dare aliquid indigenti aliquando queris, et non habes; |
|
indulgere peccanti quantum uolueris redundat tibi. |
|
Elemosina cordis multo maior est quam elemosina |
|
corporis. -@. 2.+ Caritatis elemosina sine terrena substantia |
|
sufficit: illa uero, que corporaliter datur, si sine |
|
benigno corde tribuitur, omnino non sufficit. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ex his omnibus apparet, quod nec |
|
lenitas mansuetudinis sine rectitudine seueritatis, nec zelus rectitudinis |
|
sine mansuetudine in prelatis debet inueniri. Percussores |
|
ergo, qui premissis auctoritatibus ab episcopali offitio remouentur, |
|
non quilibet corporaliter flagellantes, sed pretermissa mansuetudine |
|
ad uerbera semper parati intelligendi sunt, qui per flagella |
|
non uicia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit: |
|
"Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo." |
|
Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus, |
|
libro XIX. parte 4. capitulo 23.: |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Mansuetudo et districtio ab inuicem non separentur. |
|
<T T> Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam |
|
mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita |
|
mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis |
|
rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in |
|
disciplinae uigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum |
|
in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatinus |
|
<S 166><L 1> -166+ |
|
nec a compassione pietatis obdurescant, cum |
|
contumaces corrigunt nec disciplinae uigorem molliant, cum |
|
infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae |
|
uigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet sermone |
|
uigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor |
|
sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Vere iustus miseris compatitur, delinquentibus |
|
indignatur. |
|
<T I> Idem. -[homil. XXXIV. in euangel. (circa init.]+ |
|
<T T> Vera iusticia compassionem habet, falsa dedignationem, |
|
quamuis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. |
|
Sed aliud est, quod agitur tipo superbiae, |
|
aliud, quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed |
|
non dedignantes. -@. 1.+ At contra hi, qui de falsa |
|
iusticia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla |
|
infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores |
|
esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Peccantes mansuetudine prouocentur, non austeritate |
|
abiciantur. |
|
<T I> Item Ieronimus in Ieremia. |
|
<T T> Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos |
|
tangere, nolite nobis communicare. Talis loquela |
|
non illuminat cecum, non sanat egrotum, non curat infirmum, |
|
sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem |
|
mittit. Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum |
|
infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis |
|
leuamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere, |
|
quam per austeritatem in foueam perditionis nutantes propellere. |
|
Unde doctor gentium: "Factus sum," inquit, |
|
"infirmus infirmis." |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> In populum ira Dei deseuit, cum predicator |
|
delinquentes palpat, non corripit. |
|
<T I> Idem. |
|
<T T> Sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno |
|
peccante ira super omnem populum uenit. Hoc quomodo |
|
accidit? quando sacerdotes, qui populo presunt, |
|
erga delinquentes beniuoli uideri uolunt, et uerentes |
|
peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis |
|
seueritatis inmemores nolunt complere quod scriptum |
|
est: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri |
|
metum habeant," et iterum: "Auferte malum de |
|
uobis ipsis." Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum |
|
dicentem: "Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum |
|
carnis, ut spiritus saluus fiat." Neque illud euangelicum |
|
inplere student, ut si uiderint peccantem, primo |
|
secrete conueniant, post etiam duobus uel tribus testibus; |
|
quod si contempserit, et post ecclesiae correptionem |
|
non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum uelud |
|
gentilem habeant ac publicanum; et dum uni parcunt, |
|
uniuersae ecclesiae moliuntur interitum. Que ista bonitas, |
|
que ista misericordia est, uni parcere, et omnes in discrimen |
|
adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus. |
|
Sicut ex una oue morbida uniuersus grex inficitur, sic |
|
<S 167><L 1> -167+ |
|
etiam uno uel fornicante uel aliud quodcunque scelus |
|
committente plebs uniuersa polluitur. |
|
<T P> -Gratian.+ Hinc etiam alibi dicitur: "Rectorem subditis |
|
pietas matrem, disciplina uero patrem exhibeat." |
|
-IV. Pars.+ Percussor quoque dicitur, qui sermone inutili |
|
infirmorum conscientiam uulnerat. |
|
Unde Anacletus Papa: -[epist. II. ad Episcopos Italiae]+ |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Qui sermone incauto conscientiam percutit |
|
infirmorum, percussor uocatur. |
|
<T T> Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili |
|
conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere uos et omnes |
|
fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est, fidelem |
|
sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sacra, |
|
et contradicentes redarguere, et recte uiuentes atque rectam |
|
fidem tenentes consolidare. |
|
<1 D><S 167><L 16> |
|
<2 46> -DISTINCTIO XLVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Sequitur: "Non litigiosum." Nichil est enim |
|
impudentius arrogancia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem |
|
putant, et parati ad lites in subiectos tumide intonant, quod |
|
ex arrogancia superbiae prouenire manifestum est. |
|
Unde Gregorius scribit in Moralibus, libro XXIII. parte 5. capitulo 12.: |
|
-[c. 13. @. 23. et 24. ad c. 33. Iob.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent. |
|
<T T> Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter |
|
nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recte |
|
ministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur, |
|
quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis |
|
culmine residere, eosque, quos docent, ut longe |
|
infra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo, |
|
sed uix dominando dignantur loqui. Recte autem |
|
his per Prophetam Dominus dicit: "Vos autem cum austeritate |
|
inperabatis eis et cum potentia." Cum austeritate |
|
enim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquille |
|
corrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominando |
|
festinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hoc |
|
elationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentius |
|
suorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur. |
|
Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quem |
|
in cordibus audientium sacris sermonibus insectatur. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ecce, quare litigiosi prohibentur in |
|
episcopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi |
|
namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant, |
|
uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel inter |
|
fratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant; |
|
que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur. |
|
<S 168><L 1> -168+ |
|
Unde Gregorius scribit in Moralibus, in libro XVIII. parte 4. capitulo 3.: |
|
-[ad cap. 27. Iob.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De his, qui peccantibus adulantur. |
|
<T T> Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus |
|
efferunt, augent que increpare debuerunt. Hinc enim |
|
per Prophetam dicitur: "Vae qui consuunt puluillos sub |
|
omni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae |
|
etatis." Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical sub |
|
capite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis |
|
ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruical |
|
sub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa |
|
debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. -@. 1.+ Hinc |
|
rursum scriptum est: "Ipse edificabat parietem, illi autem |
|
liniebant eum." Parietis quippe nomine peccati duricia |
|
designatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam |
|
obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt, |
|
qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerse |
|
agentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant. |
|
-@. 2.+ Sed sanctus uir sicut mala de bonis non estimat, ita |
|
iudicare bona de malis recusat, dicens: "Absit a me, ut |
|
iustos uos iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia |
|
mea." |
|
<T P> Hinc etiam in Concilio Cartaginensi IV. -[c. 56.]+ legitur: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Adulator uel proditor clericus ab offitio degradetur. |
|
<T T> Clericus, qui adulationibus et prodicionibus uacare |
|
deprehenditur, degradetur ab offitio. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Excommunicentur ab episcopo, qui fratribus non |
|
probanda obiciunt. |
|
<T I> Item. -[ex eodem Concilio, c. 55.]+ |
|
<T T> Accusatores fratrum episcopus excommunicet, |
|
et si emendauerint uicium, recipiat eos ad communionem, |
|
non ad clerum. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Remoueatur ab offitio clericus maledicus; scurra |
|
fratrum a profectibus inuidens non promoueatur. |
|
<T I> Item ex eodem. -[Concilio, c. 57.]+ |
|
<T T> Clericus maledicus (maxime in sacerdotibus) cogatur |
|
ad postulandam ueniam. Si noluerit, degradetur, nec |
|
umquam ad offitium absque satisfactione reuocetur. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item. -[ex eodem Concilio, c. 60.]+ |
|
<T T> Clericum scurrilem et uerbis turpibus ioculatorem ab |
|
offitio retrahendum. |
|
<4 7> -C. VII.+ |
|
<T I> Item. -[ex eodem c. 54.]+ |
|
<T T> Clericus inuidens fratrum profectibus, donec in uicio |
|
est, non promoueatur. |
|
<S 169><L 1> -169+ |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non sunt ordinandi, qui sedicionibus uacant. |
|
<T I> Item. -[ex eodem, c. 67.]+ |
|
<T T> Sedicionarios statuimus numquam ordinandos clericos, |
|
sicut nec usurarios, uel iniuriarum suarum ultores. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Usuras exigere clericis minime licet. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 5.]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ Non licet fenerari ministris altaris, uel in |
|
sacerdotali ordine constitutis uel usuras, uel lucra, que |
|
sescupla dicuntur, accipere. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Nec suo nomine, nec alieno clericus fenerator existat. |
|
<T I> Item Leo Papa. -[Episcopis per Campaniam, |
|
epist. I. c. 4.]+ |
|
<T T> Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum |
|
exercere fenus attemptet. Indecens enim est crimen |
|
suum commodis alienis inpendere et exercere. Fenus |
|
autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod |
|
hic misericorditer tribuimus, a Domino, (qui multipliciter |
|
et in perpetuum mansura tribuit), recipere ualeamus. |
|
<1 D><S 169><L 19> |
|
<2 47> -DISTINCTIO XLVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> -I. Pars.+ Quod autem in fine huius capituli usurarii ordinari |
|
prohibentur, inde est, quia usuram exercentes cupiditati |
|
deseruire probantur; cupidi autem ab Apostolo ordinari prohibentur, |
|
quia tales facile a iusto deuiarent. |
|
Unde in canonibus Apostolorum -[c. 44.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Diaconus, presbiter et episcopus exigens usuras, |
|
nisi desierit, deponatur. |
|
<T T> Episcopus aut presbiter aut diaconus usuras a debitoribus |
|
exigens, aut desinat, aut certe deponatur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Usuras exigens siue clericus, siue regulae subiectus, |
|
deiciatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Niceno. -[c.]+ 17. |
|
<T T> Quoniam multi sub regula constituti auaritiam et turpia |
|
lucra sectantur, oblitique diuinae scripturae, dicentis: |
|
"Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," mutuum |
|
dantes centesimas exigunt: iuste censuit sancta et magna |
|
sinodus, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem |
|
usuras accipiens, aut aliquam adinuentionem uel |
|
quolibet modo negotia transigens, aut emiolia, id est |
|
<S 170><L 1> -170+ |
|
sescupla exigens uel aliquid tale prorsus excogitans |
|
turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat |
|
a regula. |
|
<T P> Hinc etiam Gregorius in libro XIX. Moralium, parte IV. |
|
capitulo 35. de dilectoribus seculi scribit, dicens: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Temporalibus lucris deseruientes Deo nequaquam |
|
militare probantur. |
|
<T T> Omnes huius seculi dilectores in terrenis rebus fortes |
|
sunt, in celestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque |
|
ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua nec |
|
parum quidem in labore subsistunt; pro terrenis lucris quaslibet |
|
iniurias tollerant, et pro celesti mercede uel tenuissimi |
|
uerbi ferre contumelias recusant; terreno iudici toto etiam |
|
die assistere fortes sunt, in oratione uero coram Domino uel |
|
unius horae momento lassantur; sepe nuditatem, deiectionem, |
|
famem pro acquirendis diuitiis atque honoribus tollerant, |
|
et earum rerum se per abstinentiam cruciant, ad quas |
|
adipiscendas festinant; superna autem laboriose querere |
|
tanto magis dissimulant, quanto ea tardius putant retribui. |
|
-@. 1.+ Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum |
|
uasti sunt, sursum augusti, quia fortes in inferiora |
|
subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate |
|
palmarum designatur proficiens uita iustorum, qui nequaquam |
|
sunt in terrenis desideriis fortes et in celestibus |
|
debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, |
|
quam seculo fuisse meminerint. -@. 2.+ Nam cum |
|
quibusdam per predicatorem nostrum dicitur; "Humanum |
|
dico propter infirmitatem carnis uestrae. Sicut enim exhibuistis |
|
membra uestra seruire inmundiciae et iniquitati ad |
|
iniquitatem, ita nunc, exhibete membra uestra seruire iusticiae |
|
in sanctificationem," eorum proculdubio infirmitati |
|
condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam |
|
amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum |
|
operum, quales fuistis dudum in actione uiciorum, ne |
|
debiliores uos habeat sancta libertas aeris, quos in carne |
|
ualidos habuit usus terrenae uoluptatis. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Ad sacros ordines usurarii promoueri non debent. |
|
<T I> Item Gregorius ciuibus Neapolim. -[lib. VIII. epist. 40.]+ |
|
<T T> De Petro insuper ad nos peruenisse cognoscite, quia |
|
solidos dederit ad usuras. Quod uos oportet cum |
|
omni subtilitate perquirere, et si ita constiterit, alium |
|
eligite, et ab huiusmodi persona uos suspendite sine mora. |
|
Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus inponimus. |
|
Si uero subtili habita inquisitione hoc falsum esse |
|
putaueritis, (quia persona eius nobis ignota est, et utrum |
|
<S 171><L 1> -171+ |
|
ita sit de simplicitate, quod ad nos perlatum est, ignoramus) |
|
cum decreto a uobis facto ad nos eum uenire necesse |
|
est ut uitam moresque ipsius sollicitius requirentes |
|
sensum quoque pariter agnoscamus, ut, si huic iudicio |
|
aptus extiterit, uestra in eum (adiuuante Domino) desideria |
|
conpleamus. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Degradetur clericus, qui usuras accipere detegitur. |
|
<T I> Item ex Concilio Elibertano. -[c. 20.]+ |
|
<T T> Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit |
|
degradari et abstinere. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Nec implicari errore, nec cupiditate sacerdotem |
|
uiolari oportet. |
|
<T I> Item Leo Episcopus. -[Anatolio Episcopo Constantinopol., |
|
epist. LI.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Virum catholicum et precipue Domini sacerdotem |
|
sicut nullo errore inplicari, ita nulla oportet |
|
cupiditate uiolari, dicente sancta scriptura: "Post concupiscentias |
|
tuas non eas." Mens etiam potentiae auida |
|
nec abstinere nouit uetitis, nec gaudere concessis, nec |
|
pietati adhibere consensum. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Qui cupiditatem a se non abscidit, bonorum |
|
auctori inherere non ualet. |
|
<T I> Item Gregorius. -[I. VII. epist. 100.]+ |
|
<T T> Bonorum auctori inherere aliter non ualemus, nisi |
|
cupiditatem a nobis (que omnium malorum radix est) |
|
abscidamus. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Auarus omnium bona inuadit, quorum |
|
necessitatibus subuenire ualet. |
|
<T I> Item Ambrosius -[Serm. LXXXI.]+ de eo, quod scriptum est |
|
in euangelio: "Hominis cuiusdam diuitis fructus |
|
uberes agere attulit". |
|
<T T> Sicut hi, qui per insaniam mente translati sunt, non |
|
iam res ipsas, sed passionis suae fantasias uident, ita etiam |
|
mens auari semel uinculis cupiditatis astricta semper aurum, |
|
semper argentum uidet, semper redditus computat, |
|
gratius aurum intuetur quam solem; ipsa eius oratio et |
|
supplicatio ad Dominum aurum querit. <T I> Et post pauca: <T T> |
|
-@. 1.+ Interdum etiam usurae arte nequissima ex ipso auro |
|
aurum nascitur. Sed nec sacietas unquam, nec finis |
|
aderit cupiditati. <T I> Et infra: <T T> -@. 2.+ Sed ait: quid iniustum |
|
est, si cum aliena non inuadam, propria diligentius |
|
seruo? O inpudens dictu! Propria dicis? que? ex quibus |
|
reconditis in hunc mundum detulisti? Quando in hanc |
|
ingressus es lucem, quando de uentre matris existi, quibus |
|
queso facultatibus quibusque subsidiis stipatus ingressus es? |
|
<T I> Et post pauca: <T T> -@. 3.+ Proprium nemo dicat, quod est commune |
|
plus quam sufficeret sumptum et uiolenter |
|
obtentum est. <T I> Et infra: <T T> -@. 4.+ Numquid iniquus est Deus, |
|
ut nobis non equaliter distribuat uitae subsidia, ut tu quidem |
|
esses affluens et habundans, aliis uero deesset et |
|
<S 172><L 1> -172+ |
|
egerent? an idcirco magis, quia et tibi uoluit benignitatis |
|
suae experimenta conferre, et alium per uirtutem patientiae |
|
coronare? Tu uero susceptis muneribus Dei, et in sinum |
|
tuum redactis, nichil te putas agere iniquum, si tam multorum |
|
uitae subsidia solus obtineas? Quis enim tam iniustus |
|
tam auarus, quam qui multorum alimenta suum |
|
non usum, sed habundantiam et delicias facit? Neque enim |
|
minus est criminis habenti tollere, quam, cum possis et |
|
habundas, indigentibus denegare. Esurientium panis est, |
|
quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis; |
|
miserorum redemptio est et absolutio pecunia, quam |
|
tu in terra defodis. Tantorum te ergo scias inuadere |
|
bona, quantis possis prestare quod uelis. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Necesse est etiam, ut ille, qui |
|
ordinandus est, "suae domui sit bene prepositus," id est, si in |
|
laicali habitu uxorem habuerit uel filios, a uiciis ad uirtutum |
|
studia et uerbo et exemplo prouocet, ut quod postea precepturus |
|
est populis, prius exigat a domesticis. Unde Apostolus Ephesiis |
|
scribit, ut uxores suas sicut sua corpora diligant, et filios suos |
|
non ad iracundiam prouocent, sed enutriant illos in omni disciplina |
|
et correctione Domini. Unde cum ad Timotheum scribens, |
|
dixisset: "suae domui bene prepositum," statim subiunxit: |
|
"habentem sibi subditos filios in omni castitate, non in accusatione |
|
luxuriae." Non enim talium cohabitator frontem habet |
|
alios redarguendi. Unde de B. Iob legitur, quod pro filiis |
|
suis cotidiana Deo offerrebat sacrificia, offerrens olocausta per |
|
singulos, quos tanta karitatis perfectione in unum constrinxit, ut |
|
quisque eorum in suo die conuiuium fratribus pararet, et |
|
ad epulandum secum tres sorores suas pariter inuitaret. Quod |
|
quia Heli facere dissimulauit, ac falsa pietate superatus filios |
|
delinquentes ferire noluit, (sicut in libro Regum legitur) apud |
|
districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli dampnatione |
|
percussit, unde ei diuina uoce dicitur: "Honorasti filios tuos |
|
plus, quam me." Hinc etiam Dauid erga filios bonitatem, |
|
non disciplinae seueritatem exercens, eorum iuuentutem experimento |
|
didicit perniciosam, quorum puericiam uaga licentia |
|
permisit esse uoluptuosam. Unus quippe eorum sororem suam |
|
stupro corrumpens, a fratre eius, Absalone uidelicet, inter |
|
epulas, quas fratribus suis fraudulenter parauerat, obtruncatus |
|
est. Absalon uero, postquam ueniam a patre obtinuit, regno |
|
illum expulit; ad concubinas eius ingressus est; demum per |
|
inuia deserti patrem persequens, quercui inhesit, atque ita |
|
suspensus interiit. Hinc etiam Paulus ad Timotheum scribit, |
|
dicens: "Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, |
|
fidem negauit et est infideli deterior." Iure ergo, qui domui suae |
|
preesse nescit in episcopum ordinari prohibetur, quia qui in re |
|
minima, et de qua sibi familiarior debet cura inesse, fidelis |
|
non est, quomodo in ecclesia Dei (ubi tot sunt et alieni) sollicitam |
|
diligentiam exhibebit? Unde Ieronimus: "Non enim |
|
iustus polluitur ex uiciis filiorum, sed libertas ab Apostolo |
|
ecclesiae principi reseruatur, ut talis fiat, qui non timeat propter |
|
uicia liberorum extraneos reprehendere." |
|
-IV. Pars.+ <T T> -@. 1.+ Quod tunc fiet, si non erit quod sibi inputetur. |
|
Cum enim gressus hominis a Domino dirigantur nec |
|
sint in homine uiae eius, corripere quidem potest, corrigere |
|
<S 173><L 1> -173+ |
|
autem non ualet; pulsare potest, non aperire, manus conprimere, |
|
non animum mutare. |
|
Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam: |
|
-[epist. CXXXVII.]+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Bonorum disciplina omnium mores inmutare |
|
non ualet. |
|
<T T> Quantumlibet uigilet disciplina domus meae, homo |
|
sum et inter homines uiuo; nec mihi arrogare audeo, ut |
|
domus mea melior sit quam archa Noe, ubi tamen inter |
|
octo homines unus reprobus inuentus est, aut melior sit |
|
quam domus Abrahae, ubi dictum est: "Eice ancillam et |
|
filium eius," aut melior sit quam domus Ysaac, cui de |
|
duobus geminis dictum est: "Iacob dilexi, Esau autem |
|
odio habui." -@. 1.+ Simpliciter autem fateor karitati |
|
uestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super |
|
animam meam, ex quo Deo seruire cepi, quoniam difficile |
|
sum expertus meliores quam qui in monasteriis |
|
profecerunt ita non sum expertus peiores quam qui in |
|
monasteriis defecerunt. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Conuicia perditorum a uia rectitudinis nos mouere |
|
non debent. |
|
<T I> Item Cipriano Cornelius Papa. |
|
<T T> Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater, |
|
dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia |
|
pereat; si autem quis ultro et crimine suo perierit, et penitenciam |
|
agere atque ad ecclesiam redire noluerit, nos in |
|
iudicii die inculpatos futuros credimus, qui eorum consulimus |
|
sanitati; illos solos in penis remansuros, qui noluerint |
|
consilii nostri salubritate sanari. Nec mouere nos |
|
debent conuicia perditorum, quo minus a uia recta, et a certa |
|
regula non recedamus, quam et Apostolus instruit, |
|
dicens: "Si hominibus placerem, Christi seruus non |
|
essem." |
|
<1 D><S 173><L 34> |
|
<2 48> -DISTINCTIO XLVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> -I. Pars.+ Prohibentur etiam "neophiti" in episcopos ordinari, |
|
ut qui heri erat catecuminus, hodie non fiat episcopus, qui |
|
heri erat in teatro, hodie non sedeat in ecclesia, qui uespere erat |
|
<S 174><L 1> -174+ |
|
in circo, hodie non ministret altario, qui dudum fuerat fautor |
|
istrionum, hodie non sit consecrator uirginum. Causa autem |
|
huius prohibitionis est secundum Apostolum, ne elatus in superbiam |
|
tamquam religio Christiana plurimum eo egeret, incidat in |
|
ruinam diaboli. Momentaneus namque sacerdos nescit humilitatem, |
|
modos personarum uel se contempnere; non ieiunauit, |
|
non fleuit non se correxit non pauperibus erogauit. In arrogantiam |
|
(que est ruina diaboli) incidunt, qui puncto horae necdum |
|
discipuli fiunt magistri, et sicut Innocentius ait, "miserum est, |
|
eum fieri magistrum, qui necdum didicit esse discipulus." |
|
Unde de eisdem in Niceno Concilio -[c. 2.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Neophitus in episcopum non est ordinandus. |
|
<T T> Quoniam multa siue per necessitatem, siue ex quacumque |
|
causa, contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex |
|
uita gentili nuper adhuc cathecumini uel instructi statim |
|
ad spirituale baptisma uenissent, et continuo, cum baptizati |
|
sunt etiam ad episcopatum uel presbiterium prouecti |
|
sunt: recte igitur uisum est, de cetero nil tale |
|
fieri. Nam et tempore opus est, ut sit catecuminus, |
|
et post baptismum multa probatione indiget. Euidens namque |
|
est preceptum apostolicum, dicens: "Non neophitum, |
|
ne forte elatus in superbiam in iudicium incidat et in |
|
laqueum diaboli." Si uero precedente tempore mortale |
|
aliquod peccatum admiserit, et conuictus duobus uel |
|
tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui huiusmodi est. |
|
Si quis uero preter hec fecerit, tanquam contraria |
|
statuti sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur |
|
de statu sui cleri. |
|
<T P> -Gratian.+ Neophiti uero hodie appellantur ad propositum sacrae |
|
religionis nouiter accedentes. |
|
Unde B. Gregorius scribit, -[lib. VII. epist. 110.]+ dicens: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Qui dicantur neophiti. |
|
<T T> Sicut neophitus dicebatur, qui in initio sanctae |
|
fidei erat erudicione plantatus, sic modo neophitus habendus |
|
est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos |
|
sacros ordines irrepserit. -@. 1.+ Ordinate ergo ad |
|
ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad |
|
summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta querit |
|
ascensum. Scimus autem, quod edificati parietes non |
|
prius tignorum pondus accipiant, nisi a nouitatis |
|
suae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur, |
|
accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant. |
|
<S 175><L 1> -175+ |
|
<1 D><S 175><L 1> |
|
<2 49> -DISTINCTIO XLIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Ecce a quibus uiciis debeant esse immunes qui in episcopum |
|
sunt ordinandi. Qui enim intercessores pro populo ad Deum |
|
parantur necesse est ut eius gratiam bene uiuendo mereantur. Ut |
|
enim ait Gregorius in Pastorali. -@. 1.+ "Sollicite formidandum |
|
est, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse |
|
ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus quia |
|
is, qui displicet, cum ad intercedendum mittitur, irati animus ad |
|
deteriora prouocatur. Qui ergo desideriis terrenis astringitur, |
|
caueat, ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur |
|
gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo se |
|
quisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si adhuc |
|
in se uicium dampnabiliter regnat; nec is, quem crimen deprauat |
|
proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum." |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Qui uiciis maculatus est sacrificium Deo offerre |
|
non debet. |
|
<T T> Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur in |
|
Leuitico: "Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per |
|
familias, qui habuerit maculam, non offerat panem |
|
Deo suo, nec accedat ad ministerium eius." Ubi et |
|
repente subiungitur; "Si cecus fuerit, si claudus, si uel |
|
paruo uel grandi uel torto naso, si fracto pede, si mancus, |
|
si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, |
|
si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel ponderosus." |
|
-@. 1.+ Cecus quippe est, qui supernae lumen contemplationis |
|
ignorat, qui presentis uitae tenebris pressus, dum |
|
lucem uenturam nequaquam diligendo conspicit, quo gressus |
|
operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante |
|
Anna dicitur in libro Regum: "Pedes sanctorum suorum |
|
seruabit, et impii in tenebris conticescent." -@. 2.+ Claudus |
|
uero est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per |
|
infirmitatem mentis uitae uiam perfecte non ualet tenere |
|
quam uidet; quia uidelicet quis ad uirtutis statum dum |
|
fluxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur, |
|
illuc gressus operis efficaciter non sequitur. Hinc |
|
etenim Paulus dicit ad Ebreos: "Remissas manus et |
|
dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus |
|
uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur". |
|
-@. 3.+ Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram |
|
discretionis idoneus non est. Naso quippe odores |
|
fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio |
|
exprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus. |
|
Unde et in laude sponsae dicitur in canticis canticorum: |
|
"Nasus tuus sicut turris, que est in Libano," quia nimirum |
|
sancta ecclesia que ex causis singulis temptamenta prodeant |
|
per discretionem conspicit, et uentura uiciorum bella ex alto |
|
deprehendit. Sed sunt nonnulli, qui, dum estimari hebetes |
|
nolunt, sepe se in quibusdam inquisitionibus plus |
|
quam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur. |
|
Unde hic quoque subditur: "uel grandi uel torto naso." |
|
Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas |
|
inmoderata, que, dum plus quam decet excreuerit, actionis |
|
<S 176><L 1> -176+ |
|
suae rectitudinem ipsa confundit. -@. 4.+ Fracto autem pede |
|
uel manu est, qui uiam Domini pergere omnino non |
|
ualet, atque a bonis actibus funditus exors uacat, quatenus |
|
hec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his |
|
omnimodo alienus existat. -@. 5.+ Gibbus uero est, quem |
|
terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam ad |
|
superna respiciat, sed solis his, que in infimis calcantur, |
|
intendat, quid et si quando aliquid ex bono patriae celestis |
|
audierit ad hoc, nimirum peruersae consuetudinis pondere |
|
pregrauatus, cordis faciem non attollit, qui cogitationis |
|
statum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudinis |
|
curuum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit in |
|
Psalmo XXXVII.: "Incuruatus sum et humiliatus sum |
|
usquequaque." Quorum culpam quoque per semetipsam |
|
ueritas reprobans ait in Luca: "Semen autem, quod in |
|
spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus |
|
et diuiciis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur, |
|
et non referunt fructum." -@. 6.+ Lippus uero est, cuius |
|
quidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sed |
|
tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe |
|
oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluenti infirmantes |
|
palpebrae grossescunt, quorum quia infusione |
|
crebra atteritur, etiam acies pupillae uitiatur. Et sunt |
|
nonnulli, quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, qui |
|
uidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu |
|
prauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum |
|
natura exacuit, sed conuersationis prauitas confundit, |
|
cui bene per Angelum dicitur in Apocalypsi: "Colirio |
|
inunge oculos tuos, ut uideas." Colirio quippe oculos ut |
|
uideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminis |
|
claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis |
|
adiuuamus. -@. 7.+ Albuginem uero habet in oculo, qui |
|
ueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiae |
|
seu iusticiae cecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet, |
|
albuginem, tollerans nichil uidet, quia uidelicet sensus humanae |
|
cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, |
|
cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem |
|
sibi iusticiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae |
|
cognitionis excludit, et eo claritatem ueri luminis nequaquam |
|
penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de |
|
quibusdam dicitur ad Romanos: "Dicentes enim se |
|
esse sapientes, stulti facti sunt." -@. 8.+ Iugem uero habet |
|
scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In |
|
scabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur, per quam |
|
recte luxuria designatur, quia si cordis temptatio usque ad |
|
operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutis |
|
scabiem prorumpit, et foris iam corpus sauciat, quia dum in |
|
cogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. |
|
Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat |
|
abstergere, cum dicebat ad Corinthios: "Temptatio non |
|
apprehendat uos, nisi humana," ac si aperte diceret: |
|
Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, demoniacum |
|
uero est temptationis certamine et operatione |
|
superari. -@. 9.+ Impetiginem quoque habet in corpore |
|
quisquis auaricia uastatur in mente, que si in paruis non |
|
compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Inpetigo |
|
<S 177><L 1> -177+ |
|
quippe sine dolore corpus occupat et absque occupati tedio |
|
excrescens membrorum decorem fedat, quia et auaritia |
|
capti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda |
|
queque cogitationi obicit, ad inimicicias accendit, |
|
et dolorem in uulnere non facit, quia estuanti animo ex culpa |
|
habundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, |
|
quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulcritudo deprauatur, |
|
et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersa |
|
animum subplantat, Paulo adtestante, qui ait ad Timotheum: |
|
"Radix omnium malorum est cupiditas." -@. 10.+ |
|
Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere, |
|
sed tamen ab hac cogitacione continua sine moderamine |
|
grauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus |
|
nefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine |
|
ullo repugnationis stimulo delectatur. Vicium quippe |
|
est ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, que |
|
profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus |
|
ergo est, qui totis cogitacionibus ad lasciuiam defluens, pondus |
|
turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua non |
|
exerceat opera, ab his tamen non eleuatur mente, |
|
nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quia |
|
grauat hunc in abditis pondus turpe. -@. 11.+ Quisquis |
|
ergo quolibet horum uitio subigitur, panes Domino |
|
offerre prohibetur, ne profecto aliena delicta ualeat |
|
diluere is, quem adhuc propria deuastant. -@. 12.+ Quia |
|
igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter |
|
ueniat, atque indignus hoc qualiter pertimescat, ostendimus, |
|
nunc is, qui ad illud digne peruenerit, in eo qualiter |
|
uiuere debeat, demonstremus. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Indoctus, terrena lucra quaerens, uitiosus ordinari |
|
non debet. |
|
<T I> Item Ieronimus super Malachiam. -[ad c. 1. u. 7. 8.]+ |
|
<T T> Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad |
|
se, panem pollutum offerunt, qui ad altare indigne accedunt, |
|
quique dato munere sacerdotium presumunt. Panem quoque |
|
polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispertit, |
|
et qui honorat potentem et despicit pauperem. <T I> Et |
|
infra: <T T> -@. 1.+ "Si offeratis cecum ad immolandum, nonne |
|
malum est?" etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur |
|
de uictimis. Cecum animal offert, qui ordinat indoctum |
|
in loco docti, magistrumque facit, qui uix discipulus |
|
esse poterat. Claudum offert, qui lucra terrena querentem |
|
locat, utpote pedem in diuersa ponentem, unum in |
|
diuinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud de |
|
libro Regum: "Usquequo claudicas in duas partes?" |
|
Languidum offert, qui uitiosum pro religioso habet, quique |
|
tardum et pigrum probat pacientem, dicens illum negligentiae |
|
redarguendum. Indignum est enim dare Deo |
|
quod dedignatur homo. |
|
<S 178><L 1> -178+ |
|
<1 D><S 178><L 1> |
|
<2 50> -DISTINCTIO L.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Ex premissis auctoritatibus liquido demonstratum |
|
est, quod uariis criminibus irretiti in sacerdotes ordinari |
|
non possunt. Nunc autem de hisdem queritur, utrum post |
|
actam penitenciam, uel in propriis ordinibus remanere, aut ad |
|
maiores gradus conscendere ualeant? Multorum auctoritatibus |
|
deiciuntur uariis criminibus irretiti a propriis ordinibus, et ab |
|
accessu maiorum prohibentur. |
|
Unde Gregorius ait Constantino Mediolanensi |
|
Episcopo: -[lib. IV. epist. 17.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Lapsi in suum ordinem reparari non possunt. |
|
<T T> Si lapsis ad suum ordinem reuertendi licentia conceditur |
|
uigor canonicae proculdubio frangitur disciplinae, |
|
dum pro reuersionis spe prauae actionis desideria quis |
|
concipere non formidat. <T I> Et post pauca: <T T> -@. 1.+ Illud pre |
|
omnibus studete, ut lapsos in sacro ordine nullius |
|
uobis supplicatio aliquo modo reuocare studeat, ne huiusmodi |
|
non statuta, sed temporaliter dilata credatur esse |
|
uindicta. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Qui post ordinationem labitur, depositus permanebit. |
|
<T I> Item Martinus Papa. -[I.]+ Amando Episcopo. |
|
<T T> Qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit |
|
deinceps iam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii |
|
poterit adipisci. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Presbiter post lapsum nulla ratione in sacro ordine |
|
reparari ualet. |
|
<T I> Item Gregorius Papa Sabino Episcopo. -[lib. VII. |
|
epist. 25.]+ |
|
<T T> Presbiterum, de quo nos fraternitas tua latoris presentium |
|
legatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post |
|
lapsum aut permanere, aut reuocari posse cognoscat. |
|
Circa quem tamen mitius agendum est, quia commissum |
|
facinus facili dicitur professione confessus. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Post peractum homicidium sacerdotale offitium |
|
amministrari non potest. |
|
<T I> Item Iohannes VIII. Cenomantico Venetensi Episcopo. |
|
<T T> Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare |
|
et post perpetratum homicidium posse in sacerdotio |
|
ministrare, immo (quod est ineptius) nobis suadere |
|
uelle, ut ipsi tali presumptioni preberemus assensum. Quis |
|
enim tam demens tamque peruersi sensus tale quid existimaret |
|
uel post quantamcumque penitenciam concedendum, |
|
cum omni sit canonicae disciplinae contrarium? |
|
<S 179><L 1> -179+ |
|
Debet ergo sacerdotio priuatus lacrimarum fonte flagitium |
|
tam immane diluere, ut talibus saltem remediis curatus salutis |
|
possit inuenire suffragium. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Ad maiorem gradum prouehi non potest clericus, qui |
|
paganum occiderit. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa. |
|
<T T> Clericum, qui paganum occiderit, non oportet ad maiorem |
|
gradum prouehi, qui carere debet etiam acquisito, |
|
homicida enim est. Nam cum discreti sint milites seculi a |
|
militibus ecclesiae, non conuenit militem ecclesiae militare |
|
seculo, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit |
|
peruenire. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Qui se defendendo paganum occiderit, sacerdotali |
|
careat offitio. |
|
<T I> Idem Osbaldo Corepiscopo Quadrantino. |
|
<T T> De his clericis, pro quibus consuluistis, scilicet, qui se |
|
defendendo paganum occiderunt, si postea per penitenciam |
|
emendati ad pristinum possint gradum redire, aut ad |
|
altiorem ascendere, scito, nos nullam occasionem dare |
|
nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominum |
|
quolibet modo occidendi. Verum si contigerit, ut clericus |
|
sacerdotalis ordinis saltim paganum occiderit, multum |
|
sibi consulit, si ab offitio sacerdotali recesserit; satiusque |
|
illi est in hac uita Domino sub inferiori habitu inreprehensibiliter |
|
famulari, quam alta indebite appetendo in profundum |
|
dampnabiliter dimergi. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen |
|
committens cadat ab offitio. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. |
|
<T T> Si episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen |
|
commiserit, aut cartam falsauerit, aut falsum testimonium |
|
dixerit, ab offitii honore depositus in monasterio detrudatur |
|
et ibi quamdiu uixerit laicam tantummodo communionem |
|
accipiat. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Qui homicidii facto aut precepto, aut consilio post |
|
baptismum conscius fuerit, clericus non ordinetur. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 26.]+ |
|
<T T> Si quis uiduam aut ab alio relictam duxerit, non admittatur |
|
ad clerum. Quod si irrepserit, deiciatur. Similiter |
|
si homicidii aut facto, aut precepto, aut consilio, |
|
aut defensione post baptismum conscius fuerit et per |
|
<S 180><L 1> -180+ |
|
aliquam subreptionem ad clericatum uenerit, deiciatur, et in |
|
fine uitae suae communionem accipiat. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> De sacris ordinibus lapsi reparari non possunt. |
|
<T I> Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano. |
|
-[lib. III. epist. 26.]+ |
|
<T T> Peruenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos uel |
|
post penitenciam, uel ante penitenciam ad ministerii sui |
|
offitium reuocari; quod omnino prohibemus, et in hac re |
|
sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post |
|
acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum fuerit |
|
carnis, sacro ordine careat, et ad ministerium altaris |
|
non accedat. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Venantio Lunensi Episcopo. -[lib. IV. epist. 5.]+ |
|
<T T> Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas uestra discutiat |
|
id, quod ad nos de Saturnino expresbitero est perlatum. |
|
Peruenit namque ad nos, quia postquam de sacris |
|
ordinibus lapsus a sui sacerdotii ordine deiectus est, ad |
|
explendum ministerium presbiterii presumpsit accedere, |
|
et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita |
|
factum uestra fraternitas repererit, eum sacri corporis et |
|
sanguinis domini participatione priuatum in penitenciam |
|
redigat, ita ut usque ad diem ultimum in eadem excommunicatione |
|
permaneat et uiaticum tantummodo exitus |
|
sui tempore percipiat. Sin autem eum talem penitenciam |
|
agere fraternitas uestra cognouerit, ut ei iuste ad recipiendam |
|
inter laicos communionem etiam ante exitum |
|
debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate. |
|
<T I> Et infra: <T T> -@. 1.+ Preterea ad fraternitatis tuae consulta |
|
respondentes statuimus, diaconem et abbatem, quem de |
|
portu Veneris indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non |
|
debere uel posse aliquo modo reuocari. Quem quidem |
|
sacro ordine priuatum in penitenciam deputare te conuenit; |
|
cuius si postea actus conuersatioque meruerit, priorem |
|
inter alios monachos, ubi decreueris, standi locum |
|
obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, |
|
ab offitio suo irreuocabiliter depositi, inter laicos |
|
communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi |
|
diaconi alium, qui hoc offitium inplere debeat, ordinabis. |
|
Saturninum uero expresbiterum, ut numquam ad sacri |
|
ordinis ministerium presumat accedere, scriptis cauere decreuimus; |
|
sed eum in insula Gorgona atque Capraria |
|
sollicitudinem de monasteriis gerere, et in quo est statu |
|
sine cuiusquam aduersitate manere permisimus. |
|
<S 181><L 1> -181+ |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Loco lapsi alius ordinandus est. |
|
<T I> Idem. -[Mariniano Episcopo Rauennae, lib. VI. epist. 39.]+ |
|
<T T> Postquam quemquam criminaliter cadentem in |
|
locum, quo lapsus est, nulla permittit ratio reuocari, |
|
et ultra tres menses ecclesiam uacare pontifice statuta |
|
sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore |
|
dominicum gregem hostis (quod absit) antiquus insidiando |
|
dilaniet, fraternitas uestra deprecationi eorum consentire et |
|
in lapsi loco debet episcopum ordinare. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Qui post ordinationem in lapsum ceciderit, sacra |
|
misteria non debet tractare. |
|
<T I> Item Martinus Papa. -[I. in epistola ad Amandum.]+ |
|
<T T> Si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit, |
|
et preuaricationis peccato fuerit deprehensus obnoxius |
|
omnimodo prohibendum est, eum manibus lutulentis |
|
atque pollutis misteria nostrae salutis tractare. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Econtra exemplis et auctoritate |
|
probatur, post actam penitenciam proprios gradus licite |
|
posse administrare, et ad maiores conscendere. Maria enim, |
|
soror Aaron, postquam lepra percussa est, quia in Moysen murmurauerat, |
|
acta penitencia mundata est, et pristinam |
|
gratiam prophetandi recepit. Aaron post conflatum uitulum |
|
etiam in summum sacerdotem est consecratus. Dauid post |
|
adulterium et homicidium spiritum prophetiae recepit, et in |
|
proprio gradu permansit. Achab post mortem Nabuthae |
|
uiri sanctissimi per penitenciam humiliatus in regia sede remansit. |
|
Et, ut pretereamus multa exempla ueteris testamenti, |
|
Petrus negauit Christum, et tamen postea princeps apostolorum |
|
factus est; Paulus Stephanum lapidauit, et tamen a Deo |
|
in apostolum electus est. Multi quoque ab heresi ad unitatem |
|
catholicae fidei reuertentes in suis ordinibus recepti sunt, alii uero |
|
ad episcopalem etiam gradum sunt promoti, utpote Augustinus |
|
et alii quam plures. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Iohannes Crisostomus a duabus sinodis orthodoxorum |
|
episcoporum fuit diiudicatus, sed iterum fuit restitutus. |
|
Marcellus episcopus Ancirae Galatiae depositus fuit, sed |
|
postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius diiudicatus |
|
a sinodo ecclesiam suam postea recepit. Lucius |
|
episcopus Adrianopolites dampnatus a Papa Iulio recepit |
|
ecclesiam sui episcopatus. Cirillus episcopus Ierosolimitanus |
|
depositus fuit, postea reconciliatus est ecclesiae suae. |
|
<S 182><L 1> -182+ |
|
Simili modo Polichronium eiusdem ecclesiae Ierosolimitanae |
|
pontificem Sixtus Papa dampnauit et iterum ipse eum |
|
reconciliauit. Innocentius Papa Fotinum episcopum dampnauit, |
|
sed postea eum in proprium locum restituit ecclesiae |
|
suae. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum |
|
Gelasius Papa successor illius reconciliauit et ecclesiae |
|
suae restituit. Leontius, dum esset presbiter, depositus |
|
fuit, sed postea in Antiochia patriarcha extitit. Gregorius |
|
uero quartus Papa Theodosium, quem Eugenius eius antecessor |
|
presbiterii honore priuauerat, sanctae ecclesiae Signinae |
|
consecrauit episcopum. Ibas namque episcopus |
|
diiudicatus fuit, sed sancta sinodus canonica suam illi restituit |
|
ecclesiam. Rothadum uero episcopum sanctae Suessionensis |
|
ecclesiae, a sinodo, cui Carolus interfuit, |
|
condempnatum, et Sophronium Placentinum episcopum |
|
merito reprobatum, Nicolaus Papa ambos reconciliauit. -]+ <P 0> |
|
<T P> Preterea Calixtus Papa -[I.]+ de huiusmodi ita scribit: |
|
-[epist. II. ad Episcopos Galliarum]+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Clerici post lapsum in suis ordinibus |
|
reparari possunt. |
|
<T T> Ponderet unusquisque sermones suos, et quod sibi |
|
loqui non uult alteri non loquatur. Unde bene sacra |
|
scriptura ait: "Quod tibi non uis fieri, alteri ne facias". |
|
Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius, agamus, |
|
ne precipitemus consilia et opera nostra, neque |
|
ordinem corrumpamus. -@. 1.+ Sed si aliquis lapsus |
|
quo modo fuerit, portemus eum et fraterno corripiamus |
|
affectu, sicut ait B. Apostolus: "Si preoccupatus |
|
fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spirituales estis, instruite |
|
huiusmodi in spiritu lenitatis. Alter alterius onera |
|
portate, et sic adinplebitis legem Christi." -@. 2.+ Porro S. |
|
Dauid de mortiferis criminibus penitenciam egit, et tamen |
|
in honore permansit. -@. 3.+ B. quoque Petrus amarissimas |
|
lacrimas fudit, quando Dominum negasse penituit, sed tamen |
|
apostolus permansit. Et Dominus per Prophetam |
|
pollicetur, dicens: "Peccator in quacumque die conuersus |
|
fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum eius |
|
non recordabor amplius." Errant itaque, qui putant, |
|
sacerdotes post lapsum, si condignam egerint penitenciam, |
|
Domino non posse ministrare, et suis honoribus frui, |
|
si bonam uitam deinceps duxerint, et suum sacerdotium |
|
digne custodierint. Et ipsi, qui hoc putant, non solum |
|
errant, sed etiam traditas ecclesiae claues despicere |
|
uidentur, de quibus dicitur: "Quecunque solueritis in |
|
terra, erunt soluta et in celo." Alioquin hec sentencia aut |
|
<S 183><L 1> -183+ |
|
Domini non est, aut uera est. -@. 4.+ Nos uero indubitanter |
|
tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post |
|
dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus, |
|
testante Domino per Prophetam: "Numquid qui |
|
dormit, non adiciet, ut resurgat"? Et propheta Dauid |
|
penitenciam agens dixit: "Redde mihi leticiam salutaris tui, |
|
et spiritu principali confirma me." Ipse namque post penitenciam |
|
et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans |
|
exemplum doctoribus sanctae ecclesiae, si lapsi fuerint et |
|
condignam penitenciam Deo gesserint, utrumque facere |
|
posse. Docuit enim, quando dixit; "Docebo iniquos uias |
|
tuas, et inpii ad te conuertentur." Sacrificium Deo |
|
obtulit pro se, dum dicebat: "Sacrificium Deo spiritus |
|
contribulatus". Videns enim Propheta scelera sua |
|
mundata per penitenciam, non dubitauit predicando et Domino |
|
libando curare aliena. -@. 5.+ Mutatur ergo |
|
homo a peccato et gratia Dei resurgit a lapsu et in |
|
pristino manet offitio iuxta predictas auctoritates. Videat, |
|
ne amplius iaceat, sed euangelica sentencia in eo |
|
maneat que ait: "Vade et amplius noli peccare." Unde |
|
ait Apostolus: "Non ergo regnet peccatum in uestro |
|
mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius". |
|
-@. 6.+ Sentenciam, que misericordiam uetat, non solum |
|
tenere, fratres, sed etiam audire refugite, quia potior |
|
est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> In pristinum gradum post penitenciam sacerdotes |
|
reuocari possunt. |
|
<T I> Item Ieronimus. -[ad cap. 3. Malachiae.]+ |
|
<T T> "Et purgabit filios Leui; tempus est enim, ut iudicium |
|
incipiat a domo Dei," et alibi scribitur: "A sanctis |
|
meis incipite." In filiis autem Leui omnem sacerdotalem |
|
intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi |
|
sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, |
|
quid est de ceteris dicendum? Qui cum emundati |
|
fuerint et colati, tunc offerent Domino iusta sacrificia |
|
et placebit sacrificium eorum Domino, quod offerunt |
|
<S 184><L 1> -184+ |
|
pro Iuda et Ierusalem, (hoc est pro his, qui Dominum |
|
confitentur et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies seculi |
|
et sicut anni antiqui), ut quomodo in principio placuerunt |
|
Deo, sic post peccatum et penitenciam placere incipiant, |
|
cum omni fuerint peccatorum sorde purgati. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Lapsi reparari possunt. |
|
<T I> Item Gregorius Secundino. -[lib. VII. epist. 53]+ |
|
<T T> Tua sanctitas requisiuit, ut tibi de sacerdotali |
|
offitio post lapsum resurgendi auctoritatem scriberemus, |
|
dum dicis de hoc canonum diuersorum te |
|
legisse diuersas sentencias, alias resurgendi, alias |
|
nequaquam: ideo nos generaliter a Nicena |
|
sinodo incipientes, cum reliquis quatuor ueneramur, |
|
quia in cunctis sentenciis unanimiter concordant. |
|
Nos uero precedentes Patres sequimur |
|
quia (auctore Deo) a sacra doctrina illorum non |
|
discordamus. A capite itaque incipientes usque in |
|
quartum altaris ministerium, hanc formam seruandam |
|
cognouimus, ut sicut minorem maior precedit honore, |
|
ita et crimine, et quem maior sequitur culpa, maiori |
|
inplicetur uindicta et post penitencia credatur esse |
|
fructuosa. -@. 1.+ Quid enim prodest triticum seminare, et |
|
fructum illius non colligere? aut domum construere, |
|
et non illic habitare? Post dignam itaque satisfactionem |
|
credimus posse redire ad honorem. -@. 2.+ Ad fontem |
|
misericordiae recurrentes euangelicam proferamus sentenciam: |
|
"Gaudeo," inquit, "super uno peccatore penitenciam |
|
agente quam super nonaginta nouem iustis, qui |
|
non indigent penitencia." Et ouem perditam, nonaginta |
|
nouem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad |
|
ouile reportandam Dominus ipse testatur. Si ouis |
|
perdita errans post inuentionem ad ouile humero deportatur, |
|
predictis nonaginta nouem non errantibus relictis |
|
in deserto cur post penitenciam ad ecclesiae ministerium |
|
lapsus non reuocetur? Sicut in Apocalipsi dicitur |
|
<S 185><L 1> -185+ |
|
de ministro ecclesiae: "Memento unde cecideris, |
|
et age penitenciam, et prima opera fac." Quid est enim |
|
grauius, aut carnale delictum admittere, sine quo |
|
pauci inueniuntur, aut Dei filium iureiurando negare? |
|
In quo uerbo hunc ipsum B. Petrum apostolorum |
|
principem, ad cuius sacrum corpus indigni sedemus, |
|
lapsum esse cognouimus. Sed post negationem penitencia |
|
secuta est, et post penitenciam misericordia data, |
|
quia ab apostolatu eum non distulit, qui ante |
|
ipsum se negare predixit. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Post acerrimam penitenciam lapsi reparantur. |
|
<T I> Idem. -[super Ezechielem, hom. IX. ad c. 2.]+ |
|
<T T> Quid est hoc, quod Prophetae iacenti dicitur: "Sta |
|
supra pedes tuos, et loquar tecum?" Qui enim iacenti loquebatur, |
|
cur stanti promittit se esse locuturum? sed |
|
sciendum est, quia alia sunt, que iacentes, alia que |
|
stantes audire debemus. Iacenti enim dicitur, ut surgat; |
|
stanti autem precipitur, ut ad predicationem proficisci |
|
debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione |
|
iacentibus preberi non debet auctoritas predicationis. Sed |
|
cum iam in bono opere surgimus, cum iam recti stare |
|
ceperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in predicatione |
|
mitti debeamus. Stans ergo Propheta uisionem |
|
spiritualem uidit, et cecidit; cadens uero admonitionis |
|
uerba suscepit, ut surgeret; surgens autem preceptum |
|
audiuit, ut predicaret. Nam qui adhuc ex superbiae uertice |
|
stamus, cum iam de eternitatis timore aliquid sentire ceperimus, |
|
dignum est, ut ad penitenciam cadamus. Et |
|
dum infirmitatem nostram subtiliter agnoscentes |
|
humiliter iacemus, per diuini uerbi consolationem ad fortiora |
|
opera surgamus. |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem. -[lib. XVIII. Moral. c. 16. ad cap. 28. Iob.]+ |
|
<T T> Ferrum de terra tollitur, cum fortis propugnator ecclesiae |
|
a terrena, quam prius tenuit, actione separatur. Non |
|
ergo in eo debet despici, quod fuit, quia iam incipit |
|
esse quod non fuit. |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> Post condignam penitenciam pristina recipiuntur |
|
offitia. |
|
<T I> Item Augustinus. |
|
<T T> Cum exaudiero eos, dabo eis uirtutem spiritus mei, et |
|
inplebo eos iudicio meo et fortitudine mea. Animaduertite, |
|
in presenti loco posse docere aliquem post |
|
peccatum, si tamen uicia pristina digna penitencia diluerit. |
|
Unde Dauid post adulterium et homicidium loquitur in |
|
<S 186><L 1> -186+ |
|
Psalmo: "Asperges me, Domine, ysopo, et mundabor; |
|
lauabis me, et super niuem dealbabor." Nec sua tantum |
|
puritate contentus est, sed infert: "Redde mihi leticiam |
|
salutaris tui, et spiritu principali confirma me," cumque hoc |
|
feceris, "docebo, ait, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur." |
|
-+ |
|
<4 20> -C. XX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Ieronimus. -[lib. II. contra Iouinianum.]+ |
|
<T T> Ihesus filius Iosedech sacerdos magnus quamquam |
|
in tipo precesserit aduentum saluatoris, qui nostra |
|
peccata portauit et alienigenam ex gentibus sibi copulauit |
|
ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus |
|
inducitur, et stat diabolus a dexteris eius, et |
|
candida illi deinceps uestimenta redduntur. |
|
<4 21> -C. XXI.+ <T R> Per penitenciam clerici correcti gradum suum et |
|
dignitatem recipiant. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 2.]+ |
|
<T T> Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, |
|
ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati |
|
superbia communionem fortasse contempserint, aut |
|
ecclesiam frequentare uel offitium suum inplere |
|
neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita, ut cum |
|
eos penitencia correxerit, rescripti in matricula gradum suum |
|
dignitatemque recipiant. |
|
<4 22> -C. XXII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 17.]+ |
|
<T T> Si quis presbiter aut diaconus inuentus fuerit aliquid |
|
de ministeriis ecclesiae uenundasse, quia sacrilegium commisit, |
|
placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. |
|
Iudicio tamen episcopi dimittendus est, si in |
|
suo debeat recipi gradu, quia multociens hoc ipsum, |
|
quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi |
|
potestate dimissum est. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> Item Augustinus ad Bonifacium. |
|
<T T> Bene ualet sacerdos restitui ad honorem suum post peractam |
|
penitenciam, licet in hoc diuersi diuersa sentiant, |
|
dicentes, non posse restitui ad honorem. Sed sic dictum est |
|
propter simulatas penitencias quorundam, et propter affectatas |
|
honorum dignitates. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 24> -C. XXIV.+ |
|
<T T> Sacerdos quidem si cadit, ualet, et habet restitutionis |
|
<S 187><L 1> -187+ |
|
locum post dignam peractam penitenciam in honorem |
|
suum, Propheta attestante, qui ait: "Numquid qui cadit |
|
non adiciet, ut resurgat?" Et B. Gregorius hoc dicit ad |
|
Secundinum inclusum, amicum suum: Etiam ab ipso Propheta |
|
in hoc argumentum habemus, qui, cum post peractum |
|
adulterium et homicidium perpetrauit, tamen postea |
|
peracta digna penitencia per Dei gratiam ad pristinum offitium |
|
restituitur. -]+ <P 0> |
|
<T P> -III. Pars. Gratian.+ Quomodo igitur huiusmodi auctoritatum |
|
dissonantia ad concordiam reuocari ualeat, breuiter inspiciamus. |
|
Sunt quidam, quos non odium criminis, sed timor |
|
uilitatis, amissio proprii gradus et ambitio celsioris ad penitenciam |
|
cogit. Hos sacri canones irrecuperabiliter deiciunt, quia |
|
qui simulatione penitenciae uel affectione honoris adeo |
|
non consequitur ueniam, nec ab ecclesia meretur reparationem. |
|
Unde Augustinus scribit ad Bonifacium: -[epist. L.]+ |
|
<4 25> -C. XXV.+ <T R> Quare constitutum est in ecclesia, ne post penitenciam |
|
aliquis ad clericatum redeat. |
|
<T T> Ut constitueretur in ecclesia, ne quisquam post |
|
alicuius criminis penitenciam clericatum accipiat, uel ad |
|
clericatum redeat, uel in clericatu maneat, non desperatione |
|
indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin |
|
contra claues datas ecclesiae disputabitur, de quibus |
|
dictum est: "Quecumque solueritis in terra, soluta erunt |
|
et in celo." Sed ne forte etiam de ceteris criminibus spe |
|
honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret |
|
penitenciam, seuerissime placuit, ut post actam de crimine |
|
dampnabili penitenciam nemo sit clericus, ut desperatione |
|
temporalis altitudinis medicina maior et uerior esset |
|
humilitatis. Nam et S. Dauid de criminibus mortiferis |
|
egit penitenciam, et tamen in honore suo perstitit, et B. |
|
Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum |
|
negasse penituit, et tamen apostolus mansit. Sed |
|
non ideo putanda est superuacua posteriorum diligentia, |
|
qui ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid |
|
addiderunt, quo salus tucius muniretur, experti, credo, |
|
aliquorum fictas penitencias per affectatas honorum potentias. |
|
Cogunt enim multas inuenire medicinas multorum |
|
experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis, |
|
ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius |
|
hominis periculum, sed populorum strages iacent, |
|
detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis |
|
sanandis karitas sincera subueniat. |
|
<S 188><L 1> -188+ |
|
<4 26> -C. XXVI.+ <T R> Reparationis beneficium non nisi post penitenciam |
|
debet concedi. |
|
<T I> Item ex epistola Cleri Romani missa Papae Cipriano. |
|
<T T> Absit a Romana ecclesia uigorem suum tam profana |
|
facilitate dimittere, et neruos seueritatis euersa fidei maiestate |
|
dissoluere, ut, cum adhuc non tantum iaceant, sed |
|
etiam cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis |
|
remedia communicationum utique non profutura prestentur. |
|
Ubi enim poterit penitenciae medicina procedere, |
|
si etiam ipse medicus intercepta penitencia indulget |
|
periculis? Hoc non est curare, sed (si dicere uerum uolumus) |
|
occidere. |
|
<4 27> -C. XXVII.+ <T R> Inpenitentibus uenia concedi non potest. |
|
<T I> Item Ciprianus de lapsis. |
|
<T T> Si quis prepostera festinatione temerarius remissionem |
|
peccatorum cunctis putat dare se posse, aut audet |
|
Domini precepta rescindere, non tantum nichil prodest, sed |
|
obest lapsis. Prouocasse est iram, non seruasse sentenciam, |
|
nec misericordiam piissimi Domini deprecari, sed |
|
contempto Domino de sua facilitate presumere. <T I> Et infra: <T T> |
|
-@. 1.+ Mandant martires aliqua fieri, si iusta, si licita, si |
|
non contra ipsum Dominum ac Dei sacerdotem |
|
sunt facienda; si obtemperantis facilis et prona |
|
confessio, si penitentis fuerit religiosa moderatio. |
|
Mandant martires aliqua fieri; sed si scripta non sunt in |
|
Domini lege, que mandant, ante est, ut sciamus illos de |
|
Deo inpetrasse que postulant, tunc facere quod mandant. |
|
Neque enim statim uideri potest de diuina maiestate |
|
concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum. |
|
Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec |
|
tamen peccantibus ueniam, cum petisset, accepit. |
|
<4 28> -C. XXVIII.+ <T R> Qui sunt reparandi post lapsum, uel qui non. |
|
<T I> Item Ysidorus ad Massanum Episcopum. |
|
<T T> Domino sancto meritisque beato fratri Massano |
|
episcopo Ysidorus Episcopus. Quod in epistolis |
|
uenerabilis fraternitas tua innotuit, uidelicet quod in canone |
|
Anquiritano c. XIX. legitur, post lapsum corporalem |
|
restaurandum honoris gradum post penitenciam, alibi |
|
uero legitur, post huiusmodi delictum nequaquam reparandum |
|
antiqui ordinis meritum: hec diuersitas hoc |
|
<S 189><L 1> -189+ |
|
modo soluitur. Illos enim ad pristinos gradus redire |
|
canones precipiunt, quos penitenciae precessit satisfactio |
|
uel condigna peccatorum confessio. At contra hi, qui |
|
neque a uicio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum |
|
carnale delictum, quod admittunt, uendicare quadam |
|
supersticiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, |
|
nec gratiam recipiunt communionis. Ergo ita est determinanda |
|
sentencia, ut necesse sit illos restaurari in loco |
|
honoris, qui per penitenciam reconciliationem merentur |
|
diuinae pietatis. Hi non inmerito consequuntur adeptae |
|
dignitatis statum, qui per emendationem penitenciae |
|
recepisse noscuntur remedium uitae. Id autem, |
|
ne forte magis sit ambiguum, diuinae auctoritatis sentencia |
|
confirmatur. Ezechiel quidem propheta sub tipo |
|
preuaricatricis Ierusalem ostendit, post penitenciae satisfactionem |
|
pristinum restaurari honorem: "Confundere," |
|
inquit, "o Iuda, et porta ignominiam tuam." Et post Paululum: |
|
"Et tu," inquit, "et filiae tuae reuertimini ad antiquitatem |
|
tuam". -@. 1.+ Quod dixit, "confundere," |
|
ostendit, post opus peccati debere quemquam erubescere, |
|
et post confessionem pro admissis sceleribus |
|
uerecundam frontem humo prostratam demergere, pro |
|
eo quod dignum confusione perpetrauit opus. Deinde |
|
precepit, ut post ignominiam id est deiectionem sui |
|
nominis siue dignitatis reuertatur ad suam antiquitatem. |
|
Ergo dum quisque post opus confusionis suae confunditur, |
|
atque ignominiam portans depositionem suam cum |
|
humilitate luget, reuocari secundum Prophetam ad |
|
priorem poterit statum. Item Iohannes euangelista |
|
Angelo Ephesi ecclesiae inter cetera quedam similia |
|
scribit: "Memor esto unde cecideris, et age penitenciam, |
|
et prima opera fac; alioquin ueniam tibi, et mouebo |
|
candelabrum tuum de loco suo". -@. 2.+ Ecce in quantum |
|
ualui concilii Anquiritani antiquam plane et plenam auctoritate |
|
sentenciam sacris testimoniis explanaui, ostendens, |
|
eum posse restaurari in proprio ordine, qui per |
|
penitenciae satisfactionem nouit propria delicta deflere. |
|
Qui uero nec luget que gessit, sed lugenda sine ullo |
|
pudore religionis uel timore diuini iudicii committit, nullo |
|
modo eum posse ad pristinum gradum restaurari cognoscas. |
|
-@. 3.+ In fine autem huius epistolae hoc adiciendum |
|
<S 190><L 1> -190+ |
|
putaui, ut quotiescumque in gestis conciliorum discors |
|
sentencia inuenitur, illius concilii magis teneatur sentencia, |
|
cuius antiquior et potior extat auctoritas. |
|
<T P> -Gratian.+ Quicumque igitur pro criminibus suis digne |
|
Deo penitenciam obtulerint, auctoritate Gregorii et Ieronimi et |
|
Augustini et Ysidori gradum pristinae dignitatis recipere possunt. |
|
Qui autem non odio criminis, sed timore uilitatis uel ambitione |
|
honoris falsas Deo penitencias offerunt, in pristini honoris |
|
gradum reparari minime poterunt. |
|
Sed obicitur illud Hormisdae Papae, qui scribit omnibus |
|
Episcopis per uniuersas prouincias: |
|
<4 29> -C. XXIX.+ <T R> Diaconus aut presbiter in adulterio deprehensi |
|
reparari non possunt. |
|
<T T> Si quis diaconus aut presbiter post acceptam benedictionem |
|
Leuiticam cum uxore sua incontinens inuenitur, |
|
ab offitio suo abiciatur. -@. 1.+ Ecce manifeste |
|
constat, quia secundum titulos antiquorum Patrum sancto |
|
Spiritu suggerente conscriptos, et secundum sentencias |
|
CCCXVIII. episcoporum, (quas etiam Gallicani canones continere |
|
uidentur), clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi |
|
confessi, aut ab aliis conuicti, ad honorem redire non possunt. |
|
Quia forte non desunt, quibus pro nimia |
|
pietate suprascripta sanctorum Patrum seueritas minime |
|
placeat, sciant, se CCCXVIII. episcoporum, qui et reliquos |
|
canones statuerunt, sentencias reprehendere uel |
|
dampnare. Sed forte maior est in illis pietas, quam in |
|
supradictis CCCXVIII. episcopis? maior est in illis |
|
misericordia, quam in S. Iohanne Papa? maior karitas, |
|
quam in reliquis sanctis sacerdotibus, qui hoc exemplo |
|
remedia ecclesiarum suis diffinicionibus deliberauerunt? Et |
|
ideo aut prona uoluntate preceptis illorum consentiant, |
|
aut omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant. |
|
Que est ista iusticiae inimica bonitas, palpare |
|
criminosos, et uulnera eorum usque ad diem iudicii incurata |
|
seruare? -@. 2.+ Quod si eos durissimam penitenciam |
|
per plures annos uideremus agere, tunc nos et |
|
saluti eorum possemus consulere, et statuta canonum |
|
deberemus temperare. Cum uero in aliquibus nec |
|
compunctio humilitatis, nec instancia orandi apareat, nec |
|
beatum Dauid imitentur, qui dicit: "Lauabo per singulas |
|
<S 191><L 1> -191+ |
|
noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum |
|
rigabo;" et illud: "Cinerem tamquam panem manducabam |
|
et potum meum cum fletu miscebam;" nec eos |
|
ieiuniis uel lectionibus uacare uideamus, possumus |
|
agnoscere, si ad pristinos gradus uel honores |
|
redirent, cum quanta negligentia et cum quanto torpore |
|
et inimica suae animae securitate permanerent, credentes, |
|
quod sic eis non acta digna penitencia dimiserit Deus, |
|
quomodo sacerdotes indulsisse uidentur. Vere dico, quia |
|
illi ipsi, quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere |
|
uidemur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis |
|
dampnandi aduenerint, contra nos causam dicturi sunt, |
|
dicentes, quod dum aut asperitatem linguae eorum |
|
expauimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes |
|
ipsorum libenter accepimus, in eisdem peccatis |
|
permanere eis inutiliter indulgemus, aut ipsa peccata |
|
augere permittimus, non recordantes illud, quod in |
|
ueteri testamento scriptum est: quia uno peccante |
|
contra omnes ira Dei deseuit. |
|
<4 30> -C. XXX.+ <T R> Difficile est post lapsum ad pristinum gradum redire. |
|
<T I> Item Ieronimus. |
|
<T T> Quicumque dignitatem diuini gradus non custodiunt, |
|
contenti fiant animam saluare. Reuerti enim in pristinum |
|
gradum difficile est. |
|
<4 31> -C. XXXI.+ <T R> Lapsus post penitenciam altario tantummodo |
|
ministret. |
|
<T I> Item Basilius. |
|
<T T> Qui sub gradu ceciderit post penitenciam, contentus |
|
fiat baptizare, communionem infirmis dare, et altario ministrare |
|
tantummodo. |
|
<4 32> -C. XXXII.+ <T R> De sacerdotibus, diaconibus et laicis, qui idolis |
|
thurificant. |
|
<T I> Item ex Concilio Ancirano. -[c. 1. et seqq.]+ |
|
<T T> Presbiteros, qui immolauerunt, et postea certamen iterum |
|
inierunt, si ex fide luctati sunt, et non ex compacto |
|
ad ostentacionem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit |
|
honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis |
|
et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus |
|
offitiis fungi non liceat. -@. 1.+ Diacones similiter, qui immolauerunt, |
|
postea uero iterum reluctati sunt, alias quidem |
|
<S 192><L 1> -192+ |
|
honorem habere oportet; cessare autem debent ab |
|
omni sacro ministerio, ita ut nec panem, nec calicem offerant, |
|
nec pronuncient, nisi forte aliqui episcoporum |
|
conscii laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, |
|
uoluerint eis aliquid amplius tribuere uel adhibere. |
|
Penes ipsos ergo de his erit potestas. -@. 2.+ Qui autem |
|
fugientes comprehensi sunt, uel a domesticis traditi, uel |
|
ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodia |
|
trusi proclamauerunt se Christianos esse, et eousque |
|
astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes uiolenter |
|
adtraherent et funestis sacrificiis admouerent, ut aliquid |
|
polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, in |
|
omni deiectione et habitu et humilitate uitae confitentes, |
|
hos uelud extra delictum constitutos a communionis gratia |
|
non prohiberi decernimus. -@. 3.+ Si uero prohibiti sunt |
|
ab aliquibus propter ampliorem cautelam, uel propter quorundam |
|
ignorantiam, statim, recipiantur. -@. 4.+ Hoc autem |
|
similiter et de clericis et de laicis ceteris obseruare |
|
conuenit. -@. 5.+ Perquisitum est autem et illud, si possunt |
|
etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt |
|
ad clericatus ordinem promoueri. Placuit ergo et hos tamquam |
|
qui nichil peccauerint, si precedens eorum uita |
|
probauerit, ad hoc offitium prouehi. -@. 6.+ De his |
|
autem, qui negauerunt preter necessitatem, aut preter |
|
ablationem facultatum, aut preter periculum, uel aliquid |
|
huiuscemodi (quod factum est sub tirannide Licinii), |
|
placuit sinodo, quamuis humanitate probentur indigni, |
|
tamen eis beneuolentiam commodari. |
|
<T P> -Gratian.+ Sed illud Hormisdae Papae desidiosos et negligentes, |
|
non uere penitentes reparari prohibet. -@. 1.+ Illud autem |
|
Ieronimi fatetur hoc esse difficile, non inpossibile. -@. 2.+ Basilius |
|
autem circa delinquentes rigorem iusticiae seruandum ostendit, |
|
quem circa penitentes alii relaxandum misericorditer affirmant. |
|
-@. 3.+ Possunt et aliter distingui premissae auctoritates. Quorum |
|
crimina manifesta sunt ante uel post ordinationem, a sacris |
|
ordinibus deiciendi sunt; quorum autem peccata occulta sunt |
|
et secreta satisfactione secundum sacerdotis edictum purgata, |
|
in propriis ordinibus remanere possunt. |
|
Unde Nicolaus Papa Carolo Archiepiscopo, et eius |
|
suffraganeis: |
|
<4 33> -C. XXXIII.+ <T R> Non potest restitui in sacerdotem, cuius fuerit |
|
manifestum crimen. |
|
<T T> Sacerdotes, si in fornicationis laqueum ceciderint, et |
|
<S 193><L 1> -193+ |
|
criminis manifestus siue ostensus fuerit actus, sacerdocii |
|
non possunt habere honorem secundum canonicae institucionis |
|
auctoritatem. |
|
<T P> Item Rabanus Archiepiscopus scribit ad Heribaldum: |
|
<4 34> -C. XXXIV.+ <T R> Qui sint reparandi post lapsum, uel |
|
qui non. |
|
<T T> De his uero uisum nobis est scribendum esse, |
|
qui sacros ordines habent et ante uel post ordinationem |
|
contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur. |
|
In quibus, ut mihi uidetur, hec distancia esse debet, |
|
ut hi, qui deprehensi uel capti fuerint publice in periurio, |
|
furto atque fornicatione et ceteris huiusmodi criminibus, |
|
secundum sacrorum canonum instituta a proprio gradu |
|
decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas |
|
superpositas habere, quas ultra modum uitiosas |
|
esse constat. Nempe inde detrahunt homines sacrificio |
|
Dei (sicut quondam, filiis Hely peccantibus |
|
fecisse leguntur, et rebelles hinc atque contrarii existentes |
|
eorum prauis exemplis cotidie peiores fiunt. Qui autem |
|
de predictis peccatis absconse a se admissis per occultam |
|
confessionem coram angelis Dei, presente etiam |
|
sacerdote, qui eis indicturus est penitenciam, confitentur, |
|
et semetipsos grauiter deliquisse queruntur, si se per |
|
ieiunia et elemosinas uigiliasque et sacras orationes purgare |
|
certauerint, his etiam gradu seruato spes ueniae de |
|
misericordia Dei promittenda est. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ De lapsis etiam in heresim hoc obseruandum |
|
est, ut ante sentenciam concilii nullus eis communicet. |
|
Unde Ciprianus Papa Antoniano inter cetera: |
|
-[lib. IV. epist. 2.]+ |
|
<4 35> -C. XXXV.+ <T R> A communione abstineat, qui lapsis ante |
|
restitutionem communicat. |
|
<T T> De eo tamen, quod statuendum esset circa causam |
|
lapsorum, distuli, ut cum quies et tranquillitas data |
|
esset, et episcopos in unum conuenire indulgentia |
|
diuina permitteret, tunc communicato et librato de |
|
omnium collatione consilio statuerem quid fieri oporteret. |
|
Si quis uero ante consilium nostrum et ante sentenciam |
|
de omnium consilio statutam temere lapsis communicare |
|
uoluisset, ipse a communione abstineret. |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quod uero supra de homicidiis statutum |
|
legitur, intelligendum est, quando facultas datur effugiendi, |
|
nec necessitate clauduntur obsidionis. Ceterum, cum necessitate |
|
angustati effugere non possunt, si tunc homicidium admiserint, |
|
purgati per penitenciam et offitio, et communioni reddentur. |
|
<S 194><L 1> -194+ |
|
Unde in Ilerdensi Concilio -[cap. 1.]+ legitur: |
|
<4 36> -C. XXXVI.+ <T R> Clerici in obsidionibus positi necessitate si sanguinem |
|
fuderunt, post duorum annorum penitenciam offitio |
|
et communioni restituantur. |
|
<T T> De his clericis, qui in obsessionibus positi necessitate |
|
fuerint, id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi |
|
corpus et sanguinem tradunt, uel uasa sacro offitio deputata |
|
contrectant, ut ab omni humano sanguine etiam |
|
hostili se abstineant. Quod si in hoc inciderint, tam |
|
offitio quam communione corporis Domini duobus annis |
|
priuentur, ita ut duobus annis uigiliis, ieiuniis, orationibus |
|
et elemosinis pro uiribus, quas Dominus donauerit, expientur; |
|
et ita demum offitio uel communioni reddantur, ea |
|
tamen ratione, ne ulterius ad offitia potiora promoueantur. |
|
Quod si in diffinito tempore negligentiores circa |
|
salutem suam extiterint, protelandi ipsius penitenciae |
|
tempus in potestate maneat sacerdotis. |
|
<T P> -Gratian.+ Casu quoque si clericus homicidium fecerit, in |
|
proprio gradu ex dispensatione remanere permittitur. |
|
Unde Urbanus II. scribit Guarnerio Merseburgensi |
|
Episcopo: |
|
<4 37> -C. XXXVII.+ <T R> Qui casu homicidium facit, ex dispensatione |
|
in suo ordine permaneat. |
|
<T T> Clerico iaciente lapidem puer interemptus dicitur. Nos |
|
pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus, |
|
ut tamen semper in penitencia et timore permaneat. |
|
<4 38> -C. XXXVIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Stephanus V. Sichiberto Corsicae Episcopo. |
|
<T T> Quia te quasi obnoxium iudicas, eo quod a Sarracenis |
|
captus homines interfecisse uideris, bene facis. Sed |
|
quoniam non tua sponte id fecisse cognosceris inde |
|
canonice nullo modo iudicaris. |
|
<T P> -Gratian.+ Si uero ira conmotus aliquem presbiter interfecerit, |
|
etsi animum occidendi non habuerit, perpetuo tamen |
|
depositus erit. |
|
Unde Nicolaus Papa scribit Osbaldo Corepiscopo |
|
Quadrantino: |
|
<4 39> -C. XXXIX.+ <T R> Perpetuo careat offitio presbiter, qui ira conmotus, |
|
licet extra animum, aliquem interfecerit. |
|
<T T> Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo, sibi |
|
canonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex |
|
uicinis prouinciis fratres et coepiscopos suos, quibus |
|
tecum iunctis et decernentibus diligenter inuestigare |
|
<S 195><L 1> -195+ |
|
et omni annisu scrutari procurate, quatenus inuenire |
|
ualeatis, utrum percussione iam nominati presbiteri, an |
|
ceruicis fractione idem diaconus, ut fertur, extinctus est. |
|
Et siquidem a sepe fato presbitero non ad mortem |
|
percussus est, sed ex equo cadens ceruice fracta interiit, |
|
secundum arbitrium uestrum pro percussione incaute |
|
agenti presbitero penitenciam competentem indicite et |
|
aliquanto tempore a missarum solempniis suspendatur, |
|
denuo post hec ad sacerdotale rediturus offitium. Quod si |
|
ueraciter qualicumque percussione presbiteri ille mortuus |
|
fuerit diaconus, nulla hunc ratione ministrare more |
|
sacerdotis decernimus, quoniam, etsi uoluntatem occidendi |
|
non habuit, furor tamen et indignacio, ex quibus motio illa |
|
mortifera prodiit, in omnibus, et precipue in Dei |
|
ministris, multipliciter inhibetur atque dampnatur. |
|
Verum si presbiter adeo uestro studio obnoxius forte |
|
claruerit, precipimus, ut tale beneficium sibi ecclesiae suae |
|
concedatur, quo et ipse et sui sufficiens possint habere |
|
suae sustentacionis solatium. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 40> -C. XL.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Maticensi c. 6. |
|
<T T> Qui uero odii meditatione uel propter cupiditatem |
|
Iudeum uel paganum occiderit, quia imaginem Dei et |
|
spem futurae conuersionis exterminat, quadraginta dies |
|
in pane et aqua peniteat. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 41> -C. XLI.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Si quis homicidium fecerit, si episcopus est, XV. annos |
|
peniteat, et deponatur; cunctos quoque dies uitae suae |
|
peregrinando finiat. Presbiter XII. annis peniteat, tres |
|
ex his in pane et aqua, et deponatur superioris sentencia. |
|
Diaconus X. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua. |
|
Clericus et laicus VII. annis peniteat, tres ex his in pane et |
|
aqua, et ad gradum cuiuslibet sacerdocii accedere non presumat. -]+ <P 0> |
|
-+ |
|
<4 42> -C. XLII.+ <T R> Quinquennio a communione abstineant, qui casu |
|
homicidium faciunt. |
|
<T I> Item ex Concilio Neocesariensi. |
|
<T T> Eos uero, qui non uoluntate, sed casu homicidium fecerint, |
|
prior quidem regula post septem tantum annorum |
|
penitenciam communioni sociauit secundum gradus |
|
constitutos; hec uero humana diffinicio quinquennii |
|
tempus tribuit. |
|
<S 196><L 1> -196+ |
|
<4 43> -C. XLIII.+ <T R> Quibus temporum spaciis a communione abstineat |
|
que uoluntate uel casu ancillam suam interfecerit. |
|
<T I> Item ex Concilio Eliberitano. -[c. 4.]+ |
|
<T T> Si qua femina furore zeli accensa flagellis uerberauerit |
|
ancillam suam, ita ut infra tertium diem |
|
animam cum cruciatu emittat, eo quod incertum sit, |
|
uoluntate, an casu occiderit: si uoluntate, post septem |
|
annos, si casu, post quinque annorum tempora (acta |
|
legitima penitencia) ad communionem placuit admitti. |
|
Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat |
|
communionem. |
|
<4 44> -C. XLIV.+ <T R> De his, quis sponte homicidium uel casu |
|
faciunt |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
<T T> Si quis uoluntarie homicidium fecerit, ad ianuam ecclesiae |
|
catholicae semper iaceat, et communionem in |
|
exitu uitae suae recipiat. Si autem non uoluntate, sed |
|
casu homicidium aliquod fecerit, prior canon septem |
|
annis agere penitenciam iussit, secundus canon quinque |
|
mandauit. |
|
<4 45> -[C. XLV.]+ <T R> Item Digestis titulo de furtis. -[I. Qui saccum.]+ |
|
<T T> Qui saccum habentem pecuniam subripuit, furti |
|
etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus |
|
sacci subripiendi. |
|
<T P> Contra animum, non opus puniri, libro IX. Codicis titulo ad legem |
|
Corneliam de sicariis -[l. 5.]+ exemplo sacrarum litterarum |
|
Diocletiani et Maximiani colligitur: |
|
<4 46> -C. XLVI.+ |
|
<T T> Eum, qui asseuerat homicidium se non uoluntate, sed |
|
casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio prebita |
|
uideatur, si hoc ita est, neque super hoc ambigi poterit, |
|
omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine |
|
sustinet, secundum id, quod annotacione nostra conprehensum |
|
est, uolumus liberari. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 47> -C. XLVII.+ <T R> Item Imperator Antoninus. -[C. ad leg. |
|
Cornel. de sicar. l. 1.]+ |
|
<T T> Frater uester rectius fecerit, si se presidi prouinciae obtulerit, |
|
qui, si probauerit, non occidendi animo hominem |
|
a se esse percussum, remissa homicidii pena secundum militarem |
|
disciplinam sentenciam proferet. Crimen enim |
|
contrahitur, si et uoluntas nocendi intercedat. Ceterum ea, |
|
que ex inprouiso casu potius quam fraude accidunt, fato |
|
plerumque, non noxae inputantur. -]+ <P 0> |
|
<S 197><L 1> -197+ |
|
<T P> Hinc etiam Pelagius Papa: |
|
<4 48> -C. XLVIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Quantum dicit iste Placidus, anno preterito dictum |
|
est de uxore ipsius, quia subito inter caballos inuenta |
|
et dum traherentur caballi, collisa est illa, et abortum fecit. |
|
Quod si ita est, forte si caballos alienos tulit, inde est |
|
culpabilis. Nam de muliere, que casu inter caballos confracta |
|
est, ubi uoluntas illius non agnoscitur perniciosa |
|
fuisse, non potest nec debet addici per leges. |
|
<4 49> -C. XLIX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa. |
|
<T T> Hii, qui arborem incidere uidentur, si contigerit, ut |
|
cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque |
|
innoxii, quia nec uoluntate eorum, nec desiderio homicidium |
|
perpetratum est. Si uero aliqua eorum culpa uel |
|
neglectu morientis hominis interitus cognoscitur aduenisse, |
|
abiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus |
|
suscipiendi. |
|
<4 50> -C. L.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Guarmatiensi. |
|
<T T> Sepe contingit, dum quis operi necessario insistens |
|
arborem inciderit, ut aliquis subtus ipsam ueniens |
|
deprimatur. Et iccirco, si uoluntate uel negligentia incidentis |
|
arborem factum est, ut homicida penitenciae debet |
|
omnino submitti. Quod si non uoto, sed incuria illius, |
|
non hoc eum sentencia contingit. Si enim |
|
dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus |
|
occurrit sub arbore et sub ipsa oppressus |
|
est, incisor arboris non tenetur pro homicida. |
|
<4 51> -C. LI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Triburiensi. -[cap. 36. Sed |
|
ibi copiosius.]+ |
|
<T T> Si duo fratres in silua arbores succiderint, et appropinquante |
|
casura unius arboris frater fratri dixerit, |
|
caue, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et |
|
mortuus fuerit, uiuens frater innocens de sanguine |
|
germani diiudicetur. |
|
<T P> -Gratian.+ Premissis auctoritatibus, lapsis permittitur, ut post |
|
penitenciam in suis ordinibus reparari ualeant; ad maiorem autem |
|
conscendere post lapsum nulla eis auctoritate permittitur, immo |
|
penitus prohibetur. |
|
Unde in Ilerdensi Concilio -[c. 5.]+ legitur: |
|
<4 52> -C. LII.+ <T R> Lapsi in suis ordinibus reparari possunt, sed non |
|
ad maiora conscendere. |
|
<T T> Hii, qui altario sancto deseruiunt, si subito |
|
<S 198><L 1> -198+ |
|
flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente |
|
digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti |
|
sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis uel |
|
ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiori |
|
tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, |
|
ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora |
|
offitia ulterius promoueri. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<T T> -@. 1.+ Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi |
|
fuerint, et ueluti sues in uolutabris luti iacuerint, |
|
non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem |
|
nisi in exitu non percipiant. -]+ <P 0> |
|
<T P> -Gratian.+ Sed exemplo B. Petri (qui postquam trinae negationis |
|
maculas confessione diluit amoris, non solum in gradu sui |
|
apostolatus remansit, uerum etiam in pastorem totius ecclesiae a |
|
Christo institui meruit,) probantur lapsi post dignam penitenciam |
|
non solum propria offitia retinere, sed etiam ad maiora posse |
|
conscendere. Quod autem B. Petrus post negationem pastor |
|
ecclesiae a Domino sit institutus, probatur auctoritate B. Gregorii, |
|
qui in omelia dominicae resurrectionis de eodem principe |
|
apostolorum scribit, dicens: |
|
<4 53> -C. LIII.+ <T R> Petrus post culpam negationis princeps apostolorum |
|
a Domino est institutus. |
|
<T T> Considerandum est nobis, cur omnipotens Deus eum, |
|
quem cunctae ecclesiae preferre disposuerat, ancillae uocem |
|
pertimescere et se ipsum negare permisit. Quod nimirum |
|
magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is, |
|
qui futurus erat pastor ecclesiae, in sua culpa disceret, |
|
qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit |
|
sibi, et tunc preposuit ceteris, ut ex sua infirmitate cognosceret, |
|
quam misericorditer aliena infirma tolleraret. |
|
<4 54> -C. LIV.+ <T R> Post negationem in fide et gradu Petrus profecit. |
|
<T I> Item Ambrosius in omelia L. |
|
<T T> Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse |
|
defleuit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit. |
|
Tamquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit, ut |
|
qui sibi ante infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum, |
|
et qui se interrogationis temptacione nutauerat, |
|
ceteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate |
|
deuotionis ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: |
|
"Tu es Petrus et cetera." Petra enim dicitur, eo quod |
|
primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tamquam |
|
saxum immobile totius operis Christiani compagem |
|
molemque contineat. |
|
-VI. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Item obicitur, penitentes ad sacros |
|
ordines promoueri non debent: non ergo lapsi post penitencia |
|
ad maiora pertingere possunt. |
|
<S 199><L 1> -199+ |
|
Unde in Cartaginensi Concilio IV. -[cap. 68. et 69.]+ |
|
legitur: |
|
<4 55> -C. LV.+ <T R> Non ordinetur clericus ex penitentibus. |
|
<T T> Ex penitentibus, quamuis sit bonus, tamen clericus |
|
non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum |
|
fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore |
|
non prodidit fuisse penitentem. Si autem sciens episcopus |
|
ordinauerit talem, etiam ipse ab episcopatu suo |
|
ordinandi dumtaxat potestate priuetur. Simili sentenciae |
|
subiacebit episcopus, si sciens ordinauerit clericum, qui |
|
uiduam aut repudiatam uxorem habuerit, aut secundam. |
|
-+ |
|
<4 56> -C. LVI.+ <T R> Bigamus, penitens, uiduae maritus, sacrae militiae se |
|
ingerens, sine spe promotionis in suo ordine permaneat. |
|
<T I> Item Siricius Papa Himerio Episcopo. -[epist. I. c. 15.]+ |
|
<T T> Quicumque penitens, quicumque bigamus, quicumque |
|
uiduae maritus ad sacram miliciam indebite et incompetenter |
|
irrepserit, hac sibi condicione a nobis ueniam intelligat |
|
relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si |
|
adempta sibi omni spe promocionis in hoc quo inuenitur |
|
ordine perpetua stabilitate permaneat. |
|
<4 57> -C. LVII.+ <T R> Non prohibeatur a clero, qui pressus languore |
|
per communionem penitenciae benedictionem accepit. |
|
<T I> Item ex Concilio Gerondensi. -[c. 9.]+ |
|
<T T> Is uero, qui egritudinis languore depressus penitenciae |
|
benedictionem, quam uiaticum dicimus, per communionem |
|
acceperit, postmodum reconualescens caput |
|
penitenciae in ecclesia non subdiderit publice, si prohibitis |
|
uiciis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum. |
|
<4 58> -C. LVIII.+ <T R> Qui ad penitenciam agendam in monasterio |
|
recluditur, presbiter non ordinetur. |
|
<T I> Item Hormisda Papa omnibus Episcopis per uniuersas |
|
prouincias. |
|
<T T> Si ille, qui ultro petit penitenciam, quamuis eam perfecte |
|
agat, non potest episcopus aut presbiter ordinari, ita ut, |
|
etiamsi per ignoranciam ordinatus fuerit et postea conuincitur |
|
penitenciam accepisse, deiciatur: ille, qui inuitus |
|
ad penitenciam agendam mittitur in monasterio, (qui |
|
utique nichil aliud, quam penitens dicendus est), qua |
|
consciencia ad sacerdocium peruenire permittitur? |
|
Nemo mihi alia quelibet contra auctoritatem sedis apostolicae |
|
<S 200><L 1> -200+ |
|
uel CCCXVIII. episcoporum, uel reliquorum canonum |
|
constituta obiciat; quia quicquid contra illorum |
|
diffinicionem (in quibus Spiritum sanctum credimus locutum) |
|
dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam |
|
periculosum esse non dubito. |
|
<4 59> -C. LIX.+ <T R> Bigami, uel quilibet post penitenciam sacris |
|
non applicentur ministeriis. |
|
<T I> Item Gelasius Urbis Romae Episcopus omnibus Episcopis. |
|
-[per Lucaniam, etc. cap. 5.]+ |
|
<T T> Non confidat quisquam pontificum fas esse, digamos |
|
aut coniugia sortientes ab aliis derelicta, siue |
|
quoslibet post penitenciam, uel sine litteris, uel corpore |
|
uiciatos, uel condicionarios, aut curiae publicarumque rerum |
|
nexibus inplicatos, aut passim nulla temporis congruentis |
|
expectatione discussos, diuinis seruituros applicare ministeriis. |
|
-+ |
|
<4 60> -C. LX.+ <T R> Penitentes nec etiam clerici fieri possunt. |
|
<T I> Item Innocentius. -[Agapito et ceteris, epist. VI.]+ |
|
<T T> Canones apud Niceam constituti penitentes etiam ab |
|
infimis offitiis clericorum excludunt. |
|
<T P> -Gratian.+ Hoc non de quibuslibet penitentibus intelligitur, |
|
sed de illis tantum, qui post penitenciam secularis militiae |
|
cingulum accipiunt. De quibus Innocentius Episcopus |
|
scribit Victorio Rotomagensi Episcopo. -[epist. II. c. 2.]+ |
|
<4 61> -C. LXI.+ <T R> Non debet fieri clericus, qui post remissionem |
|
peccatorum miliciae cingulum habuit. |
|
<T T> Si quis post remissionem peccatorum cingulum miliciae |
|
secularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet. |
|
<T P> -Gratian.+ Potest et aliter intelligi. Est quedam penitencia, |
|
que solempnis appellatur, que semel tantum in ecclesia conceditur, |
|
de qua Ambrosius ait: "Sicut unum est baptisma, ita unica |
|
est penitencia." Item: "Non est secundus locus penitenciae." |
|
Item: "Reperiantur quam plurimi, qui sepius agendam |
|
penitenciam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere |
|
penitenciam agerent, numquam iterandam postea putarent." |
|
<4 62> -[C. LXII.]+ |
|
<T I> Item Augustinus ad Macedonium. -[epist. LIV.]+ |
|
<T T> Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus |
|
humillimae penitenciae semel tantum in ecclesia concedatur, |
|
ne medicina nimis utilis minus uilis haberetur, tamen |
|
cotidie peccantibus numquam per penitenciam uenia negatur. |
|
<S 201><L 1> -201+ |
|
<T P> -Gratian.+ Hec autem penitencia quomodo inponenda sit |
|
in Agatensi Concilio legitur, in quo sic statutum est: -[c. 15.]+ |
|
<4 63> -C. LXIII.+ <T R> Quomodo penitentes ad penitenciam accedant. |
|
<T T> Penitentes tempore, quo penitenciam petunt, inpositionem |
|
manuum et cilicium super capita a sacerdote |
|
(sicut ubique statutum est) consequantur. Si autem |
|
comas non deposuerint, aut uestimenta non mutauerint, |
|
abiciantur et nisi digne penituerint, non recipiantur. |
|
Iuuenibus etiam penitencia propter etatis fragilitatem non |
|
facile committenda est. Viaticum tamen omnibus in morte |
|
positis non est negandum. |
|
<4 64> -C. LXIV.+ <T R> Que sint obseruandas in solempni penitencia. |
|
<T I> Item ex eodem. |
|
<T T> In capite quadragesimae omnes penitentes, qui publicam |
|
suscipiunt aut susceperunt penitenciam, ante fores ecclesiae |
|
se representent episcopo ciuitatis, sacco induti, nudis |
|
pedibus, uultibus in terram demissis reos se esse ipso |
|
habitu et uultu protestantes. Ibi adesse debent |
|
decani, id est archipresbiteri parrochiarum et presbiteri |
|
penitencium, qui eorum conuersationem diligenter |
|
inspicere debent, et secundum modum culpae penitenciam |
|
per prefatos gradus iniungere. Post hec eos in ecclesiam |
|
introducat, et cum omni clero septem penitenciae |
|
psalmos in terram prostratus cum lacrimis |
|
pro eorum absolutione decantet; tunc resurgens ab |
|
oratione, iuxta quod canones iubent, manus eis inponat, |
|
aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius |
|
mittat, deinde cilicio capita eorum operiat, et cum gemitu |
|
et crebris suspiriis denunciet eis, quod sicut Adam proiectus |
|
est de paradiso, ita et ipsi pro peccatis ab ecclesia abiciuntur; |
|
postea iubeat ministris, ut eos extra ianuam |
|
ecclesiae expellant, clerus uero prosequatur eos cum responsorio: |
|
"In sudore uultus tui uesceris pane tuo, etc." ut, |
|
uidentes sanctam ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam |
|
atque commotam, non paruipendant penitenciam. In |
|
sacra autem Domini cena rursus ab eorum decanis et |
|
eorum presbiteris ecclesiae liminibus represententur. |
|
<T P> -Gratian.+ Hanc penitenciam nulli umquam clericorum agere |
|
conceditur, atque ideo huiuscemodi penitentes ad clerum admitti |
|
prohibentur. |
|
<S 202><L 1> -202+ |
|
Unde in Cartaginensi Concilio V. -[cap. 11.]+ statutum |
|
legitur: |
|
<4 65> -C. LXV.+ <T R> Clericis non inponatur manus tamquam |
|
penitentibus. |
|
<T T> Confirmandum est, ut, si quando presbiteri uel diaconi |
|
in aliqua grauiori culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio |
|
necesse sit remoueri, non eis manus tamquam |
|
penitentibus uel tamquam fidelibus laicis inponatur, neque |
|
umquam permittendum est, ut rebaptizati ad |
|
clericatus gradum promoueantur. |
|
<T P> Item Siricius Papa: -[Himerio, epist. I. c. 14.]+ |
|
<4 66> -C. LXVI.+ <T R> Nec clerico penitenciam agere, nec penitenti ad |
|
clericatum accedere permittitur. |
|
<T T> Illud quoque nos par fuit prouidere, ut sicut penitenciam |
|
agere nulli umquam conceditur clericorum, ita |
|
post penitudinem ac reconciliationem cuiquam |
|
laicorum non liceat honorem clericatus adipisci, |
|
quoniam quamuis sint omnium peccatorum contagione |
|
mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum |
|
instrumenta suscipere, qui dudum fuerint uasa |
|
uiciorum. |
|
<4 67> -C. LXVII.+ <T R> Presbiteris et diaconibus tamquam penitentibus |
|
manus inponi non debent. |
|
<T I> Item Leo Papa. -[Rustico Narbonensi, epist. XC. cap. 2.]+ |
|
<T T> Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui in |
|
presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati, |
|
hi pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium |
|
accipiant penitendi; quod sine dubio ex apostolica |
|
tradicione descendit, secundum quod scriptum est: |
|
"Sacerdos si peccauerit, quis orabit pro illo?" Unde |
|
huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei |
|
priuata est expetenda secessio, ubi illis, si satisfactio |
|
fuerit digna, sit etiam fructuosa. |
|
<T P> -Gratian.+ Probantur etiam auctoritate Tolletani Concilii |
|
huiuscemodi penitentes ad clerum non admittendi, in quo -[c. 2.]+ |
|
sic statutum est: |
|
<4 68> -C. LXVIII.+ <T R> Causa necessitatis ad clerum penitentes |
|
admittantur. |
|
<T T> Placuit, ut penitentes non admittantur ad clerum, |
|
nisi tantum si necessitas aut usus exegerit; tunc deputentur |
|
<S 203><L 1> -203+ |
|
inter hostiarios uel inter lectores, ita ut apostolum |
|
uel euangelium non legant. -@. 1.+ Si qui autem |
|
ordinati sunt in diacones, inter subdiacones habeantur, |
|
ita ut manum non inponant nec sacra contingant. |
|
-@. 2.+ Cum uero penitentem dicimus, qui post baptisma |
|
aut pro homicidio, aut pro diuersis criminibus grauissimisque |
|
peccatis publicam penitenciam gerens sub cilicio |
|
diuino fuerit reconciliatus altario. |
|
-VII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Apostatae quoque ad clericatus offitium |
|
admitti non debent. |
|
Unde in Concilio Arelatensi II.: -[cap. 25.]+ |
|
<4 69> -C. LXIX.+ <T R> Ad clericatus offitium non admittantur apostatae. |
|
<T T> Hii, qui post sanctam religionis professionem apostatant |
|
et ad seculum redeunt, et postmodum penitenciae |
|
remedia non requirunt, sine penitencia communionem |
|
penitus non accipiant. Quos etiam iubemus ad clericatus |
|
offitium non admitti. Et quicumque ille sit, post |
|
penitenciam habitum secularem accipere non presumat. |
|
Quod si presumpserit, ab ecclesia alienus habeatur. |
|
<1 D><S 203><L 20> |
|
<2 51> -DISTINCTIO LI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Ecce, quod criminosi, uel non uere penitentes, uel |
|
publicam penitenciam agentes, a sacris prohibentur ordinibus. |
|
Adiecit quoque sancta mater ecclesia, ut curiales, aut post |
|
baptisma militantes, aut in foro decertantes, a sacris prohibeantur |
|
ordinibus. |
|
Unde Innocentius ait: -[Papa Episcopis in Toletana. |
|
Sinodo constitutis, epist. XXIV. c. 2.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Post baptisma militantes, uel in foro decertantes, a |
|
sacris prohibentur ordinibus. |
|
<T T> Aliquantos ex his, qui post acceptam baptismi gratiam |
|
in forensi exercitacione sunt uersati et obtinendi pertinaciam |
|
susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus, |
|
quorum numero aliqui perhibentur ad sacerdotium |
|
assumi; aliquantos ex milicia, qui cum potestatibus obedierunt, |
|
seua necessario precepta sunt exsecuti; aliquantos |
|
ex curialibus, qui, dum parerent potestatibus, que |
|
sibi sunt inperata fecerunt; aliquantos, qui uoluptates et |
|
editiones populi celebrarunt, ad honorem summi sacerdocii |
|
peruenisse, quorum omnium neminem ad societatem |
|
quidem ordinis clericorum oportuerat peruenire. Que |
|
singula si discutienda mandemus, non modicos motus aut |
|
scandala Ispaniensibus prouinciis, quibus mederi cupimus, |
|
de studio emendationis inducemus; idcirco remittenda |
|
potius hec putamus. Sed ne deinceps similia committantur |
|
<S 204><L 1> -204+ |
|
dilectionis uestrae maturitas prouidere debebit, ut tantae |
|
usurpationis nunc finis necessarius inponatur, eo |
|
uidelicet constituto, ut, quicumque tales ordinati fuerint, |
|
cum ordinatoribus suis deponantur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De quibus laicis ad clericatum non possunt |
|
peruenire. |
|
<T I> Idem Felici Episcopo Nuceriano. -[epist. IV. c. 3.]+ |
|
<T T> Designata sunt genera laicorum, de quibus ad clericatum |
|
aliqui peruenire non possunt, id est, si quis fidelis |
|
administrauerit. De curialibus autem manifesta ratio |
|
est, quoniam etsi inueniantur huiusmodi uiri, qui clerici |
|
debeant fieri, tamen quoniam sepius ad curiam repetuntur, |
|
cauendum est ab his propter tribulationem, que sepe de |
|
his ecclesiae prouenit. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non admittantur curiales ad clericale offitium. |
|
<T I> Idem. -[Victricio Episcopo Rothomagensi, epist. II. |
|
cap. 11.]+ |
|
<T T> Preterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales |
|
uel quibuslibet publicis functionibus occupatos, clericos |
|
facere contendunt, pro quibus postea maior est tristicia, |
|
cum de reuocandis eis aliquid ab inperatore precipitur, |
|
quam gratia nascitur de ascito. Constat enim eos |
|
in ipsis muneribus etiam uoluptates exhibere, quas |
|
a diabolo inuentas esse non dubium est, et ludorum et munerum |
|
apparatibus aut preesse, aut forsitan interesse. |
|
Sit certe in exemplum sollicitudo et tristicia fratrum, quam |
|
sepe pertulimus inperatore presente, cum pro his sepius |
|
rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti, quibus |
|
non solum inferiores clerici ex curialibus, uerum etiam |
|
iam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur |
|
instabat. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non promoueatur ad diaconatum, qui post baptismum |
|
ad fideles necandum accinctus fuerit. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano I. -[cap. 8.]+ |
|
<T T> Si quis post acceptum baptismum militauerit, et clamidem |
|
sumpserit ac cingulum ad necandum fideles, |
|
etiamsi grauia non admiserit, si ad clerum admissus fuerit, |
|
diaconii non accipiat dignitatem. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> A quibus debet esse inmunis, qui in episcopum est |
|
ordinandus. |
|
<T I> Item ex Tolletano Concilio IV. -[cap. 19.]+ |
|
<T T> Qui in aliquo crimine detenti sunt, qui infamiae nota |
|
aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam penitenciam |
|
se admisisse confessi sunt, qui in heresim sunt lapsi, qui |
|
in heresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui |
|
semetipsos absciderunt aut qui naturali defectu membrorum |
|
<S 205><L 1> -205+ |
|
aliquid minus habere noscuntur, qui secundae |
|
uxoris coniunctionem sortiti sunt aut numerosa coniugia |
|
frequentauerunt, qui uiduam uel a marito relictam duxerunt |
|
aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut |
|
fornicarias habuerunt, qui seruili condicioni obnoxii sunt |
|
qui ignoti sunt, qui neophiti uel laici sunt, qui seculari miliciae |
|
dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii |
|
litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos peruenerunt, |
|
qui per gradus ecclesiasticos non ascenderunt, qui ambitu |
|
honorem querunt, qui honorem muneribus obtinere moliuntur, |
|
qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur. -@. 1.+ |
|
Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec |
|
populus propriae ciuitatis elegit, uel auctoritas metropolitani, |
|
uel conprouincialium sacerdotum assensus non exquisiuit. |
|
Quicumque ergo deinceps ad ordinem sacerdocii |
|
postulatus, et in his, que predicta sunt, exquisitus, in nullo |
|
horum deprehensus fuerit, et examinatus probabili uita |
|
atque doctrina exstiterit, tunc secundum sinodalia uel |
|
decretalia constituta cum omnium clericorum uel ciuium |
|
uoluntate ab uniuersis conprouincialibus episcopis, aut certe |
|
a tribus, in sacerdotem die dominico consecrabitur, conuenientibus |
|
ceteris, qui absentes sunt, suis litteris, et magis |
|
auctoritate uel presencia eius, qui metropolitanus Episcopus |
|
constitutus est. Episcopus autem conprouincialis ibi |
|
consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit; metropolitanus |
|
autem non nisi in ciuitate metropoli, conprouincialibus |
|
ibidem conuenientibus. -@. 2.+ Si quis autem deinceps |
|
contra predicta uetita canonum ad sacerdotii gradum indignus |
|
aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti |
|
honoris periculo subiacebit. |
|
<1 D><S 205><L 31> |
|
<2 52> -DISTINCTIO LII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Qui uero pretermissis aliquibus gradibus non superbia, sed |
|
negligentia ad maiores conscenderit, tamdiu a maioribus abstineat, |
|
quousque congruo tempore pretermissos accipiat. |
|
Unde Alexander II. scribit Grimaldo Constantiensi |
|
Episcopo: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De eo, qui subdiaconatus ordine postposito diaconus |
|
et presbiter est ordinatus. |
|
<T T> Sollicitudo dilectionis tuae studuit consulere, utrum |
|
portitor istarum litterarum diaconatus et presbiteratus offitium |
|
idoneus sit peragere nec ne, cum ad id prepropero |
|
cursu, subdiaconatus ordine postposito, negligentia potius |
|
quam superbia cognoscatur ascendisse. Unde nos consulendo |
|
caritati tuae mandamus, ut ab offitio sacerdotali eum |
|
prohibeas, donec proximo quatuor temporum ieiunio subdiaconatus |
|
<S 206><L 1> -206+ |
|
ministerium sibi rite imponas, et sic deinceps ad |
|
maiora offitia eum redire concedas. |
|
<1 D><S 206><L 3> |
|
<2 53> -DISTINCTIO LIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Curiales autem, ut supra scriptum est, ideo ordinari prohibentur, |
|
quia frequenter, dum ab ecclesia repetuntur, plurima |
|
incommoda ecclesia sequitur, uel quia iidem curiales non uoto |
|
religionis, sed ut offitiorum suorum ratiocinia fugiant, ad ecclesias |
|
se transferunt. |
|
Unde Gregorius scribit libro VIII. Registro -[Indict. I. epist. 11.]+ |
|
omnibus Episcopis de lege Mauritii Augusti: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Quare sit constitutum, ne curiales ordinentur. |
|
<T T> Legem, quam piissimus inperator dedit, ne forte hi, |
|
qui miliciae uel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum |
|
suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum |
|
ueniant uel in monasteriis conuertantur, uestrae studui fraternitati |
|
transmittere, maxime ob hanc causam, quod hi, |
|
qui seculi actionibus inplicati sunt, in clero ecclesiae prepropere |
|
suscipiendi non sunt, quia, dum in ecclesiastico habitu |
|
non dissimiliter quam prius uixerant uiuunt, nequaquam |
|
student seculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales |
|
quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo |
|
sunt, nisi prius a negociis publicis fuerint absoluti. -@. 1.+ |
|
Si qui uero ex militaribus uiris in monasteriis annumerari |
|
festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi uita eorum |
|
subtiliter inquisita fuerit. Et iuxta normam regularem in suo |
|
habitu per triennium probati, tunc monachicum habitum |
|
Deo auctore suscipiant. |
|
<1 D><S 206><L 29> |
|
<2 54> -DISTINCTIO LIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Serui autem ordinari prohibentur, nisi a propriis |
|
dominis libertatem legitimam consequantur. |
|
Unde Leo Episcopus omnibus scribit Episcopis: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Seruus ad clericatus offitium non promoueatur. |
|
<T T> Nullus episcoporum seruum alterius ad clericatus offitium |
|
promouere presumat, nisi forte eorum peticio aut |
|
uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eo uendicant potestatis. |
|
Debet enim esse inmunis ab aliis, qui diuinae |
|
miliciae est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus |
|
nomen eius asscribitur, nullius necessitatis uinculis abstrahatur. |
|
-+ |
|
<S 207><L 1> -207+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De seruili condicione ad sacros ordines nullus accedat. |
|
<T I> Item ex Triburiensi Concilio. |
|
<T T> Nulli de seruili condicione ad sacros ordines promoueantur, |
|
nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem |
|
consequantur; cuius libertatis charta ante ordinationem |
|
in ambone publice legatur, et, si nullus contradixerit |
|
rite consecrabuntur. Porro seruus non canonice consecratus, |
|
postquam de gradu deciderit, eius condicionis |
|
sit, cuius fuerat ante gradum. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Ex Concilio Cartaginensi I. c. 8. |
|
<T T> Magnus episcopus Astiagensis dixit, quid dilectioni |
|
uestrae uidetur, procuratores, actores et executores, seu |
|
curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus |
|
dixit: si post deposita uniuersa et reddita ratiocinia actus |
|
uitae ipsorum fuerint conprobati in omnibus, debent et |
|
cum laude cleri, si postulati fuerint, honore munerari. |
|
Si enim ante libertatem negociorum uel offitiorum ab |
|
aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. |
|
Uniuersi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas |
|
tua, ideoque ita est et nostra ista quoque sentencia. -]+ <P 0> |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Post donum libertatis famuli ecclesiae deuocentur |
|
in clerum. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano IX. -[c. 11.]+ |
|
<T T> Qui ex famulis ecclesiae seruituri deuocantur in |
|
clerum ab episcopis suis, necesse est, ut libertatis percipiant |
|
donum, et si honestae uitae claruerint meritis adiuti |
|
tunc demum maioribus fungantur offitiis. Quos uero |
|
flagitii sordidauerit incorrigibilis noxa, perpetua seruitus |
|
condicionis religet in catena. |
|
<T P> -Gratian.+ Qui autem a dominis suis ordinandi libertatem |
|
consequuntur, ab eorum patrocinio penitus debent esse alieni, ut |
|
in nullo eorum obsequiis inueniantur obnoxii. |
|
Unde in Concilio Tolletano IV. -[c. 73.]+ legitur: |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Ad clericatum suscipiantur qui nullo obsequio |
|
retento a dominis suis libertatem percipiunt. |
|
<T T> Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt, |
|
ut sibi in eis nullum obsequium patronus retentet, isti, si |
|
sine crimine sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur, |
|
quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui |
|
uero retento obsequio manumissi sunt, pro eo, quod adhuc |
|
patroni seruitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad |
|
<S 208><L 1> -208+ |
|
ecclesiasticum ordinem promouendi, ne, quando uoluerint |
|
eorum domini, fiant ex clericis serui. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Ex Concilio Tolletano. -[c. 82.]+ |
|
<T T> De seruorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos |
|
promouentur, placuit omnibus cum sacris canonibus |
|
concordari debere, et statutum est, ut nullus episcoporum |
|
deinceps eos ad sacros ordines promouere presumat, nisi |
|
prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. -@. 1.+ |
|
Et si quilibet seruus dominum suum fugiens aut per |
|
litteras, aut adhibitis testibus munere conductis uel corruptis, |
|
aut qualibet calliditate uel fraude ad gradus ecclesiasticos |
|
peruenerit, decretum est, ut deponatur, et dominus |
|
eius eum recipiat. -@. 2.+ Si uero auus uel pater ab alia |
|
patria in aliam migrans in eadem prouincia filium genuerit, |
|
et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos |
|
promotus fuerit, et utrum seruus sit ignotum sit, et postea |
|
ueniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est, |
|
ut, si dominus eius illi libertatem dare uoluerit, in gradu |
|
suo permaneat. -@. 3.+ Si uero eum catena seruitutis a castris |
|
dominicis abstrahere uoluerit, gradum amittat, quia iuxta |
|
sacros canones uilis persona manens sacerdotii dignitate |
|
fungi non potest. -]+ <P 0> |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Sine consensu patroni non ordinetur, qui patrocinio |
|
cuiuslibet est obligatus. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
<T T> Si quis obligatus est tributo seruili, uel aliqua condicione, |
|
uel patrocinio cuiuslibet domus, non est ordinandus |
|
clericus, nisi probatae uitae fuerit, et patroni consensus |
|
accesserit. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Ex Concilio Tolletano c. 2. |
|
<T T> De rebus uero illorum uel peculiari, qui a propriis dominis |
|
libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure |
|
promoueantur, statutum est, ut in potestate dominorum |
|
consistat, quicquid ante libertatem habuerunt utrum illis |
|
concedere, an sibi retinere uoluerint. -]+ <P 0> |
|
<T P> -Gratian.+ Ceterum, si a dominis suis libertatem consecuti |
|
non fuerint, et ad ecclesiasticos ordines aliquo modo irrepserint, |
|
presbiter peculii amissione mulctetur, diaconus uero aut uicarium |
|
pro se prestabit, aut in seruitutem reuocabitur; ceteri uero |
|
gradus non possunt quemquam a nexu seruitutis absoluere. |
|
<S 209><L 1> -209+ |
|
Unde Gelasius scribit Martino et Iusto Episcopis: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Seruus si latenter irrepserit ad sacerdotium, peculii |
|
amissione multetur. |
|
<T T> Ex antiquis regulis et nouella sinodali explanatione |
|
conprehensum est, personas obnoxias cingulo celestis |
|
miliciae non precingi. Sed nescio utrum ignorantia aut |
|
uoluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum |
|
uideatur extorris. Ita enim nos frequens et |
|
plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nichil |
|
penitus putetur constitutum. -@. 1.+ Actores siquidem |
|
illustris uiri filii nostri Amandiani grauiter conqueruntur, |
|
homines suo iuri debitos alios iam clericos, alios iam |
|
diaconos ordinatos, cum non solum post modernum concilium |
|
(quod tantorum collectione pontificum sub omnium |
|
saluberrimae prouisionis assensu constat esse perfectum) |
|
huiusmodi personae suscipi non deberent, uerum etiam, |
|
si qui forte in diuinae cultu miliciae ante fuerint ignorantia |
|
faciente suscepti, eliminari prorsus et exuti religioso |
|
priuilegio, ad dominorum suorum possessiones iusta debuerint |
|
ammonitione compelli. Et ideo, fratres karissimi, |
|
eos, quos supradicti uiri actores in clericatus offitio monstrauerint |
|
detineri, discussos et obnoxios adprobatos, |
|
custodito legum tramite sine intermissione restituite, ita |
|
ut si quis iam ex his presbiter reperitur, in eodem gradu |
|
peculii sola amissione multatus maneat. Diaconus |
|
uero aut uicarium prestet, aut, si non habuerit, ipse |
|
reddatur. Reliqua uero offitia sciant, neminem posse ab |
|
obnoxietate, si conuincitur, uendicari, quatenus hoc |
|
ordine custodito nec dominorum iura, nec priuilegia ulla |
|
ratione turbentur. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Seruus clericus factus seruituti maneat obnoxius. |
|
<T I> Idem Herculentio, Stephano et Iusto Episcopis. |
|
<T T> Frequens quidem et assidua nos querela circumstrepit |
|
de his pontificibus, qui nec antiquas regulas, nec decreta |
|
nostra nouiter directa cogitantes, obnoxias possessoribus |
|
illigatasque personas uenientes ad clericale |
|
cingulum non refutant. -@. 1.+ Nuper etenim rectores |
|
illustris feminae Placidiae petitorii oblatione conquesti |
|
sunt, Sabinum Marcellianensis siue Cusilinatis |
|
urbis antistitem Antiochum seruum iuris patronae suae (absentis |
|
dominae occasione captata) ad presbiterii honorem |
|
usque perductum, eiusque fratrem Leoncium clericalis |
|
<S 210><L 1> -210+ |
|
offitii priuilegio decorasse. Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos |
|
actores, et eos, qui extremae condicionis repetuntur |
|
obiectu, cognitionem uobis nostra auctoritate deputamus, |
|
ut omni ueritate discussa, si reuera obiectam sibi maculam |
|
iustae refragationis non poterit ratione diluere, |
|
Leoncium clericum, quem gradus prefinitus legibus non |
|
defendit, ad sequendam condicionis suae necessitatem |
|
modis omnibus redibete. Antiochum uero, quia propter |
|
sacerdotium iam retolli non potest, si in sua |
|
ecclesia in hoc in quo est honore collocare desiderat, |
|
non uelud redditum sibi habeat, sed pro ministeriorum |
|
celebratione susceptum. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Rufino et Aprili Episcopis. |
|
<T T> Quis aut leges principum, aut patrum regulas, aut ammonitiones |
|
modernas dicat debere contempni, nisi qui inpunitum |
|
sibi tantum existimat transire commissum? Actores |
|
siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae |
|
Maximae petitorii nobis insinuatione conquesti sunt, Siluestrum |
|
atque Candidum, originarios suos, contra constituciones, |
|
que supra dictae sunt, etiam contradictione |
|
preeunte a Lucerino pontifice diacones non legitime |
|
ordinatos. Et ideo, fratres karissimi, tantae preuaricationis |
|
excessus noueritis sagacius inquirendos, et, si constiterit |
|
querelam ueritate fulciri, continuo, qui contradictione preeunte |
|
non legitime sunt creati, a sacris offitiis repellantur. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Nec ad religiosae uitae propositum, nec ad clericatus |
|
offitium sine dominorum consensu serui admittantur. |
|
<T I> Item eisdem. |
|
<T T> Generalis etiam querelae uitanda presumptio est, qua |
|
propemodum causantur uniuersi, passim seruos et originarios |
|
dominorum iura possessionemque fugientes, sub religiosae |
|
conuersationis obtentu uel ad monasteria sese conferre, |
|
uel ad ecclesiasticum famulatum conniuentibus quoque |
|
presulibus indifferenter admitti. Que modis omnibus est |
|
amouenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut |
|
aliena peruadi, aut publica uideatur disciplina subuerti; |
|
precipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione |
|
fuscari dignitatem conueniat, cogaturque pro statu militantium |
|
sibi condicioneque iurgari, aut uideri (quod absit) |
|
obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, |
|
<S 211><L 1> -211+ |
|
quisquis episcopus, presbiter, diaconus, uel |
|
eorum, qui monasteriis preesse noscuntur, huiusmodi personas |
|
apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps |
|
uel ecclesiae seruituti, uel religiosis congregationibus |
|
putauerint applicandas, nisi uoluntate forsitan dominorum |
|
subscriptionis testimonio primitus absolutas |
|
uel legitima transactione concessas, periculum se proprii |
|
honoris non ambigant communionisque subituros, si |
|
super hac re cuiusquam uerax nos querela pulsauerit. -@. 1.+ |
|
Magnis quippe studiis secundum B. Paulum Apostolum |
|
precauendum est, ne fides et disciplina Domini |
|
blasphemetur. <T I> Idem: <T T> -@. 2.+ Nichil perire credimus |
|
ecclesiasticis utilitatibus, si que sunt aliena reddantur. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Hoc tunc obseruandum est, cum dominus |
|
et serus eiusdem professionis inueniuntur. Ceterum |
|
Iudeus Christianum mancipium emerit, iudicis uel episcopi auctoritate, |
|
etiam eo inuito, ad libertatem debet perduci. |
|
Unde Gregorius Libertino Episcopo: |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Ad libertatem perducantur mancipia Christiana |
|
a Iudeis conparata. |
|
<T T> Mancipia Christiana, quecumque Iudeum conparasse |
|
patuerit, ad libertatem iuxta legum precepta sine ambiguitate |
|
perducite, ne, quod absit, religio Christiana Iudeis |
|
subiecta polluatur. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Offitia publica Iudeis non sunt committenda. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano III. -[c. 14.]+ |
|
<T T> Nulla offitia publica Iudeis iniungantur, per que eis |
|
occasio tribuatur penam Christianis inferre. Si qui uero |
|
Christiani ab eis in Iudaismo ritu sunt maculati uel |
|
etiam circumcisi, non reddito pretio ad libertatem et religionem |
|
redeant Christianam. |
|
<T P> -Gratian.+ De his autem, qui in infidelitate empti ad gratiam |
|
baptismi uenire desiderant, quid fieri debeat, Gregorius scribit |
|
Fortunato Neapolitano Episcopo: -[lib. V. epist. 31.]+ |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> In libertatem uendicentur serui, qui ab infidelitate |
|
ad fidem accedunt. |
|
<T T> Fraternitatem uestram oportet esse sollicitam, |
|
si de Iudeorum seruitio non solum Iudeus, sed etiam |
|
quisquam paganorum fieri uoluerit Christianus, postquam |
|
uoluntas eius fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio |
|
uel argumento cuipiam Iudeorum uenundandi facultas |
|
sit; sed is, qui ad Christianam conuerti fidem desiderat, |
|
defensione uestra in libertatem modis omnibus uendicetur. |
|
-@. 1.+ Hi uero, quos huiuscemodi oportet seruos amittere, |
|
ne forsitan utilitates suas irrationabiliter existiment |
|
inpediri, sollicita uos hoc conuenit consideratione seruare, |
|
ut, si paganos, quos mercimonii causa de externis |
|
<S 212><L 1> -212+ |
|
finibus emerint, infra tres menses, dum emptor, cui uenditi |
|
fuerant, non inuenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit, |
|
et uelle se dixerint Christianos fieri, uel etiam extra |
|
ecclesiam hanc talem uoluntatem prodiderint, pretium eorum |
|
a Christiano scilicet emptore percipiant. Si |
|
autem post prefinitos tres menses quisquam huiuscemodi |
|
seruorum Iudaicorum uelle suum dixerit, et fieri |
|
uoluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit, |
|
nec dominus qualibet occasionis specie hunc audeat |
|
uenundare, sed ad libertatis proculdubio premia perducatur, |
|
quia hunc non ad uendendum, sed ad sibi seruiendum dicitur |
|
conparasse. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Idem Ianuario Caralitano Episcopo, libro III. |
|
epistola 9. |
|
<T T> Si quilibet Iudeorum seruus ad uenerabilia loca confugerit |
|
causa fidei, nullatenus eum patiamini preiudicium |
|
sustinere; sed siue olim Christianus, siue nunc fuerit baptizatus, |
|
sine ullo Christianorum pauperum damno religioso |
|
ecclesiasticae pietatis patrocinio in libertatem modis omnibus |
|
defendatur. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Item ex Concilio Tolletano XII. c. 9. |
|
<T T> Et si Iudeorum serui, nec dum adhuc conuersi, |
|
ad Christi gratiam conuolauerint, libertate donentur. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Item ex Concilio Matisconensi I. c. 16. |
|
<T T> Presenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum |
|
Christianum mancipium Iudeo deinceps seruiat; sed datis |
|
pro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium |
|
quicumque Christianus seu ad ingenuitatem, |
|
seu ad seruitium licentiam habeat redimendi. Et si Christianus |
|
fieri desiderat, et non permittitur, similiter faciat, |
|
quia nefas est, quem Christus Dominus sanguinis sui |
|
effusione redemit, blasphemum Christianae religionis |
|
in uinculis tenere. Quod si acquiescere his, que statuimus, |
|
quicumque Iudeus noluerit, quamdiu ad pecuniam |
|
constitutam uenire distulerit, liceat mancipium ipsum |
|
cum Christianis ubicumque uoluerit habitare. -]+ <P 0> |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Aurelianensi. -[I. c. 5.]+ |
|
<T T> -III. Pars.+ Si seruus, absente aut nesciente domino, |
|
episcopo sciente quod seruus sit, presbiter aut |
|
diaconus ordinatus fuerit, ipso in clericatus offitio permanente, |
|
episcopus eum domino duplici satisfactione |
|
<S 213><L 1> -213+ |
|
recompenset. Si uero episcopus eum seruum nescierit, |
|
qui testimonium perhibent, aut eum supplicauerint ordinari, |
|
simili redibitione teneantur obnoxii. |
|
<4 20> -C. XX.+ |
|
<T I> Constitutio noua. |
|
<T T> Si seruus sciente et non contradicente domino, in clero |
|
fuerit ordinatus, ex hoc ipso liber et ingenuus erit. Sed |
|
si ignorante domino, licet, ei intra spatium unius |
|
anni et seruilem fortunam probare, et seruum suum |
|
accipere. Verum et si legitimo probatus experimento |
|
monachus efficiatur, euadit iugum seruitutis. |
|
Debent enim per triennium antequam monachi efficiantur in |
|
monasterio permanere, postea uero si monachi effecti |
|
fuerint, liberi efficiuntur. Episcopalis ordo liberat a |
|
fortuna seruili uel ascriptitia, sed non a curiali siue offitiali, |
|
nam et post ordinationem durat. Sed et ius |
|
patriae potestatis soluit episcopalis dignitas. Inscripticios |
|
uero in ipsis possessionibus clericos etiam preter |
|
uoluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen, ut |
|
clerici facti inpositam sibi agriculturam adinpleant. |
|
<4 21> -C. XXI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Leo omnibus Episcopis. -[epist. I. c. 1.]+ |
|
<T T> Admittuntur passim ad sacrum ordinem, quibus nulla |
|
natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis |
|
suis consequi libertatem minime potuerunt, ad fastigium |
|
sacerdotii (tamquam seruilis uilitas hunc honorem capiat) |
|
prouehuntur. Ab his itaque, fratres karissimi, omnes |
|
uestrae prouinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab |
|
his, sed etiam ab aliis originariis, uel qui alicui conditioni |
|
obligati sunt, uolumus temperari, nisi forte eorum peticio |
|
aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos uendicant |
|
potestatis. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ De seruis monasterii queritur, an |
|
ecclesiasticis offitiis possint aggregari, an non. Sed famuli ecclesiarum |
|
non sunt ordinandi, sicut supra dictum est, nisi a propriis |
|
episcopis libertatem consequuntur. Porro serus monasterii |
|
libertatem consequi non ualet, non ergo ad clericatum sibi |
|
accedere licet. Quod autem liber fieri non possit, probatur |
|
auctoritate octauae Sinodi, in qua sic statutum legitur: |
|
<4 22> -C. XXII.+ <T R> Monasterii seruum abbati uel monacho non licet |
|
facere liberum. |
|
<T T> Abbati uel monacho monasterii seruum non licebit facere |
|
liberum. Qui enim nichil proprium habet, libertatem rei |
|
alienae dare non potest, nam, sicut et seculi leges |
|
<S 214><L 1> -214+ |
|
sanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio |
|
domino. |
|
<T P> -Gratian.+ Hac auctoritate prohibentur serui adipisci libertatem |
|
recedendi ab obsequio monasterii, sed non prohibentur |
|
nancisci libertatem promouendi ad sacros ordines. Potest enim |
|
in sacris ordinibus constitutus monasterii obsequiis perpetuo deseruire, |
|
ac sic seruus monasterii et libertatem adipisci et sacris |
|
offitiis ualet associari. Unde in alio capitulo prefatae constitucionis |
|
hec causa redditur: "Iniustum est enim, ut monachis |
|
rurale opus facientibus serui eorum otio torpeant ac deliciis |
|
affluant." |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quod autem serui ecclesiarum (quo |
|
nomine etiam monasterii seruos significari intelligimus) ad sacrae |
|
religionis propositum debeant assumi, auctoritate beati Gregorii |
|
probatur, qui generali Sinodo residens dixit: |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> Si conuersationis probatae fuerit famulus |
|
ecclesiae, potest ordinari. |
|
<T T> Multos ex ecclesiastica familia nouimus ad omnipotentis |
|
seruitium festinare, ut ab humana seruitute liberi |
|
in diuino seruitio ualeant in monasteriis conuersari. |
|
Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici |
|
iuris dominium occasionem prebemus. Si uero festinantes |
|
ad omnipotentis seruitium incaute retinemus, illi |
|
inuenimur negare quedam, qui dedit omnia. Unde necesse |
|
est, ut si quis ex iuris ecclesiastici uel secularis miliciae |
|
seruitute ad Dei seruitium conuerti desiderat, probetur |
|
prius in laicali habitu constitutus. Et si mores eius |
|
atque conuersatio bono desiderio illius testimonium ferunt, |
|
absque ulla retractione in monasterio omnipotenti Domino |
|
seruire permittatur, ut ab humano seruitio liber |
|
recedat, qui diuino amore districtiorem appetit subire |
|
seruitutem. Si autem et in monachico |
|
habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit |
|
conuersatus, post prefixa sacris canonibus tempora |
|
iam ad quodlibet ecclesiasticum offitium prouehatur, |
|
si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, que in |
|
testamento ueteri morte mulctantur. |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce, quomodo serui ad clericatum ualeant assumi, |
|
uel quomodo non admittantur. Liberti quoque non sunt promouendi |
|
ad clerum, nisi ab obsequiis sui patroni fuerint absoluti. |
|
Unde in Concilio Eliberitano: -[c. 80.]+ |
|
<4 24> -C. XXIV.+ <T R> Absque patroni consensu libertus non |
|
promoueatur ad clerum. |
|
<T T> Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in seculo |
|
fuerint, ad clerum non promoueantur. |
|
<S 215><L 1> -215+ |
|
<1 D><S 215><L 1> |
|
<2 55> -DISTINCTIO LV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Corpore uero uitiati similiter a sacris offitiis |
|
prohibentur. |
|
Unde Gelasius Papa -[Episcopis per Lucaniam et Brutios |
|
constitutis, epist. I. c. 2. et 3.]+ scribit, dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Qui de monasterialibus disciplinis ad clericale munus |
|
accedit et de laicis, anteacta eius uita examinetur. |
|
<T T> Priscis igitur pro sua reuerentia manentibus institutis, |
|
(que, ubi nulla rerum uel temporum perurget |
|
angustia, regulariter conuenit custodiri), quia eatenus ecclesiae |
|
uel cunctis uel sufficientibus priuatae sunt ministeriis, |
|
ut plebibus ad se pertinentibus diuina munera |
|
subplere non ualeant, concedimus, ut, si quis monasterialibus |
|
disciplinis eruditus ad clericale munus accedit, |
|
etiam de laicis, anteacta eius uita requiratur, |
|
-@. 1.+ ne sit aliquo facinore infectus, uel illitteratus, uel |
|
bigamus, uel ab adolescentia sortitus, uel corpore uitiatus, |
|
uel seruilis uel originariae condicionis, uel curiae uel publicarum |
|
nexibus rerum inplicatus, uel publica penitencia |
|
notatus, uel nulla congruentis temporis expectatione discussus. |
|
-+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Annuae suspensioni subiaceat, qui preter canonum |
|
formam aliquem ordinat. |
|
<T I> Item ex Concilio Arelatensi IV. -[c. 3.]+ |
|
<T T> Nullus penitentem, nullus digamum, nullus uiduarum |
|
maritos in predictis honoribus audeat ordinare. Et |
|
licet hec iam prope omnium canonum instituta contineant, |
|
tamen ne cuicumque sacerdotum supplicantium |
|
(sicut iam diximus) inportunitas uel suggestio iniqua |
|
subripiat, necesse fuit, ut nunc seueriorem regulam sibi |
|
uelint Domini sacerdotes inponere. Et ideo, quicumque ab |
|
hac die contra ea, que superius conprehensa sunt, clericum |
|
ordinare presumpserit, ab ea die, qua hoc ei potuerit |
|
approbari, anno integro missas cantare non presumat. |
|
Quam rem si quis obseruare noluerit, et contra constitutum |
|
fratrum faciens missas celebrare presumpserit, ecclesiae |
|
communione priuetur, et ab omnium fratrum communione |
|
se nouerit alienum, quia dignum est, ut seueritatem |
|
ecclesiasticae disciplinae sentiat, qui salubriter a |
|
sanctis Patribus instituta obseruare contempnit. |
|
<S 216><L 1> -216+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non ordinentur penitentes, uel inscii litterarum. |
|
<T I> Item Ylarius Papa. -[ex Concilio Romano ab ipso |
|
habito, cap. 3.]+ |
|
<T T> Penitentes uel inscii litterarum, aut aliqua membrorum |
|
dampna perpessi, ad sacros ordines aspirare non |
|
audeant. Quisquis autem talium consecrator extiterit, |
|
factum suum ipse dissoluet. |
|
<T P> -Gratian.+ Corpore autem uitiati intelliguntur non casu, sed |
|
propria uoluntate abscisi. |
|
Unde in canonibus Apostolorum -[c. 22. et 23.]+ legitur: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Qui semetipsum abscidit, non ordinetur. |
|
<T T> Si quis abscidit semetipsum, (id est, si quis amputauerit |
|
sibi uirilia), non fiat clericus, quia suus est homicida, |
|
et Dei condicionis inimicus. -@. 1.+ Si quis, cum |
|
clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino dampnetur, |
|
quia suus est homicida. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Non producantur ad clerum, qui se ipsos abscidunt. |
|
<T I> Item ex Concilio Arelatensi II. -[c. 7.]+ |
|
<T T> Hii, qui se carnali uicio repugnare nescientes abscidunt, |
|
ad clerum peruenire non possunt. |
|
<T P> Item Innocentius scribit Felici Nuceriano Episcopo: |
|
-[epist. IV. cap. 1.]+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Non est ordinandus, qui partem digiti sui uolens |
|
abscidit. |
|
<T T> Qui partem cuiuslibet digiti sibi ipsi uolens abscidit, |
|
hunc ad clerum canones non admittunt. Cui uero |
|
casu aliquo contigerit, dum aut operi rustico curam inpendit, |
|
aut aliquid faciens se non sponte percutit, hos |
|
canones precipiunt et clericos fieri, et, si in clero reperti |
|
fuerint, non abici. In illis enim uoluntas est |
|
iudicata, que sibi ausa fuerit ferrum inicere; in |
|
istis uero casus ueniam meruit. |
|
<T P> -Gratian.+ Similiter intelligendum est de his, qui per |
|
languorem a medicis secantur, aut a barbaris absciduntur, |
|
aut a dominis castrantur. |
|
Unde in Niceno Concilio -[c. 1.]+ legitur: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Qui per languorem a medicis dissecatur, ad clerum |
|
ualet admitti. |
|
<T T> Si quis a medicis propter languorem desectus est aut |
|
<S 217><L 1> -217+ |
|
a barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis |
|
autem se sanus abscidit, hunc in clero constitutum |
|
abstineri conueniet, et deinceps nullum talium |
|
debere promoueri. Sicut autem hoc claret, quod de |
|
his, qui hanc rem affectant audentque semetipsos |
|
abscidere, dictum sit, sic eos, quos aut barbari, aut |
|
domini castrauerunt, inueniuntur autem alias |
|
dignissimi, tales ad clerum suscipit ecclesia. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Licite ordinetur episcopus, qui per hominum |
|
insidias eunuchizatur. |
|
<T I> Item ex canone Apostolorum. -[21.]+ |
|
<T T> Eunuchus, si per insidias hominum factus est, uel si in |
|
persecutione eius sunt amputata uirilia, uel si ita natus |
|
est, et est dignus, fiat episcopus. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Non excluduntur a clero, qui a medicis, uel a |
|
barbaris, uel a dominis suis exsecantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
<T T> Si quis pro egritudine naturalia a medicis secta habuerit, |
|
similiter et qui a barbaris aut a dominis suis castrati |
|
fuerint, et moribus digni inueniuntur, hos canon |
|
admittit ad clerum promoueri. Si quis autem sanus |
|
non per disciplinam religionis et abstinentiae sed per abscissionem |
|
a Deo plasmati corporis, existimat, posse a se |
|
carnales concupiscentias amputari, et ideo se castrauerit, |
|
non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus offitium. |
|
Quod si iam ante fuerit promotus ad clerum, prohibitus |
|
a suo ministerio deponatur. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Non prohibetur a sacris ordinibus qui medicorum |
|
incisione claudus efficitur. |
|
<T I> Item ex Concilio Ilerdensi. |
|
<T T> Si quis in infirmitate positus clericus in medicorum |
|
incisione claudus efficitur, promoueri ad sacros ordines eum |
|
non denegamus. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Non prohibetur a clero, qui digitum casu |
|
sibi abscidit. |
|
<T I> Item Stephanus Roberto Metensi Episcopo. |
|
<T T> Lator presentium, Flauinus scilicet clericus, ad |
|
sanctam sedem apostolicam ueniens, detulit a te directam |
|
nobis epistolam, qua indagare studuisti, eum a Normannis |
|
nuperrime captum sinistrae manus digitum habere abscisum, |
|
<S 218><L 1> -218+ |
|
sciscitaris, si ob hoc ad ecclesiasticum ordinem |
|
ualeat promoueri, an non. Quod et nos reperientes, |
|
quia sollertia tua, magis super hoc sollicita, a sede apostolica |
|
doceri flagitat, normam iusticiae semper sequi desideramus, |
|
studium tuae sanctitatis merito collaudamus, |
|
reuerentiam tuam scire uolentes, quoniam si ita est, quod a |
|
Normannis digitum ipsum habeat abscisum, ad promouendum |
|
(si alias dignus fuerit) nil ei nocebit, eo quod |
|
quid de his, qui a dominis, uel a medicis, siue a |
|
paganis non sponte tale quid patiuntur, sacri censeant |
|
canones, dilectionem tuam latere non credimus. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Tempore sinceritatis dignitas accepta sequenti |
|
debilitate non amittatur. |
|
<T I> Item Gelasius Papa Palladio Episcopo. |
|
<T T> Precepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina, |
|
sicut non paciuntur uenire ad sacerdotium debiles corpore, |
|
ita si quis in eo fuerit constitutus actu, ac tunc |
|
fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae |
|
sinceritatis accepit. -@. 1.+ Stephanus siquidem presbiter |
|
petitorio nobis defleuit oblato, quod habetur in subditis, |
|
olim sibi et ante annos plurimos collatam presbiterii |
|
dignitatem, quam reuera inmaculati corporis iudicio |
|
suscepisset; sed nuper propter prouinciae uastitatem (quam |
|
Thusciae pre omnibus barbarorum diuersa sectantium, |
|
et ambiguitas inuexit animorum), dum inminentes gladios |
|
euadere fugae presidio niteretur, acutis sudibus occurrentia |
|
sibi septa transsiliens, inferiores partes corporis inseruisse |
|
suggessit, que uix adhibita curatione biennio potuisset |
|
abstergi. Et ideo, frater karrissime, supradicto locum suum |
|
dignitatemque restitue, quatenus sacrosancta misteria, sicut |
|
consueuit, exerceat. Nec enim conuenit ob hoc auferri ante |
|
susceptum ordinem, in quo postmodum in inualitudine |
|
corporis casu probatur faciente prolapsus. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Hoc autem non de omnibus membris |
|
intelligendum est. Qui enim oculum casu amiserit, licet desit |
|
uoluntas, tamen sacerdotium adipisci non potest. |
|
Unde Pelagius scribit Rufino Episcopo: |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Non sunt prestanda iura sacerdotii, cui oculus |
|
est erutus. |
|
<T T> Si euangelica admonitio iracundiam nec usque ad |
|
uerbum furentem prosilire permittit, ne, si Racha fratri suo |
|
quis dixerit, reus sit gehennae ignis: quali putamus |
|
<S 219><L 1> -219+ |
|
pena plectendum esse, qui non solum pugno inpie percussit |
|
hominem in Leuitici offitii ministerio seruientem, |
|
quasi non sufficeret ad cedem manus, ita (instigante se |
|
diabolo) raptus ad iracundiam est, ut fuste non solum percuteret, |
|
sed etiam erueret oculum fratris? Et quamuis |
|
huiusmodi excessus grauiori esset pena plectendus, bene |
|
tamen fraternitas tua fecit ab offitio eum presbiterii remouere. |
|
Hoc tamen sollicitudinis tuae sit, ut locum etiam |
|
penitenciae constituas, et in aliquo eum monasterio retrudas, |
|
laica sibi tantum communione concessa. In loco |
|
autem illius alium te necesse est ordinare presbiterum, |
|
nam illi, cui erutus est oculus, non possunt iuxta canones |
|
sacerdotii iura concedi. Neque enim aliquid ei prodest, |
|
quod oculum inuitus amisit, cum nec uolens quisquam |
|
oculum amisisse credendus est, nec sacratissimos canones |
|
aliquem casum in amissione oculi, ei qui ad sacerdotium |
|
adipiscendum non inpediret, suis excepisse regulis |
|
inuenimus; sed hoc tantummodo ad prohibitionem fecisse |
|
uidemus, ut qui caret oculo, sacerdotii offitium |
|
adipisci non possit. Sed nec illi ullatenus quasi in |
|
conpensatione iniuriae sacratus ordo concedi poterit, qui |
|
ad tantam sacerdotem proprium potuit iracundiam prouocare, |
|
ut ille et offitium, in quo erat, amitteret, et iste prouectus |
|
sui perderet facultatem. |
|
<1 D><S 219><L 25> |
|
<2 56> -DISTINCTIO LVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Presbiterorum etiam filii ad sacra offitia non sunt |
|
admittendi. |
|
Unde Urbanus Papa II. ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Filii presbiterorum a sacris ordinibus remouentur. |
|
<T T> Presbiterorum filios a sacris ministeriis remouemus, |
|
nisi aut in cenobiis, aut in canonicis religiose probati |
|
fuerint conuersari. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed hoc intelligendum est de illis, qui |
|
paternae incontinentiae imitatores fuerint. Verum si morum |
|
honestas eos commendabiles fecerit, exemplis et auctoritate |
|
non solum sacerdotes, sed etiam summi sacerdotes fieri possunt. |
|
<S 220><L 1> -220+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Unde Damasus Papa scribit: |
|
<T T> Osius Papa fuit filius Stephani subdiaconi. Bonifacius |
|
Papa fuit filius Iucundi presbiteri. Felix Papa filius Felicis |
|
presbiteri de titulo Fasciolae. Agapitus Papa filius Gordiani |
|
presbiteri. Theodorus Papa filius Theodori episcopi de |
|
ciuitate Ierosolima. Siluerius Papa filius Siluerii episcopi |
|
Romae. Deusdedit Papa filius Stephani subdiaconi. -]+ <P 0> |
|
<T P> Felix enim tertius, natione Romanus, ex patre Felice |
|
presbitero fuit. Item Gelasius, natione Afer, ex patre episcopo |
|
Valerio natus est. Item Agapitus, natione Romanus, ex patre |
|
Gordiano presbitero originem duxit. Quamplures etiam |
|
alii inueniuntur, qui de sacerdotibus nati apostolicae sedi prefuerunt. |
|
-+ |
|
Hinc Augustinus ait: -[libro de bono coniug. c. 16.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Vicia parentum filiis non inputentur. |
|
<T T> Undecumque homines nascuntur, si parentum uitia |
|
non sectantur, honesti et salui erunt. Semen enim |
|
hominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eo |
|
male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. |
|
Sicut autem boni filii adulterorum nulla est defensio adulterorum, |
|
sic mali filii coniugatorum nullum crimen est |
|
nuptiarum. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Iohannes Crisostomus supra Mattheum |
|
homilia III. -[c. 1.]+ |
|
<T T> Numquam de uiciis erubescamus parentum, sed unum illud |
|
queramus semperque amplectamur, uirtutem uidelicet. |
|
Huiusmodi enim, etiamsi alienigenam habet matrem, |
|
etiamsi fornicatione pollutam uel quolibet huiusmodi |
|
dedecore sordidatam, nichil tamen de eius aut uilitate fuscabitur, |
|
aut crimine polluetur. Quod si fornicatorem ipsum |
|
ad meliora conuersum nequaquam uita conmaculat prior, |
|
multo magis ex meretrice natus et adultera, si propria uirtute |
|
decoretur, parentum suorum non decoloratur obprobriis. |
|
<T I> Item: <T T> -@. 1.+ Non est omnino, non est nec de uirtute |
|
nec de uicio parentum aut laudandus aliquis, aut culpandus, |
|
nemo inde uere aut obscurus, aut clarus est, imo etiam |
|
considerantius aliquid dicamus ac expressius, nescio, quomodo |
|
<S 221><L 1> -221+ |
|
ille magis resplendet, qui ex parentibus a uirtutibus |
|
prorsus alienis, ipse tamen fuerit Dei uirtute mirabilis. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Non parentum, sed propria culpa quemque condempnat. |
|
<T I> Item Ieronimus in epistola contra Rufinum. |
|
<T T> Nasci de adulterio non est eius culpa, qui nascitur, sed |
|
illius, qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra, |
|
que confouet non semen, quod in sulcis iacitur, non |
|
humor et calor, quibus temperata frumenta in germen |
|
pullulant, sed, uerbi gratia, fur et latro, qui fraude et ui eripit |
|
semina: sic genus humanum recipit terra, id est uulua, |
|
quod suum est et receptum confouet, confotum corporat, |
|
corporatum in membra distinguit, et inter illas sacri uentris |
|
angustias Dei manus semper operatur, idemque est |
|
corporis creator et animae. Noli despicere bonitatem |
|
figuli, qui te plasmauit et fecit ut uoluit. Ipse est Dei |
|
uirtus et Dei sapientia, qui in utero uirginis edificauit sibi |
|
domum. Iepte, inter uiros sanctos Apostoli uoce numeratus, |
|
meretricis est filius. Esau de Rebecca et Isaac, |
|
hispidus tam mente quam corpore, quasi bonum triticum |
|
in lolium auenasque degenerat, quia non in seminibus, sed |
|
in uoluntate nascentis causa uiciorum est atque uirtutum. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Iniquitates parentum filiis obesse non possunt. |
|
<T I> Item Augustinus. -[contra Faustum, lib. XXII. c. 64.]+ |
|
<T T> Sponsus ille, qui uocaturus erat ad nuptias bonos et |
|
malos, congruens inuitatis, nasci etiam uoluit de bonis et |
|
malis, quo exemplo discant parentum suorum iniquitates |
|
sibi obesse non posse. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Non aliena culpa, sed propria aliquem ab eo, quo |
|
fungitur, deicit gradu. |
|
<T I> Item Gregorius. -[ad Columbum Episcopum Numidiae, |
|
lib. X. epist. 8.]+ |
|
<T T> Satis peruersum et contra ecclesiasticam probatur esse |
|
censuram, ut frustra quorundam, uoluptatibus quis |
|
priuetur, quem sua culpa uel facinus ab offitiis, quo fungitur, |
|
gradu non deicit. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Ex adulterio natus a sacerdotio non prohibetur. |
|
<T I> Item Ieronimus. |
|
<T T> Dominus noster Iesus Christus uoluit, non solum de |
|
alienigenis, sed etiam de adulterinis conmixtionibus nasci, |
|
nobis magnam fiduciam prestans, ut qualicumque modo |
|
nascamus, tantum ut eius uestigia imitemur, ab ipsius |
|
corpore non separemur, cuius per fidem membra effecti |
|
<S 222><L 1> -222+ |
|
sumus. Et sicut ille uerus est pontifex ex adulterinis |
|
natus coniunctionibus, ita, qualicumque ordine natus sit |
|
aliquis, tantum ut fidem perfectam habeat, et quod fide |
|
tenet inpleat operibus, sitque litteratus, et uir unius uxoris, |
|
nequaquam a sacerdotio repellitur. Iudas enim patriarcha |
|
concubuit cum Thamar nuru sua, et ex illo coitu |
|
nati sunt Phares et Zaran, inde postea Salmon, qui fuit |
|
dux in deserto, inde Obeth indeque Booz, inde |
|
postea Isai, qui fuit pater Dauid. Ex progenie autem illa |
|
origo ducitur Christi, qui uerus sacerdos est; ideoque si |
|
filii eius sumus, que ipse fecit imitari debemus. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> A populo Dei non separat aliquem materna condicio, |
|
sed propria culpa. |
|
<T I> Item Augustinus de unico baptismo. -[contra Donatistas, |
|
lib. I. c. 15.]+ |
|
<T T> Ismael ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater |
|
ancilla, sed obfuit fraterna discordia; nec profuit |
|
potestas uxoris, cuius magis filius erat, quia per ipsius iura |
|
coniugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus. |
|
-+ |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Contra Bonifacius Martir Regi |
|
Anglorum: |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Vicia parentum etiam ad posteros transeunt. |
|
<T T> Si gens Anglorum (sicut per istas prouincias diuulgatum |
|
est, et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab |
|
ipsis paganis inproperium nobis obicitur, spretis legalibus |
|
conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomiticae |
|
gentis fedam uitam uixerit, de tali commixtione meretricum |
|
estimandum est degeneres populos et ignobiles, et |
|
furentes libidine fore procreandos, et ad extremum uniuersam |
|
plebem ad deteriora et ignobiliora uergentem, et nouissime |
|
nec bello seculari fortem, nec in fide stabilem, et |
|
nec honorabilem hominibus, nec Deo esse amabilem uenturam, |
|
sicut aliis gentibus Ispaniae et Prouinciae et Burgundionum |
|
populis contigit, que sic a Deo recedentes |
|
fornicatae sunt, donec iudex talium criminum ultrices |
|
penas per ignorantiam legis Dei, et per Sarracenos, |
|
uenire et seuire permisit. |
|
<T P> Unde idem Urbanus in fine superioris capituli |
|
distinguendo subiunxit: |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Si religiosi inuenti fuerint filii sacerdotum, |
|
ordinentur. |
|
<T T> Nisi aut in cenobiis, aut in canonicis religiose probati |
|
fuerint conuersari. |
|
<S 223><L 1> -223+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Alexander II. |
|
<T T> Apostolica uobis auctoritate precipimus, ut si eum, qui |
|
ecclesia electus est, digniorem altero esse, canonicamque eius |
|
electionem probaueritis, nostra fulti auctoritate consecretis. |
|
Nam pro eo, quod filius sacerdotis dicitur, si ceterae uirtutes |
|
in eum conueniant, non reicimus, sed suffragantibus |
|
meritis conniuendo eum recipimus. |
|
<T P> -Gratian.+ Hoc autem, quod de filiis sacerdotum dicitur, |
|
ex dispensatione ecclesiae introductum uidetur, et quod ex dispensatione |
|
introducitur, ad consequentiam regulae trahi non |
|
poterit. |
|
Unde Urbanus -[Papa II.]+ scribit Bartholomeo Thuronensi |
|
Archiepiscopo: |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Filii sacerdotum non prohibentur ab episcopatu, |
|
si ceterae uirtutes in eis inueniantur. |
|
<T T> Cenomanensem electum, pro eo, quod filius sacerdotis |
|
dicitur, si ceterae uirtutes in eum conueniant, non |
|
reicimus, sed suffragantibus meritis patienter suscipimus: |
|
non tamen, ut pro regula in posterum assumatur, sed ad |
|
tempus ecclesiae periculo consulitur. |
|
<T P> -Gratian.+ Cum ergo ex sacerdotibus nati in summos Pontifices |
|
supra leguntur esse promoti, non sunt intelligendi de |
|
fornicatione, sed de legitimis coniugiis nati, que sacerdotibus |
|
ante prohibitionem ubique licita erant, et in orientali ecclesia usque |
|
hodie eis licere probatur. -@. 1.+ Quod autem uicium originis |
|
semini inputari negatur, uidetur esse contrarium illi sentenciae |
|
"Adulterorum filii abominatio sunt Domino." Sed sicut supra |
|
dictum est de presbiterorum filiis, ita et hoc de filiis adulterorum |
|
intelligendum uidetur, ut illi dicantur esse abhominatio Domino, |
|
ad quos paterna flagitia hereditaria successione descendunt. |
|
Similiter et illud Urbani intelligendum est, quod ipse scribit |
|
Patrono Legionensi Episcopo: |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Quia simpliciter ad sedem apostolicam ueniens humiliter |
|
peccatum confessus es, quod pontificii tui uidebatur offitium |
|
inpedire, uidelicet quod ex matre non legitima procreatus |
|
sis, quam uiuente propria uxore pater tuus cognouisse |
|
cognoscitur, nos apostolicae mansuetudinis gratia admonente |
|
a ceteris que sacerdotium inpediunt criminibus |
|
tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum |
|
sunt, inmunem te agnoscentes, et uitam tuam religiosam |
|
audientes, ab huius te peccati uinculo absolutum in suscepto |
|
sacerdotali offitio confirmamus. |
|
<S 224><L 1> -224+ |
|
<1 D><S 224><L 1> |
|
<2 57> -DISTINCTIO LVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Item, qui in egritudine constitutus baptizatur, presbiter ordinari |
|
non debet. |
|
Unde in Neocesariensi Concilio -[c. 12.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non ordinetur presbiter, qui in egritudine constitutus |
|
baptizatur. |
|
<T T> Si quis in egritudine constitutus baptizatus fuerit, presbiter |
|
ordinari non debet, (non enim fides illius uoluntaria |
|
sed ex necessitate est), nisi forte postea ipsius studium et |
|
fides probabilis fuerit, aut hominum raritas exegerit. |
|
<1 D><S 224><L 12> |
|
<2 58> -DISTINCTIO LVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Item ex monachali habitu nullus assumatur ad ecclesiasticum |
|
offitium, nisi fuerit oblatus uoluntate proprii abbatis. |
|
Unde Gregorius scribit: -[Mariniano Episcopo Rauennati, |
|
lib. VII. epist. 18.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Monachus non ordinetur clericus, nisi uoluntate abbatis |
|
episcopo fuerit oblatus. |
|
<T T> Ad ecclesiasticum uero offitium nullus ex monasterio |
|
producatur monachus, nisi quem abbas loci admonitus |
|
propria uoluntate obtulerit episcopo. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi V. -[c. 13.]+ |
|
<T T> Si quis de alterius monasterio repertum uel ad clericatum |
|
promouere uoluerit, uel in suo monasterio maiorem |
|
monasterii constituere, episcopus, qui hoc fecerit, a |
|
communione ceterorum seiunctus, suae tantummodo |
|
plebis communione contentus sit, et ille neque clericus |
|
neque prepositus perseueret. |
|
<1 D><S 224><L 31> |
|
<2 59> -DISTINCTIO LIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Item qui ecclesiasticis disciplinis inbuti, et temporum approbatione |
|
discussi non sunt ad summum sacerdotium non aspirent. |
|
<S 225><L 1> -225+ |
|
Unde Zosimus Papa: -[ad Hesichium Salonitanum |
|
Episcopum, epist. I.]+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non aspiret ad summum sacerdotium qui |
|
ecclesiasticis disciplinis non est inbutus. |
|
<T T> Qui ecclesiasticis disciplinis inbutus per ordinem non |
|
est et temporum approbatione diuinis stipendiis eruditus, |
|
nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare |
|
presumat, et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, |
|
uerum etiam in ordinatores eius, ut careant eo ordine, |
|
quem sine ordine contra precepta Patrum crediderant |
|
presumendum. -]+ <P 0> |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Ad sacerdotale offitium nullus, nisi per singulos |
|
gradus probatus, accedat. |
|
<T T> Si offitia secularia principalem locum non uestibulum |
|
actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis |
|
deferunt, quis tam arrogans, tam impudens inuenitur, |
|
qui in celesti milicia, que propensius ponderanda est, et |
|
sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse |
|
desiderat, cum tiro ante non fuerit, et prius uelit docere |
|
quam discere? Assuescat in Domini castris in lectorum |
|
primitus gradu diuini rudimenta seruicii, nec illi uile sit |
|
exorcistam, acolithum, subdiaconum, diaconum per ordinem |
|
fieri, nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione |
|
temporibus. Iam uero ad presbiterii fastigium talis accedat, |
|
ut et nomen etatis inpleat, et meritum probitatis stipendia |
|
anteacta testentur. Inde summi pontificis iure locum |
|
sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum |
|
nostrorum, qui pompam multitudinis querunt, et putant ex |
|
hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim |
|
numerosa popularitas etiam in his locis, ubi solitudo |
|
est, talium reperitur, dum parrochias extendi cupiunt, aut |
|
quibus aliud prestare non possunt diuinos ordines largiuntur. |
|
Quod oportet districti semper esse iudicii. Rarum |
|
est enim omne quod magnum est. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Cuiuslibet meriti laicus ad summum non aspiret |
|
sacerdotium. |
|
<T I> Item Gregorius. -[lib. VII. Reg. epist. 110.]+ |
|
<T T> Hoc ad nos peruenisse non dissimili dignum est |
|
detestacione complecti, quod quidam desiderio honoris |
|
inflammati defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente |
|
ex laicis sacerdotes, atque inuerecunde religiosi |
|
propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites |
|
didicerunt. Quid putamus, quid isti subiectis prestaturi |
|
sunt, qui antequam discipulatus limen attingant tenere locum |
|
regiminis non formidant? Qua de re necesse est, ut, |
|
<S 226><L 1> -226+ |
|
quamuis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distincta |
|
ecclesiastici ordinis exerceatur offitia. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis |
|
non est inbutus disciplinis. |
|
<T I> Item Celestinus Episcopis Galliarum. -[epist. II. c. 3.]+ |
|
<T T> Ordinatos uero quosdam, fratres karissimi, episcopos, |
|
qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium |
|
fuerint constituti contra Patrum decreta, huius |
|
usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus, cum |
|
ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum |
|
est, debeat perueniri, ut minoribus initiati offitiis ad |
|
maiora firmentur. Debet enim ante esse discipulus, quisquis |
|
doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit: omnis |
|
uitae institutio hac, ad id quod tendit, se ratione confirmat. |
|
Qui minime litteris operam dederit preceptor esse |
|
non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creuerit |
|
ad meritum ordinem stipendii non potest peruenire. |
|
Solum sacerdotium inter ista, rogo, uilius est, cur facilius |
|
tribuitur, cum difficilius inpleatur? |
|
<1 D><S 226><L 20> |
|
<2 60> -DISTINCTIO LX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Ecce, ex parte ostensum est, qui possint ad sacerdotii ordinem |
|
promoueri, et qui non. Nunc autem considerandum et, ex |
|
quibus ordinibus in archipresbiterum, uel prepositum, uel episcopum, |
|
uel archiepiscopum sint eligendi. |
|
De his ita statutum est in Concilio Urbani Papae |
|
celebrato Aluerniae: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Archipresbiter, uel decanus, aut archidiaconus non |
|
nisi presbiter aut diaconus ordinetur. |
|
<T T> Nullus episcopus in ecclesia sua, nisi diaconus sit, archidiaconum |
|
instituere, nec archipresbiterum aut decanum, nisi |
|
presbiteri sint, ordinare presumat. Quod, ut districtius |
|
teneatur, auctoritate apostolica prohibemus et interdicimus. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Nullus in prepositum, uel archiepiscopum, uel |
|
archipresbiterum, uel archidiaconum nisi presbiter, uel |
|
diaconus ordinetur. |
|
<T I> Item Calixtus Papa. -[II.]+ |
|
<T T> Nullus in prepositum, nullus in archiepiscopum uel |
|
archipresbiterum, nullus in decanum nisi presbiter uel diaconus, |
|
nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Innocentius II. -[in Concilio Romano, c. 10.]+ |
|
<T T> Innouamus autem et precipimus, ut nullus in archidiaconum |
|
uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur. |
|
<S 227><L 1> -227+ |
|
Archidiaconi uero, uel decani, uel prepositi, qui infra ordines |
|
prenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint, |
|
honore suscepto priuentur. Prohibemus autem, |
|
ne adolescentibus, uel infra sacros ordines constitutis, sed |
|
qui prudentia et merito uitae clarescant, predicti concedantur |
|
honores. |
|
<T P> -Gratian.+ Horum unum propter procacitatem quorumdam |
|
statutum est, qui nomen prepositurae adepti offitium contempnunt, |
|
nolentes fieri sacerdotes; alias autem inane esset, cum |
|
etiam in episcopum eligi possint in subdiaconatu constituti, iuxta |
|
illud Urbani Papae: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non eligatur in episcopum nisi in sacris |
|
ordinibus constitutus. |
|
<T T> Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibus |
|
religiose uiuens inuentus fuerit. Sacros autem ordines |
|
dicimus diaconatum et presbiteratum. Hos siquidem |
|
solos primitiua legitur habuisse ecclesia, subdiacones uero, |
|
quia et ipsi altaribus ministrant, oportunitate exigente |
|
concedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae. |
|
Quod ipsum non sine Romani Pontificis uel metropolitani |
|
scientia fieri permittimus. |
|
<T P> -Gratian.+ Alterum uero, ut in episcopum uel archiepiscopum |
|
nisi in sacris ordinibus constitutus non eligatur, propter dignitatem |
|
ordinis statutum est. |
|
<1 D><S 227><L 25> |
|
<2 61> -DISTINCTIO LXI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Item laici non sunt in episcopum eligendi, sed |
|
per singulos ordines prius sunt probandi. |
|
Unde Gregorius Brunichildae Reginae Francorum: |
|
-[lib. VII. Reg. epist. 113.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Sacerdotes ex laicis non sunt ordinandi. |
|
<T T> Sacerdotale offitium uestris in partibus in tanta (sicut |
|
didicimus) est ambitione perductum, ut sacerdotes, quod |
|
nimis graue est subito, ex laicis ordinentur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Hormisda Papa omnibus Episcopis. -[per Hispaniam |
|
constitutis, epist. III. c. 1.]+ |
|
<T T> In sacerdotibus eligendis uel ordinandis curam oportet |
|
esse perspicuam. Inreprehensibiles enim esse conuenit, |
|
quos preesse necesse est corrigendis. -@. 1.+ Longa debet |
|
uitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur |
|
ecclesiae. |
|
<S 228><L 1> -228+ |
|
<4 3> -[C. III. Idem eodem loco continenter.]+ |
|
<T T> Non negamus in laicis esse Deo placitos mores, sed |
|
milites suos probatos sibi querunt instituta fidelium. |
|
Discere quis debet antequam doceat, et exemplum |
|
religiosae conuersationis de se potius aliis prestare quam |
|
sumere. Emendatiorem esse conuenit populo, quem necesse |
|
est orare pro populo. Longa obseruatione religiosus cultus |
|
tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus |
|
inseruiat, ut, ad uenerandi gradus summa perductus, |
|
quis sit fructus humilitatis ostendat. -@. 1.+ Nec tantum |
|
consecrare de laicis inhibemus, sed ne de penitentibus |
|
quidem quisquam ad huiusmodi gradum profanus temerator |
|
aspiret. Satis illi sit postulanti ueniam concedi; qua conscientia |
|
absoluat reum, qui se peccata sua populo scit |
|
teste confessum? Quis enim quem paulo ante iacentem |
|
uideat ueneretur antistitem? Perferens memorandi |
|
criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Innocentius Papa. -[ad Aurelium Cartaginensem |
|
Episcopum, epist. XII.]+ |
|
<T T> Miserum est, eum fieri magistrum, qui numquam fuit |
|
discipulus; eumque summum sacerdotem fieri, qui in |
|
nullo gradu umquam obsecutus fuerat sacerdoti. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Leo Episcopus. -[ad Episcopos Africanos, epist. |
|
LXXXV. al. LXXXVII. c. 1.]+ |
|
<T T> Miramur tantum apud uos per occasionem temporis |
|
impacati aut ambientium presumptionem aut tumultum |
|
ualuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra |
|
sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio |
|
ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populo, |
|
sed nocere, nec prestare regimen sed augere |
|
discrimen. Integritas enim presidentium salus est subditorum, |
|
et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est |
|
forma doctrinae. -@. 1.+ Principatus autem, <T I> etc. et infra. <T T> |
|
-@. 2.+ Quod si in quibuslibet ecclesiae gradibus prouidenter |
|
scienterque curandum est, ut in domo Domini nichil sit |
|
inordinatum nichilque preposterum, quanto magis elaborandum |
|
est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur, |
|
non erretur? Nam totius familiae Domini status |
|
et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inuenitur |
|
in capite. Ubi est illa B. Pauli apostoli per Spiritum |
|
Dei emissa preceptio? qua in persona Timothei omnium |
|
sacerdotum Christi numerus eruditur, et inde unicuique |
|
<S 229><L 1> -229+ |
|
nostrum dicitur: "Manus cito nemini inposueris, neque |
|
communices peccatis alienis." Quid est cito manus |
|
inponere? <T I> etc. et infra. <T T> -@. 3.+ Sicut enim boni operis |
|
sibi conparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote |
|
iudicium, ita graui semetipsum afficit dampno, qui |
|
ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non |
|
enim in cuiusquam persona pretermittendum est quod |
|
institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille |
|
legitimus, qui fuerit contra diuinae legis precepta collatus. |
|
-@. 4.+ Merito Patrum beatorum uenerabiles sanctiones, |
|
cum de sacerdotum electione loquerentur, eos |
|
demum sacris amministrationibus idoneos censuerunt, |
|
quorum omnis etas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores |
|
annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, |
|
ut unicuique testimonium prior uita preberet, nec |
|
potest de eius prouectione dubitari, cui pro laboribus |
|
multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris |
|
loci premium debetur. -@. 5.+ Si enim ad honores mundi |
|
sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est |
|
peruenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta |
|
non adiuuant, quam diligens et quam prudens habenda |
|
est dispensatio diuinorum munerum et celestium dignitatum? |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Non sunt eligendi ad episcopatum, nisi quos probabilis |
|
uita commendat. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 12.]+ |
|
<T T> Episcopum non oportet preter iudicium metropolitanorum |
|
et finitimorum episcoporum constitui ad ecclesiae |
|
principatum. Nec eligantur nisi hi, quos multo ante nota |
|
probabilisque uita commendat, et nichilominus si in sermone |
|
fidei et recta ratione per suam conuersationem |
|
probati fuerint. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Celestinus omnibus orthodoxis. -[ad Episcopos |
|
Apuliae et Calabriae, epist. III. cap. 2.]+ |
|
<T T> Quid proderit per singula stipendia clericos militasse |
|
et omnem egisse in dominicis castris etatem, si hii, qui |
|
futuri sunt sacerdotes, ex laicis requirantur, qui |
|
uacantes seculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes |
|
saltu prepropero in alienum honorem ambiunt inmoderata |
|
cupiditate transscendere, et in aliud uitae genus |
|
(calcata reuerentia ecclesiasticae disciplinae) transire? Talibus |
|
itaque, fratres karissimi, necesse est obuiemus, |
|
<S 230><L 1> -230+ |
|
hisque fraternitatem uestram decretis commonemus, ne |
|
quis laicum ad clericatus ordinem admittat, et sinat fieri |
|
unde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus |
|
constitutorum decretalium fiat. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Rudibus et inperitis gubernacula ecclesiae non |
|
sunt committenda. |
|
<T I> Item Leo. -[I., epist. LXXXV. al. LXXXVII. c, 1. ad Episcopos |
|
Africanos.]+ |
|
<T T> Statuimus ne in aliquo apostolica et canonica decreta |
|
uiolentur, et his regenda ecclesia Domini credatur, qui |
|
legitimarum institucionum nescii, et totius humilitatis |
|
ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis |
|
uolunt habere principium, cum ualde iniquum sit absurdumque, |
|
ut inperiti magistris noui antiquis rudes |
|
preferantur emeritis. |
|
<T P> -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus laici prohibentur in |
|
episcopatum eligi. |
|
-II. Pars.+ -@. 1.+ Econtra B. Nicolaus ex laico est electus in |
|
episcopum, B. Seuerus ex lanificio assumptus est in archiepiscopum, |
|
B. Ambrosius, cum nondum esset baptizatus, in archiepiscopum |
|
est electus. -@. 2.+ Sed sciendum est, quod ecclesiasticae |
|
prohibitiones proprias habent causas, quibus cessantibus cessant |
|
et ipsae. Ut enim laicus in episcopum non eligeretur, hec causa |
|
fuit, quia uita laicalis ecclesiasticis disciplinis per ordinem non |
|
erudita nescit exempla religionis de se prestare aliis, que in se |
|
ipsa experimento non didicit. Cum ergo quilibet laicus merito suae |
|
perfectionis clericalem uitam transscendit, exemplo B. Nicolai et |
|
Seueri et Ambrosii eius electio potest rata haberi. |
|
<4 9> -[C. IX.]+ <T I> Unde idem Ambrosius in epistola -[LXXXII.]+ |
|
ad Vercellenses. -[ait de se ipso]+ |
|
<T T> "Neophitus prohibetur ordinari, ne extollatur superbia |
|
Sed si non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa non |
|
adheret, uicium non inputatur. Ordinationem itaque meam |
|
occidentales episcopi iudicio, orientales etiam exemplo probarunt." |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Scolasticus ex foro aut ex administratione potest |
|
postulari episcopus. |
|
<T I> Item obicitur illud Sardicensis Concilii: -[c. 13.]+ |
|
<T T> Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut |
|
diligentissime tractetur, si forte aut diues, aut scolasticus |
|
de foro aut ex administratore episcopus fuerit |
|
postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectoris |
|
munere, et offitio diaconi aut presbiteri fuerit perfunctus, |
|
<S 231><L 1> -231+ |
|
et ita per singulos gradus (si dignus fuerit) ascendat ad |
|
culmen episcopatus. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed aliud est postulari, aliud eligi. |
|
Postulatur nexibus curiae adstrictus ab inperatore, clericus alterius |
|
ciuitatis a suo episcopo; sed non eligitur aliquis nisi in sacris |
|
ordinibus constitutus. Fit enim electio cum solempnitate decreti |
|
omnium subscriptionibus roborati: postulatio uero simplici peticione. |
|
Quam distinctionem B. Gregorius innuit in registro |
|
-[lib. II. epist. 19.]+ scribens cuidam Episcopo: |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Electio episcopi debet fieri cum solempnitate decreti |
|
omnium subscriptionibus roborati. |
|
<T T> Episcopus, dum fuerit postulatus, cum solempnitate |
|
decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae |
|
testimonio litterarum ad nos sacrandus occurrat. |
|
<T P> -Gratian.+ Sic B. Ambrosius ante susceptum baptisma ab |
|
inperatore postulatus, non electus est. |
|
-IV. Pars.+ -Gratian.+ Item clerici unius ecclesiae non |
|
sunt preferendi in electione his, qui bene militant in propria |
|
ecclesia. |
|
Unde Celestinus Papa: -[ad Episcopos Galliae, |
|
epist. II. c. 4.]+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Extranei emeritis in suis ecclesiis non preponantur. |
|
<T T> Nec emeritis in suis ecclesiis peregrini et extranei, |
|
et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui |
|
bene ciuium suorum merentur testimonium, preponantur. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item. -[eadem epist. c. 5.]+ |
|
<T T> Nullus inuitis detur episcopus. Tunc alter de |
|
altera ecclesia eligatur, si de ciuitatis ipsius clero, |
|
cuius est episcopus ordinandus, nullus (quod euenire |
|
non credimus) dignus poterit reperiri. Primum enim illi |
|
reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito preferantur. |
|
Habeat unusquisque suae fructum miliciae in ecclesia, |
|
in qua suam per omnia offitia transegit etatem. In |
|
aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam |
|
alter audeat sibi uendicare mercedem. Sit facultas clericis |
|
renitendi, si se uiderint pregrauari, et quem sibi |
|
ingeri ex transuerso uiderint non timeant refutare. |
|
Qui etsi non debitum premium, uel liberum de eo, qui |
|
eos recturus est, debent habere iudicium. |
|
<S 232><L 1> -232+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ |
|
<T T> In ordinatione prepositi illa semper consideretur ratio, |
|
ut hic constituatur, quem sibi omnis concors congregatio |
|
secundum timorem Dei siue etiam pars congregationis |
|
(quamuis parua) saniori consilio elegerit. Vitae autem |
|
merito et sapientia eligatur qui ordinandus est, etiamsi |
|
ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam |
|
omnis congregatio uiciis suis (quod absit) consentientem |
|
personam pari consilio elegerit, et uicia ipsa aliquatenus in |
|
notitiam episcopi, ad cuius diocesin pertinet locus ipse, |
|
uel ad alios uicinos prepositos uel Christianos claruerint, |
|
prohibeant prauorum preualere consensum, et domui Dei |
|
constituant dignum dispensatorem. -]+ <P 0> |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius ciuibus Neapolim. -[I. VIII. Reg. epist. 40.]+ |
|
<T T> Studii uestri sit, etiam alium, qui aptus sit, prouidere |
|
ut, si forte Petrus, quem a uobis electum asseritis, huic |
|
ordini non uideatur ydoneus, sit, in quo uestra declinari |
|
possit electio. Nam graue cleri illius erit obprobrium, |
|
ut, si hic fortasse probatus non fuerit, alium se |
|
dicant qui eligi debeat non habere. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius in Registro. -[I. XI. epist. 16.]+ |
|
<T T> Obitum Victoris Panormitanae ciuitatis antistitis directa |
|
relatio patefecit. Quapropter uisitacionis destitutae ecclesiae |
|
fraternitati tuae operam solempniter delegamus. Et |
|
ideo fraternitas tua ad predictam ecclesiam ire properet |
|
et assiduis adhortationibus clerum plebemque |
|
eiusdem ecclesiae ammonere festinet, ut, remoto studio, |
|
uno eodemque consensu talem preficiendum sibi expetant |
|
sacerdotem, qui tanto ministerio ualeat dignus reperiri, |
|
et a uenerandis canonibus nullatenus respuatur. -@. 1.+ |
|
Commonemus etiam fraternitatem tuam, ut nullum de |
|
altera eligi permittas ecclesia, nisi forte inter clericos |
|
ipsius ciuitatis, in qua uisitacionis inpendis offitium, |
|
nullus ad episcopatum dignus (quod euenire non credimus) |
|
poterit inueniri, prouisurus ante omnia, ne ad cuiuslibet |
|
conuersationis meritum laicae personae aspirare |
|
presumant, ne et illi suae uoluntatis effectum non inueniant et |
|
tu in periculum ordinis tui (quod absit) incurras. Monasteria |
|
<S 233><L 1> -233+ |
|
autem, si qua sunt in ipsius constituta parrochia, sub |
|
tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit |
|
ordinatus episcopus, esse concedimus. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Pelagius Papa -[II.]+ Eucarpo Messanensi Episcopo. |
|
<T T> Cathenensis ecclesiae uisitacionem tibi iniungimus, cuius |
|
episcopum de hac luce transiisse suscepta cleri relatione |
|
didicimus. Inpossibile enim est, ut nos in prouincia illa |
|
dumtaxat in Siracusanis partibus alii cuilibet causas, que ad |
|
Dominum pertinent, committamus, nisi forte talem per |
|
te Deus nunc in Cathenensi ecclesia eligere uoluerit, de |
|
cuius conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos |
|
paululum remouere possimus. Mox ergo dilectio tua ad |
|
supradictam Cathenensem ecclesiam pergat, et hominem de |
|
clero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod |
|
canonibus inimicum, eligi cum Dei auxilio conpellat atque |
|
suadeat; et statim eum ad urbem Romam cum decreto et |
|
testificatione relationis tuae transmitte. |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Qui in episcopum eligitur, non sit reus criminum, |
|
que sacra lex morte punit. |
|
<T I> Item Gregorius Passiuo Episcopo. -[lib. X. epist. 13.]+ |
|
<T T> Bene nouit fraternitas tua, quam longo tempore |
|
Aprutium pastorali sit sollicitudine destitutum; ubi diu quesiuimus, |
|
quis ordinari debuisset, et nequaquam potuimus inuenire. |
|
Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in |
|
psalmodiae studio, in amore orationis ualde laudatus, |
|
religiosam uitam omnimodo dicitur agere, hunc uolumus |
|
fraternitas uestra ad se faciat uenire, et de anima sua admoneatur, |
|
quatenus in bonis studiis crescat. Et si nulla |
|
ei crimina, que per legis sacrae regulam morte mulctanda |
|
sunt, obuiant, tunc hortandus est, ut uel monachus, uel a |
|
uobis subdiaconus fiat; et post aliquantulum temporis, |
|
si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoueri. |
|
-+ |
|
<T P> -Gratian.+ Cui autem uisitacio iniungitur, nichil de rebus |
|
eiusdem ecclesiae a quoquam presumi patiatur. |
|
Unde Gregorius: -[Gaudentio Episc., I. IV. epist. 12.]+ |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> Non patiatur a quoquam presumi de rebus |
|
ecclesiae, cui eius uisitatio fuerit iniuncta. |
|
<T T> Quoniam Festus Capuanae ecclesiae episcopus in Romana |
|
ciuitate positus de hac luce migrauit, curae nobis fuit |
|
(que uniuersis ecclesiis inpenditur, fraternitati tuae |
|
presentia scripta dirigere, ut memoratae ecclesiae uisitator |
|
accedas, sic tamen, ut nichil de prouectionibus clericorum, |
|
redditu, ornatu ministeriisque, uel quicquid prefati loci |
|
esse poterit, a quoquam presumi patiaris; sed omnem |
|
uigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque eiusdem |
|
ecclesiae exhibere te conuenit, ut in uigiliis obsequioque |
|
ecclesiastico sedule ac deuote debeant seruire. |
|
<S 234><L 1> -234+ |
|
<1 D><S 234><L 1> |
|
<2 62> -DISTINCTIO LXII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Breuiter monstratum est, ex quibus ordinibus in |
|
quos gradus sunt eligendi. Nunc uidendum est, a quibus sunt |
|
eligendi et consecrandi. Electio clericorum est, consensus |
|
plebis. |
|
Unde Leo Papa: -[Rustico Narbonensi Episcopo, epist. XC. |
|
ad XCII. c. 1.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non sunt habendi inter episcopos, qui nec a clericis |
|
eliguntur, nec a plebibus expetuntur. |
|
<T T> Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec |
|
a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a conprouincialibus |
|
episcopis cum metropolitani iudicio consecrati. |
|
Unde cum sepe questio de male accepto honore nascitur, |
|
quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum quod |
|
nec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis |
|
pseudoepiscopis in eorum ecclesiis ordinati sunt, etc. <T I> |
|
infra causa simoniacorum. -[C. 1. q. 1. c. 40.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Populus non debet preire, sed subsequi. |
|
<T I> Item Celestinus. -[Papa ad Episcopos Apuliae et Calabriae, |
|
epist. III. c. 3.]+ |
|
<T T> Docendus est populus, non sequendus, nos quoque, |
|
si nesciunt, eos quid liceat quidue non liceat commonere, |
|
non his consensum prebere debemus. Quisquis conatus |
|
fuerit temptare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae |
|
minime defuturam. Que enim sola ammonitionis |
|
auctoritate non corrigimus, necesse est, per seueritatem |
|
congruentem regulis uindicemus. Per totas ergo hoc, que |
|
propriis rectoribus carent, ecclesias uolumus innotescat, |
|
ut nullus sibi aliqua spe forsitan blandiciis illudat. |
|
<T P> -Gratian.+ Nisi autem canonice electus fuerit, consecrari |
|
non debet. |
|
Unde Calixtus Papa: -[II.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non consecretur in episcopum nisi canonice electus. |
|
<T T> Nullus in episcopum nisi canonice electum consecret. |
|
Quod si presumtum fuerit, et consecrans, et consecratus |
|
absque recuperationis spe deponatur. |
|
<1 D><S 234><L 38> |
|
<2 63> -DISTINCTIO LXIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Laici uero nullo modo se debent inserere electioni. |
|
Unde Adrianus Papa: -[in VIII. Sinodo Constantinopoli |
|
sub ipso celebrata c. 22.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Laici electioni pontificum se ipsos non inserant. |
|
<T T> Nullus laicorum principum uel potentum semet inserat |
|
electioni uel promotioni patriarchae, metropolitae, uel |
|
<S 235><L 1> -235+ |
|
cuiuslibet episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua |
|
fiat confusio uel contentio, presertim cum nullam in talibus |
|
potestatem quemquam potestatiuorum uel cetero |
|
laicorum habere conueniat. <T I> Et infra: <T T> Quisquis secularium |
|
principum uel potentum, uel alterius dignitatis |
|
laicus aduersus communem ac consonantem atque |
|
canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere temptauerit, |
|
anathema sit, donec obediat et consentiat, quicquid ecclesia |
|
de ordinatione atque electione proprii presulis se uelle |
|
monstrauerit. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex VIII. Sinodo. -[actione I.]+ |
|
<T T> Adrianus Papa secundus (quod Nicolaus decessor |
|
eius disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem |
|
episcopum, et Stephanum Nephesinum episcopum, et |
|
Marinum diaconem sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium |
|
inperatorem et ad filios eius Constantinum et Leonem Augustos |
|
Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius |
|
bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae |
|
scilicet et latinae, peritus, perrexit, et sinodo congregata |
|
(quam octauam uniuersalem sinodum illuc conuenientes |
|
appellauerunt) exortum scisma de Ignatii depositione et |
|
Fotii ordinatione sedauerunt, Fotium anathematizantes |
|
et Ignatium restituentes. In qua sic statutum est: Consecrationes |
|
et promotiones episcoporum, concordans prioribus |
|
conciliis, clericorum electione ac decreto et episcoporum |
|
collegio fieri hec sancta et uniuersalis sinodus |
|
diffiniuit et statuit atque iure promulgauit, neminem |
|
laicorum principum uel potentum semet inserere electioni uel |
|
promotioni patriarchae, uel metropolitani, aut cuiuslibet |
|
episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua hinc |
|
fiat contentio uel confusio, presertim cum nullam in talibus |
|
potestatem quemquam potestatiuorum uel laicorum |
|
ceterorum habere conueniat, sed silere et attendere sibi, |
|
usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem |
|
electio futuri pontificis. Si uero quis laicorum ad concertandum |
|
et cooperandum inuitatur ab ecclesia, licet |
|
huiusmodi cum reuerentia, si forte uoluerit, obtemperare |
|
se asciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter |
|
ad suam et ecclesiae salutem promouet. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Electioni episcoporum inperator interesse non debet. |
|
<T I> Item ex Istoria tripartita. -[lib. VII. c. 8.]+ |
|
<T T> Valentinianus inperator ueniens ab oriente ad esperias |
|
partes (ut refert istoria ecclesiastica) mortuo Auxentio, Arrianae |
|
perfidiae magistro, qui Mediolanensem ecclesiam ut |
|
lupus dilaniauerat, cum uellet catholicum, Deo ordinante, |
|
ibi consecrari episcopum, euocans episcopos hec eis |
|
locutus est: Nostis aperte, eruditi diuinis eloquiis, qualem |
|
<S 236><L 1> -236+ |
|
oporteat esse pontificem, et quia non decet eum |
|
uerbo solo, sed etiam conuersacione gubernare subiectos, et |
|
totius semetipsum imitatorem uirtutis ostendere, testemque |
|
doctrinae conuersacionem bonam habere. Talem itaque |
|
in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus |
|
inperium, sincere nostra capita submittamus et eius |
|
monita, dum tanquam homines delinquimus necessario |
|
ueluti curantis medicamina suscipiamus. Hec autem, |
|
cum dixisset inperator, petiit sinodus, ut magis ipse discerneret |
|
sapiens et pius existens. At ille, supra nos, |
|
inquit, est talis electio. Vos enim diuina gratia potiti et |
|
illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc |
|
sacerdotes egressi de episcopali sede tractabant. -@. 1.+ |
|
Cum autem ordinatione diuina Ambrosius nondum baptizatus |
|
electus fuisset, exultans inperator ait: Gratias tibi ago |
|
Domine omnipotens et saluator noster, quoniam huic |
|
uiro ego commiseram corpora, tu autem animas, et |
|
meam sentenciam ostendisti tuae iustitiae conuenire. Cumque |
|
sanctus Ambrosius contristaretur de hoc, quod acciderat, |
|
(ut idem ipse in suis epistolis scripsit), confortauit eum |
|
inperator et ait: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit, |
|
semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus (ut |
|
meum ordinem decet) semper existam. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Apostolica auctoritate, non regio fauore episcopus |
|
est eligendus. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa -[I.]+ Lothario Regi. |
|
<T T> Porro scias, quia relatum est nobis, quod, quicumque |
|
ad episcopatum in regno tuo prouehendus est, non nisi |
|
fauentem tibi permittas eligi. Idcirco apostolica auctoritate |
|
sub diuini iudicii obtestacione iniungimus tibi, ut in Treuerensi |
|
urbe et in Agrippina Colonia nullum eligi patiaris, |
|
antequam relatum super hoc nostro apostolatui fiat. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Non recipiatur a conprouincialibus qui regia ordinatione |
|
episcopale culmen adipiscitur. |
|
<T I> Item ex Concilio Parisiensi. -[I. cap. 8.]+ |
|
<T T> Si per ordinationem regiam honoris istius culmen peruadere |
|
aliquis nimia temeritate presumpserit, a conprouincialibus |
|
ipsius loci episcopis recipi nullatenus mereatur, |
|
quem indebite ordinatum agnoscunt. Si quis de conprouincialibus |
|
recipere eum contra interdicta presumpserit, |
|
sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium |
|
karitate submotus. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 13]+ |
|
<T T> Non est permittendum turbis electionem eorum |
|
facere, qui sunt ad sacerdotium promouendi. |
|
<S 237><L 1> -237+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Irrita sit electio episcopi aut presbiteri a |
|
principibus facta. |
|
<T I> Item ex secunda actione VI. sinodi CCCL. Episcoporum, |
|
-[c. 3.]+ |
|
<T T> Omnis electio episcopi, uel presbiteri, aut diaconi a |
|
principibus facta irrita maneat secundum regulam, que dicit: |
|
"Si quis episcopus, secularibus potestatibus usus, ecclesias |
|
per ipsas obtinuerit, deponatur, et segregetur |
|
omnesque, qui illi communicant." |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non eligantur a populo, qui sunt promouendi |
|
ad clerum. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 1.]+ |
|
<T T> Non liceat populo facere electionem eorum, qui ad |
|
sacerdotium promouentur, sed in iudicio episcoporum |
|
sit, ut ipsi eum probent, si in sermone et fide et spirituali |
|
uita edoctus sit. |
|
<T P> -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus laici excluduntur ab |
|
electione sacerdotum, atque iniungitur eis necessitas obediendi, non |
|
libertas inperandi. |
|
-II. Pars.+ Econtra uero scribet B. Gregorius Iohanni |
|
Episcopo primae Iustinianae Iliricae: -[lib. IV. epist. 15.]+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Voluntas principis in ordinatione pontificis desideratur. |
|
<T T> Quia igitur suscepta fratrum atque coepiscoporum |
|
relatio ad locum uos sacerdotii totius concilii unito consensu |
|
et serenissimi principis uoluntate declarat accersiri, |
|
gratias saluatori nostro magna cum exultatione |
|
retulimus. Nos quoque in persona fraternitatis tuae |
|
per omnia consentimus, atque omnipotentem Dominum deprecamur, |
|
ut karitatem uestram sicut sua gratia elegit, ita |
|
in omnibus sua protectione custodiat. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Clerus et populus pontificis electioni intersit. |
|
<T I> Item Gregorius Iohanni Subdiacono. -[lib. II. |
|
Indict. 11. epist. 30.]+ |
|
<T T> Quanto apostolica sedes auctoritate cunctis prelata |
|
constat ecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos |
|
ualde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum |
|
spectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio, Mediolanensi |
|
episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit, |
|
in electione se filii nostri Constancii, diaconi sui, unanimiter |
|
consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta |
|
relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus, |
|
idcirco huius precepti auctoritate suffultum Genuam |
|
te proficisci necesse est. Et quia illic multi Mediolanensium |
|
<S 238><L 1> -238+ |
|
coacti barbarica feritate consistunt, eorum te uoluntates |
|
oportet eis in commune conuocatis perscrutari. Et si nulla |
|
eos diuersitas ab electionis unitate disterminat, siquidem |
|
in predicto filio nostro Constancio omnium uoluntates atque |
|
consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis |
|
episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis |
|
assensu, solatiante Domino, facias consecrari, |
|
quatinus huiusmodi seruata consuetudine et apostolica sedes |
|
proprium uigorem retineat, et a se concessa aliis iura non |
|
minuat. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> In electione episcopi populus debet adesse. |
|
<T I> Item Gelasius papa Philippo et Gerontio Episcopis. |
|
<T T> Plebs Dictrensis data nobis peticione defleuit, diu |
|
se sine rectoris proprii gubernatione dispergi. Ac, sicut |
|
asseritur, is qui a nobis iam probatus dicitur, a paucis et |
|
tenuibus iam putatur electus, cum ad nos pertineat, |
|
uniuersos assidua admonitione compellere, ut omnes in |
|
unum, quem dignum sacerdotio uiderint et sine aliqua |
|
reprehensione, consentiant. Et ideo, fratres karissimi, |
|
diuersos ex omnibus sepe dicti loci parrochiis presbiteros, |
|
diaconos et uniuersam turbam uos oportet sepius conuocare, |
|
quatinus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus |
|
animis talem, uobis ammonentibus, sibi querant |
|
sola diuinitatis attentione personam, quam nulla |
|
contrarietas a constitutis possit reuocare prescriptis. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Stephanus Episcopus seruus seruorum Dei, |
|
Romano Archiepiscopo Rauennati. |
|
<T T> Nosse tuam fraternitatem uolumus, ad nostras |
|
aures fore peruentum, Immolensem episcopum ab hac luce |
|
migrasse; in cuius successoris electione populi diuisionem |
|
prouenisse audiuimus. Quod quia sepe contingere solet, |
|
querentibus singulis que sua sunt, non que Iesu Christi, non |
|
adeo miramur. Verumtamen in hoc plurimum oportet tuam |
|
adhiberi sollicitudinem, ut conuocato clero et populo talis |
|
ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obuient |
|
canones. Sacerdotum quippe est electio, et fidelis populi |
|
consensus adhibendus est; quia docendus est populus, |
|
non sequendus. |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Nicolaus papa Iohanni Rauennati Archiepiscopo. |
|
<T T> Episcopos per Emiliam non consecres, nisi post electionem |
|
cleri et populi. |
|
<S 239><L 1> -239+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Pelagius Papa Tulliano Episcopo Grumentino. |
|
<T T> Litteras karitatis tuae suscepimus, quibus significas, |
|
Latinum diaconum tuum ad episcopatum ecclesiae Marcellianensis |
|
a clero et omnibus, qui illic conueniunt, postulari. |
|
Hoc itaque dicimus, ut si eum omnes eligunt, et uis eum |
|
concedere, gratum nobis esse cognosce; et si potest, ante |
|
diem sanctum festinet occurrere, ut uel sabato ipso |
|
noctis magnae post baptismum cum Dei gratia ualeat |
|
ordinari. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Sacra principis ordinandis est necessaria. |
|
<T I> Idem Laurentio Episcopo Centumcelensi. |
|
<T T> Principali deuotissimorum militum, qui illic in ciuitate |
|
Centumcelensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram |
|
insinuant se clementissimi principis inpetrasse, que |
|
eis presbiterum, diaconum et subdiaconum fieri debere |
|
precepit. Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas |
|
ipsas uideas, et diligenter requiras, ne aliquid contra |
|
canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et |
|
uitae ipsorum testimonium laudabile uideris, ueniente mediana |
|
ebdomada pascae, (si Dominus uoluerit, et si |
|
uixerimus) unumquemque per offitia, que prediximus |
|
promouere non differas. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Papa rogat Augustos, ut Reatinam ecclesiam |
|
cuidam electo dignentur concedere. |
|
<T I> Item Leo IV. Lothario et Lodeuico Augustis. |
|
<T T> Reatina ecclesia, que per tot annorum spatia pastoralibus |
|
curis destituta consistit, dignum est, ut brachio |
|
amplitudinis uestrae subleuetur, ac gubernationis tegmine |
|
protegatur. Unde salutationis alloquio premisso uestram |
|
mansuetudinem deprecamur, quatinus Colono humili diacono |
|
eandem ad regendum ecclesiam concedere dignemini, |
|
ut, uestra licentia accepta, ibidem eum Deo iuuante consecrare |
|
ualeamus episcopum. Si autem in predicta ecclesia |
|
nolueritis ut preficiatur episcopus Ausculanam |
|
ecclesiam, que uiduata existit, illi uestra serenitas dignetur |
|
concedere, ut consecratus a nostro presulatu Deo omnipotenti |
|
uestroque inperio grates peragere ualeat. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Regis precepto ab Apostolico Colonus |
|
Reatinae ecclesiae ordinatur episcopus. |
|
<T I> Item Ritae Comitissae. |
|
<T T> Nobis dominus inperator et inperatrix per suas epistolas |
|
direxerunt, ut Colonum in Reatina ecclesia, que |
|
pastoris offitio per longa iam tempora destituta uidebatur, |
|
episcopum facere deberemus, sicut et fecimus. |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Inperatoris epistola in electionis confirmatione |
|
desideratur. |
|
<T I> Item Stephanus Guidoni Comiti. |
|
<T T> Lectis sagacitatis uestrae apicibus, que defuncto |
|
<S 240><L 1> -240+ |
|
ecclesiae Reatinae antistite clerum et plebem eiusdem elegisse |
|
futurum sibi antistitem, nobis consecrandum |
|
uestro studio directum esse, ne ipsa ecclesia diu sine proprio |
|
constet pastore, fatebantur; nos, de obitu prioris dolentes, |
|
nunc ipsum electum unanimitate et canonica ipsius ecclesiae |
|
electione, ut mandastis, tam citissime ordinare omisimus, |
|
quod inperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime |
|
detulerit epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum nobis |
|
est; ideo uoluntati uestrae in hoc parere distulimus, ne |
|
augustalis animus durissime quocumque modo perciperet. |
|
Sed scientes, ecclesiam Domini sine proprio |
|
pastore diu non debere consistere, gloriae uestrae mandamus, |
|
quoniam nos aliter agere non debuimus, ut |
|
uestra sollertia inperiali (ut prisca consuetudo dictat) |
|
percepta licentia, et nobis, quemadmodum uos scire credimus, |
|
inperatoria directa epistola, tunc uoluntati uestrae |
|
parebimus de hoc, eundemque electum Domino adiuuante |
|
consecrabimus; quod, karissime fili, moleste nullo modo |
|
suscipiatis. |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> Clericorum et ciuium uoluntate metropolitanus |
|
est ordinandus. |
|
<T I> Item Leo papa -[I. ad Anastasium Thessalonicensem |
|
Episcopum, epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]+ |
|
<T T> Metropolitano defuncto, cum in loco eius alius fuerit |
|
subrogandus, prouinciales episcopi ad ciuitatem metropolim |
|
conuenire debent, ut omnium clericorum atque |
|
ciuium uoluntate discussa ex presbiteris eiusdem ecclesiae |
|
uel ex diaconibus optimus ordinetur. |
|
<4 20> -C. XX.+ <T R> Cum clero et populo archipresbiteri fiat electio. |
|
<T I> Item Ysidorus in libro Offitiorum. |
|
<T T> Si in plebibus archipresbiteri obierint aut pro aliquo |
|
reatu exinde eiecti fuerint archidiaconus quantocius |
|
proficiscatur illuc, et cum clericis et populis ipsius plebis |
|
electionem faciat, quatinus dignus pastor domui Dei constituatur, |
|
et, dum ordinatur, eius prouidentia ipsa plebs |
|
custodiatur. |
|
<4 21> -C. XXI.+ <T R> Electus in Romanum pontificem non ordinetur, nisi |
|
eius decretum inperatori primum representetur. |
|
<T I> Item ex gestis Romanorum Pontificum. |
|
<T T> Agatho natione Siculus, cuius legatione fungens Iohannes |
|
episcopus Portuensis dominico die octaua pascae in ecclesia |
|
S. Sophiae publicas missas coram principe et patriarcha |
|
latine celebrauit, hic suscepit diualem secundum |
|
suam postulationem, per quam reuelata est quantitas, |
|
que solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic |
|
tamen, ut, si contigerit post eius transitum electionem fieri, |
|
non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum |
|
generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam |
|
consuetudinem, ut cum eorum conscientia et |
|
iussione debeat ordinatio prosperari. -@. 1.+ Item Vitalianus |
|
<S 241><L 1> -241+ |
|
natione Signensis direxit responsales suos cum |
|
sinodica iuxta consuetudinem in regiam urbem apud |
|
piissimos principes, significans de ordinatione sua. |
|
<4 22> -C. XXII.+ <T R> Inperator ius habet eligendi pontificem. |
|
<T I> Item ex Historia ecclesiastica. |
|
<T T> Adrianus Papa Romam uenire Karolum regem ad defendendas |
|
res ecclesiae postulauit. Karolus uero Romam |
|
ueniens Papiam obsedit, ibique relicto exercitu in sancta |
|
resurrectione ab Adriano Papa Romae honorifice susceptus |
|
est. Post sanctam uero resurrectionem reuersus Papiam, |
|
cepit Desiderium regem; deinde Romam reuersus, constituit |
|
ibi sinodum cum Adriano papa in patriarchio Lateranensi |
|
in ecclesia S. Saluatoris, que sinodus celebrata est a CLIII |
|
episcopis religiosis et abbatibus. Adrianus autem Papa cum |
|
uniuersa sinodo tradiderunt Karolo ius et potestatem eligendi |
|
Pontificem, et ordinandi apostolicam sedem. Dignitatem |
|
quoque patriciatus ei concesserunt. Insuper archiepiscopos |
|
et episcopos per singulas prouincias ab eo inuestituram |
|
accipere diffiniuit, et ut, nisi a rege laudetur et |
|
inuestiatur episcopus, a nemine consecretur, et quicumque |
|
contra hoc decretum esset, anathematis uinculo eum |
|
innodauit, et nisi resipisceret, bona eius publicari precepit. |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> Electio Romani Pontificis ad ius pertinet |
|
inperatoris. |
|
<T I> Item Leo Papa. |
|
<T T> In sinodo congregata Romae in ecclesia S. Saluatoris. |
|
Ad exemplum B. Adriani apostolicae sedis antistitis, qui |
|
domino Karolo, uictoriosissimo regi Francorum ac Longobardorum, |
|
patriciatus dignitatem, ac ordinationem apostolicae |
|
sedis, et inuestituram episcoporum concessit, ego |
|
quoque Leo, seruus seruorum Dei, episcopus, cum cuncto |
|
clero ac Romano populo constituimus, confirmamus et |
|
corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem |
|
concedimus atque largimur domino Ottoni primo, regi |
|
Teutonicorum, eiusque successoribus huius regni Italiae, in |
|
perpetuum sibi facultatem eligendi successorem, atque |
|
summae sedis apostolicae Pontificem ordinandi, ac per hoc |
|
archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi ab eo inuestituram |
|
accipiant et consecrationem, unde debent, exceptis his, quos |
|
inperator Pontifici et archiepiscopis concessit; et ut |
|
nemo deinceps cuiusque dignitatis uel religionis eligendi |
|
uel patricium uel Pontificem summae sedis apostolicae, aut |
|
quemcumque episcopum ordinandi habeat facultatem absque |
|
consensu ipsius inperatoris, (quod tamen fiat absque omni |
|
pecunia), et ut ipse sit patricius et rex. Quod si a clero et |
|
populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege |
|
laudetur, et inuestiatur, non consecretur. Si quis contra |
|
hanc apostolicam auctoritatem aliquid molietur, hunc |
|
excommunicacioni subiacere decernimus, et nisi resipuerit, |
|
inreuocabili exilio puniri uel ultimis suppliciis feriri. |
|
<S 242><L 1> -242+ |
|
<4 24> -C. XXIV.+ <T R> Precepto principum Maximo remittitur, quod |
|
absque apostolica auctoritate ordinatur. |
|
<T I> Item Gregorius -[lib. IV. Reg. epist. 34. ad Constantiam |
|
Augustam.]+ |
|
<T T> Salonitanae ciuitatis episcopus me ac responsale |
|
meo nesciente ordinatus est, et facta res est, que sub nullis |
|
anterioribus principibus euenit. Quod ego audiens, ad eundem |
|
preuaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus |
|
misi, ut omnino missarum solempnia nullo modo celebrare |
|
presumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, |
|
si hoc fieri iussissent; quod ei sub excommunicacionis |
|
interpositione mandaui. Qui contempto me atque despecto, |
|
in audacia quorumdam secularium hominum, |
|
quibus denudata sua ecclesia premia multa prebere dicitur, |
|
nunc usque missas facere presumit, atque ad me uenire |
|
secundum iussionem dominorum noluit. Ego autem preceptioni |
|
pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui |
|
me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me |
|
uel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex |
|
corde laxaui, ac si me auctore fuerit ordinatus. Alia |
|
uero peruersa illius, scilicet mala corporalia, que cognoui, |
|
uel quia cum pecuniis electus est, uel quod excommunicatus |
|
missas facere presumpsit, propter Deum inrequisita |
|
preterire non possum. Et si ad me diu |
|
distulerit uenire, exercere in eo districtionem canonicam |
|
nullo modo cessabo. |
|
<4 25> -C. XXV.+ <T R> In episcoporum electione principis desideratur |
|
assensus. |
|
<T I> Item ex Tolletano Concilio. -[XII. c. 6.]+ |
|
<T T> Cum longe lateque tractu terrarum diffuso commeantium |
|
inpeditur celeritas nunciorum, quo aut non queat |
|
regibus audientibus decedentis presulis transitus notificari, |
|
aut de successore morientis episcopi libera principis |
|
electio expectari, nascitur sepe aut nostro ordini de |
|
relatione talium difficultas, aut regiae potestati, dum |
|
consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet, |
|
innumerosa necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus |
|
Yspaniae atque Galliae, ut, saluo priuilegio uniuscuiusque |
|
prouinciae, licitum maneat deinceps Tolletano pontifici, |
|
quoscumque regalis potestas elegerit, et iam dicti Tolletani |
|
episcopi iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet |
|
prouinciis in precedentium sedibus preficere presules, et |
|
decedentibus episcopis eligere successores, ita tamen, |
|
ut, quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae |
|
tempus infra trium mensium spatium metropolitani proprii |
|
presentiam uisurus accedat. |
|
<T P> -Gratian.+ Electiones quoque summorum pontificum atque |
|
aliorum infra presulum quondam inperatoribus representabantur, |
|
sicut de electione B. Ambrosii et B. Gregorii legitur. Quibus |
|
exemplis et premissis auctoritatibus liquido colligitur, laicos non |
|
excludendos esse ab electione, neque principes esse reiciendos |
|
ab ordinatione ecclesiarum. Sed quod populus iubetur electioni |
|
interesse, non precipitur aduocari ad electione faciendam, sed |
|
<S 243><L 1> -243+ |
|
ad consensum electioni adhibendum. Sacerdotum enim (ut in fine |
|
superioris capituli Stephani papae legitur) est electio, et fidelis |
|
populi est humiliter consentire. Desiderium ergo plebis requiritur |
|
an clericorum electioni concordet. Tunc enim in ecclesia |
|
Dei rite preficietur antistes, cum populus pariter in eum acclamauerit, |
|
quem clerus communi uoto elegerit. |
|
Unde Celestinus papa ait: -[ad Episcopos Galliae, |
|
epist. II. c. 5.]+ |
|
<4 26> -C. XXVI.+ <T R> Plebis non est eligere, sed electioni consentire. |
|
<T T> Cleri, plebisque consensus et desiderium requiratur. |
|
-+ |
|
<4 27> -C. XXVII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Leo I. -[ad Episcopos Viennensis prouinciae, epist. |
|
LXXXVII. al. LXXCIX.]+ |
|
<T T> Vota ciuium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, |
|
electio clericorum in ordinationibus sacerdotum constituantur. |
|
<T I> Et infra: <T T> Per pacem et quietem sacerdotes, |
|
qui futuri sunt, postulentur, teneatur subscriptio |
|
clericorum, honoratorum testimonium, ordines conuentus |
|
et plebis. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Principibus uero atque inperatoribus |
|
electiones Romanorum Pontificum atque aliorum episcoporum |
|
referendas usus et constitutio tradidit pro scismaticorum atque |
|
hereticorum dissensionibus, quibus nonnumquam ecclesia Dei |
|
concussa periclitabatur, contra quos legibus fidelissimorum inperatorum |
|
frequenter ecclesia munita legitur. Representabatur |
|
ergo electio catholicorum principibus, ut eorum auctoritate |
|
roborata nullus hereticorum uel scismaticorum auderet |
|
contraire, et ut ipsi principes tamquam deuotissimi filii in eum |
|
consentirent, quem sibi in patrem eligi uiderent, et ei in omnibus |
|
suffragatores existerent, sicut Valentinianus B. Ambrosio |
|
legitur dixisse: "Noli timere, quia Deus, qui te elegit, |
|
semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus, ut meo |
|
ordini decet, semper existam." |
|
Unde Stephanus papa statuit dicens: |
|
<4 28> -C. XXVIII.+ <T R> Presentibus legatis inperatoris ordinetur |
|
pontifex Romanus. |
|
<T T> Quia sancta Romana ecclesia, cui Deo auctore presidemus, |
|
a plurimis patitur uiolentias Pontifice obeunte, |
|
que ob hoc inferuntur, quia absque inperiali noticia Pontificis |
|
fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine |
|
ab inperatore directi sunt nuncii, qui scandala uetent |
|
fieri: uolumus, ut, cum instituendus est Pontifex, conuenientibus |
|
episcopis et uniuerso clero eligatur presente senatu |
|
et populo qui ordinandus est, et sic electus ab omnibus |
|
presentibus legatis inperialibus consecretur, nullusque sine |
|
sui periculo iuramenta uel promissiones aliquas noua adinuentione |
|
audeat extorquere, nisi que antiqua exigit consuetudo, |
|
<S 244><L 1> -244+ |
|
ne uel ecclesia scandalizetur, et inperialis honorificentia |
|
minuatur. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Verum, quia inperatores quandoque |
|
modum suum ignorantes non in numero consentientium, sed primi |
|
distribuentium, immo exterminantium esse uoluerunt, frequenter |
|
etiam in hereticorum perfidiam prolapsi catholicae matris ecclesiae |
|
unitatem inpugnare conati sunt, sanctorum Patrum statuta |
|
aduersus eos prodierunt, ut semet electioni non insererent, et |
|
quisquis eorum suffragio ecclesiam obtineret anathematis uinculo |
|
innodaretur, sicut scriptura quoque diuina dicit, quod postquam |
|
Ezechias dissipauit excelsa, et contriuit statuas, et |
|
succidit lucos, confregitque serpentem eneum, quem fecit |
|
Moyses; uidelicet, quia illum serpentem Deus fieri iusserat, ne |
|
serpentina morte populus interiret, ideo ipse populus colere et |
|
uenerari eum ceperat, et idcirco destruxit iste, quem iubente |
|
Deo fecerat ille. Ac per hoc magna auctoritas ista habenda est in |
|
ecclesia, ut, si nonnulli ex predecessoribus et maioribus nostris |
|
fecerunt aliqua, que illo tempore potuerunt esse sine culpa, et |
|
postea uertuntur in errorem et superstitionem, sine tarditate aliqua |
|
et cum magna auctoritate a posteris destruantur. Postremo |
|
presentibus legatis inperatorum et inconsultis electiones Romanorum |
|
Pontificum leguntur celebratae, et tandem idem inperatores |
|
religioso mentis affectu prefatis priuilegiis renunciauerunt, |
|
multa insuper donaria ecclesiae Dei conferentes. |
|
Unde Gregorius IV. scribit: |
|
<4 29> -C. XXIX.+ <T R> Inconsultis legatis inperatoris Adrianus -[II.]+ |
|
ad pontificatum eligitur. |
|
<T T> Cum Adrianus secundus ad Romanum pontificatum ab |
|
ecclesia Dei genitricis dominae nostrae, que dicitur "Ad |
|
presepe", traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim |
|
a populo et clero et proceribus deportatus est. |
|
Quod audientes missi Lodoici inperatoris moleste tulerunt, |
|
indignati scilicet, quod, dum presentes essent, non fuerunt |
|
inuitati, nec optatae a se futuri presulis electioni |
|
interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa |
|
Augusti contemptus, sed futuri temporis prospectu hoc |
|
commissum fuerat (ne uidelicet legatos principum in |
|
electione Romanorum presulum mos expectandi per huiusmodi |
|
fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus |
|
sedauerunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter |
|
accesserunt. |
|
<4 30> -C. XXX.+ <T R> Romani pontificis electio a Lodoico |
|
Romanis conceditur. |
|
<T I> Item pactum constitutionis Inperatoris primi Lodoici |
|
cum Romanis Pontificibus. |
|
<T T> Ego Lodoicus Romanus Inperator Augustus statuo |
|
et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi |
|
B. Petro principi apostolorum, et per te uicario tuo domino |
|
Pascali summo Pontifici et successoribus eius in perpetuum, |
|
sicut a predecessoribus uestris usque nunc in |
|
<S 245><L 1> -245+ |
|
uestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, ciuitatem |
|
Romanam cum ducatu suo, et suburbanis atque |
|
uiculis omnibus, et territoriis eius montanis, atque |
|
maritimis littoribus, et portubus, seu cunctis ciuitatibus, |
|
castellis, oppidis, ac uillis in Tusciae partibus. <T I> Idem: <T T> |
|
-@. 1.+ Quando diuina uocatione huius sacratissimae sedis |
|
Pontifex de hoc mundo migrauerit, nullus ex regno nostro |
|
aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo |
|
sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra |
|
Romanos aut publice, aut priuatim ueniendi, uel |
|
electionem faciendi, nullusque in ciuitatibus aut territoriis |
|
ad ecclesiae B. Petri apostoli potestatem pertinentibus |
|
aliquod malum propterea facere presumat; sed liceat |
|
Romanis cum omni ueneratione et sine qualibet perturbatione |
|
honorificam suo Pontifici exhibere sepulturam, et eum, |
|
quem diuina inspiratione et B. Petri intercessione omnes |
|
Romani uno consilio atque concordia sine aliqua |
|
promissione ad Pontificatus ordinem elegerint, sine qualibet |
|
ambiguitate uel contradictione more canonico |
|
consecrare, et, dum consecratus fuerit, legati ad nos, |
|
uel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui |
|
inter nos et illum amicitiam et caritatem ac pacem |
|
socient. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 31> -C. XXXI.+ <T R> Electio et consecratio Romani Pontificis non |
|
nisi iuste et canonice fieri debet. |
|
<T I> Item Leo IV. Lothario et Lodowico Augustis. |
|
<T T> Inter nos et uos pacti serie statutum et confirmatum est, |
|
quod electio et consecratio futuri Romani Pontificis non nisi |
|
iuste et canonice fieri debeat. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 32> -C. XXXII.+ <T R> Ab inperatore uel nunciis eius electioni |
|
Romani Pontificis nullum generetur obstaculum. |
|
<T I> Item Constitutio primi Heinrici et primi Ottonis |
|
cum Romanis Pontificibus. |
|
<T T> Constitucio primi Heinrici et primi Ottonis cum |
|
Romanis Pontificibus. Ut nullus missorum nostrorum |
|
cuiuscumque inpeditionis argumentum in electione Romani |
|
Pontificis componere audeat, omnino prohibemus. |
|
<T I> Item: <T T> -@. 1.+ In electione Romanorum Pontificum neque |
|
liber, neque seruus ad hoc uenire presumat, ut illis Romanis, |
|
quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum |
|
Patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat inpedimentum. |
|
<S 246><L 1> -246+ |
|
Quod si quis contra hanc nostram constitucionem |
|
facere presumpserit, exilio tradatur. -]+ <P 0> |
|
<4 33> -C. XXXIII.+ <T R> Iuramentum Ottonis, quod fecit domino |
|
Papae Iohanni. |
|
<T I> Item Constitucio Ottonis. |
|
<T T> Tibi domino Iohanni Papae ego rex Otto promittere |
|
et iurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, |
|
et per hoc lignum uiuificae crucis, et per has reliquias |
|
Sanctorum, quod, si (permittente Deo Romam uenero, |
|
sanctam Romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo |
|
secundum meum posse, et numquam uitam, aut membra, |
|
neque ipsum honorem quem habes, mea uoluntate, |
|
aut meo consensu, aut meo consilio, aut mea exortacione |
|
perdes, et in Roma nullum placitum aut ordinationem |
|
faciam de omnibus, que ad Te aut ad Romanos |
|
pertinent, sine tuo consilio, et quicquid de terra S. Petri ad |
|
nostram potestatem uenerit, tibi reddam. Cuicumque |
|
regnum Italicum commisero, iurare faciam illum, ut adiutor |
|
tui sit ad defendendam terram S. Petri secundum |
|
suum posse. |
|
<4 34> -C. XXXIV.+ <T R> Liberum sit clero et populo de propria diocesi |
|
episcopum eligere. |
|
<T I> Item ex primo libro Capitulorum Caroli et Lodowici. |
|
-[Imperatorum c. 84.]+ |
|
<T T> Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta |
|
ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini |
|
ecclesiastico prebemus, ut scilicet episcopi per electionem |
|
cleri et populi secundum statuta canonum de propria |
|
diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob |
|
uitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et |
|
uerbo sibi subiectis usquequaque prodesse ualeant. |
|
<T P> -Gratian.+ Ex his constitutionibus et pacto Lodowici inperatoris |
|
deprehenditur, inperatores illis renunciasse priuilegiis, que de |
|
electione summi Pontificis Adrianus Papa Karolo inperatori, et ad |
|
imitacionem eius Leo papa Ottoni I. regi Theutonicorum fecerat. |
|
Cum ergo ex premissis auctoritatibus cunctis liqueat electionem |
|
clericorum tantummodo esse, queritur, quorum sit ipsa electio, an |
|
clericorum maioris ecclesiae tantum, an etiam religiosorum aliorum, |
|
qui in eadem ciuitate fuerint? Sed (sicut in breuiatione canonum |
|
Fulgentii, Cartaginensis ecclesiae diaconi, inuenitur) septimo |
|
concilio Nicensi et Macerensi concilio statutum est, ut |
|
ad eligendum episcopum sufficiat ecclesiae matricis arbitrium. |
|
Nunc autem sicut electio summi pontificis non a Cardinalibus |
|
tantum, immo etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate |
|
<S 247><L 1> -247+ |
|
Nicolai Papae est facienda, ita et episcoporum electio non a |
|
canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosis clericis, sicut in |
|
generali sinodo Innocentii Papae Romae habita constitutum |
|
est. Ait enim: |
|
<4 35> -C. XXXV.+ <T R> Absque religiosorum uirorum consilio canonici |
|
maioris ecclesiae episcopum non eligant. |
|
<T T> Obeuntibus sane episcopis, quoniam ultra tres menses |
|
uacare ecclesiam sanctorum Patrum prohibent sanctiones, |
|
sub anathemate interdicimus, ne canonici de sede episcopali |
|
ab electione episcoporum excludant religiosos |
|
uiros, sed eorum consilio honestam et idoneam personam in |
|
episcopum eligant. Quod si exclusis religiosis electio |
|
facta fuerit, quod absque eorum consensu et conniuentia |
|
factum fuerit, irritum habeatur et uacuum. |
|
<T P> -Gratian.+ Nunc ergo queritur, si uota eligentium in duas se |
|
diuiserint partes, quis eorum sit preferendus alteri? De his ita |
|
scribit Leo Episcopus: -[ad Anastasium Thessalonicensem |
|
Episcopum, epist. LXXXII al. LXXXIV. cap. 5.]+ |
|
<4 36> -C. XXXVI.+ <T R> Cum uota eligentium in duas se diuiserint |
|
partes, quis sit preferendus alteri. |
|
<T T> Si forte, quod nec reprehensibile, nec inreligiosum |
|
iudicamus, uota eligentium in duas se diuiserint partes, |
|
is metropolitani iudicio alteri preferatur, qui maioribus |
|
iuuatur studiis et meritis; tantum ut nullus detur |
|
inuitis et non petentibus, ne plebs inuita episcopum |
|
non optatum contempnat, aut oderit. |
|
<1 D><S 247><L 27> |
|
<2 64> -DISTINCTIO LXIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Hinc considerandum est, a quibus uel qua tempore |
|
sacri ordines sint distribuendi, uel quibus in locis patriarchae, |
|
primates, archiepiscopi, episcopi, corepiscopi et reliqui sacerdotes |
|
sint ordinandi. A quibus ordinentur episcopi, in Niceno Concilio |
|
diffinitum est, in quo sic legitur, -[c. 4.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Ab omnibus conprouincialibus episcopi ordinentur. |
|
<T T> Episcopi ab omnibus, qui sunt in sua prouincia, |
|
debent ordinari. Si uero hoc difficile fuerit, uel urgente |
|
necessitate, uel itineris longitudine, tres episcopi debent |
|
in unum congregari, ita ut ceterorum, qui absentes sunt, |
|
<S 248><L 1> -248+ |
|
consensum litteris teneant. Potestas sane uel confirmatio |
|
pertinebit per singulas prouincias ad metropolitanum |
|
episcopum. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Anacletus Papa. -[ad Episcopos Italiae, epist. II.]+ |
|
<T T> Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab |
|
omnibus, qui in eadem prouincia sunt, episcopis celebrandae |
|
sunt. -@. 1.+ Quod si omnes simul minime conuenire |
|
potuerint, assensum tamen suis prebeant precibus, |
|
ut ab ipsa ordinatione animo non desint. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T I> Ex Concilio Arausicano I. c. 21. |
|
<T T> De abiectione eius, quem duo presumpserint ordinare |
|
episcopi in nostris prouinciis, placuit de presumptoribus, |
|
ut sicubi contigerit duos episcopos tertium ordinare, et |
|
ipse, et auctores dampnabuntur quo cautius ea, que |
|
sunt antiquitus instituta, seruentur. -]+ <P 0> |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Ceteris assentientibus cum tribus conprouincialibus |
|
ordinetur episcopus. |
|
<T I> Item Anicius Papa. -[in epistola ad Episcopos Galliae.]+ |
|
<T T> Conprouinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus |
|
a tribus episcopis iussu archiepiscopi consecrari |
|
possunt. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Non ordinetur episcopus extra conscientiam |
|
metropolitani. |
|
<T I> Item Innocentius. -[Papa ad Victricium Episcopum |
|
Rothomagensem epist. II. c. I.]+ |
|
<T T> Extra conscientiam metropolitani nullus audeat ordinare |
|
episcopum. Integrum enim est iudicium, quod plurimorum |
|
sentenciis confirmatur. Nec unus episcopus presumat |
|
ordinare episcopum, ne furtiuum beneficium prestitum |
|
uideatur. Hoc enim et sinodus Nycena constituit atque |
|
constituendo diffiniuit. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Episcopi a suo metropolitano, et ipse ab eisdem |
|
consecretur. |
|
<T I> Item Gelasius uniuersis episcopis per Dardaniam. |
|
-II. Pars.+ <T T> Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam |
|
ecclesiarum iura turbare, ac priuilegia, que metropolitanis |
|
<S 249><L 1> -249+ |
|
uel prouincialibus episcopis decreuit antiquitas, |
|
temeraria presumptione peruadere, propter quod etiam |
|
communionis apostolicae desiderant tenere dissidium, |
|
quod scilicet ab eius auctoritate diuisi uel inpune proprias |
|
usurpationes exerceant, non respicientes, quia eterno |
|
iudici rationem tam de catholicae sinceritatis iniuria, quam |
|
de traditionum preiudiciis paternarum non sine perpetuae |
|
sint dampnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione |
|
permanserint, karitatem uestram duximus instruendam, |
|
ut uos omnes in commune fratres, per Dardaniam, siue |
|
per contiguam quamque prouinciam constituti, qui uos sub |
|
metropolitanis uestris esse meministis, et ab eisdem substitui |
|
decernentes, sicut uetus consuetudo deposcit, |
|
unanimiter studeatis antistites, et uicissim, si metropolitanus |
|
humanae condicionis sorte recesserit, a conprouincialibus |
|
episcopis, sicut forma transmisit, sacrari omnibus |
|
modis censeatis, neque sibi quod uobis antiqua dispositione |
|
concessum est patiamini uendicare; quatinus et inter |
|
ipsas aduersantium uoluntatum procellas ueterum regulas |
|
nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum tempore |
|
diuersarum patres nostros constanter fecisse non dubium est. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
-III. Pars.+ <T T> Episcopum oportet maxime quidem ab |
|
omni concilio constitui. Sed si hoc aut pro necessitate, |
|
aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres |
|
colligantur, et omnium presentium uel absentium subscriptiones |
|
teneantur, et sic postea ordinatio fiat. -@. 1.+ Huius |
|
autem rei potestas in omni prouincia ad metropolitanum |
|
pertinet episcopum. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non erit episcopus, qui preter metropolitani conscientiam |
|
fuerit ordinatus. |
|
<T I> Item ex Concilio Niceno. -[I. cap. 6.]+ |
|
<T T> Illud generaliter est clarum, quod, si quis preter sentenciam |
|
metropolitani factus fuerit episcopus, hunc magna |
|
sinodus diffiniuit episcopum esse non oportere. |
|
<1 D><S 249><L 37> |
|
<2 65> -DISTINCTIO LXV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> -I. Pars.+ Conprouincialium episcoporum uniuersaliter desideratur |
|
consensus in ordinatione episcopi. Quod si aliqui |
|
animositate ducti contradicere uoluerint, obtineat sentencia plurimorum. |
|
-+ |
|
Unde in Niceno Concilio: -[c. 6.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Si ceteris consentientibus ordinationi episcoporum duo |
|
uel tres contradicant, obtineat sentencia plurimorum. |
|
<T T> Sane, si communi omnium consensu rationabiliter probato |
|
secundum ecclesiasticam regulam, duo uel tres animositate |
|
<S 250><L 1> -250+ |
|
ducti per contentionem contradicant, obtineat |
|
plurimorum sentencia sacerdotum. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
<T T> Non debet ordinari episcopus absque consilio et presentia |
|
metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes, |
|
qui sunt in prouincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam |
|
conuocare metropolitanus. Et quidem si omnes |
|
occurrant, bene; si hoc autem difficile fuerit, pluriores |
|
oportet occurrere. Qui autem non conueniunt, presentiam |
|
sui per epistolas suas faciant, et sic omnium facto |
|
consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem |
|
aliter, preter quod a nobis terminatum est, fuerit factum, |
|
talem ordinationem nichil preualere decernimus. |
|
-II. Pars.+ <T T> -@. 1.+ Si autem secundum canones ordinatio |
|
episcopi fuerit facta, et aliquis cum sua malicia in aliquo |
|
contradixerit, plurimorum consensus obtineat. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Antioceno. -[c. 19.]+ |
|
<T T> Episcopum non ordinandum sine consilio et presentia |
|
metropolitani episcopi, cui melius erit, si ex omni prouincia |
|
congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi, |
|
qui adesse non possunt, propriis litteris consensum suum |
|
de ipso designent, et tunc demum post plurimorum |
|
siue per presentiam siue per litteras consensum sentencia |
|
consona ordinetur. Quod si aliter, quam statutum est, |
|
fiat, nichil ualere huiusmodi ordinationem. -@. 1.+ Si uero |
|
etiam secundum diffinitas regulas ordinatio celebretur, |
|
contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas |
|
simultates, his contemptis sentencia de eo obtineat plurimorum. |
|
-+ |
|
<T P> -Gratian.+ Si autem prouinciam primatem habere constiterit, |
|
nec etiam metropolitano absque eius conscientia episcopum |
|
consecrare licebit. |
|
Unde Leo Papa urbis Romae Anastasio Episcopo: |
|
-[epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Absque primatis consensu metropolitanus episcopum |
|
non ordinet. |
|
<T T> De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque |
|
consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem |
|
tuam referat, quodque in prouincia bene placuit scire te |
|
faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque confirmet |
|
auctoritas. Que rectis dispositionibus nichil morae |
|
aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu |
|
desit cura pastorum. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 12.]+ |
|
<T T> Placet omnibus, ut inconsulto primate cuiuslibet prouinciae |
|
tam facile nemo presumat, licet cum multis, in |
|
<S 251><L 1> -251+ |
|
quocumque loco sine eius (ut dictum est) precepto episcopum |
|
ordinare. -@. 1.+ Si autem necessitas fuerit, tres episcopi, |
|
in quocumque loco sint, cum primatis precepto ordinare |
|
debebunt episcopum. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Unicuique ecclesiae proprius honor seruetur. |
|
<T I> Item ex Niceno Concilio. -[c. 6.]+ |
|
<T T> Mos antiquus perduret in Egipto, uel Libia et Pentapoli, |
|
ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat |
|
potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo |
|
parilis mos est. -@. 1.+ Similiter autem et apud Antiochiam |
|
ceterasque prouincias honor suus unicuique seruetur ecclesiae. |
|
-+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex eodem. -[cap. 7.]+ |
|
<T T> Quoniam mos antiquus obtinuit et uetusta traditio, ut |
|
Eliae, id est Ierosolimorum episcopo, honor deferatur, |
|
habeat consequenter honorem, manente tamen metropolitanae |
|
ciuitatis propria dignitate. |
|
<T P> -Gratian.+ Qui uero a conprouincialibus suis cum metropolitani |
|
licentia fuerit ordinatus, infra constituta tempora eius se |
|
representet conspectibus. |
|
Unde in Tarraconensi Concilio -[c. 5.]+ legitur: |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Si quis in metropolitana ciuitate episcopus non fuerit |
|
ordinatus, posteaquam suscepta benedictione per metropolitani |
|
litteras honorem episcopi fuerit adeptus, id optimum |
|
esse decreuimus, ut postmodum statuto tempore, id |
|
est inpletis duobus mensibus, se metropolitani sui presentet |
|
aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus |
|
plenius quid obseruare debeat recognoscat. Quod |
|
si forte hoc implere neglexerit, in sinodo increpatus a |
|
fratribus corrigatur. Et si forte infirmitate aliqua ne hoc |
|
<S 252><L 1> -252+ |
|
inpleat fuerit inpeditus, hoc suis litteris metropolitano |
|
indicare procuret. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ His auctoritatibus datur intelligi, |
|
quod episcopi a conprouincialibus suis debent ordinari. Sed |
|
queritur, si in prouincia fuerint plurimi episcopi, et contigerit |
|
forte unum remanere episcopum, quid fieri debeat? Ille, quia |
|
solus est, non potest ordinare episcopum; conprouinciales non |
|
habet, cum quibus consecrare episcopum ualeat. Cum ergo |
|
talis necessitas fuerit, quid faciendum sit, in Sardicensi Concilio |
|
diffinitur, in quo -[cap. 5.]+ sic statutum legitur: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Si unus tantum in prouincia remanserit episcopus, |
|
ad consecrationem episcopi de uicina prouincia |
|
episcopi conuocentur. |
|
<T T> Si forte in prouincia unum tantum remanere episcopum |
|
contigerit, superstes episcopus conuocet episcopos uicinae |
|
prouinciae, et cum eis ordinet conprouinciales sibi episcopos. |
|
Quod si facere neglexerit, populi conueniant episcopos |
|
uicinae prouinciae, et illi prius commoneant episcopum, qui |
|
in eadem prouincia commoratur, et ostendant, quod sibi |
|
petant populi rectorem, et doceant iustum esse, ut ueniat |
|
ipse, et cum eis ordinet episcopum. Sed si litteris |
|
conuentus tacuerit et dissimulauerit, nichilque rescripserit, |
|
tunc satisfaciendum est populis, ut ueniant ex uicina prouincia, |
|
et episcopum ordinent. |
|
<1 D><S 252><L 25> |
|
<2 66> -DISTINCTIO LXVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Archiepiscopi autem ab omnibus suae prouincia |
|
episcopis debent ordinari. |
|
Unde Anicius Papa ait: -[in epist. ad Episcopos Galliae]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Ab omnibus suffraganeis episcopis archiepiscopus |
|
ordinetur. |
|
<T T> Archiepiscopus ab omnibus suae prouinciae episcopis |
|
<S 253><L 1> -253+ |
|
ordinetur. -@. 1.+ Hoc autem, quod de archiepiscopi |
|
consecratione preceptum est, ut omnes suffraganei eum |
|
ordinent, nullatenus licet inmutari, quia ille qui preest |
|
ab omnibus episcopis, quibus preest debet constitui. Sin |
|
autem aliter presumptum fuerit, uiribus carere non dubium |
|
est, quia irrita erit secus acta ordinatio. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ De episcopis non ordinandis a |
|
paucioribus quam a tribus episcopis, scribit Anacletus |
|
-[ep. II. ad episcopos Italiae]+ dicens: |
|
<4 2> -[C. II.]+ |
|
<T T> Porro et Ierosolimitarum primus archiepiscopus B. Iacobus, |
|
qui Iustus dicebatur, et secundum carnem Domini frater |
|
nuncupatus est, a Petro, Iacobo et Iohanne apostolis ordinatus |
|
est, successoribus uidelicet dantibus formam eorum, |
|
ut minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus |
|
assensum prebentibus, nullatenus episcopus ordinetur, et |
|
communi uoto ordinatio celebretur. |
|
<1 D><S 253><L 18> |
|
<2 67> -DISTINCTIO LXVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Presbiteri uero et corepiscopi ab uno episcopo |
|
ordinari possunt. |
|
Unde Anacletus: -[epist. II. ad Episcopos Italiae]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Sacerdotes ab uno possunt ordinari episcopo. |
|
<T T> Reliqui sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut |
|
ciues et alii sacerdotes assensum prebeant, et ieiunantes |
|
celebrent ordinationem. Similiter et diaconi ordinentur. |
|
Ceterorum autem graduum distributioni trium ueracium |
|
testimonium episcopi scilicet approbatione sufficere |
|
potest. |
|
<T P> Item in Spalensi -[Concilio II., c. 6.]+ legitur: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> -II. Pars.+ Episcopus sacerdotibus ac ministris solus |
|
honorem dare potest, solus auferre non potest. |
|
<1 D><S 253><L 34> |
|
<2 68> -DISTINCTIO LXVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Queritur de illis, qui ordinantur ab eis, quos |
|
non constat fuisse episcopos, an sint iterum consecrandi, an |
|
non? Quod uero consecrandi non sint, probatur auctoritate Gregorii, |
|
qui scribens Iohanni Episcopo Rauennati, -[lib. II. |
|
epist. 32.]+ ait: |
|
<S 254><L 1> -254+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Semel consecratus iterum consecrari non debet. |
|
<T T> Sicut semel baptizatus iterum baptizari non debet, sic |
|
et semel consecratus iterum consecrari non potest. Sed si |
|
quis cum leui culpa ad sacerdotium uenit, pro culpa penitencia |
|
debet indici, et tamen ordo seruetur. |
|
<T P> Econtra idem Gregorius testatur scribens cuidam episcopo: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De presbiteris, qui ordinantur ab eis, quos constat |
|
non fuisse episcopos. |
|
<T T> Presbiteri, quos reperisti, si incogniti fuerint uiri |
|
illi, qui ordinantur, et dubium est, eos episcopos |
|
fuisse, an non, qui eos ordinauerunt, si bonae actionis |
|
uirique catholici sunt ipsi presbiteri, et in ministerio |
|
Christi omnique sancta lege edocti, ab episcopo suo benedictionem |
|
presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic |
|
ministerio sacro fungantur. |
|
<T P> -Gratian.+ Quod ergo consecratus in eodem ordine iterum |
|
consecrari prohibetur, de eo intelligendum est, qui consecratus est |
|
ab illo, quem certum erat ius consecrandi habere. Qui autem ab |
|
illo consecratur, quem non constat ius consecrandi habuisse, |
|
iterum consecrandus est, quia si ille ius consecrandi non habuerit |
|
iste ex olei effusione nichil consecrationis accepit. Et quia |
|
in ipso ordine consecratus non erat, nunc quasi primum ad consecrationem |
|
ueniens ab episcopo sacerdotalem benedictionem et |
|
consecrationem consequitur. Si autem ius consecrandi habuerit, |
|
in prima unctione consecutus est consecrationem; in |
|
secunda uero non reiteratur consecratio, sed sola unctio, sicut de |
|
quo dubium est, an sit baptizatus an non, debet baptizari; |
|
qui si prius baptizatus non fuerat, consequitur gratiam baptismi, |
|
si autem baptizatus erat, nichil accipit in secunda unctione, nec |
|
pertinet hoc ad reiteracionem baptismi, sed ad cautelam salutis. |
|
Hoc etiam de ecclesiis consecrandis similiter obseruandum est. |
|
Unde in Niceno Concilio: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non debet iterum consecrari ecclesia semel consecrata. |
|
<T T> Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio |
|
adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, |
|
aut cuiuscumque semine pollutae fuerint: quia sicut |
|
infans a qualicumque sacerdote in nomine Patris et Filii et |
|
Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari, |
|
ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi |
|
propter eas causas, quas superius nominauimus, si tamen |
|
fidem sanctae Trinitatis tenuerunt, qui eum consecrauerunt. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Inter episcopos autem et corepiscopos |
|
hec differentia est, quod episcopi non nisi in ciuitatibus, corepiscopi |
|
etiam in uicis ordinari possunt. Episcopi formatas tribuunt, |
|
corepiscopi non nisi commendaticias et pacificas dare ualent. Episcopi |
|
<S 255><L 1> -255+ |
|
ius consecrandi habent, corepiscopi minores tantummodo |
|
ordines tribuunt, Leuiticam autem et sacerdotalem benedictionem |
|
prestare non ualent. |
|
De his ita scribit Leo Episcopus omnibus Episcopis: |
|
-[epist. LXXXVI. al. LXXXVIII.]+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> In quibus corepiscopi ab episcopis differant. |
|
<T T> Quamuis corepiscopis et presbiteris plurima cum episcopis |
|
ministeriorum communis sit dispensatio, quedam |
|
tamen sibi prohibita nouerint, sicut est presbiterorum |
|
et diaconorum, et uirginum consecratio, constitutio |
|
altaris, ac benedictio uel unctio. Si quidem nec erigere |
|
altaria, nec consecrare ecclesias eis licitum est, nec |
|
per inpositionem manuum fidelibus baptizatis uel conuersis |
|
hereticis paracletum Spiritum sanctum tradere, nec |
|
crisma conficere, nec crismate baptizatorum frontes signare, |
|
nec publice quidem in missa quemquam penitentem |
|
reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<T T> Hec enim omnia illicita sunt corepiscopis, qui ad exemplum |
|
et formam LXXII. discipulorum esse noscuntur, uel |
|
presbiteris, qui eandem gestant figuram. -]+ <P 0> |
|
<T T> Quoniam, quamquam consecrationem habeant, pontificatus |
|
tamen apicem non habent. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Hi uero propter insolentiam suam, |
|
qua episcoporum offitia sibi usurpabant, ab ecclesia hodie prohibiti |
|
sunt. |
|
Unde Damasus papa ait: -[ad Episc. Africae, epist. V.]+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Ordo corepiscoporum a sacra sede reprobatur. |
|
<T T> Corepiscopi tam ab hac sacra sede, quam ab episcopis |
|
totius orbis prohibiti sunt. Nimis enim eorum institucio |
|
inproba, nimis est et praua, quia, ut de summo |
|
sacerdotis ministerio aliquid presumant, omni auctoritate |
|
caret. -@. 1.+ Nam non amplius, quam duos ordines |
|
inter discipulos Domini esse cognouimus, id est duodecim |
|
apostolorum, et LXXII. discipulorum. Unde iste tertius |
|
processerit, ignoramus. Et quod ratione caret exstirpare |
|
necesse est. |
|
-IV. Pars.+ <T T> -@. 2.+ Quod autem episcopi non sint, qui |
|
minus quam a tribus episcopis ordinati sunt, omnibus |
|
patet. Prohibitum, est enim a sanctis Patribus, ut qui |
|
ab uno uel a duobus sunt ordinati episcopis non nominentur |
|
episcopi. Si nomen non habent, qualiter offitium |
|
habebunt? |
|
<T P> Item Urbanus. -[Papa II.]+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Apostolorum in ecclesia locum tenent episcopi. |
|
<T T> Quorum uices in ecclesia episcopi habeant, et quis eis |
|
hanc dignitatem dare debeat, S. Augustinus ostendit, inquiens: |
|
<S 256><L 1> -256+ |
|
"Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Patres |
|
missi sunt apostoli: pro apostolis filii nati sunt, constituti |
|
sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per |
|
totum mundum, unde nati sunt? Ipsa ecclesia patres illos |
|
appellat ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus |
|
patrum. Non te ergo putes desertam, quia non uides Paulum, |
|
quia non uides Petrum, quia non uides illos, per quos |
|
nata es: de prole tua creuit tibi paternitas. Pro patribus |
|
tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem |
|
terram. Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus |
|
suis principes super omnem terram." |
|
<1 D><S 256><L 12> |
|
<2 69> -DISTINCTIO LXIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-III. Pars.+ <T A> Tonsura uero clerici de manu abbatis suscipi |
|
potest, si eidem abbati manus inpositio ab episcopo facta noscatur. |
|
Unde in Septima Sinodo -[c. 14.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Abbates, quibus ab episcopis manus inponitur, |
|
aliquos tonsurare possunt. |
|
<T T> Quoniam uidemus multos sine manus inpositione a |
|
paruula etate tonsuram clerici accipientes, nondumque |
|
ab episcopo manus inpositione percepta super ambonem |
|
irregulariter in collecta legentes, precipimus amodo id minime |
|
fieri. Id ipsum quoque conseruandum est etiam |
|
inter monachos. |
|
-II. Pars.+ <T T> -@. 1.+ Lectoris autem manus inpositione |
|
licentia est unicuique abbati solummodo in proprio |
|
monasterio faciendi, si dumtaxat eidem abbati manus inpositio |
|
facta noscatur ab episcopo secundum morem preficiendorum |
|
abbatum, dum constet illum presbiterum esse. |
|
-@. 2.+ Simili modo secundum antiquam consuetudinem |
|
corepiscopum preceptione oportet episcopi promouere |
|
lectores. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Non exorcizent qui ab episcopo prouecti non sunt. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 26.]+ |
|
<T T> Non oportet exorcizare eos, qui necdum ab episcopis |
|
sunt prouecti, neque in ecclesiis, neque in domibus. |
|
<1 D><S 256><L 37> |
|
<2 70> -DISTINCTIO LXX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Ab episcopis alterius ciuitatis clericus ordinari non poterit, |
|
nec etiam a proprio absolute ordinandus est: absoluta autem |
|
ordinatio Calcedonensi Concilio prohibetur et uacuam habere |
|
manus inpositionem precipitur; in quo sic statutum est: -[can. 6.]+ |
|
<S 257><L 1> -257+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Nullus est absolute ordinandus. |
|
<T T> Neminem absolute ordinari presbiterum iubemus, |
|
uel diaconum, nec quemlibet in ecclesiastica ordinatione |
|
constitutum, nisi manifeste in ecclesia ciuitatis, siue possessionis, |
|
aut in martirio, aut in monasterio, hic, qui |
|
ordinatur, mereatur ordinationis publicae uocabulum. |
|
Eorum autem, qui absolute ordinantur, decreuit sancta |
|
sinodus uacuam habere manus inpositionem, et nullum |
|
tale factum ualere ad iniuriam ipsius, qui eum ordinauit. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Irrita sit ordinatio sine titulo facta. |
|
<T I> Item ex sinodo Urbani -[II.]+ habita Placentiae. -[c. 15.]+ |
|
<T T> Sanctorum canonum statutis consona sanctientes decernimus, |
|
ut sine titulo facta ordinatio irrita habeatur, et |
|
in qua ecclesia quilibet titulatus est, in ea perpetuo perseueret. |
|
-@. 1.+ Omnino autem in duabus aliquem titulari |
|
non liceat, sed unusquisque, in qua titulatus est, in ea tantum |
|
canonicus habeatur. Licet enim episcopi dispositione |
|
unus diuersis preesse possit ecclesiis, canonicus tamen |
|
prebendarius, nisi unius ecclesiae, in qua conscriptus est, |
|
esse non debet. -@. 1.+ Si que tamen capellae sunt, que suis |
|
redditibus clericos sustentare non possunt, ea cura ac |
|
dispositio preposito maioris ecclesiae, cui capellae subditae |
|
esse uidentur, inmineat, et tam de possessionibus quam de |
|
ecclesiasticis capellarum offitiis ipse prouideat. |
|
<T P> -Gratian.+ In eodem etiam concilio antiquis nouem prefationibus |
|
decima addita est, que ita se habet: "Equum et salutare, |
|
que et unigenitum tuum S. Spiritus obumbratione concepit, et |
|
uirginitatis gloria permanente lumen eternum mundo effudit, |
|
Iesum Christum Dominum nostrum." |
|
<1 D><S 257><L 30> |
|
<2 71> -DISTINCTIO LXXI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> De clericis uero non ordinandis ab episcopo alterius ciuitatis, |
|
in Sardicensi Concilio -[c. 18. et 19.]+ statutum est, in quo |
|
Ianuarius Episcopus legitur dixisse: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Clerici ab episcopo alterius ciuitatis non ordinentur. |
|
<T T> Illud quoque sanctitas uestra statuat, ut nulli episcopo |
|
liceat alterius ciuitatis ecclesiasticum sollicitare et in sua |
|
diocesi clericum ordinare. Quia ex his contentionibus |
|
solent nasci discordiae, et ideo prohibeat omnium sentencia, |
|
<S 258><L 1> -258+ |
|
ne quis hoc facere audeat. -@. 1.+ Osius episcopus dixit: |
|
Et hoc uniuersi constituimus, ut quicumque ex alia parrochia |
|
uoluerit alienum ministrum sine consensu ipsius et sine |
|
uoluntate ordinare, non sit rata eius ordinatio. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Innocentius. -[ad Victricium Rothomagensem |
|
Episcopum, epist. II. c. 7.]+ |
|
<T T> De aliena ecclesia ordinare clericum nullus presumat |
|
nisi eius episcopus precibus exoratus concedere uoluerit. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qui sine episcopi sui consensu ordinatur, irrita |
|
sit eius ordinatio. |
|
<T I> Item ex Niceno Concilio. -[c. 16. in fin.]+ |
|
<T T> Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, in |
|
ecclesia ordinare, cum non habeat consensum illius episcopi, |
|
a quo recessit clericus, irrita sit huiusmodi ordinatio. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Clericus unius ecclesiae in alia non ordinetur. |
|
<T I> Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 20.]+ |
|
<T T> Clericos in singulis ecclesiis constitutos non liceat, |
|
sicut iam diffiniuimus, in alterius ciuitatis ecclesiis ordinari; |
|
sed quiescant in ea, in qua ab initio ministrare |
|
meruerunt, exceptis illis, qui proprias ciuitates perdiderunt, |
|
et ex necessitate ad alias ecclesias migrauerunt. Si uero |
|
quicumque episcopus post diffinitionem istam ad alium episcopum |
|
pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae |
|
sinodo, et hunc, qui suscepit, et eum, qui susceptus est, |
|
tamdiu excommunicatos manere, quamdiu ipse clericus reuertatur |
|
ad propriam ecclesiam. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Apostolica permissione unius ecclesiae clericus in |
|
altera ualet ordinari. |
|
<T I> Item Gregorius Fortunato Episcopo Neapolitano. |
|
-[lib. V. epist. 11.]+ |
|
<T T> Fraternitatem tuam a nobis petisse recolimus, ut |
|
Gratianum ecclesiae Enafrenae diaconem tuae concederemus |
|
ecclesiae ordinandum. Et quoniam nec episcopum, |
|
cui obsecundare debeat, propria habet ecclesia, hoste |
|
scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere, |
|
peticionem tuam non preuidimus differendam. Idcirco |
|
scriptis tibi presentibus eum necessario duximus concedendum, |
|
habiturus licentiam illum diaconum nostra interueniente |
|
<S 259><L 1> -259+ |
|
auctoritate ecclesiae tuae, Deo propitio, constituere |
|
cardinalem. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Sine litteris sui episcopi in aliqua ecclesia clericus |
|
non suscipiatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi. -[c. 5.]+ |
|
<T T> Primatus episcopus Begeselitanus dixit: Suggero |
|
sanctitati uestrae, ut statuatis, non licere clericum alienum |
|
ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se |
|
retinere, nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum |
|
obtineat sine conscientia eius episcopi, de cuius plebe |
|
est. Gratus episcopus dixit: Hec obseruantia pacem custodit; |
|
nam et memini in sanctissimo concilio Sardicensi |
|
similiter statutum, ut nemo alterius plebis hominem |
|
usurpet: sed si forte erit necessarius, petat a collega suo, |
|
et per consensum sui episcopi habeat. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Sine litteris commendaticiis extra suam ecclesiam |
|
clericus non ministret. |
|
<T I> Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 13.]+ |
|
<T T> Extraneo clerico et lectori extra suam ciuitatem sine |
|
commendaticiis litteris proprii episcopi nusquam penitus |
|
liceat ministrare. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex sermone S. Augustini ad populum. |
|
<T T> Hortamur Christianitatem uestram, ut iuxta sanctorum |
|
canonum instituta, in ecclesiis a uobis fundatis aliunde |
|
ueniens presbiter non suscipiatur, nisi a uestrae fuerit ecclesiae |
|
episcopo consecratus, aut ab eo per commendaticias |
|
litteras suscipiatur. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Absque formata clerici peregrini non suscipiantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Antioceno. -[c. 7.]+ |
|
<T T> Nullum absque formata, quam Greci epistolam |
|
dicunt, suscipi peregrinorum clericorum oportet. |
|
<1 D><S 259><L 33> |
|
<2 72> -DISTINCTIO LXXII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Dimissorias uero litteras episcopus non nisi rogatus tribuat |
|
sicut statutum est in Sinodo habita Romae. |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Nisi eodem petente, nulli dimissoriae litterae prestentur. |
|
<T T> Episcopus subiecto sibi sacerdoti, uel alii clerico, nisi |
|
ab ipso postulatus, dimissorias non faciat, ne ouis quasi perdita |
|
aut errans inueniatur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 21.]+ |
|
<T T> Clericum alienum, nisi concedente episcopo, nemo |
|
<S 260><L 1> -260+ |
|
audeat uel retinere, uel promouere in ecclesiam sibi creditam. |
|
Clericorum autem nomen etiam lectores et psalmistae |
|
et hostiarii retinent. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> In una ecclesia ordinatus in alia non suscipiatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Mileuitano. -[II. c. 15.]+ |
|
<T T> Placuit, ut quicumque in ecclesia uel semel eligitur |
|
ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur. |
|
<1 D><S 260><L 8> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<2 73> -DISTINCTIO LXXIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Qualiter uero commendaticia, uel dimissoria seu formata epistola |
|
facienda sit, uidendum est. Debent namque litterae grecae |
|
interponi in ea epistola, et non sine causa. Greca enim elementa |
|
litterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui uel tenuiter greci |
|
sermonis noticiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis |
|
canonicis, quas mos latinus "Formatas" uocat, aliqua fraus |
|
falsitatis temere presumeretur, hoc a Patribus CCCXVIII. Niceae |
|
congregatis saluberrime inuentum est et constitutum, ut |
|
formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant |
|
rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima greca |
|
elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est, PI. GAMMA. ALPHA. que |
|
elementa octogenarium et quadringentesimum et primum significant |
|
numerum. Petri quoque apostoli prima littera, id est PI., |
|
que numerum octoginta significat; eius quoque, qui scribit, |
|
episcopi prima littera; cui scribitur, secunda littera; accipientis, |
|
tertia littera; ciuitatis quoque, de qua scribitur, quarta, et |
|
indictionis, quecumque est illius temporis, numerus assumatur. |
|
Atque ita his omnibus grecis litteris, que, ut diximus, numeros |
|
exprimunt, in unum ductis, unam, quecumque fuerit collecta, |
|
summam epistola teneat; hanc qui suscipit, omni cum |
|
cautela requirat expresse. Addat preterea separatim in epistola |
|
etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum |
|
greca elementa significat. |
|
<4 1> -C. I.+ <T I> Exemplar formatae epistolae, que in Nicena |
|
Sinodo a CCCXVIII. Patribus facta est. |
|
<T T> In nomine Patris PI., et Filii GAMMA., et Spiritus sancti ALPHA. PI. |
|
Walterio Spirensi episcopo ego Burchardus sanctae Vormaciensis |
|
ecclesiae deuotus gregis Christi famulus, in Deo |
|
uero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica |
|
ecclesia prompta sit sequi documenta euangelica, que |
|
dicunt: "Qui recipit prophetam in nomine prophetae, |
|
accipiet mercedem prophetae, et qui recipit iustum in |
|
nomine iusti, mercedem iusti accipiet, etc." et Apostolus |
|
iubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum |
|
uirorum communicare; tamen propter eos, qui cauteriatam |
|
habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum |
|
<S 261><L 1> -261+ |
|
sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se |
|
de loco ad locum transire, cum sint sua malicia faciente |
|
fugitiui, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum |
|
non sint: statutum est a sanctis Patribus, neminem clericum |
|
alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari |
|
in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam, |
|
que in canonibus nominatur Formata. Ideo notum |
|
facimus fraternitati uestrae, quod presens frater noster, |
|
harum litterarum portitor, nomine Hermannus, non pro sua |
|
nequicia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus, |
|
eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus |
|
ei libertatem receptam in cornu altaris canonice, et |
|
ordinauimus eum ad gradum presbiterii. Cui etiam has |
|
dimissorias siue commendaticias litteras facimus, et eum |
|
ad uestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in uestra |
|
parrochia sub uestro sacro regimine et defensione consistere |
|
ualeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in |
|
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate |
|
sanctae ecclesiae, in qua Petro datum est ius ligandi atque |
|
soluendi, absoluo Hermannum presbiterum de ciuitate Vormaciensi |
|
indictione X., et licentiam do uobis inthronizandi |
|
eum in quacumque ecclesia uultis uestrae parrochiae. |
|
Hanc ergo epistolam grecis litteris hinc inde munire decreuimus, |
|
et annulo nostrae ecclesiae firmare censuimus. |
|
Fraternitatem uestram Christus nobis incolumem conseruet. |
|
PI. GAMMA. ALPHA. PI. BETA. ETA. ZETA. AMEN. Data Vormaciae |
|
Idibus Marcii, anno Dominicae incarnationis MXII. Indictione |
|
X. |
|
<4 2> -C. II.+ <T I> Incipit epistola formata a CCCXVIII. Episcopis et ab |
|
Attico Constantinopolitanae urbis Episcopo edita: |
|
<T T> Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine karitatis |
|
amplectendo ALPHA., illius ciuitatis episcopo, GAMMA. illius ecclesiae |
|
presul, perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem. |
|
OMEGA. GAMMA. ALPHA. OMEGA. De cetero nouerit sancta fraternitas uestra, quod |
|
iste clericus, Hermannus nomine, nostra in parrochia instructus |
|
ac detonsus, paruitatem nostram rogauit, quatinus |
|
illi commendaticias litteras conscriberemus, quibus uestrae |
|
celsitudini commendatus sub tuitione uestri regiminis degere |
|
posset; cuius uoluntati consentientes secundum canonicam |
|
auctoritatem litteras ei dimissorias dedimus, per quas et ipsi |
|
concedimus, ut sub uestro magisterio diuinae seruituti insistens |
|
suae deseruiat utilitati, et uobis licentiam tribuimus, |
|
ut, si dignum eum iudicaueritis, ad sacros ordines promoueatis. |
|
Commendatum ergo eum curae uestrae suscipite, |
|
et nostris ex partibus absolutum in uestrarum ouium numero |
|
custodite. Quas litteras, ut uigore ueritatis firmatae indubitanter |
|
a uobis suscipiantur, litteris grecis, ut canonica docet |
|
auctoritas, confirmare sategimus. Sancta Trinitas uestram |
|
beatitudinem ad regimen sanctae suae ecclesiae perpetualiter |
|
<S 262><L 1> -262+ |
|
bene ualere concedat, AMEN. (uel sic: ETA. THETA (que eandem |
|
summam exprimunt) indictione X. Continet hec formata |
|
epistola summam numeri MCCCXV. GAMMA. grecam in nomine |
|
illius primam ponimus, quia Greci eam in quibusdam locis |
|
pro GAMMA. consonante ponunt, sicut est DAVID et EVANGELION) -]+ <P 0>. |
|
<1 D><S 262><L 6> |
|
<2 74> -DISTINCTIO LXXIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Queritur de his qui ab episcopis suis promoueri |
|
contempnunt, an inuiti sint sublimandi, an non? |
|
De his ita statutum inuenitur in Concilio Aurelianensi |
|
III.: -[cap. 7.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Annuae suspensioni subiaceat episcopus, qui inuitum |
|
ordinare presumit. |
|
<T T> Episcopus, qui inuitum aut reclamantem ordinare presumpserit, |
|
annuali penitenciae subditus missas facere non |
|
presumat. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Nullus promoueatur inuitus. |
|
<T I> Item Gregorius Natali Episcopo. -[Salonitano, in lib. I. |
|
Reg. epist. 19.]+ |
|
<T T> Gesta, que nobis consilii uestri secretario confecta |
|
direxistis, in quo archidiaconus Honoratus adicitur, plena |
|
esse semine iurgiorum cognouimus, cum uno eodemque |
|
tempore una persona nolens ad sacerdotii ordinem prouehitur, |
|
que tamquam inmerita a diaconatus offitio remoueatur. |
|
Et sicut iustum est, ut nemo crescere conpellatur |
|
inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis |
|
sui ministerio deiciatur iniuste. |
|
<T P> Econtra inuenitur in Concilio Cartaginensi: -[c. 31.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qui ab episcopis suis promoueri contempnunt, |
|
a loco suo deiciantur. |
|
<T T> Si qui clerici ab episcopis suis promoueri contempserint, |
|
nec illic maneant, unde recedere noluerunt. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Item de eodem. |
|
<T T> Placuit, ut quicumque clerici uel diaconi pro necessitatibus |
|
ecclesiasticarum rerum non obtemperauerint |
|
episcopis suis, uolentibus eos ad honorem ampliorem in ecclesia |
|
sua promouere, nec illic ministrent in gradu suo, |
|
unde recedere noluerunt. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Posteriores prioribus episcopi non preponantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 23.]+ |
|
<T T> Episcoporum etiam, quorum uita non reprehenditur, |
|
posteriorem priori nullus preponat, nisi forte superbia |
|
<S 263><L 1> -263+ |
|
elatus quod pro necessitate ecclesiae episcopus iusserit inplere |
|
contempnat. |
|
-II. Pars.+ <T T> -@. 1.+ Sane si offitium archidiaconatus propter |
|
simpliciorem naturam inplere aut expedire nequiuerit, ille |
|
loci sui teneat nomen et ordinationem ecclesiae, quem |
|
elegerit episcopus preponendum. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> In quo loco quis ordinatus est inuitus teneri |
|
non debet. |
|
<T I> Item Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano. |
|
-[lib. XI. epist. 34.]+ |
|
<T T> Quorumdam ad nos relatione peruenit, Cosmam, qui ex |
|
monacho monasterii S. Luciae a decessore tuo uenerandae |
|
memoriae Maximiano in ecclesia Siracusana subdiaconus |
|
factus, atque a te postea in possessione, que |
|
Iuliana uocatur, presbiter dicitur ordinatus, ita nimia |
|
tristicia et loci qualitate uehementer afflictum, ut uitam sibi |
|
penam existimet, et contricioni suae fugae querat |
|
auxilium. Et ideo, quia tales erga subiectos nostros debemus |
|
existere, quales nos, si subiecti fuissemus, nostros |
|
uellemus esse prepositos, magnae benignitatis est, si eum |
|
in ecclesia, ubi subdiaconii est functus offitio, sanctitas |
|
tua reducere atque illic studuerit constituere cardinalem. |
|
Quod et facere, quantum arbitramur, debes, si |
|
nichil est, quod iuste contra eum animos tuos |
|
exasperet. Si uero aliqua culpa est, suis nobis epistolis hoc |
|
fraternitas uestra, ut scire possimus, insinuet. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Verum illud Gregorii de his intelligendum |
|
est, qui non causa necessitatis, sed causa ingratitudinis callide |
|
ab episcopis suis promoueri queruntur. Illud autem Cartaginensis |
|
concilii de his intelligitur, qui nolunt obtemperare episcopis suis |
|
propter necessitatem ecclesiae uolentibus eos ad altiora promouere. |
|
Hanc distinctionem ex decreto Simplicii Papae quilibet ualet |
|
corroborare, qui scribens Iohanni Archiepiscopi Rauennati, |
|
-[epist. II.]+ ait inter cetera: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Non est aliquis inuitus ad episcopatum pertrahendus. |
|
<T T> Ubi ista didicisti, que in episcopum et confratrem |
|
nostrum Gregorium non dilectione, sed inuidia perpetrasti? |
|
quem inexcusabili uiolentia pertrahi ad te passus es atque |
|
uexari, ut ei tantum honorem non per animi tranquillitatem, |
|
sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares? Neque |
|
enim talia potuissent fieri sanitate consilii. Nolumus exaggerare |
|
quod gestum est, ne cogamur iudicare quod dignum |
|
est; nam priuilegium meretur amittere, qui permissa |
|
sibi abutitur potestate. Denunciamus autem, quod, si |
|
post hec aliquid tale presumpseris, et aliquem seu |
|
episcopum, uel presbiterum, uel diaconum inuitum |
|
facere forte credideris, ordinationes tibi Rauennatis ecclesiae |
|
uel Emiliensis noueris auferendas. |
|
<S 264><L 1> -264+ |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius Antonino Subdiacono. -[lib. II. |
|
epist. 16. Indict. 10.]+ |
|
<T T> Honoratus, archidiaconus Salonitanae ecclesiae a sanctae |
|
memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat, |
|
ut ab antistite suo inuitus prouehi ad fortioris gradus ordinem |
|
contra morem nullo modo cogeretur. Hoc enim fieri |
|
sibi non causa prouehendi, sed causa ingratitudinis perhibebat. |
|
Pro qua re tunc etiam sanctae memoriae predecessor |
|
noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque |
|
nostro interdixerat, ne Predictum Honoratum archidiaconum |
|
inuitum proueheret, neue dolorem conceptae ingratitudinis |
|
in corde retineret. Cumque etiam a me hec eadem |
|
summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei |
|
negligens, sed etiam scripta nostra contempnens, prefatum |
|
archidiaconem quasi ad fortiorem honorem prouehens |
|
conatus est callide degradare. Unde actum est, ut, |
|
eodem archidiaconatus loco submoto, alium adscisceret, |
|
qui eius obtemperare moribus potuisset. Quem Honoratum |
|
archidiaconem arbitramur antistiti suo aliunde displicere |
|
non posse, nisi quod eum uasa sacra suis parentibus dare |
|
prohibebat. Quam causam subtili uolumus et tunc |
|
sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego indagatione |
|
perquirere, sed sui suorumque actuum conscius personam |
|
suam ad iudicium postposuit destinare. Unde |
|
experientiam tuam presentis precepti auctoritate duximus |
|
fulciendam, quatinus, conueniens in Salonia, Natalem |
|
fratrem nostrum et coepiscopum nostrum saltim tot |
|
scriptis ammonitum studeat adhortari, ut supra memoratum |
|
archidiaconem in suo statu suscipiat. Quod si |
|
facere hoc contumaciter, ut consueuit, forte distulerit, usum |
|
pallii ei, qui ab hac sede concessus sibi fuerat, ex auctoritate |
|
sedis apostolicae contradices. Quem si etiam |
|
amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseuerare |
|
perspexeris, dominici corporis et sanguinis eundem |
|
antistitem participatione priuabis. |
|
<T P> -Gratian.+ Adhibenda est etiam disciplina, qua nolentes promoueri |
|
ad sacros ordines ad obediendum episcopis suis pronocentur. |
|
In minoribus siquidem ordinibus constituti paulatim per |
|
singulos gradus sunt prouehendi, ut contempnentes suis obedire |
|
episcopis doleant sibi esse prelatos, quos prius habebant |
|
subiectos. |
|
Unde Gelasius scribit Victori Episcopo: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Cum maiores ordinari contempserint, de minoribus |
|
promoueantur ordinibus. |
|
<T T> Consuluit dilectio tua de suorum promotione clericorum, |
|
perhibens, quod diaconi ad presbiterii gradum (quo |
|
ecclesiam tuam memoras indigere) uenire detrectant. |
|
<S 265><L 1> -265+ |
|
Quapropter, quia inuitos fieri ecclesiastica moderatio grauitasque |
|
non patitur, ut ex nolentibus fiant uolentes ordinatio |
|
illa potest perficere, si quos habes in |
|
acolitis, uel subdiaconibus maturiores etate, et quorum |
|
sit uita probabilis, hos in presbiterium studeas promouere, |
|
ut, qui in suis proficere noluerunt, reddantur |
|
suis inferioribus post minores. Ipsa commoda presbiteri |
|
propensius quam diaconi consequantur, ut hac saltem |
|
ratione constricti et honorem, quem refugerant, appetere |
|
nitantur, et questum. |
|
<1 D><S 265><L 11> |
|
<2 75> -DISTINCTIO LXXV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Tempus autem consecrationis, sicut in Ordine |
|
Romano habetur, ad episcopi benedictionem non eligitur. Omni |
|
enim tempore benedicuntur, dummodo ieiunii et hora tertia benedictionem |
|
accipiant. |
|
Unde Anacletus urbis Romae Episcopus scribit omnibus |
|
Episcopis: -[epist. II. in princ.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Ordinationes episcoporum qua hora fieri debeant. |
|
<T T> Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab |
|
omnibus, qui in eadem fuerint prouincia, episcopis sunt |
|
celebrandae. Qui simul conuenientes scrutinium cum precibus, |
|
celebrent, manus cum sanctis euangeliis inponentes, |
|
dominica die, hora tertia orantes, sacraque unctione |
|
prophetarum exemplo regum capita perungentium, |
|
eos more apostolorum et Moysi ungentes; quia omnis |
|
sanctificatio constat esse in Spiritu sancto, cuius uirtus |
|
inuisibilis sancto est crismati permixta, et hoc ritu solempnem |
|
celebrent ordinationem. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Tempus autem consecrationis trium |
|
mensium spatio clauditur, ultra quod, nisi necessitate cogente, |
|
episcoporum consecrationes post electionem differri non licet. |
|
Unde in Calcedonensi Concilio -[c. 25.]+ legitur: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Ultra tres menses non differatur episcoporum ordinatio. |
|
<T T> Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum |
|
est, negligunt greges sibi creditos, et differunt |
|
ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae sinodo, |
|
intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte |
|
inexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis amplius |
|
protelari. Si autem episcoporum quis hoc non obseruauerit, |
|
<S 266><L 1> -266+ |
|
ipsum debere ecclesiasticae condempnationi subiacere, |
|
redditus uero eiusdem uiduatae ecclesiae integros reseruari |
|
apud economum eiusdem ecclesiae censemus. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ceterorum uero ordinationes non nisi |
|
certis temporibus et diebus, maxime sacerdotum et Leuitarum, |
|
fieri debent, uespera uidelicet sabati, uel mane diei dominicae |
|
continuato ieiunio. |
|
Unde Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus scribit |
|
omnibus Episcopis: -[epist. II.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Presbiteri et Leuitae qua hora ordinentur. |
|
<T T> Ordinationes presbiterorum Leuitarumque tempore |
|
congruo, multis coram astantibus, solempniter agite, |
|
et probabiles ac doctos uiros ad hoc opus prouehite, ut de |
|
eorum societate et adiumento plurimum gaudeatis. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Leo Episcopus Dioscoro Alexandrino Episcopo. |
|
-[epist. LXXIX. cap. 1.]+ |
|
<T T> Quod a Patribus nostris propensiori cura nouimus |
|
esse seruatum, a nobis quoque uolumus custodiri, ut non |
|
passim diebus omnibus sacerdotalis uel leuitica ordinatio |
|
celebretur, sed post diem sabati eiusque noctis, que |
|
in prima sabati lucescit, exordia consecrandi eligantur, in |
|
quibus his, qui consecrandi sunt, ieiunis et a ieiunantibus |
|
sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem obseruantiae |
|
erit, si mane ipso die dominico, continuato sabati ieiunio, |
|
ordinatio celebretur, a quo tempore precedentis noctis |
|
initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis (sicut |
|
etiam in pasca Domini declaratur) pertinere non dubium est. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Quare die dominico sacerdotum ordinationes celebrentur. |
|
<T I> Item. -[eodem cap.]+ |
|
<T T> -IV. Pars.+ Quod die dominico ordinationes sacerdotum |
|
celebrentur, non tantum ex consuetudine, sed |
|
etiam ex apostolica nouimus uenire doctrina, scriptura |
|
manifestante, quod, cum apostoli Paulum et Barrabam ex |
|
Spiritus sancti precepto ad euangelium gentibus mitterent |
|
predicandum, ieiunantes et orantes inposuerunt eis manus, |
|
ut intelligamus, quanta et dantium, et accipientium deuotione |
|
sit curandum, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter |
|
uideatur inpletum. Et ideo pie et laudabiliter |
|
apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum |
|
formam sacerdotum per ecclesias, quibus Dominus preesse |
|
te uoluit, etiam ipse seruaueris, ut his, qui consecrandi |
|
sunt, numquam benedictio, nisi in die dominicae resurrectionis |
|
<S 267><L 1> -267+ |
|
tribuatur, cui a uespere sabati initium constat |
|
ascribi, que tantis diuinarum dispensationum misteriis |
|
est consecrata, ut, quicquid a Domino est insigne constitutum, |
|
in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus |
|
sumpsit exordium: in hac per resurrectionem et mors |
|
interitum, et uita accepit principium. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item in ordine Romano, capitulo de gradibus ecclesiae. |
|
<T T> Quando et ubi libitum fuerit usque ad subdiaconatus |
|
offitium ordinantur clerici, diaconi uero atque presbiteri nunquam, |
|
nisi in publica ordinatione. -]+ <P 0> |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De temporibus ordinationis. |
|
<T I> Item Gelasius omnibus Episcopis. -[epist. I. cap. 13.]+ |
|
<T T> -V. Pars.+ Ordinationes presbiterorum et diaconorum |
|
nisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, id |
|
est quarti mensis ieiunio et septimi et decimi; sed |
|
etiam quadragesimalis initii, ac medianae hebdomadae, |
|
sabati ieiunio circa uesperas ipsas ordinationes |
|
nouerint celebrandas, nec cuiuslibet utilitatis seu |
|
presbiterum, seu diaconum his preferre audeant, qui ante |
|
ipsos fuerint ordinati. |
|
<1 D><S 267><L 23> |
|
<2 76> -DISTINCTIO LXXVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quibus temporibus ieiunia celebranda sint, Calixtus |
|
Papa determinat, scribens Benedicto Episcopo: -[epist. I.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Quibus temporibus ieiunium celebrentur. |
|
<T T> Ieiunium, quod ter in anno apud nos celebrare didicisti, |
|
conuenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, |
|
ut, sicut annus per quatuor uoluitur tempora, sic et nos |
|
solempne quaternum agamus ieiunium per quatuor anni |
|
tempora. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Magontiensi. -[I. cap. 34.]+ |
|
<T T> Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus |
|
hominibus cum ieiunio obseruentur, id est in Martio, |
|
<S 268><L 1> -268+ |
|
hebdomada prima; in Iunio, secunda; in septembri, tertia; |
|
in decembri, quarta. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Salegunstat habito. -[cap. 2.]+ |
|
<T T> De ieiunio autem quatuor temporum hanc certitudinem |
|
statuimus, ut si kalendae Martii in feria quarta siue |
|
antea euenerint eadem hebdomada ieiunium celebretur. |
|
-@. 1.+ Sin autem kalendae Martii in quintam feriam, |
|
aut in sextam, aut in sabatum distenduntur, in |
|
sequenti hebdomada ieiunium differatur. Simili quoque |
|
modo, si kalendae Iunii in quarta feria aut antea euenerint, |
|
in subsequenti hebdomada ieiunium celebretur; et si in |
|
quinta, aut in sexta feria, aut sabato contigerit, |
|
ieiunium in tertia hebdomada reseruetur. -@. 2.+ Et hoc |
|
sciendum est, quod, si quando ieiunium mensis Iunii in |
|
uigilia pentecostes secundum predictam regulam euenerit, |
|
non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solempni |
|
pentecostes, quia uigilia simul et ieiunium celebrari |
|
non debent, etiam tunc propter solempnitatem sancti |
|
Spiritus diacones dalmaticis induantur, et "Alleluia" |
|
cantetur, et "Flectamus genua" non dicatur. -@. 3.+ Eodem |
|
modo de septimi mensis ieiunio constitutum est, ut, si |
|
kalendae septembris in quarta feria euenerint aut antea, |
|
in tertia hebdomada ieiunium celebretur, et si in quinta, aut |
|
sexta, aut sabato contigerit, in quarta hebdomada |
|
ieiunandum erit. -@. 4.+ In decembri uero illud obseruandum |
|
erit, ut proximo sabato ante uigiliam natalis Domini |
|
celebretur ieiunium, quia, si uigilia in sabato euenerit, |
|
simul uigiliam et ieiunium celebrari non conuenit. |
|
<T P> Contra Urbanus: -[II. in Concilio Placentino, c. 14.]+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Statuimus etiam, ut ieiunia quatuor temporum hoc ordine |
|
celebrentur: primum ieiunium in initio quadragesimae, |
|
secundum in hebdomada pentecostes, tertium uero et quartum |
|
in septembri et decembri more solito fiat. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex sermone Leonis Papae. -[I. sermone I. de ieiunio |
|
pentecostes.]+ |
|
<T T> Igitur post sanctae leticiae dies, quos in honorem Domini |
|
<S 269><L 1> -269+ |
|
a mortuis resurgentis ac deinde in celum ascendentis |
|
exegimus, postque acceptum sancti Spiritus donum, salubriter |
|
et necessarie consuetudo est ordinata ieiunii, ut, si |
|
quid forte inter ipsa festiuitatis gaudia negligens libertas |
|
et licentia inmoderata presumpserit, hoc religiosae |
|
abstinentiae censura castiget. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item. -[sermone VIII. de ieiunio decimi mensis.]+ |
|
<T T> Huius obseruantiae utilitas, dilectissimi fratres, in |
|
ecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, que ex doctrina |
|
sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, |
|
ut lex abstinentiae omnibus sit asscripta temporibus. Siquidem |
|
ieiunium uernum in quadragesima, estiuum in pentecosten, |
|
autumpnale in mense septimo, hiemale in hoc, |
|
qui est decimus, celebremus, intelligentes diuinis nichil |
|
esse uacuum preceptis, et uerbo Dei ad erudicionem nostram |
|
omnia elementa seruire, dum per ipsius mundi cardines quasi |
|
per quatuor euangelia incessabili tuba discimus quod et |
|
predicamus, et agimus. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Primum uero mensem, quartum, septimum, |
|
et decimum, non Ebreorum ratione debemus accipere, sed |
|
nostra. Primus enim mensis apud illos est Aprilis, quartus |
|
Iulius, septimus October, decimus Ianuarius. In quibus, et preterea |
|
in quinto mense, qui est Augustus, que fuerit eis causa |
|
ieiunii, Ieronimus supra Zachariam exponit, dicens: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Quare in supradictis mensibus ieiunia lex inperauit. |
|
<T T> Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, |
|
et ieiunium decimi subaudiatur mensis domui Iudae et |
|
Ierusalem in dies festos uertetur in gaudium. Hoc |
|
loco nostrorum multi multa dixerunt inter se dissonantia. |
|
-@. 1.+ Cogimur igitur ad Ebreos recurrere, et scientiae |
|
ueritatem de fonte magis quam de riuulis querere. -@. 2.+ |
|
Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos uocatur Iulius, die |
|
septimo et decimo eiusdem mensis illud arbitramur, |
|
quando descendens Moyses de monte Synai tabulas legis |
|
abiecit atque confregit, et iuxta Ieremiam muri primum |
|
rupti sunt ciuitatis. In quinto mense, qui apud nos |
|
uocatur Augustus, cum propter exploratores terrae |
|
sanctae seditio esset orta in populo, iussi sunt non ascendere |
|
montem, sed per quadraginta annos longis a terra |
|
sancta circumire dispendiis, ut exceptis duobus, Caleph |
|
et Iosue, omnes in solitudine caderent. In hoc mense et a |
|
Nabuchodonosor, et multa post secula a Tito et Vespasiano |
|
templum Ierosolimis incensum est atque destructum; capta |
|
urbs Bethel, ad quam multa milia confugerant Iudeorum. |
|
<S 270><L 1> -270+ |
|
In septimo uero, qui apud nos appellatur October, occisus |
|
est Godolias, et Iudae tribus, ac Ierusalem reliquiae dissipatae |
|
sunt. Mense decimo (qui apud nos Ianuarius |
|
dicitur, eo quod ianua anni sit atque principium), Ezechiel |
|
in captiuitate positus audiuit et cunctus populus captiuorum, |
|
quinto mense templum esse subuersum, quod plenissime in |
|
eodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne, quod |
|
dicitur, dies planctus et ieiuniorum, quos hactenus habuistis |
|
in luctum, sciatis (quia cogitaui, ut benefaciam Ierusalem |
|
et domui Iuda) uobis in leticiam et gaudium et |
|
solempnitates esse uertendos; ita dumtaxat, si ueritatem diligatis |
|
et pacem. Iuxta anagogem, quia tunc ieiunamus, |
|
quando sponsus aufertur a nobis, et non meremur eius |
|
habere presentiam, cum reuersus fuerit ad nos Dominus, |
|
et cogitauerit, ut benefaciat nobis, omnis tristicia uertetur in |
|
gaudium, et fames pristina sermonis Dei presencia doctrinarum |
|
eius et celestis panis saturitate conpensabitur. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Non autem uidentur ieiunia quarti |
|
mensis posse celebrari ante diem pentecostes. A die enim dominicae |
|
resurrectionis usque in diem pentecostes non inducuntur ad |
|
obseruanda ieiunia. |
|
Unde Ambrosius in eiusdem dei sermone -[LXI.,]+ qui |
|
sic incipit: |
|
<4 8> -[C. VIII.]+ |
|
<T T> Scire debet sanctitas uestra: "per hos quinquaginta dies |
|
nobis est iugis et continuata festiuitas, ita ut hoc omni tempore |
|
neque ad obseruandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum |
|
Deum genibus succedamus." <T I> "Et infra: <T T> -@. 1.+ "Ad |
|
instar ergo dominicae resurrectionis tota quinquaginta |
|
dierum curricula celebrantur, et omnes isti dies uelud dominici |
|
deputantur. Resurrectio enim dominica est. In dominica |
|
resurgens saluatur reuersus ad homines est, et post resurrectionem |
|
tota quinquagesima cum hominibus conuersatus est. |
|
Equalis ergo eorum necessarium est ut sit festiuitas, |
|
quorum equalis est et sanctitas. Non igitur ieiunamus |
|
in quinquagesima, quia in his diebus nobiscum Dominus conmoratur". |
|
Idem in apologia Dauid: "Hunc numerum |
|
(quinquagesimum uidelicet) leti celebramus post Domini passionem, |
|
remisso culpae totius debito cyrographoque euacuato |
|
ab omni nexu liberi, et suscipimus aduenientem in nos gratiam |
|
sancti Spiritus; die pentecostes uacant ieiunia, laus dicitur |
|
Deo, Alleluia cantatur." |
|
<T P> -[Gratian.]+ Necessario ergo ecclesia constituit, ut post diem |
|
pentecostes ieiunia celebrentur. Sed quod in illis quinquaginta |
|
diebus ieiunandum esse negatur, ex obseruantiae necessitate |
|
intelligitur. |
|
<S 271><L 1> -271+ |
|
Unde in eiusdem diei sermone, -[LX.,]+ qui sic incipit: |
|
<4 9> -[C. IX.]+ |
|
<T T> Nosse credo uos fratres: "Non minore leticia celebramus |
|
diem pentecostes, quam sanctum diem pascae curauimus. |
|
Tunc enim, sicut modo fecimus, ieiunauimus sabbato, uigilias |
|
celebrauimus, orationibus pernoctanter institimus: unde necesse |
|
est, similem obseruantiam similis leticia subsequatur." |
|
<T P> -[Gratian.]+ Obseruantia uero similis quod ad factum, |
|
non quod ad necessitatem. |
|
Item Ysidorus: -[lib. I. de ecclesiasticis offitiis, cap. 42.]+ |
|
<4 10> -[C. X.]+ |
|
<T T> "Post pasca usque ad pentecosten, licet traditio ecclesiarum |
|
abstinentiae rigorem prandiis relaxauerit, tamen si quis monachorum |
|
uel clericorum ieiunare cupit, non sunt prohibendi, |
|
quia et Antonius et Paulus et ceteri patres antiqui |
|
etiam in his diebus in heremo leguntur abstinuisse, neque soluisse |
|
abstinentiam, nisi tantum die dominico." |
|
<4 11> -[C. XI.]+ |
|
<T I> Item Ieronimus ad Lucinum, -[ep. XXVIII.]+ |
|
<T T> "Utinam omni tempore ieiunare possemus, quod in Actibus |
|
apostolorum diebus pentecostes et die dominico apostolum |
|
Paulum et cum eo credentes fecisse legimus. Nec hoc dico, |
|
quod festis diebus ieiunandum putem, et contextas quinquaginta |
|
diebus ferias et solempnitates auferam; sed unaqueque |
|
prouincia habundet in suo sensu, et precepta maiorum leges |
|
apostolicas arbitretur." |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Sabato magno post horam baptismatis episcopus |
|
ualet ordinari. |
|
<T I> Item Pelagius Petro Episcopo Potentino. |
|
<T T> Dilectionis tuae scripta suscepimus, quibus significas, |
|
Latinum ecclesiae Grumentinae diaconem ad episcopatum |
|
Marcellianensis ecclesiae siue Clusitanae ab |
|
omnibus fuisse electum, quod iam ante hoc tempus retulistis; |
|
et iussimus, ut ueniret, credentes eos de persona |
|
eius ab episcopo suo dimissoriam accepisse. |
|
Quod si modo fecerunt, facite eum uelociter ad urbem |
|
Romam occurrere, ut, si Deus iusserit, in magno sabato |
|
post horam baptismi ordinetur. Quia si ante memoratum |
|
diem non occurrerit, cogetur usque ad quarti |
|
mensis ieiunia sustinere. |
|
<S 272><L 1> -272+ |
|
<1 D><S 272><L 1> |
|
<2 77> -DISTINCTIO LXXVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> His temporibus secundum Anacletum, Zepherinum, Gelasium |
|
et Pelagium episcopi, presbiteri et diaconi sunt ordinandi. |
|
Metropolitanus autem iuxta Leonem papam ex presbiteris eiusdem |
|
ecclesiae uel ex diaconibus optimus ordinetur. Ex monachis |
|
autem uel laicis nullus nisi per gradus ecclesiae ad summum |
|
sacerdotium debet peruenire. |
|
Unde Gelasius Papa: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Non nisi per distinctos gradus quisquam ad |
|
sacerdotium aspiret. |
|
<T T> Illud nos statuentes uobis et omnibus seruare mandamus, |
|
ut ad ordines ecclesiasticos sic accedant in ecclesia, |
|
qui ordinari merentur: id est, si quis episcopus esse |
|
meretur, sit primo hostiarius, deinde lector preterea |
|
exorcista, inde sacretur acolitus, demum uero subdiaconus, |
|
deinde diaconus, et postea presbiter, exinde, si meretur, |
|
episcopus ordinetur. |
|
<T P> Item Zosimus Episcopus urbis Romae ait: -[ad Hesychium, |
|
epist. I. cap. 3.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Que interualla temporis in singulis gradibus |
|
sint obseruanda. |
|
<T T> In singulis gradibus hec tempora sunt obseruanda, si ab |
|
infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, ut inter |
|
lectores et exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolitus |
|
uel subdiaconus quatuordecim annis fiat, et sic ad benedictionem |
|
diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine |
|
quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. |
|
Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae |
|
fidei documentis, sacerdotium poterit promereri, |
|
de quo loco, si eum exactior uita ad bonos mores perduxerit, |
|
summum pontificatum sperare debebit. -@. 1.+ Defensores |
|
etiam ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione |
|
teneantur, si meruerint in ordine esse clericatus. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Siricius Papa. -[ad Himerium Tarraconensem, |
|
epist. I. cap. 9.]+ |
|
<T T> Quicumque itaque se ecclesiae uouit obsequiis a |
|
sua infantia, ante pubertatis annos baptizari et lectorum |
|
<S 273><L 1> -273+ |
|
debet ministerio sociari; qui ab accessu adolescentiae |
|
usque ad trigesimum etatis annum si probabiliter |
|
uixerit, una tantum, et ea, quam uirginem communi per |
|
sacerdotem benedictione percepit, uxore contentus, acolitus |
|
et subdiaconus esse debebit, postquam ad diaconii gradum |
|
(si se ipsum primitus, continentia preeunte, dignum |
|
probauerit) accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter |
|
ministrauerit, congrue presbiteratum consequatur. |
|
Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit |
|
adipisci, si tamen per hec tempora integritas suae uitae |
|
ac fidei eius fuerit approbata. Qui uero iam etate grandeuus, |
|
melioris propositi conuersatione prouocatus, ex laico |
|
ad sacram miliciam peruenire festinat, desiderii sui fructum |
|
non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim |
|
lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum |
|
unam habuisse uel habere, et hanc uirginem accepisse constet |
|
uxorem. Qui, dum initiatus fuerit, expleto biennio, per |
|
quinquennium aliud acolitus et subdiaconus fiat, et sic ad |
|
diaconatum, si per hec tempora dignus iudicatus fuerit, |
|
prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbiterio uel |
|
episcopatui, si eum plebis ac cleri euocauerit electio, |
|
non inmerito societur. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Sexta Sinodo. -[c. 15.]+ |
|
<T T> Subdiaconus non minor uiginti annorum ordinetur. -@. 1.+ |
|
Si quis uero in aliquo ordine sacerdotali preter constituta |
|
tempora ordinatus fuerit, deponatur. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 4.]+ |
|
<T T> Placuit, ut ante uiginti quinque annos etatis nec diaconi |
|
ordinentur, nec uirgines consecrentur, et ut lectores |
|
populum non salutent. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Minoribus XXV. annis leuitica non prestetur |
|
benedictio. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 16. et 17.]+ |
|
<T T> Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam |
|
uiginti quinque annorum penitus non committat. -@. 1.+ Sane |
|
si coniugati iuuenes consenserint ordinari, etiam uxorum |
|
uoluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, |
|
religione promissa, posteaquam pariter conuersi |
|
fuerint, ordinentur. -@. 2.+ Presbiterum uero uel episcopum |
|
ante triginta annos, id est antequam ad uiri perfecti |
|
etatem perueniat, nullus metropolitanorum ordinare |
|
<S 274><L 1> -274+ |
|
presumat, ne per etatem (quod aliquociens euenit) aliquo |
|
errore culpetur. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Toletano IV. -[c. 20.]+ |
|
<T T> In ueteri lege ab anno uicesimo et quinto Leuitae |
|
tabernaculo seruire iubentur, cuius auctoritatem in |
|
canonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et diuinae |
|
legis, et praeceptorum canonum inmemores, infantes et |
|
pueros Leuitas facimus ante legitimam etatem, aut experientiam |
|
uitae; ideoque ne ulterius fiat a nobis, et diuina |
|
lege, et canonicis ammonemur sententiis, sed a uicesimo |
|
quinto anno etatis suae Leuitae consecrentur, et |
|
a tricesimo presbiteri ordinentur. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Per que interualla temporum ordinetur qui de |
|
monachis in clericatum eligitur. |
|
<T I> Item Gelasius. -[Papa ad Episcopos per Lucaniam, |
|
epist. I. cap. 3.]+ |
|
<T T> Si quis de religioso proposito et disciplinis monasterialibus |
|
eruditus ad clericale munus accedit, inprimis |
|
eius uita acta inquiratur, si nullo graui facinore probatur |
|
infectus; si secundam fortasse non habuerit uxorem, |
|
nec a marito reiectam sortitus ostenditur. |
|
<4 9> -[C. IX.]+ |
|
<T I> Idem. -[eodem capite et sequenti]+ |
|
<T T> Monachus uero nouitius morum honestate fulcitus, |
|
continuo lector, uel notarius, aut certe defensor effectus, |
|
post tres menses existat acolitus, maxime si huic etiam |
|
etas suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac |
|
si modeste conuersationis honestaeque uoluntatis existat, |
|
nono mense diaconus, conpletoque anno sit presbiter; |
|
cui tamen, quod annorum fuerant interstitia collatura, |
|
sancti propositi sponte suscepta docetur prestitisse deuotio. |
|
-@. 1.+ Si uero laicus quispiam ecclesiasticis est |
|
aggregandus offitiis, tanto sollicitius in singulis, que superius |
|
conprehensa sunt, huiusmodi decet examinare personam, |
|
quantum inter mundanam religiosamque uitam esse |
|
constat discriminis, quia utique conuenientia ecclesiae ministeria |
|
deputanda sunt, non inconuenientibus meritis |
|
ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse |
|
seruitiis in eorum querendum est institutis, quantum de tempore, |
|
quo fuerint assequenda, decerpitur, ut morum |
|
hoc habere doceatur probitas, quod prolixior consuetudo |
|
non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericatus |
|
<S 275><L 1> -275+ |
|
uitia potius diuinis cultibus intulisse, non legitimae |
|
familiae Domini conputemur procurasse conpendia. Quorum |
|
promotionibus super anni metas sex menses nichilominus |
|
subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare |
|
debet inter personam diuino cultui deditam, et de |
|
laicorum conuersatione uenientem. Que tamen eatenus indulgenda |
|
credimus ut ecclesiis ab hac occasione |
|
cessantibus canonum paternorum uetus forma seruetur. |
|
<1 D><S 275><L 9> |
|
<2 78> -DISTINCTIO LXXVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Qua uero etate sacerdotes ordinari debeant, Bonifatius |
|
Papa diffinit, dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Ante XXX. annos presbiter non ordinetur. |
|
<T T> Si quis triginta etatis suae non inpleuerit annos, nullo |
|
modo ordinetur presbiter, etiamsi ualde sit dignus. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item in Nouellis in Authentica de sanctissimis episcopis @. |
|
Clericos, apud Iulianum Antecessorem constitutione CXV. c. 19. |
|
<T T> Nemo presbiter consecretur, qui minor triginta annis |
|
sit; nemo diaconus uel subdiaconus fiat, qui minor uigintiquinque |
|
annis sit; nemo lectoribus connumeretur, qui minor |
|
decem et octo annis fuerit; nemo inter diaconissas consecretur |
|
sacrosanctae ecclesiae, que minor sit quadraginta |
|
annis, uel ad secundum matrimonium peruenerit. -]+ <P 0> |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non est ordinandus sacerdos, nisi longo probatus |
|
examine. |
|
<T I> Item Leo papa. -[ad Episcopos Africanos, epist. LXXXV. |
|
cap. 1.]+ |
|
<T T> Quid est: manus cito inponere, nisi ante etatem maturitatis, |
|
ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, |
|
ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem |
|
tribuere non probatis? Et quid est: communicare |
|
peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis ille |
|
est, qui non meruit ordinari? |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Ante XXX. annos presbiter non ordinetur. |
|
<T I> Item ex Concilio Neocesariensi. -[c. 11.]+ |
|
<T T> Presbiter ante triginta annorum etatem non ordinetur, |
|
quamuis sit probabilis uitae; sed obseruetur usque ad |
|
<S 276><L 1> -276+ |
|
prefinitum tempus. Dominus enim tricesimo anno |
|
baptizatus est, et tunc predicauit. |
|
<T P> -Gratian.+ Hoc regulariter, unde et Christus, et Iohannes |
|
Baptista, et Ezechiel, et nonnulli prophetarum non leguntur |
|
predicasse uel prophetasse. Verum, quia et Ieremias et |
|
Daniel ante iuuenilem etatem spiritum prophetiae accepisse |
|
leguntur, Dauid quoque et Salomon in adolescentia uncti inueniuntur, |
|
Iohannes etiam Euangelista, cum adhuc esset adolescens, |
|
a Domino in apostolum electus et cum aliis ad predicandum |
|
missus inuenitur; Paulus quoque apostolus in adolescentia |
|
a Domino electus, et ad predicandum missus asseritur: ecclesia |
|
similiter necessitate exigente nonnullos ante trigesimum annum |
|
ordinare consueuit. |
|
Unde Zacharias papa Bonifatio Episcopo: -[epist. VI. |
|
cuius initium: "Benedictus Deus"]+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Necessitate cogente XXV. annorum sacerdotes |
|
ordinentur. |
|
<T T> Si triginta annorum non reperiuntur, et necessitas exposcit, |
|
a uiginti quinque annis sacerdotes ordinentur. |
|
<1 D><S 276><L 20> |
|
<2 79> -DISTINCTIO LXXIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Apostolicus autem non nisi a Cardinalibus et |
|
religiosis clericis est intronizandus. |
|
Unde Nicolaus papa -[II.]+ ait: -[in epistola, qua sinodum |
|
a se Romae habitam refert, cap. 1.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De eo qui sine concordi electione Cardinalium |
|
intronizatur. |
|
<T T> Si quis apostolicae sedi sine concordi et canonica |
|
electione Cardinalium eiusdem ac deinde sequentium clericorum |
|
religiosorum intronizatur, non Papa uel Apostolicus, |
|
sed apostaticus habeatur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Papa superstite, eo inconsulto de electione futuri |
|
Pontificis nemo audeat loqui. |
|
<T I> Item Simacus Papa. -[in Sinodo Romana I. |
|
cap. 3. et 5.]+ |
|
<T T> Si quis superstite Papa pro Romano Pontificatu cuiquam |
|
quolibet modo fauorem prestare conuincitur, loci sui |
|
honore priuetur. <T I> Et infra: <T T> Si quis presbiter, aut |
|
diaconus, aut clericus, Papa incolumi et eo inconsulto, aut |
|
subscriptionem pro Romano Pontificatu commodare, aut |
|
<S 277><L 1> -277+ |
|
pitacia promittere, aut sacramentum prebere temptauerit, |
|
aut aliquod certe suffragium polliceri, uel de hac causa |
|
priuatis conuenticulis factis deliberare aliquid atque |
|
decernere presumpserit, loci sui dignitate, uel communione |
|
priuetur. <T I> Et infra: <T T> Propter occultas fraudes et |
|
coniurationum secretas insidias, quas sententia huius districtionis |
|
consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit |
|
noticiam consilia eorum, qui contra hanc sinodum de |
|
pontificali egerint ambitu, et rationabili probatione conuicerit, |
|
particeps actionis huiusmodi non solum purgatus ab |
|
omni culpa sit, sed etiam remuneratione, que non indigna |
|
sit, subleuetur. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> In apostolatus culmen nisi ex Cardinalibus non |
|
promoueatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Stephani Papae. -[III.]+ |
|
<T T> Oportebat, ut hec sacrosancta domina nostra Romana |
|
ecclesia (iuxta quod a B. petro et eius successoribus institutum |
|
est) rite ordinaretur, et in apostolatus culmen unus |
|
de cardinalibus presbiteris aut diaconibus consecraretur. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex eodem. |
|
<T T> Nullus umquam laicorum neque ex alio ordine presumat |
|
nisi per distinctos gradus ascendens diaconus aut presbiter |
|
factus fuerit cardinalis, ad sacrum pontificalem |
|
honorem promoueri. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Anathematizetur episcopus uel monachus uel laicus |
|
Romanam ecclesiam inuadens, et in gradum filiorum eius |
|
prorumpens. |
|
<T I> Item ex eodem. |
|
<T T> Si quis ex episcopis, uel monachis, uel laicis contra |
|
canonum et sanctorum Patrum instituta prorumpens in |
|
gradum filiorum sanctae Romanae ecclesiae, id est presbiterorum |
|
cardinalium et diaconorum ire presumpserit, et |
|
hanc apostolicam sedem inuadere quilibet ex supradictis |
|
temptauerit, et ad summum pontificalem honorem ascendere |
|
uoluerit, ipsi et sibi fauentibus fiat perpetuum anathema. |
|
<T I> Et infra: <T T> -@. 1.+ Si quis resistere presumpserit sacerdotibus |
|
atque primatibus ecclesiae, uel cuncto clero ad eligendum |
|
sibi Romanum Pontificem secundum canonicam tradicionem, |
|
anathema sit. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Anathema sit, qui canonicae electioni Romani pontificis |
|
contradicere presumpserit. |
|
<T I> Item ex Concilio Leonis Papae. -[IV.]+ |
|
<T T> Si quis sacerdotibus, seu primatibus nobilibus, seu |
|
<S 278><L 1> -278+ |
|
cuncto clero huius sanctae Romanae ecclesiae, electionem |
|
Romani pontificis contradicere presumpserit, sicut in |
|
concilio beatissimi Bonifatii et Stephani Papae legitur |
|
statutum, anathema sit. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Nullius episcopi fiat electio, nisi post diem tercium |
|
depositionis alterius. |
|
<T I> Item ex Concilio Bonifatii. -[Papae III.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Nullus Pontifice Romano uiuente aut episcopo |
|
ciuitatis suae presumat loqui, aut partes sibi facere, nisi |
|
tercio die depositionis eius, adunato clero et filiis ecclesiae, |
|
et tunc electio fiat. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed queritur, si duo temeritate concertantium |
|
ordinati fuerint, quis eorum alteri sit preferendus? |
|
De his ita scribit Honorius Augustus ad Bonifatium |
|
Papam: |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Si temeritate concertantium duo fuerint ordinati. |
|
<T T> Si duo forte contra fas temeritate concertancium fuerint |
|
ordinati, nullum ex eis futurum sacerdotem permittimus, |
|
sed illum solum in sede apostolica permansurum |
|
censemus, quem ex numero clericorum noua ordinatione |
|
diuinum iudicium et uniuersitatis consensus elegerit. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Hoc autem capitulum non de eo |
|
intelligendum est, qui uno per apostasiam ordinato a Cardinalibus |
|
et religiosis clericis apostolicae sedi intronizatur, etiamsi ille |
|
apostaticus ita cathedram B. Petri uiolenter tenuerit, ut canonica |
|
electio intra Urbem fieri non ualeat. |
|
Unde Nicolaus papa -[II. in Concilio Romano]+ statuit, |
|
dicens: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> De eo, qui pecunia uel populari tumultu, non |
|
canonica electione ordinatur. |
|
<T T> Si quis pecunia uel gratia humana, aut populari |
|
tumultu seu militari, sine canonica et concordi electione |
|
cardinalium, et sequentium religiosorum clericorum |
|
fuerit apostolicae sedi intronizatus, non Apostolicus, sed |
|
apostaticus habeatur, liceatque cardinalibus et aliis |
|
clericis timentibus Deum et laicis inuasorem anathematizare |
|
et humano auxilio a sede apostolica pellere. |
|
Quod si intra Urbem perficere nequiuerint, apostolica |
|
auctoritate extra urbem congregati in loco, quo |
|
eis placuerit, electionem faciant, concessa electo |
|
auctoritate regendi et disponendi res et utilitatem sanctae |
|
<S 279><L 1> -279+ |
|
Romanae ecclesiae iuxta qualitatem temporis, quasi intronizatus |
|
sit. |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Electio uero Romani pontificis etiam |
|
cum deliberatione predecessoris fieri debet. |
|
Unde Simacus ait: -[in Sinodo Romana I. cap. 4.]+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Si Papa de electione sui successoris decernere |
|
non poterit. |
|
<T T> Si transitus Papae inopinatus euenerit, ut de sui |
|
electione successoris, ut supra placuit, non possit ante |
|
decernere, siquidem totius in unum conuenerit ecclesiastici |
|
ordinis electio, consecretur electus episcopus. Si |
|
uero, ut fieri solet, studia ceperint esse diuersa eorum, |
|
de quibus certamen emerserit, conuincat sententia plurimorum: |
|
sic tamen, ut sacerdotio careat, qui captus promissione |
|
non recto iudicio de electione decreuerit. |
|
-VI. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sicut supra monstratum est, electio |
|
summorum sacerdotum a Cardinalibus et religiosis clericis debet |
|
fieri: eiectio uero eorum diuino iudicio est reseruata. |
|
Unde Anacletus Papa ait: -[ad Episcopos Italiae, epist. II. |
|
cap. 2.]+ |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Summorum sacerdotum eiectionem sibi |
|
Dominus reseruauit. |
|
<T T> Eiectionem summorum sacerdotum sibi Dominus |
|
reseruauit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus |
|
et spiritualibus populis concessisset. |
|
<1 D><S 279><L 26> |
|
<2 80> -DISTINCTIO LXXX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Loca uero, in quibus primates, patriarchae, archiepiscopi, |
|
episcopi, presbiteri sunt ordinandi, hec sunt secundum |
|
Lucium Papam, ac Clementem, atque Anacletum. |
|
Ait enim Lucius Papa: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> In quibus locis primates uel patriarchae debeant ordinari. |
|
<T T> Urbes et loca, in quibus primates presidere debent, |
|
non modernis, sed multis ante aduentum Christi sunt |
|
statutae temporibus quarum primates gentiles etiam pro |
|
maioribus negotiis appellabant. -@. 1.+ In ipsis uero urbibus |
|
post aduentum Christi apostoli et eorum successores |
|
patriarchas et primates posuerunt, ad quos episcoporum |
|
negotia, salua in omnibus apostolica auctoritate, et maiores |
|
causae post apostolicam sedem sunt referendae. |
|
<S 280><L 1> -280+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Clemens Papa. -[ad Iacobum epist. I.]+ |
|
<T T> In illis ciuitatibus uero, in quibus olim apud ethnicos |
|
primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum |
|
primates uel patriarchas poni B. Petrus precepit, |
|
qui reliquorum episcoporum causas et maiora negotia |
|
in fide agitarent. -@. 1.+ In illis autem, in quibus |
|
dudum apud ethnicos predictos erant eorum archiflamines, |
|
quos tamen minores tenebant quam memoratos |
|
primates, archiepiscopos institui precepit. -@. 2.+ In singulis |
|
uero reliquis ciuitatibus singulos, et non plures |
|
episcopos constitui precepit, qui episcoporum tantum |
|
uocabulo potirentur; quoniam nec inter ipsos apostolos |
|
par fuit institucio, sed unus prefuit omnibus. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Anacletus. -[epist. III. cap. 2.]+ |
|
<T T> Episcopi non in castellis neque in modicis ciuitatibus |
|
debent constitui, sed presbiteri per castella et modicas |
|
ciuitates atque uillas debent ab episcopis ordinari et poni, |
|
singuli tamen per singulos titulos suos. Episcopus non |
|
ab uno, sed a pluribus episcopis debet ordinari, et, ut dictum |
|
est, non ad modicam ciuitatem, ne uilescat nomen episcopi, |
|
sed ad honorabilem titulandus et denominandus |
|
est. Presbiter uero ad qualemcumque locum in eo constitutae |
|
ecclesiae est preficiendus. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Leo Papa. -[ad Episc. Africae, epist. LXXXV. c. 2.]+ |
|
<T T> Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, |
|
inter omnia uolumus canonum statuta seruari, ut non in |
|
quibuslibet locis, nec quibuscumque castellis, et ubi |
|
ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum, ubi minores |
|
sunt plebes minoresque conuentus, presbiterorum cura |
|
sufficiat episcopalia autem gubernacula non nisi in maioribus |
|
populis et frequentioribus ciuitatibus oporteat presidere, |
|
ne, quod sanctorum Patrum diuinitus inspirata |
|
uetuerunt decreta, uiculis et possessionibus, uel obscuris |
|
et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 57.]+ |
|
<T T> Non debere in uicis et uillis episcopos ordinari, sed |
|
uisitatores, id est qui circumeant, constitui; his autem |
|
qui ante hoc ordinati sunt, nichil agere censemus sine |
|
<S 281><L 1> -281+ |
|
conscientia episcopi ciuitatis. Similiter autem presbiteri |
|
sine precepto et consilio episcopi nichil agant. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sedes autem episcoporum non longo |
|
interuallo debent disiungi, ut ad consecrationem sui conprouincialis |
|
sine difficultate possint occurrere. |
|
Unde Gregorius Augustino Anglorum Episcopo: -[resp. 8.]+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Episcopales sedes non longo interuallo a se |
|
disiungi debent. |
|
<T T> Fraternitatem tuam ita uolumus ordinare episcopos, |
|
ut sibi ipsi episcopi longo interuallo minime disiungantur, |
|
quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi |
|
conuenire non possint. Nam episcoporum ordinatio sine |
|
aggregatis tribus aut quatuor episcopis fieri nullatenus |
|
debet. |
|
<1 D><S 281><L 15> |
|
<2 81> -DISTINCTIO LXXXI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Hec de ordinandis et ordinatoribus atque de singulorum |
|
graduum distinctionibus et offitiis dixisse nos sufficiat. |
|
Verum quia aliquantulum diffusius in his immorati sumus, precedentibus |
|
coherentia quedam sub epilogo ad memoriam subiciamus. |
|
Debet autem ordinandus in episcopum, (ut Apostolus scribit |
|
esse "sine crimine," id est sine peccato mortifero, quod non |
|
solum de episcopo, sed etiam de quolibet electo ad aliquam preposituram |
|
ecclesiae oportet intelligi. |
|
Unde Augustinus scribit supra Iohannem: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Sine crimine id est sine graui peccato debet esse |
|
qui ordinatur episcopus. |
|
<T T> Apostolus Paulus, quando elegit ordinandos uel presbiteros, |
|
uel diacones, et quicumque ordinandus est ad preposituram |
|
ecclesiae, non ait: "Si quis sine peccato est," |
|
(hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, et nullus |
|
ordinaretur,) sed ait: "Si quis sine crimine est:" sicut est |
|
homicidium, adulterium, aut aliqua inmunditia fornicationis, |
|
furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi. |
|
-@. 1.+ Crimen autem est graue peccatum, accusatione et |
|
dampnatione dignissimum. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quolibet itaque horum inplicatus ordinari |
|
non debet; uel si iam ordinatus ante tempus uel post tempus |
|
suae ordinationis aliquid eorum admisisse conuincitur, suscepti |
|
gradus offitio priuabitur. |
|
Unde Simacus Papa ait: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Monitoris personam recte non suscipit, qui uerbis, |
|
non operibus docet. |
|
<T T> Nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus |
|
suis errata condempnat, et amorem innocentiae conuersatione |
|
demonstrat. |
|
<S 282><L 1> -282+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Careat ordine, quem prestat, qui indignum |
|
sublimare non metuit. |
|
<T I> Item Celestinus Papa. -[ad Episcopos Galliae, |
|
epist. II. c. 3.]+ |
|
<T T> Tantis Daniel grauatus testimoniis facinorum, tanta accusatione |
|
pulsatus sacrarum, ut dicitur uirginum pollutus |
|
incestu episcopus asseritur ordinatus. Et, ut in nostri |
|
libellis scrinii continetur, quorum ad uos quoque exemplaria |
|
direximus, in pontificii dignitatem hoc tempore, quo ad causam |
|
dicendam missis a nobis litteris uocabatur, obrepsit. |
|
Sacro nomini absit iniuria. Facilius est, ut hanc dignitatem |
|
tali dando amiserit ordinator, quam eam obtineat |
|
ordinatus; cui conuicto sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo |
|
pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis |
|
tales ordinauerit, ostendit. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non recipit ordo ecclesiasticus, qui in examinatione, |
|
uel postea confessus ordinatur. |
|
<T I> Item ex Concilio Niceno. -[cap. 9.]+ |
|
<T T> Si qui sine examinatione promoti presbiteri sunt, et |
|
postea examinati confessi sunt peccata sua, et, cum confessi |
|
fuissent, homines uenientes contra regulam eis manus inposuerunt, |
|
hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus |
|
enim quod inreprehensibile est defendit ecclesia. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Lapsi, per ignorantiam aut contemptu ordinantium |
|
tonsorati, deiciantur. |
|
<T I> Item eiusdem Concilii. -[cap. 10.]+ |
|
<T T> Quicumque ex his, qui lapsi sunt, per ignorantiam |
|
iam ordinati sunt, uel contemptu eorum, qui eos ordinauerunt, |
|
hoc non preiudicat regulae ecclesiasticae. Cum enim |
|
compertum fuerit, deponentur. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Alienus fiat a ministerio, qui illud uiuendo illicite polluit. |
|
<T I> Item Innocentius. -[ad Maximum et Seuerum, ep. V.]+ |
|
<T T> Maximilianus filius noster qualem querelam detulerit, |
|
libelli eius series adnexa declarat. Qui zelo fidei |
|
ac disciplinae ductus, non patitur ecclesiam pollui ab |
|
indignis presbiteris, quos in presbiterio filios asserit procreasse. |
|
Et ideo, fratres, huius libelli, qui subiectus |
|
est, tenore perspecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur, |
|
debetis in medio collocare, discussisque obiectionibus, |
|
que ipsis presbiteris inpinguntur, si conuinci potuerint, |
|
a sacerdotali remoueantur offitio, (quia qui sancti |
|
non sunt sancta attractare non possunt,) atque alieni |
|
efficiantur a ministerio, quod uiuendo illicite polluerunt. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Cuilibet ab ordine deponendo episcopi prouidentia |
|
locus penitenciae deputetur. |
|
<T I> Item Eugenius Papa. -[II.]+ |
|
<T T> Sacerdos, aut quis alius in ordine ecclesiastico prouectus, |
|
si in eo scelere inuenitur, quo abiciendus conprobetur, |
|
<S 283><L 1> -283+ |
|
depositus prouidentia episcopi bene prouiso loco |
|
constituatur, ubi peccatum lugeat et ulterius non |
|
committat. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Retrudantur in monasterio presbiteri, qui penitenciam |
|
agere contempnunt. |
|
<T I> Item ex Concilio Magontiensi. |
|
<T T> Dictum est nobis, presbiteros propter suam negligentiam |
|
canonice degradatos et seculariter gradu amisso uiuere, |
|
et penitenciae agendae bonum negligere. Unde statuimus, ut |
|
gradu amisso agendae penitenciae gratia in monasterium |
|
aut canonicam regularem mittantur. Si uero hoc |
|
fieri causa quelibet prohibuerit, ubicumque sint, penitenciam |
|
agere non desistant. Si autem amisso gradu seculariter |
|
uiuere uoluerint, et penitenciam agere neglexerint, ab ecclesiae |
|
communione separentur. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Mutatio loci ualet conuersis ad penitenciam. |
|
<T I> Item Ysidorus. -[Sentenciarum, de summo bono, lib. II. c. 10.]+ |
|
<T T> Valet interdum conuersis pro animae salute mutatio |
|
loci; plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur mentis |
|
affectus. Congruum est ergo, inde etiam corporaliter |
|
euelli ubi quisque illecebris deseruiuit. Nam locus, |
|
ubi praue quisque uixit, in aspectu mentis apponit |
|
quod sepe ibi uel cogitauit, uel gessit. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Clericus adulterasse conuictus uel confessus in |
|
monasterio retrudatur. |
|
<T I> Item ex VII. Sinodo Aurelianensi. -[c. 7.]+ |
|
<T T> Si quis clericus adulterasse aut confessus fuerit, |
|
aut conuictus, depositus ab offitio communione concessa |
|
in monasterio toto uitae suae tempore trudatur. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Pelagius Constantino Defensori. |
|
<T T> Romanus ecclesiae Thianensis clericus pro crimine |
|
adulterii, quod admisisse perhibetur, a clericatus ordine |
|
<S 284><L 1> -284+ |
|
depositus in monasterio hic in urbe Romana ad agendam |
|
penitenciam ex nostra iussione retrusus est. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> In crimine captus presbiter uel diaconus deponatur, |
|
sed communione non priuetur. |
|
<T I> Item ex canone Apostolorum. -[c. 25.]+ |
|
<T T> Presbiter aut diaconus, qui in fornicatione, aut furto, |
|
aut periurio, aut homicidio captus est, deponatur, non |
|
tamen communione priuetur; dicit enim scriptura: |
|
"Non iudicat Deus bis in id ipsum." |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Si quis episcopus, aut presbiter, aut diaconus post |
|
diaconii sui gradus acceptos fuerit fornicatus aut |
|
mechatus, deponatur, et ab ecclesia proiectus inter laicos |
|
agat penitenciam. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Aurelianensi. -[I. c. 9. et 12.]+ |
|
<T T> Si diaconus aut presbiter crimen capitale commiserit, |
|
simul et ab offitio, et communione pellatur. |
|
Si uero pro reatu suo se ab altaris communione sub penitentis |
|
professione submouerit, his quoque, si alii defuerint, |
|
et causa certae necessitatis exoritur, poscentem |
|
baptismum liceat baptizare. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Non ingrediantur ecclesias presbiteri, diaconi, |
|
subdiaconi, qui in fornicationis crimine iacent. |
|
<T I> Item Gregorius -[VII.]+ omnibus per regnum Italicum et |
|
Teutonicorum. |
|
<T T> Si qui sunt presbiteri, diaconi, uel subdiaconi, qui |
|
in crimine fornicationis iacent, interdicimus eis ex parte |
|
Dei omnipotentis et S. Petri auctoritate ecclesiae introitum, |
|
usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in |
|
peccato suo perseuerare maluerint, nullus uestrum eorum |
|
<S 285><L 1> -285+ |
|
audire presumat offitium quia benedictio eorum uertitur |
|
in maledictionem et oratio in peccatum, testante |
|
Domino per Prophetam: "Maledicam," inquit, "benedictionibus |
|
uestris." Qui uero huic saluberrimo precepto |
|
obedire noluerint, ydolatriae peccatum incurrent, Samuele |
|
teste, et B. Gregorio instruente: "Peccatum |
|
ariolandi est non obedire, et scelus ydololatriae non adquiescere." |
|
Peccatum igitur paganitatis incurrit, quisquis, |
|
dum Christianum se esse asserit, apostolicae sedi obedire |
|
contempnit. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Offitio et beneficio priuetur episcopus, presbiter, |
|
diaconus uxorem suscipiens, uel susceptam retinens. |
|
<T I> Item Alexander II. Episcopis et Regi Dalmatiae. |
|
<T T> Si quis amodo episcopus, presbiter, diaconus feminam |
|
acceperit uel acceptam retinuerit, proprio gradu |
|
decidat, usque dum ad satisfactionem ueniat, nec in choro |
|
psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis |
|
habeat. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Clero Mediolanensi. |
|
<T T> Si quis sacerdotum, uel diaconorum, uel subdiaconorum |
|
offitium contumaciter deserens feminam sibi potius elegerit, |
|
sicut sponte ob fornicationem dimittit offitium, ita |
|
ob preuaricationem dimittere cogatur etiam inuitus beneficium. |
|
-+ |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem populo Mediolanensi. |
|
<T T> Eos etiam, qui, ut fornicari eis liceat, diuinum offitium |
|
derelinquunt, a Deo recedentes diabolo et operibus eius |
|
seruiunt, sicut se iustissime ab offitio alienos faciunt, ita |
|
beneficio ecclesiarum priuatos esse adiudicamus. |
|
<S 286><L 1> -286+ |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Lucius Papa. |
|
<T T> Ministri altaris presbiteri siue diaconi ad offitia |
|
dominica tales eligantur, qui continenciam seruent. -@. 1.+ |
|
Si uero post ordinationem suam ministro contigerit |
|
propriae uxoris inuadere cubile, sacrarii non intret |
|
limina, nec sacrarii portitor fiat nec altare contingat, |
|
nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, |
|
nec ad dominici corporis portionem accedat, |
|
nec propinet, neque sine maioris natu auctoritate |
|
minora gerat offitia; urceum sane uel calicem ad altare |
|
non suggerat. |
|
<4 20> -C. XX.+ <T R> Clericus matronarum domicilia frequentans |
|
deponatur. |
|
<T I> Idem. |
|
<T T> -III. Pars.+ Clericus solus ad feminae tabernaculum non |
|
accedat, nec properet sine maioris natu sacerdotis |
|
iussione; nec solus presbiter cum sola femina fabulas |
|
misceat, nec archidiaconus sub pretextu humilitatis |
|
aut offitii frequenter intret domicilia matronarum, aut |
|
forte per clericos aut domesticos matronae mandet |
|
aliquid secrete. Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et |
|
ille a liminibus ecclesiae arceatur. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 21> -C. XXI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem. |
|
<T T> Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur. |
|
Et si talis est, ad quam debeat ire pio interuentu, |
|
ipse pergat: sin autem, de latere suo dirigat cum duobus |
|
aut tribus testibus. Nemo tamen cum extranea habitet |
|
femina, nisi proxima aut soror fuerit. Et hoc cum magna |
|
sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malicias satanae. -]+ <P 0> |
|
<S 287><L 1> -287+ |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 22> -C. XXII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Ex decreto Eugenii Papae. |
|
<T T> Si quispiam sacerdotum, id est presbiter, uel diaconus, |
|
uel subdiaconus, de quacumque femina crimine fornicationis |
|
suspectus post primam, secundam et tertiam |
|
admonitionem inueniatur fabulari cum ea uel aliquo |
|
modo conuersari, excommunicetur, femina uero canonice |
|
iudicetur. -]+ <P 0> |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> Simul cum mulieribus sacerdotes habitare non licet. |
|
<T I> Item Gregorius. |
|
<T T> -IV. Pars.+ Oportet sacerdotes, quibus populus Domini |
|
commissus est, cum magna constantia uigilare desuper |
|
dominicas oues, ne lupinis morsibus id est |
|
diaboli stimulis lanientur. -@. 1.+ Neque enim hoc silere |
|
debeo, quod cum graui animi tristicia dico: sacerdotes |
|
cum feminis habitare conspicio; quod nefarium est dicere |
|
uel audire, et contra sanctorum canonum sancita. Ubi |
|
enim talis fuerit commorantium cohabitacio, antiqui hostis |
|
stimuli non desunt. Ideoque ammonendi sunt, ut non antiqui |
|
hostis decipiantur fraude, quatinus iuxta Apostoli |
|
uocem non uituperetur ministerium nostrum. Cauere enim |
|
nos oportet, fratres, ab illicitis, ut mundas ualeamus ad |
|
Deum leuare manus. Scriptum est enim: "Sancti |
|
estote, quoniam ego sanctus sum." Si quis uero presumpserit |
|
aliter agere, sacerdotii sui honore priuetur. Unde |
|
omnimodo cauendum est, fratres, ne fallamus populum, |
|
et inpleatur in nobis illud Prophetae dictum: "Sacerdotes |
|
mei contaminant sancta et reprobant legem," quos |
|
et alius Propheta increpat, dicens: "Vos o sacerdotes, |
|
qui fallitis nomen meum, et dixistis, in qua re fallimus nomen |
|
tuum? quibus responsum est: offerentes ad altare meum |
|
panes pollutos. Non mihi uoluntas in uobis, dicit |
|
Dominus, et sacrificium non accipiam de manibus uestris, |
|
quia polluti estis." |
|
<4 24> -C. XXIV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Simaco. -[Defensori, lib. I. Reg. Indict. IX. ep. 50.]+ |
|
<T T> Volumus, ut sacerdotes Prohiberi debeant, ne cum |
|
mulieribus conuersentur: excepta dumtaxat matre, uel |
|
sorore, uel uxore, quae caste regenda est. |
|
<4 25> -C. XXV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem in registro. -[lib. VII. epist. 39.]+ |
|
<T T> Legitur, quod B. Augustinus nec cum sorore habitare |
|
consenserit, dicens: Que cum sorore mea sunt sorores meae |
|
non sunt. Docti ergo uiri cautela magna nobis debet esse |
|
instructio. |
|
<S 288><L 1> -288+ |
|
<4 26> -C. XXVI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex VIII. Sinodo. |
|
<T T> In omnibus obseruare conuenit, ut certus quis, et |
|
certo tempore, et certo loco, et certis personis uel apparere |
|
clericus, uel loqui debeat mulieribus, ut excludatur |
|
omnis nefanda suspicio. Certe solum ad solam accedere |
|
nulla religionis ratio permittit. "Melius enim duo, quam |
|
unus." Simul enim et fidelius, et tutius res geritur. |
|
"Ve enim uni, quia si ceciderit, non est qui erigat eum." |
|
<4 27> -C. XXVII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 17.]+ |
|
<T T> Cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non |
|
cohabitent, sed solae matres, auiae et materterae, amitae, |
|
sorores et filiae fratrum aut sororum, et quecumque ex |
|
familia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, |
|
iam cum eis habitabant, uel si filii eorum iam ordinatis |
|
parentibus uxores acceperunt, aut seruis, non habentibus |
|
in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit. |
|
<4 28> -C. XXVIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 30.]+ |
|
<T T> Non oportet ministros altaris, uel etiam clericos quoslibet, |
|
aut se continentes, et omnino Christianum cum |
|
mulieribus lauacra habere communia. Hec enim est apud |
|
gentiles prima reprehensio. |
|
<4 29> -C. XXIX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano. |
|
-[lib. III. epist. 26.]+ |
|
<T T> Archidiaconum tuum, ut audio, habitare cum mulieribus |
|
prohibuisti, et nunc usque in ea prohibitione despiceris; |
|
qui nisi iussioni tuae paruerit, eum sacro ordine uolumus |
|
esse priuatum. |
|
<4 30> -C. XXX.+ <T R> Venundentur ab episcopo que appetunt illicita |
|
clericorum consortia. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano. -[IV. c. 42.]+ |
|
<T T> Quidam clerici, legitimum non habentes coniugium, extranearum |
|
mulierum uel ancillarum suarum que interdicta |
|
sunt consortia appetunt. Ideoque, quecumque |
|
clericis taliter coniunctae sunt, ab episcopo |
|
auferantur et uenundentur, illis pro tempore religatis ad |
|
penitenciam, quos sua libidine infecerunt. |
|
<4 31> -C. XXXI.+ <T R> Non habitent cum clericis, nisi quas |
|
necessitudo excusat. |
|
<T I> Item Siricius Papa Imerio Episcopo. -[ep. I. c. 12.]+ |
|
<T T> Feminas non alias in domo clericorum esse patimur, |
|
<S 289><L 1> -289+ |
|
nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas |
|
habitare cum eisdem sinodus Nicena permisit. |
|
<4 32> -C. XXXII.+ <T R> Nisi maiorum iussione ad feminarum domicilia |
|
clerici non accedant. |
|
<T I> Item ex Concilio Affricano III. -[c. 5.]+ |
|
<T T> Clerici uel continentes ad uiduas uel uirgines nisi |
|
ex iussu uel permissu episcoporum aut presbiterorum |
|
non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis, |
|
uel cum quibus episcopus aut presbiter iusserit. |
|
Nec ipsi episcopi aut presbiteri soli habeant accessum |
|
ad huiusmodi feminas, sed ubi aut clerici presentes |
|
sunt, aut graues aliqui Christiani. |
|
<4 33> -C. XXXIII.+ <T R> Episcopi prouideant, ne occasione temporalium |
|
clericorum familiaritatibus uirgines socientur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 102.]+ |
|
<T T> Ad reatum episcopi pertinet uel presbiteri, qui parrochiae |
|
preest, si sustentandae uitae presentis causa adolescentiores |
|
uiduae uel sanctimoniales clericorum familiaritatibus |
|
subiciantur. |
|
<4 34> -[C. XXXIV.]+ |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 103.]+ |
|
<T T> Viduae, que stipendio ecclesiae sustentantur, tam |
|
assiduae in Dei opere esse debent, ut et meritis, et orationibus |
|
suis ecclesiam adiuuent. |
|
<1 D><S 289><L 25> |
|
<2 82> -DISTINCTIO LXXXII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Generaliter etiam pauperibus et his, qui suis manibus |
|
laborare non possunt, episcopus necessaria prouideat. |
|
Unde in Aurelianensi Concilio -[I. c. 18.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Episcopus pauperibus uel infirmis, qui debilitate faciente |
|
suis manibus laborare non possunt, uictum et uestitum (in |
|
quantum sibi possibile fuerit) largiatur. |
|
<S 290><L 1> -290+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Qui uoluptatem offitio preposuerit, modis omnibus |
|
submoueatur. |
|
<T I> Item Innocentius Exsuperio Tolletano Episcopo. |
|
-[epist. III. c. 1.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Proposuisti, quid de his obseruari debeat, |
|
quos in diaconii ministerio aut in offitio presbiterii positos |
|
incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt. |
|
De his etiam manifesta diuinarum legum est disciplina, |
|
et beatae recordationis Siricii episcopi monita euidentia |
|
commearunt, ut incontinentes in offitiis talibus positi |
|
omni honore ecclesiastico priuarentur, nec admittantur ad |
|
tale ministerium, quod sola continentia oportet inpleri. |
|
Est enim uetus admodum sacrae legis auctoritas iam inde |
|
ab initio custodita, quod in templo anno uicis suae habitare |
|
precepti sunt sacerdotes, ut seruientes sacris oblationibus |
|
puros et ab omni labe purgatos sibi uendicent diuina misteria, |
|
neque eos ad sacra offitia fas sit admitti, qui |
|
exercent uel cum uxore carnale consortium, quia scriptum |
|
est: "Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus |
|
Deus uester." Quibus utique propter sobolis successionem |
|
propterea usus fuerat relaxatus, quia de alia |
|
tribu, ad sacerdotium nullus fuerat iussus accedere. |
|
Quo magis ipsi sacerdotes uel Leuitae pudicitiam ex die |
|
ordinationis suae seruare debent, quibus et sacerdotium, |
|
uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua |
|
uel a sacrificiis diuinis, uel baptismatis offitio uacent? |
|
Nam si Paulus ad Corinthios dicens scribit: "Abstinete |
|
uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc utique laicis |
|
precepit, multo magis igitur sacerdotes, quibus et |
|
sacrificandi et orandi iuge offitium est, semper debebunt |
|
ab huiusmodi consortio abstinere; qui, si contaminatus |
|
fuerit carnali concupiscentia, quo merito exaudiri se |
|
posse credit, cum dictum sit: "Omnia munda mundis, |
|
coinquinatis autem et infidelibus mundum nichil est; sed |
|
coinquinata est eorum mens uel conscientia?" Sed fortasse |
|
hoc licere sibi credit, quia scriptum est: "Unius |
|
uxoris uirum." Non dixit hoc, ut permaneat in |
|
concupiscentia generandi, sed propter incontinentiam futuram. |
|
Quod apertius declarat dicens: "Qui autem |
|
in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem |
|
iam non estis in carne, sed in spiritu." Sed ea plane dispar |
|
et diuersa sententia est. Nam si ad aliquos forma |
|
<S 291><L 1> -291+ |
|
ecclesiasticae uitae pariter et disciplinae, que ab episcopo |
|
Siricio ad omnes prouincias comeauit, non probatur |
|
peruenisse, his ignorantibus uenia non negabitur, ita ut |
|
de cetero penitus incipiant abstinere et ita gradus suos, in |
|
quibus fuerint inuenti, retentent, ut eis non liceat ad |
|
potiora conscendere; quibus in beneficio esse debet, |
|
quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. |
|
-@. 1.+ Si qui autem scisse formam uiuendi missam a Siricio |
|
deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abiecisse, |
|
illi sunt modis omnibus submouendi, qui post admonitionem |
|
cognitam preponendam arbitrati sunt uoluptatem. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Siricius Papa. -[ad Himerium Tarraconensem |
|
Episcopum, epist. I. cap. 7.]+ |
|
<T T> Plurimos sacerdotes Christi atque Leuitas post longa |
|
consecrationis suae tempora tam de coniugibus propriis, |
|
quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et |
|
crimen suum hac prescriptione defendere, quia in ueteri |
|
testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas |
|
legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator |
|
libidinum preceptorque uitiorum, si existimat quod |
|
in lege Moysi sacris ordinibus passim a Deo nostro |
|
laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur |
|
sancta sanctorum, premonet, dicens: "Sancti estote, quia |
|
ego sanctus sum Dominus Deus uester?" Cur etiam |
|
procul a suis domibus anno uicis suae in templo habitare |
|
iussi sunt sacerdotes? Hac uidelicet ratione, ne uel cum |
|
uxoribus possent carnale exercere commercium, ut |
|
conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus |
|
offerrent. Quibus expleto deseruitionis suae tempore |
|
uxoris usus solius successionis causa fuerat relaxatus, |
|
quia non ex alia tribu, nisi ex Leui, quisquam ad Dei ministerium |
|
fuerat preceptus admitti. |
|
<4 4> -[C. IV.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Quia aliquanti, de quibus loquimur, (ut tua sanctitas |
|
retulit), ignorantia lapsos se esse deflent, his hac condicione |
|
misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo |
|
honoris augmento, in hoc, quo deiecti sunt, quamdiu |
|
uixerint, offitio perseuerent: si tamen post hoc continentes |
|
se studuerint exhibere. Hi uero, qui illiciti priuilegii |
|
<S 292><L 1> -292+ |
|
excusatione nituntur, et sibi asserunt ueteri hoc lege concessum, |
|
nouerint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne |
|
usi sunt, apostolicae sedis auctoritate deiectos, nec |
|
umquam posse ueneranda attractare misteria, a |
|
quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, priuauerunt. |
|
Et quia exempla presentia cauere nos premonent |
|
in futurum, si quilibet episcopus, presbiter atque |
|
diaconus (quod non optamus) fuerit talis inuentus, iam |
|
nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat |
|
obseratum, quia ferro necesse est ut abscidantur uulnera, |
|
que fomentorum non senserint medicinam. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Qui autem propter peccatum |
|
iubetur deponi, post condignam penitenciam in suo ordine poterit |
|
reparari. |
|
Unde in Gangrensi Concilio legitur: |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Que penitentia sit inponenda sacerdoti, qui de |
|
fornicatione conuictus fuerit. |
|
<T T> Presbiter, si fornicationem fecerit, quamquam secundum |
|
canones Apostolorum debeat deponi, tamen iuxta auctoritatem |
|
B. Siluestri Papae, si non in uitio perdurauerit, |
|
si sua sponte confessus adiecit, ut resurgeret, decem |
|
annis in hunc modum peniteat: tribus siquidem mensibus |
|
a ceteris remotus pane et aqua a uespera in |
|
uesperam utatur, diebus autem dominicis et precipuis |
|
festis modico uino et pisciculis atque leguminibus recreetur, |
|
sine carne et sagimine, ouis et caseo; sacco indutus |
|
humi adhereat, die ac nocte iugiter misericordiam Dei |
|
omnipotentis inploret. Finitis tribus mensibus continuis |
|
exeat: tamen in publicum non procedat, ne grex fidelis |
|
in eo scandalum patiatur; nec enim debet sacerdos publice |
|
penitere, sicut laicus. Postea aliquantisper resumptis uiribus, |
|
unum annum et dimidium in pane et aqua expleat, |
|
exceptis dominicis diebus et precipuis festiuitatibus, |
|
in quibus uino et sagimine, ouis et caseo iuxta canonicam |
|
mensuram uti poterit. Finito primo anno et dimidio, |
|
corporis et sanguinis Domini, ne indurescat, particeps fiat, |
|
et ad pacem ueniat, psalmos cum fratribus in choro ultimus |
|
canat, ad cornu altaris non accedat, iuxta B. Clementis |
|
uocem minora gerat offitia. Deinde uero usque ad expletionem |
|
septimi anni omni quidem tempore, exceptis pascalibus |
|
diebus, tres legitimas ferias in unaquaque ebdomada |
|
in pane et aqua ieiunet. Expleto septimi anni circulo, |
|
si fratres apud quos penituit, eius condignam penitentiam |
|
<S 293><L 1> -293+ |
|
laudauerint, episcopus in pristinum honorem |
|
iuxta B. Calixti Papae auctoritatem eum reuocare poterit. |
|
Sane sciendum est, quia secundam feriam unum |
|
psalterium canendo, aut unum denarium pauperibus |
|
dando, si opus est, redimere poterit. Finitis septem |
|
annis, deinde usque ad finem decimi anni sextam feriam |
|
(nulla interueniente redemptione) obseruet in pane et |
|
aqua. -@. 1.+ Eadem quoque penitentia erit sacerdoti de |
|
omnibus aliis peccatis et criminibus, que eum in depositionem |
|
adducunt. Neque hoc cuilibet uideatur onerosum, |
|
si sacerdos post lapsum digne, ut supra dictum est, penitens |
|
ad pristinos redeat honores. |
|
<1 D><S 293><L 13> |
|
<2 83> -DISTINCTIO LXXXIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Prouidendum quoque est, ne is, qui ad ordinandum |
|
eligitur, etsi a proprio uitio uideatur alienus, consentiendo |
|
alienis inquinetur. Ut enim Simacus Papa ait: "Non est grandis |
|
differentia, utrum lethum inferas, uel admittas. Mortem |
|
enim languentibus probatur infligere, qui hanc, cum possit, non |
|
excludit." |
|
Hinc Gregorius VII. ait: -[in Reg. lib. VI. c. 12. Romanae |
|
Sinodi, celebratae Anno Domini 1080. al. 1078.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Suspendatur ab offitio, clericorum suorum fornicationi |
|
consentiens episcopus. |
|
<T T> Si quis episcopus fornicationem presbiterorum, diaconorum, |
|
uel crimen incestus in sua parrochia precio uel |
|
precibus interueniente consenserit, uel commissum auctoritate |
|
sui offitii non inpugnauerit, ab offitio suspendatur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Maxime ecclesiam ledit sub nomine sanctitatis |
|
delinquens. |
|
<T I> Item Augustinus. |
|
<T T> Nemo quippe in ecclesia amplius nocet, quam qui |
|
peruerse agens nomen uel ordinem sanctitatis et sacerdotis |
|
habet. Delinquentem namque hunc nullus redarguere |
|
presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur, |
|
quoniam pro reuerentia ordinis peccator honoratur. |
|
Episcopus itaque, qui talium crimina non corrigit, magis |
|
dicendus est canis inpudicus quam episcopus. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qui non resistit errori, consentit. |
|
<T I> Item Innocentius. |
|
<T T> Error, cui non resistitur, approbatur, et ueritas, cum |
|
minime defensatur, obprimitur. Negligere quippe, cum |
|
possis perturbare peruersos, nichil est aliud quam fouere. |
|
<S 294><L 1> -294+ |
|
Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori |
|
desinit obuiare. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non prodest suo errore non pollui, qui |
|
alieno consentit. |
|
<T I> Item Pius Papa. -[epist. I. ad omnes Christi fideles]+ |
|
<T T> Quid enim prodest illi suo errore non pollui, qui consensum |
|
prestat erranti? |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Qui non occurrit, consentit. |
|
<T I> Item Gregorius. |
|
<T T> Consentire uidetur erranti, qui ad resecanda, que |
|
corrigi debent, non occurrit. |
|
<T P> -Gratian.+ Sicut autem aliorum uitia palpare non debet, |
|
ita nec malorum laudibus delectari. |
|
Unde Anacletus cunctis fidelibus: |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Miserrimus est episcopus, qui malorum gloriatur |
|
laudibus. |
|
<T T> Nichil illo pastore miserius, qui luporum gloriatur |
|
laudibus. Quibus si placere uoluerit, atque ab his amari |
|
delegerit, erit hinc ouibus magna pernicies. Nullus igitur |
|
pastorum placere lupis et gregibus ouium potest. Perdit |
|
enim memoriam laborum mens terrenis obligata carceribus. |
|
Sicut autem artium in suo quoque opere inuenitur |
|
mater instantia, ita nouerca erudicionis est negligentia. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quamquam sacerdotem tam a suis, |
|
quam ab alienis criminibus oporteat esse imunem, tamen si |
|
aliorsum sese habuerit, non ideo uerba suae predicationis debent |
|
contempni. Sicut enim Ieronimus ait: ut lixiuium per |
|
cinerem humidum fluens lauat, et non lauatur, ita bona doctrina |
|
per malum doctorem animas credentium lauat a sorde peccatorum. |
|
-+ |
|
<1 D><S 294><L 31> |
|
<2 84> -DISTINCTIO LXXXIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Sollicitum quoque ac uigilantem oportet esse |
|
episcopum circa defensionem pauperum, releuationem obpressorum, |
|
tuicionem monasteriorum. Quod si facere neglexerint, |
|
aspere sunt corripiendi. |
|
Unde Gregorius Antemio Subdiacono Campaniae: |
|
-[lib. XI. epist. 29.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Corripiatur episcopus, qui circa offitium suum |
|
negligens extiterit. |
|
<T T> Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Pascasium |
|
ita desidem et negligentem in cunctis existere, |
|
<S 295><L 1> -295+ |
|
ut in nullo quia est episcopus agnoscatur, adeo ut neque |
|
ecclesia ipsius, neque monasteria, siue filii uel obpressi |
|
pauperes eius erga se dilectionis studium sentiant, nec |
|
aliquam supplicantibus sibi in quibus iustum est opem |
|
defensionis accommodet, et (quod adhuc dici est grauius) |
|
consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione |
|
suscipere, ut quod per se nequit attendere ab altero saltim |
|
possit addiscere. Quod si ita est, non sine culpa tua esse |
|
cognoscas, qui eum obiurgare atque cohercere ut dignum est, |
|
distulisti. Volumus itaque, ut eum coram aliis sacerdotibus |
|
uel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro |
|
hac re debeas et hortari. Si uero (quod non credimus) |
|
post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens |
|
esse temptauerit, ad nos est modis omnibus transmittendus, |
|
ut hic positus discere possit, quid uel qualiter |
|
secundum Dei timorem agere conueniat sacerdotem. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem ad eundem. -[eod. lib. epist. 33.]+ |
|
<T T> Nunciatum est nobis, Campaniae episcopos ita negligentes |
|
existere, et inmemores honoris sui, ut neque erga |
|
ecclesias, neque erga filios paternae uigilantiae curam |
|
exhibeant, uel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in |
|
obpressorum siue pauperum se tuicionem inpendant. |
|
Ideoque hac tibi auctoritate precipimus, ut, eis ad te |
|
conuocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, |
|
quatinus ita in his, que eos iuste secundum Deum agere |
|
conuenit, uigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo |
|
murmur exasperet. Si quem uero eorum post hec negligentem |
|
esse cognoueris, ad nos eum sine aliqua excusatione |
|
transmitte, ut quam sit graue nolle ab his, que reprehensibilia |
|
et ualde uituperanda sunt, corrigi, regulari in se |
|
ualeat districtione sentire. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quod autem de munditia castitatis |
|
sacerdotibus inperatur, hoc etiam de quibuslibet altari deseruientibus |
|
intelligendum est. |
|
Unde in Cartaginensi Concilio II. -[cap. 2.]+ Aurelius |
|
Episcopus dixisse legitur: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qui sacramentis diuinis deseruiunt continentiam |
|
in omnibus seruent. |
|
<T T> Cum in preterito concilio de continentiae et castitatis |
|
moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione |
|
quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt; episcopos |
|
inquam, presbiteros et diacones ita placuit, ut |
|
<S 296><L 1> -296+ |
|
condecet sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec |
|
non et Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes |
|
esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a |
|
Domino postulant inpetrare, ut quod apostoli docuerunt |
|
et ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus. Ab |
|
uniuersis episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi, |
|
presbiteri, diaconi, uel qui sacramenta contrectant, |
|
pudicitiae custodes etiam ab uxoribus abstineant. |
|
Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab |
|
omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deseruiunt. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi V. -[cap. 3.]+ |
|
<T T> Cum de quorumdam clericorum, quamuis erga uxores |
|
proprias, incontinentia referretur, placuit episcopos et |
|
presbiteros et diaconos secundum statuta priora etiam |
|
ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico |
|
remoueantur offitio; ceteros autem clericos ad hoc non |
|
cogi, sed secundum uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem |
|
obseruari debere. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Similiter, quod monogamus episcopus |
|
esse iubetur, etiam ad reliquos ordines ecclesiasticos deriuari |
|
oportet. |
|
Unde Siricius Episcopus scribit Ymerio Tarraconensi |
|
Episcopo: -[epist. I. c. 11.]+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Laica sit tantum communione contentus clericus, |
|
uiduam aut secundam ducens uxorem. |
|
<T T> Quisquis clericus aut uiduam, aut secundam |
|
uxorem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis priuilegio |
|
mox denudetur, laica tantum sibi communione concessa. |
|
Quam ita demum poterit possidere, si nichil |
|
postea, propter quod hac carere debeat, admittat. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Presbiterorum uero nomen quamquam |
|
a senectute sit sumptum, magis tamen maturitatem indicat sapientiae, |
|
quam caniciem corporis. |
|
Unde Anacletus: -[ad Episcopos Italiae, epist. II.]+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Presbiteri seniores dicuntur, non tam etate, |
|
quam sapientia. |
|
<T T> Porro Moysi precipitur, ut eligat presbiteros id est |
|
seniores. Unde et in Prouerbiis dicitur: "Gloria senum |
|
est canicies." Hec uero canicies sapientiam designat, |
|
de qua scriptum est: "Canicies hominum prudentia est." |
|
Cumque nongentis et amplius annis ab Adam usque |
|
<S 297><L 1> -297+ |
|
ad Abraham uixisse homines legamus, nullus alius |
|
prius appellatus est presbiter, id est senior, nisi Abraham |
|
qui multo paucioribus uixisse annis conuincitur. Non ergo |
|
propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam |
|
presbiteri nominantur. |
|
<1 D><S 297><L 6> |
|
<2 85> -DISTINCTIO LXXXV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Hospitalitas uero usque adeo episcopis necessaria est, ut, si |
|
ab ea inueniantur alieni, iure prohibeantur ordinari. |
|
Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo: -[lib. XII. |
|
epist. 6.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Hospitalitatem nesciens non fiat episcopus. |
|
<T T> Florentinum archidiaconum ecclesiae Anchonitanae, qui |
|
ad episcopatum electus fuerat, scripturae quidem sacrae |
|
scientiam habere, sed ita etatis senio iam confractum |
|
accepimus, ut ad regiminis offitium non possit assurgere; |
|
adicientes etiam, illum ita tenacem existere, ut in domo |
|
eius amicus ad karitatem numquam introeat. Rusticus autem |
|
diaconus eiusdem ecclesiae, qui similiter electus fuerat, |
|
uigilans quidem homo dicitur, sed, quantum asseritur, psalmos |
|
ignorat. Florentinum uero diaconum ecclesiae Rauennatis, |
|
qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum |
|
esse nouimus, sed qualis sit interius omnino nescimus. |
|
Ideoque fraternitas tua una cum fratre nostro et coepiscopo |
|
nostro Armenio, suprascriptae ecclesiae Anchonitanae |
|
uisitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de uita |
|
ac moribus singulorum requirere si nullo sint |
|
crimine conscii, quod eos ad hoc offitium uetet accedere. |
|
Pariter etiam requirendum est, si hoc, quod de prefato archidiacono |
|
dictum est, quia numquam amicus domum eius |
|
ingressus est, ita se ueritas habet, et utrum ex necessitate, |
|
an ex tenacia talis sit; aut si ita senex est, ut ad |
|
regendum non possit assurgere, uel si tactis sacrosanctis |
|
euangeliis (sicut nobis nunciatum est) iusiurandum prebuerit, |
|
numquam se ad episcopatum accedere. Sed et |
|
de Rustico diacono quantos psalmos minus tenet scrutandum |
|
est. Florentino autem diacono Rauennati, si |
|
nullum, sicut diximus, crimen est, quod obsistat, apud episcopum |
|
eius necesse est, agere ut ei debeat concessionem |
|
concedere; non tamen ex nostro mandato uel edicto, |
|
ne contra suam uoluntatem eum concedere uideatur. |
|
<1 D><S 297><L 42> |
|
<2 86> -DISTINCTIO LXXXVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Doctorem autem episcopum oportet esse, ne inferiorum |
|
culpae in eum refundantur, qui docendi offitium accepit, |
|
quod exequi nescit uel negligit. |
|
<S 298><L 1> -298+ |
|
Unde Leo Episcopus scribit Aquilegensi Episcopo: -[epist. III. |
|
et LXXXIV. seu LXVI.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Negligentiae rectorum inputantur culpae inferiorum. |
|
<T T> Inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae |
|
sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam |
|
sepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant |
|
adhibere medicinam. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Homines sunt diligendi, peccata odio habenda. |
|
<T I> Item Leo Episcopus Rustico Narbonensi Episcopo. |
|
-[epist. XC. seu XCII. in princip.]+ |
|
<T T> Odio habeantur peccata, non homines; corripiantur |
|
tumidi, tolerentur infirmi; et quod seuerius castigare |
|
necesse est non seuientis plectatur animo, sed medentis. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qui negligit emendare quod ualet, facientis |
|
culpam habet. |
|
<T I> Item Iohannes VIII. |
|
<T T> Facientis proculdubio culpam habet, qui quod potest |
|
corrigere negligit emendare. Scriptum quippe est: "Non |
|
solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt," participes |
|
iudicantur. -@. 1.+ Et libat Domino prospera, qui ab |
|
afflictis pellit aduersa. Et negligere, cum possit deturbare |
|
peruersos, nichil est aliud quam fouere. Nec caret |
|
scrupulo consensionis occultae, qui manifesto facinori desinit |
|
obuiare. Et probat se odisse uitia, qui condempnat |
|
errantes. Nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit |
|
excedenti. Et primus innocentiae gradus est odisse |
|
nefanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui |
|
iungit cum prauitate consensum. Et nichil prodest alicui |
|
non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Si autem in corripiendo quisque |
|
modum excesserit, non a subditis, sed a Domino ueniam petat. |
|
Unde Augustinus de uita clericorum: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Veniam a subditis non petat qui in corripiendo |
|
modum excedit. |
|
<T T> Quando necessitas disciplinae moribus cohercendis |
|
dicere uos dura uerba conpellit, si etiam ipsi modum |
|
uos excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut uobis a |
|
subditis ueniam postuletis, ne apud eos, quos oportet |
|
esse subiectos, dum nimium seruatur humilitas, regendi |
|
frangatur auctoritas. Et tamen petenda est uenia ab |
|
omnium Domino, qui nouit eos, quos plus iusto forte |
|
corripitis, quanta beneuolentia diligatis. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ In doctrina uero sacrae scripturae |
|
debet auctoritatem preferre, non secularium litterarum peritiam |
|
ostentare. Non enim est episcopalis offitii grammaticam |
|
exponere, ne laudes Iouis personent ore pontificis. |
|
<S 299><L 1> -299+ |
|
Unde Gregorius scribit Desiderio Episcopo: -[lib. IX. |
|
epist. 48.]+ |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Sacram scripturam, non grammaticam debet |
|
episcopus exponere. |
|
<T T> Cum multa nobis de uestris studiis fuissent nunciata, |
|
ita nostro cordi est nata leticia, ut negare ea, que sibi |
|
uestra fraternitas concedenda deposcit, minime ualeremus. |
|
Sed post hec peruenit ad nos, (quod sine uerecundia |
|
memorare non possumus) fraternitatem tuam grammaticam |
|
quibusdam exponere. Quam rem ita moleste |
|
suscepimus, ac sumus uehementius aspernati, ut ea, que |
|
prius dicta fuerant, in gemitum et tristiciam uerteremus, |
|
quia in uno se ore cum Iouis laudibus Christi laudes non |
|
capiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopis canere, |
|
quod nec religioso conueniat, considera. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Liberalem quoque necessitatem patientibus |
|
sacerdotem esse oportet; alias autem uacuum portabit |
|
nomen episcopi. |
|
Unde Gregorius scribit -[lib. V. epist. 29.]+ Secundo |
|
seruo Dei inter cetera: |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Sine liberalitate inane portatur nomen episcopi. |
|
<T T> Fratrem nostrum Marianum episcopum uerbis, quibus |
|
uales, excita, quia eum obdormisse suspicor. Dic |
|
ergo illi, ut cum loco mutet et mentem. Non sibi |
|
credat solam lectionem sufficere et orationem, ut remotus |
|
nichil studeat de manu fructificare: sed largam manum |
|
habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam |
|
suam credat, quia, si hoc non habet, uacuum episcopi |
|
nomen tenet. |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratian.+ In ipsa autem liberalitate modus adhibendus |
|
est rerum et personarum: rerum, ut non omnia uni, sed |
|
singulis quedam prestentur, ut pluribus prodesse possimus, iuxta |
|
illud prophetae: "Dispersit, dedit pauperibus;" personarum, ut |
|
primum iustis, deinde peccatoribus: quibus tamen dare prohibemur, |
|
non quia homines sunt, sed quia peccatores. |
|
Unde Augustinus supra Iohannem parte II.: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Inmane peccatum est res suas istrionibus donare. |
|
<T T> Donare res suas istrionibus uitium est inmane, non |
|
uirtus. Et scitis de talibus, quam sit frequens fama cum |
|
laude, quia, "laudatur peccator in desideriis animae suae, |
|
et qui iniqua gerit benedicitur." |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Grauiter delinquunt qui uenatoribus aliquid donant. |
|
<T I> Idem in Psalmo CII. -[ad uers. Faciens misericordias.]+ |
|
<T T> Qui uenatoribus donant, quare donant? dicant mihi, quare |
|
dant uenatori? Hoc in illo amant, in quo nequissimus |
|
<S 300><L 1> -300+ |
|
est hoc in illo pascunt, hoc in illo uestiunt, ipsam nequitiam |
|
publicam spectaculis omnium. Qui donant istrionibus |
|
qui donant meretricibus, quare donant? numquid |
|
non et ipsa hominibus donant: Non tamen naturam |
|
ibi attendunt operis Dei, sed nequitiam operis humani. |
|
<4 9> -[C. IX.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Qui uenatori, donat, non homini donat, sed arti |
|
nequissimae. Nam si homo tantum esset, et uenator non |
|
esset, non ei donares: honoras in eo uitium, non naturam. |
|
<4 10> -[C. X.]+ |
|
<T I> Idem in Psalmo CXLVII. |
|
<T T> Vident homines uenatores, et delectantur: ue miseris, |
|
si non se correxerint. Qui enim uident uenatorem et delectantur, |
|
uidebunt Saluatorem et contristabuntur. |
|
<4 11> -[C. XI.]+ |
|
<T I> Item Ieronimus in Psalmo XC. -[ad uers. Sperabo in |
|
Domino]+ |
|
<T T> Esau uenator erat, quoniam peccator erat. Et penitus |
|
non inuenimus in scripturis sanctis sanctum aliquem uenatorem: |
|
piscatores inuenimus sanctos. |
|
<4 12> -[C. XII.]+ |
|
<T I> Item Ambrosius in omelia. -[XXXIII. de Quadragesima]+ |
|
<T T> Quid prodest ieiunare uisceribus, et luxuriari uenatibus? |
|
abstinere a cibis, errare peccatis? |
|
<4 13> -[C. XIII.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> An putatis illum ieiunare, fratres, qui primo diluculo |
|
non ad ecclesiam uigilat non beatorum martirum sancta |
|
loca perquirit, sed surgens congregat seruulos, disponit |
|
retia, canes producit, saltus siluasque perlustrat? Seruulos, |
|
inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam festinantes, |
|
et uoluptatibus suis peccata accumulat aliena, |
|
nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perdicione |
|
seruorum. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Que sint in liberalitate seruanda. |
|
<T I> Item Ambrosius in libro de offitiis. |
|
<T T> Non satis est bene uelle, sed etiam bene facere. Nec |
|
satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc |
|
est ex bona uoluntate proficiscatur. Item: -@. 1.+ Perfecta |
|
liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur, |
|
ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa, |
|
si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse, |
|
<S 301><L 1> -301+ |
|
famem tollerare, erumpnam perpeti, qui presertim egere |
|
erubescit, si in causam ceciderit aut captiuitatis suorum, |
|
aut calumpniae, et non adiuues, si sit in carcere |
|
et penis et suppliciis et propter debitum aliquod iustus |
|
excrucietur, (nam etsi omnibus debetur misericordia, |
|
iusto amplius), si tempore suae afflictionis nichil a te inpetret, |
|
si tempore periculi, quo rapitur ad mortem, plus |
|
apud te pecunia tua ualeat quam uita morituri, non est leue |
|
peccatum. |
|
<4 15> -[C. XV.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Dominus non uult simul effundi opes, sed dispensari, |
|
nisi forte, ut Helyseus, qui boues suos occidit, et pauit |
|
pauperes ex eo, quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica, |
|
sed relictis omnibus in disciplinam se propheticam |
|
daret. |
|
<4 16> -[C. XVI].+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos |
|
seminis tui ne despicias, si egere cognoscas. Melius |
|
enim est, ut ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab aliis |
|
sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitatis; |
|
non tamen illi ditiores fieri uelint, ex eo |
|
quod tu potes conferre inopibus: causam enim natura |
|
prestat, non gratia. Neque enim propterea te Deo |
|
dicasti, ut tuos diuites facias, sed ut tibi uitam perpetuam |
|
fructu boni operis adquiras, et precio miserationis peccata |
|
tua redimas. Putant parum se poscere? precium |
|
querunt tuum, uitae tuae adimere contendunt fructum, |
|
et accusant, quod eos diuites non feceris, cum te uelint |
|
illi eternae uitae fraudare mercede? |
|
<4 17> -[C. XVII.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Consideranda est etiam in largiendo etas atque |
|
debilitas, nonnumquam etiam uerecundia, que ingenuos |
|
prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi iam |
|
uictum non queunt querere. Similiter et debilitas corporis |
|
est promptius adiuuanda; tamen si quis ex diuitiis |
|
cecidit in egestatem, et maxime, sine uitio suo, sed aut |
|
latrociniis, aut proscriptione, aut calumpniis que habebat |
|
amisit. |
|
<4 18> -[C. XVIII.]+ |
|
<T I> Item. |
|
<T T> Pulcra etiam liberalitas est, in ipso quoque pauperis |
|
<S 302><L 1> -302+ |
|
dato mensuram tenere, ut habundes pluribus, non conciliandi |
|
fauoris gratia ultra modum fluere. Quicquid enim |
|
ex affectu puro et sincero promitur, hoc est decorum: non |
|
superfluas edificationes aggredi, nec pretermittere necessarias. |
|
Et maxime sacerdotibus hoc conuenit, ornare |
|
Dei templum honore congruo, ut etiam cultu aula |
|
Domini resplendeat, inpensas misericordiae frequentare, |
|
quantum oporteat largiri peregrinis, non superfluas, sed |
|
conpetentes. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ Conpatiamur itaque |
|
alienis calamitatibus, necessitates aliorum quantum possumus |
|
iuuemus, et plus interdum quam possumus. Melius |
|
est enim causas prestare pro misericordia et inuidiam |
|
perpeti, quam pretendere inclementiam; nos aliquando |
|
in inuidiam incidimus, quod confregimus uasa mistica, |
|
ut captiuos redimeremus. |
|
<4 19> -[C. XIX.]+ |
|
<T I> Item super Lucam. |
|
<T T> Singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit |
|
S. Baptista responsum unum omnibus ita: publicanis, |
|
ne ultra prescriptum exigant, militibus, ne calumpniam |
|
faciant, predam requirant; docens idcirco stipendia constituta |
|
miliciae, ne, dum sumptus queritur, predo grassetur. |
|
Sed hec et alia offitiorum precepta propria sunt singulorum, |
|
misericordia communis est usus. Ideo commune |
|
preceptum omnibus offitiis, omnibus etatibus necessaria, et |
|
ab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur, |
|
non agricola, uel urbanus, diues et pauper, omnes in |
|
commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia |
|
enim plenitudo uirtutum est, et ideo omnibus est |
|
proposita forma perfectae uirtutis, ne uestimentis alimentisque |
|
suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate |
|
conditionis humanae mensura seruetur, ut non sibi |
|
unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere |
|
partiatur. |
|
<4 20> -[C. XX.]+ |
|
<T I> Idem. |
|
<T T> Ceterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes. Nam |
|
si iuxta diuinum oraculum contumelia parentis morte luitur, |
|
quanto magis fames, que multo grauior est? Quo |
|
loco insolentem Dominus infrenat iactantiam. |
|
<4 21> -[C. XXI.]+ |
|
<T I> Idem in libro de offitiis. |
|
<T T> Pasce fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem |
|
seruare poteris, si non paueris, occidisti. |
|
<S 303><L 1> -303+ |
|
<4 22> -[C. XXII.]+ |
|
<T I> Item Ieronimus. |
|
<T T> Qui clementiam non habet, nec indutus est uiscera |
|
misericordiae et lacrimarum, quamuis spiritalis sit, non |
|
adinpleuit legem Christi. |
|
-VI. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Similiter etiam oportet episcopum non |
|
esse percussorem, id est ad uindictam facilem. |
|
Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Corintiorum: |
|
-[libro XI., epist. 49.]+ |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> Ad uindictam facilis episcopus esse non debet. |
|
<T T> Si quid uero de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit, |
|
quod te iuste possit offendere, facile non credas, |
|
nec ad uindictam te res accendat incognita; sed presentibus |
|
ecclesiae tuae senioribus diligenter ueritas est perscrutanda |
|
et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam |
|
feriat delinquentis. |
|
<4 24> -C. XXIV.+ <T R> De quodam episcopo, qui ante missarum |
|
solempnia, die dominico ad exarandam messem |
|
cuiusdam profectus est. |
|
<T I> Idem Ianuario Episcopo. -[lib. VII. Indict. 2. epist. 1.]+ |
|
<T T> Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute peruenit, |
|
ut eam, nisi humanitus pensaremus, fixa iam maledictione |
|
feriremus. Dictum quippe est mihi, quod dominicorum |
|
die, priusquam missarum solempnia celebrare, |
|
ad exarandam messem latoris presentium perrexisti, et |
|
post exarationem eius missarum solempnia celebrasti; |
|
post missarum solempnia etiam terminos possessionis |
|
illius eradicare minime timuisti. Quod factum que pena |
|
debeat sequi, omnes, qui audiunt, sciunt. Dubii autem |
|
de tanta peruersitate fueramus, sed filius noster |
|
Cyriacus abbas a nobis requisitus, ita se cognouisse |
|
perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, |
|
aliquando resipisce miser senex, atque a tanta |
|
leuitate morum et operum peruersitate compescere. |
|
Et quanto morti uicinior efficeris, tanto sollicitior atque |
|
timidior esse debes. Et quidem penae sententia in te |
|
fuerat iaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute |
|
cognouimus, interim tacemus. Eos uero, quorum |
|
consilio hoc egisti, in duobus mensibus excommunicatos |
|
esse decreuimus: ita ut, si quid eis intra |
|
duorum mensium spatium humanitus euenerit, benedictione |
|
uiatici priuentur. Deinceps autem ab eorum |
|
consiliis cautus existe. |
|
-VII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Vel percussor esse prohibetur, ne |
|
uidelicet propriis manibus aliquem cedat. |
|
<S 304><L 1> -304+ |
|
Unde in Agatensi Concilio legitur: |
|
<4 25> -C. XXV.+ <T R> Non liceat episcopo propriis manibus aliquem |
|
cedere. |
|
<T T> Non liceat episcopo manibus suis aliquem cedere. |
|
Hoc enim alienum a sacerdote esse debet. |
|
-VIII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Prohibetur etiam episcopis turpis |
|
lucri esse cupidus, ne aliquo inhonesto negotio uictum uel cetera |
|
necessaria sibi querat. Quod generaliter de omnibus diuino |
|
cultui mancipatis, id est clericis et monachis, intelligi oportet. |
|
Unde in Calcedonensi Concilio -[cap. 3.]+ legitur: |
|
<4 26> -C. XXVI.+ <T R> Qui connumerantur in clero, turpibus non |
|
deseruiant lucris. |
|
<T T> Peruenit ad sanctam sinodum, quia de his qui in |
|
clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam |
|
aliorum possessionum conductiones, et causas secularium |
|
suscipiunt, et a sacris offitiis se per desidiam |
|
separant, ad domos autem secularium concurrunt, |
|
et substantiarum eorum gubernationes auaritiae causa |
|
suscipiunt. Decreuit igitur sancta et magna sinodus, |
|
neminem horum deinceps, hoc est episcopum, siue clericum, |
|
aut monachum, conducere possessiones, aut misceri |
|
secularibus procurationibus posse, nisi forte, qui legibus |
|
ad minorum etatum tutelas siue curationes inexcusabiles |
|
attrahuntur, aut cui ipsius ciuitatis episcopus ecclesiasticarum |
|
rerum commiserit gubernacula, et orphanorum |
|
atque uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum, |
|
que maxime ecclesiastico indigent amminiculo propter |
|
timorem Dei. Si quis uero transgressus fuerit hec |
|
precepta, ecclesiasticae correctioni subiaceat. |
|
<1 D><S 304><L 30> |
|
<2 87> -DISTINCTIO LXXXVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Viduis autem et orphanis ecclesiae presidium inplorantibus |
|
episcopi debent adesse, et contra inproborum uiolentias |
|
protectionis patrocinium eis negare non debent. |
|
Unde Gelasius Gerontio et Petro Episcopis: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Inplorantibus patrocinium ecclesiae episcopi |
|
debent adesse. |
|
<T T> Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus in |
|
quantum possumus nos negare, plus tamen uiduarum causas |
|
et inpensius ducimus exequendas, quas tueri a nobis |
|
uel ab omnibus diuina manifestat assertio. |
|
<S 305><L 1> -305+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Anastasio Episcopo. |
|
<T T> Desolatis propriae defensionis auxilio, et qui suis actibus |
|
prodesse pro etatis infirmitate non possunt exoratum |
|
decet Pontificem subuenire, quia pupillis tuicionem etiam |
|
diuinitas iussit inpendi. Et ideo Maximo et Ianuario clericalis |
|
offitii (qui se solatiis parentum uel propinquorum |
|
asserunt destitutos) auxilium ex nostra delegatione prestabis, |
|
ut aduersus inprobitates aduersariorum suorum protecti tuae |
|
executionis annisu noxia commenta non sentiant. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Leontio et Petro Episcopis. |
|
<T T> Quisquis in negociis suis nostri nominis intercessione |
|
sperat sibi remedia posse conferri, prona nos conuenit animositate |
|
prestare. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Honorio Episcopo. |
|
<T T> Diuinae retributionis memor ad pontificalem conscientiam |
|
non ambigas pertinere, egentium commodis piam sollicitudinem |
|
non negare. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Tueatur ecclesia, quos in sui defensione suscepit. |
|
<T I> Idem Fortunato Episcopo. |
|
<T T> Irreligiosum prorsus et execrabile iudicamus, si quisquam |
|
uel extraneus in sua tuicione susceptos non |
|
omni fide et tota animi sui educauerit sanctitate. Ac cum |
|
Olimpius diaconus dilectionis tuae Felicis atque Olimpii |
|
suggeratur auunculus, eosque paruulos tutelae uice susceperit |
|
nutriendos, ultra latrocinium esse iudicamus, quod |
|
eos bonusculis parentum (sicut asserunt) reliquit extorres, |
|
alia retinendo, alia contra leges et iura uendendo. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Confugientes ad ecclesiam extrahere non licet. |
|
<T I> Item ex Concilio Aurasico. -[I. c. 5. et seqq.]+ |
|
<T T> Eos, qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportet, |
|
sed loci sancti reuerentia et intercessione defendi. |
|
-@. 1.+ Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis |
|
ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per |
|
omnes ecclesias districtissima dampnatione feriatur. -@. 2.+ |
|
In ecclesia quoque manumissos, et per testamentum |
|
ecclesiae commendatos si quis in seruitutem uel obsequium, |
|
uel ad colonariam conditionem reuocare temptauerit, |
|
animaduersione ecclesiastica coherceatur. |
|
<S 306><L 1> -306+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> In libertate ecclesia tueatur libertos. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 29.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Libertos legitime a dominis suis factos, ecclesia, |
|
si necessitas exegerit, tueatur; quod si quis |
|
ante audientiam aut peruadere, aut expoliare presumpserit, |
|
ab ecclesia repellatur. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> A sacerdotibus defendantur liberti, qui in seruitutem |
|
reuocantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano IV. -[c. 72.]+ |
|
<T T> Liberti, qui a quibuscumque manumissi sunt, atque |
|
ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut |
|
regulae antiquorum patrum constituerunt, sacerdotali |
|
defensione a cuiuslibet insolentia protegantur, siue in statu |
|
libertatis eorum, seu in peculio, quod habere noscuntur. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Expositos defendat ecclesia, si quis eorum calumpniator |
|
extiterit. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano. |
|
<T T> -III. Pars.+ Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque |
|
sit miseratione collectus, contestationis ponatur epistola, |
|
ut si is, qui collectus est, intra decem dies |
|
quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. |
|
Sane, qui post predictum tempus calumpniator extiterit, ut |
|
homicida ecclesiastica districtione dampnabitur, sicut Patrum |
|
sanxit auctoritas. |
|
<1 D><S 306><L 25> |
|
<2 88> -DISTINCTIO LXXXVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Prohibentur ergo clerici cupiditatis negocia suscipere, |
|
non pietatis curam uiduis et orphanis inpendere. |
|
Unde Melciades papa: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Decreuit sancta sinodus, nullum deinceps clericum aut |
|
possessiones conducere, aut negociis secularibus se miscere, |
|
nisi propter curam aut pupillorum aut orphanorum aut |
|
uiduarum, aut si forte episcopus ciuitatis ecclesiasticarum |
|
rerum sollicitudinem eum habere precipiat. Ubi patet, |
|
quia alia sunt negocia secularia, alia ecclesiastica. Nonne |
|
Moyses in seculo erat, cum crebro intraret tabernaculum, et |
|
exiret, qui intus contemplatione rapiebatur, foris infirmantium |
|
negociis urgebatur? Sic et Iacob ascendentes et |
|
descendentes angelos uidit, quia rectores ecclesiae non |
|
<S 307><L 1> -307+ |
|
solum contemplando ascendunt, sed deorsum quoque |
|
ad membra illius miserando descendunt. Et dum sacerdotes |
|
horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum |
|
onera portant. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gelasius. -[Papa ad Episcopos per Lucaniam c. 17.]+ |
|
<T T> Consequens est, ut illa quoque, que de Piceni partibus |
|
nuper ad nos missa relatio nuntiauit, non pretereunda |
|
putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis |
|
et turpibus lucris inminere, nullo pudore censentes |
|
euangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores |
|
ex templo uerberatos asseritur expulisse, nec |
|
Apostoli uerba recolentes, quibus ait: "Nemo militans |
|
Deo implicat se negociis secularibus;" psalmistam quoque |
|
Dauid surda dissimulantes aure, cantantem: "Quoniam |
|
non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini." |
|
Proinde huiusmodi aut ab indignis posthac questibus nouerint |
|
abstinendum, et ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio |
|
cupiditateque cessandum, aut, in quocumque gradu sint |
|
positi, mox a clericalibus offitiis cogantur abstinere, |
|
quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et |
|
dici, ne per offitia negotiationis potius sit latronum |
|
spelunca. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> In sacris ordinibus constituti, seculares curas |
|
assumere non debent. |
|
<T I> Item ex -[Septimo]+ canone Apostolorum. |
|
<T T> Episcopus, aut sacerdos, aut diaconus nequaquam |
|
seculares curas assumant; sin aliter, deiciantur. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Episcopus secularibus causis non debet occupari. |
|
<T I> Item Gregorius Romano Defensori. -[l. VIII. ep. 11.]+ |
|
<T T> Perlatum est ad nos, reuerentissimum fratrem nostrum |
|
Basilium episcopum uelud unum de laicis in causis secularibus |
|
occupari, et pretoriis inutiliter obseruare. Que |
|
res quoniam et ipsum uilem reddit, et reuerentiam sacerdotalem |
|
adnichilat, statim ut experientia tua hoc preceptum |
|
susceperit, ad reuertendum eum districta executione |
|
conpellat, quatinus ei illic te insistente quinque diebus |
|
sub qualibet excusatione inmorari non liceat, ne, si quolibet |
|
modo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cum |
|
ipso apud nos grauiter incipias esse culpabilis. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Testamentorum tuicionem et curam familiaris rei |
|
episcopus non suscipiat. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 18]+ |
|
<T T> Episcopus tuicionem testamentorum non suscipiat. |
|
<4 6> -[C. VI.]+ |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 20.]+ |
|
<T T> Episcopus nullam rei familiaris curam ad se reuocet, |
|
<S 308><L 1> -308+ |
|
sed lectioni et orationi et uerbo predicationis tantummodo |
|
uacet. |
|
<4 7> -[C. VII.].+ |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 17.]+ |
|
<T T> Episcopus gubernationem uiduarum et pupillorum |
|
ac peregrinorum non per se ipsum, sed per archipresbiterum |
|
aut archidiaconem agat. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Ratiociniorum causas clericus non debet |
|
assumere. |
|
<T I> Item Gregorius Quertino prefecto. -[epist. 30. lib. X.]+ |
|
<T T> Inutile et ualde laboriosum est, hominem litteratum |
|
ratiociniorum causas assumere, et in eis, quod non expedit, |
|
se obligare. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Fugiendus est clericus negotiator. |
|
<T I> Item Ieronimus. -[ad Nepotianum de uita clericorum]+ |
|
<T T> Negotiatorem clericum, ex inope diuitem et ex |
|
ignobili gloriosum, quasi quasdam pestes fuge. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Clerico negotiari non licet. |
|
<T I> Item Augustinus in libro questionum ueteris et noui |
|
testamenti. -[cap. 127.]+ |
|
<T T> Fornicari hominibus semper non licet, negotiari uero |
|
aliquando licet, aliquando non licet; antequam enim ecclesiasticus |
|
quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Iohannes Chrysostomus super Matthaeum. |
|
-(id est auctor operis imperfecti, hom. XXXVIII. |
|
ad c. 21. Matth.)+ |
|
<T T> Eiciens Dominus uendentes et ementes de templo, significauit, |
|
quia homo mercator uix aut numquam potest |
|
Deo placere. Et ideo nullus Christianus debet esse mercator, |
|
aut, si uoluerit esse, proiciatur de ecclesia Dei, dicente |
|
Propheta: "Quia non cognoui negotiationes, introibo in |
|
potentias Domini." Quemadmodum enim qui ambulat inter |
|
duos inimicos, ambobus placere uolens et se commendare, |
|
sine maliloquio esse non potest (necesse est enim, ut isti |
|
male loquatur de illo, et illi male de isto), sic qui emit et |
|
uendit sine mendacio et periurio esse non potest. <T I> Et |
|
paucis interiectis: <T T> -@. 1.+ Sed est nec stabilis substantia |
|
eorum, neque ad bonum proficit, quod de malo congregatur. |
|
Quemadmodum enim, si triticum aut aliud tale cernas |
|
in cribro, dum huc et illuc iactatur, grana omnia paulatim |
|
deorsum cadunt, et tandem in cribro nichil remanet, nisi |
|
stercus solum: sic de substantia negotiatorum nouissime |
|
nil remanet, nisi solum peccatum. -@. 2.+ Sed omnes homines |
|
uidentur esse mercatores; ostendam ergo, quis non |
|
<S 309><L 1> -309+ |
|
est negotiator, ut qui talis non fuerit, eum intelligas esse |
|
negotiatorem. Quicumque rem conparat, non ut ipsam |
|
rem integram et inmutatam uendat, sed ut materia sibi |
|
sit inde aliquid operandi, ille non est negotiator; qui autem |
|
conparat rem, ut illam ipsam integram et inmutatam |
|
dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei |
|
eicitur. -@. 3.+ Unde super omnes mercatores plus maledictus |
|
est usurarius; ipse namque rem datam a Deo uendit, non |
|
conparatam, ut mercator, et post fenus rem suam repetit, |
|
tollens aliena cum suis, mercator autem non repetit rem |
|
uenditam. -@. 4.+ Adhuc dicit aliquis: Qui agrum locat, ut |
|
agrariam recipiat, aut domum, ut pensiones recipiat, |
|
nonne est similis ei, qui pecuniam dat ad usuram? |
|
Absit. Primum quidem, quoniam pecunia non ad aliquem |
|
usum disposita est, nisi ad emendum; secundo, quoniam |
|
agrum habens, arando accipit ex eo fructum, habens domum, |
|
usum mansionis capit ex ea. Ideo qui locat agrum |
|
uel domum, suum usum dare uidetur, et pecuniam accipere, |
|
et quodammodo quasi commutare uidetur cum |
|
lucro lucrum; ex pecunia reposita nullum usum capis. Tertio |
|
ager uel domus utendo ueterascit. Pecunia autem cum |
|
fuerit mutuata, nec minuitur, nec ueterascit. -@. 5.+ "Et |
|
mensas nummulariorum subuertit." Pecunia spiritualiter |
|
homines intelliguntur, quia sicut nummus habet caragma |
|
Cesaris, sic homo habet caragma Dei. Et quemadmodum |
|
solidus, qui non habet caragma Cesaris, reprobus |
|
est, ita et homo, qui non ostendit in se imaginem Dei, |
|
reprobus estimatur. Unde Ysaias dicebat ad Ierusalem: |
|
"Pecunia tua reproba est, caupones tui miscent |
|
uinum cum aqua, etc." Ideo ergo mensas nummulariorum |
|
euertit, significans, quia in templo Dei non debent esse |
|
nummi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem, non diaboli, |
|
portant. Aut certe mensas nummularioum sacerdotum |
|
dicit scripturas. Nouo enim testamento succedente |
|
priori, euersae sunt scripturae illorum. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex uerbis Augustini. -(hinc inde collectis, et in |
|
summam redactis ad Psal. LXX. uers. Quoniam |
|
non cognoui.)+ |
|
<T T> "Quoniam non cognoui litteraturam:" Aliqui codices |
|
habent "negotiationes:" in quo diuersitas interpretum sensum |
|
ostendit, non errorem inducit. Ergo si propterea |
|
iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognouit negotiationes, |
|
corrigant se Christiani, non negotientur. Sed |
|
ait mihi negotiator: Affero ex longinquo merces, mercedem |
|
laboris mei, unde uiuam, peto: "dignus est operarius |
|
mercede sua." De mendacio, de periurio agitur, |
|
non de negotio. Ego enim mentior, non negotium. Possem |
|
enim dicere, tanto emi, tanto uendam: si placet, eme. |
|
Quomodo ergo reuocas a negotiatione? omnes artifices |
|
mentiuntur, sutores, agricolae. Vis, ut optem carum tempus, |
|
ut possim uendere annonam, quam seruaui? sed non |
|
hoc faciunt, inquis, agricolae boni, nec illa negotiatores |
|
boni. Quid enim? etiam et filios habere malum est, quia, |
|
quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas |
|
<S 310><L 1> -310+ |
|
sacrilegas et incantationes querunt? Omnia ista |
|
hominum, non rerum peccata sunt. Quere ergo episcope, |
|
(dicit mihi negotiator) quomodo Psalmistam intelligas, et |
|
noli me prohibere a negotiatione: negotiatio enim me non |
|
facit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum. |
|
Queramus ergo negotiatores, qui presumunt gloriari ex |
|
suis operibus, si sunt contra illam gratiam, quam hic |
|
Psalmista commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. |
|
Et sicut contra medicos superbos salutis pollicitatores |
|
uigilat hoc, quod dictum est: "Tota die salutem |
|
tuam," sic contra negotiatores de operibus suis gloriantes |
|
uigilat hoc, quod dictum est: "Os meum annunciabit |
|
iustitiam tuam." Unde et Dominus expulit |
|
illos de templo, uolentes suam iustitiam statuere et ignorantes |
|
iustitiam Dei. Merito dictum negotium, quia negat |
|
otium, quod malum est, neque querit ueram quietem, que |
|
est Deus. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Cassiodorus in eundem Psalmum LXX. in eundem |
|
uersiculum. |
|
<T T> Quid est aliud negotium, nisi que possint uilius |
|
conparari carius uelle distrahere? <T I> Et infra: <T T> Negotiatores |
|
ergo illi abhominabiles existimantur, qui iustitiam |
|
Dei minime considerantes per inmoderatum pecuniae |
|
ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis onerando |
|
quam preciis. Tales eiecit Dominus de templo, dicens: |
|
"Nolite facere domum patris mei domum negotiationis." -]+ <P 0> |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Nomine sacerdotis careat, qui Dei ministros a suis |
|
euocat offitiis. |
|
<T I> Item Cyprianus. -[ad Clerum et plebem Furnitanorum, |
|
lib. I. epist. 9.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Neque apud altare Dei merentur nominari |
|
in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes et ministros |
|
uoluerint auocare. Et ideo Victor, cum contra formam |
|
nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminum Faustinum |
|
presbiterum ausus sit tutorem constituere, apud |
|
uos ob dormicionem eius non fiat oblatio, aut aliqua |
|
deprecatio pro nomine eius frequentetur in ecclesia, ut |
|
sacerdotum decretum religiose aut necessarie factum |
|
seruetur a nobis. |
|
<1 D><S 310><L 42> |
|
<2 89> -DISTINCTIO LXXXIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Domui quoque suae oportet bene esse prepositum, |
|
ut quedam inde quodammodo futurae dispensationis |
|
argumenta assumantur. In dispensatione uero ecclesiae hanc |
|
regulam obseruandam nouerit, ut nulli quantumlibet exercitatae |
|
personae duo simul offitia committat, neque secularibus uiris res |
|
ecclesiasticas gubernandas committat. |
|
<S 311><L 1> -311+ |
|
Unde Gregorius scribit omnibus Episcopis: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Uni personae duo non committantur offitia. |
|
<T T> Singula ecclesiastici iuris offitia singulis quibusque personis |
|
singillatim committi iubemus. Sicut enim in |
|
uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra |
|
non eundem actum habent, ita in ecclesiae corpore secundum |
|
ueridicam Pauli sententiam in uno eodemque |
|
spirituali corpore conferendum est hoc offitium uni, |
|
alii committendum est illud, neque enim quantumlibet |
|
exercitatae uni personae uno tempore duarum rerum offitia |
|
committenda sunt: quia si totum corpus oculus, ubi auditus? |
|
Sicut enim uarietas membrorum per diuersa offitia |
|
et robur corporis seruat, et pulcritudinem representat, ita |
|
uarietas personarum diuersa nichilominus distributa offitia |
|
et fortitudinem et uenustatem sanctae Dei ecclesiae |
|
manifestat. Et sicut indecorum est, ut in corpore humano |
|
alterius fungatur offitio alterum membrum, ita nimirum |
|
noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria |
|
personis totidem non fuerint distributa. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Quilibet episcopus uicedominum et yconomum |
|
habeat. |
|
<T I> Item Gregorius Antemio Subdiacono. -[lib. IX. |
|
epist. 66.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Volumus, ut frater noster Pascasius et uicedominum |
|
sibi ordinet et maiorem domus, quatinus possit |
|
uel hospitibus superuenientibus, uel causis, que eueniunt, |
|
idoneus et paratus existere. Si uero negligentem eum |
|
prospicis, uel ea, que dicimus, inplere differentem, |
|
omnis eius clerus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi |
|
eligant, quorum personae ad ea, que prediximus ualeant |
|
ordinari. |
|
<T P> -Gratian.+ Offitium uicedomini est episcopium disponere. |
|
-+ |
|
Unde Gregorius Clementinae Patriciae -[lib. I. |
|
epist. 11.]+ post alia: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Quid sit offitium uicedomini. |
|
<T T> Diaconum uero Anatholium, quem ad uos dirigi poposcistis, |
|
hoc nos facere non posse, causae magis modus quam |
|
rigoris auctoritas facit. Vicedominum enim eum constituimus, |
|
cuius arbitrio episcopium commisimus disponendum. |
|
-+ |
|
<S 312><L 1> -312+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 26.]+ |
|
<T T> Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos peruenit, |
|
sine yconomo episcopi res ecclesiasticas tractant, placuit, |
|
omnes ecclesias habentes episcopos etiam yconomos |
|
habere de proprio clero, qui gubernent res ecclesiae cum |
|
arbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio |
|
ipsarum rerum ecclesiasticarum, neque ex hoc eueniat |
|
res eiusdem ecclesiae dispergi, et sacerdotali dignitati obtrectatio |
|
generetur. Si uero quis hoc non obseruauerit, |
|
diuinis subiaceat regulis. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Secularibus uiris res ecclesiasticae non committantur. |
|
<T I> Item Gregorius Iohanni Carolitano Episcopo. |
|
-[lib. VII. epist. 66.]+ |
|
<T T> Indicatum est nobis, quod laicis quibusdam curam uestri |
|
patrimonii commiseritis, qui postmodum in rusticorum |
|
uestrorum depredationibus atque ex fatigationibus fuerunt |
|
deprehensi. Quod si ita est, districte a uobis |
|
discuti conuenit, atque inter eos ecclesiaeque uestrae rusticos |
|
causam examinare subtilius. Et quicquid fraudis |
|
inuentum fuerit, cum pena legibus statuta reddere conpellantur. |
|
De cetero uero cauendum est a fraternitate uestra, |
|
ne secularibus uiris atque sub regula uestra non degentibus |
|
cuiuslibet res ecclesiae committantur, sed probatis |
|
de offitio uestro clericis, in quibus, si quid reperiri poterit |
|
prauitatis, ut in subditis emendare quod illicite gestum fuerit |
|
ualeatis: quo uidelicet apud uos habitus sui offitium |
|
magis conuenienter amministrent, quam accusent. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Propinquis, uel etiam fauore sibi coniunctis, |
|
ecclesiastica offitia committere non audeat. |
|
Unde in Tolletano Concilio X.: -[c. 3.]+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Ecclesiastica episcopus non committat offitia propinquis |
|
uel fauore coniunctis. |
|
<T T> Decenter omnibus placet, in presenti tale rescindere |
|
factum, et non esse de cetero faciendum. Quicumque igitur |
|
pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut |
|
fauore personae quibuscumque deuinctis talia lucra |
|
commendare temptauerit, ad suum nefandae presumptionis |
|
excidium et quod iussum fuerit deuocetur in irritum, |
|
et qui ordinauerit annuae excommunicationi subiaceat. |
|
Que uero ablata fortasse fuerint, ab eo, qui tulit, |
|
reddantur in duplum. |
|
<S 313><L 1> -313+ |
|
<T P> -Gratian.+ Porro ipsa offitia quare ita sint distinguenda |
|
nec uni personae omnia committenda ex auctoritate Gregorii |
|
et ex auctoritate Bonifatii Papae datur intelligi, qui ait: |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Graduum et ordinum distributio ecclesiasticam |
|
unitatem conseruat. |
|
<T T> Ad hoc dispositionis prouisio gradus diuersos |
|
et ordines constituit esse distinctos, ut, dum reuerentiam |
|
minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem |
|
inpenderent, uera concordia fieret ex diuersitate |
|
contextio, et recte offitiorum gereretur administratio singulorum. |
|
Neque uniuersitas alia poterat ratione subsistere, |
|
nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo seruaret. Quia |
|
uero creatura in una eademque qualitate gubernari uel |
|
uiuere non potest, celestium miliciarum exemplar nos instruit, |
|
quia dum sunt angeli, sunt archangeli, liquet, |
|
quia non equales sunt, sed in potestate et ordine (sicut |
|
nostis) differt alter ab altero. |
|
<1 D><S 313><L 18> |
|
<2 90> -DISTINCTIO XC.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Litigiosus quoque prohibetur ordinari, quia qui |
|
sua potestate discordantes ad concordiam debet attrahere, qui |
|
oblationes dissidentium prohibetur recipere, nequaquam litigandi |
|
facilitate alios ad discidium debet prouocare. |
|
Unde in Cartaginensi Concilio IV. -[c. 59.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Clerici discordantes reuocentur ad concordiam |
|
uel deiciantur ad concordiam. |
|
<T T> Discordantes clericos episcopus uel ratione, uel potestate |
|
ad concordiam trahat; inobedientes sinodus per audientiam |
|
dampnet. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Dissidentium fratrum oblationes in ecclesia non |
|
recipiantur. |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 93. et 94.]+ |
|
<T T> Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario, neque |
|
in gazophilacio recipiantur. <T I> Similiter: <T T> -@. 1.+ Dona eorum, |
|
qui pauperes obprimunt, a sacerdotibus refutanda sunt. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Extra ecclesiam esse probatur, qui pacem cum |
|
proximo non habet. |
|
<T I> Item Ciprianus. -[de unitate ecclesiae]+ |
|
<T T> Neque ad Cain neque ad munera eius respexit Deus; |
|
<S 314><L 1> -314+ |
|
neque enim habere paccatum Deum poterat, qui cum fratre |
|
non pacem sed zeli discordiam habebat. Quam sibi |
|
igitur pacem promittunt inimici fratrum? que sacrificia celebrare |
|
se credunt emuli sacerdotum? Secum esse Christum, |
|
cum collecti fuerint, opinantur hii, qui extra Christi |
|
ecclesiam colliguntur? Tales etiamsi occisi in confessione |
|
nominis Christi fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. |
|
Inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione |
|
purgatur. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Murmurantes a fratrum unitate alieni efficiantur. |
|
<T I> Item ex Octaua Sinodo. |
|
<T T> Alienus sit a fratrum unitate, qui murmurat, et opus |
|
eius abiciatur, qui murmurans extiterit, ne penam |
|
murmurantium incurrat, de qua dicit Apostolus: "Neque |
|
murmuraueritis, sicut quidam murmurauerunt, et perierunt |
|
ab exterminatore." Iuxta mensuram itaque operis |
|
peccator (qui in hac sententia Apostoli pleniter declaratur) |
|
sacerdotis iudicio peniteat. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Corripiantur, qui rixas et contenciones amant. |
|
<T I> Item ex eodem. |
|
<T T> Si quis monachus contenciones uel rixas amauerit, |
|
uel manifestum conuitium intulerit fratri, iuxta arbitrium |
|
rectoris modumque peccati diuturna expietur penitentia. |
|
<T I> Item: <T T> -@. 1.+ Qui contentiosus aut murmurans extiterit, secundum |
|
arbitrium prioris tamdiu peniteat, quamdiu qualitas |
|
culpae extat. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Dissidentes episcopi ad concordiam redire cogantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 25.]+ |
|
<T T> Dissidentes episcopos, si non timor Dei, sinodus reconciliet. |
|
-+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 26.]+ |
|
<T T> Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres, siue |
|
clericos, siue laicos, ad pacem magis quam ad iudicium |
|
cohortentur. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non recipiantur dona eorum, qui pauperes obprimunt. |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 94.]+ |
|
<T T> Eorum, qui pauperes obprimunt, dona a sacerdotibus |
|
sunt refutanda. |
|
<S 315><L 1> -315+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> A cetu alienentur fidelium, qui ad concordiam |
|
redire contempnunt. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 31.]+ |
|
<T T> Placuit etiam, ut (sicut plerumque fit) quicumque odio |
|
aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem reuocari |
|
diuturna nequiuerint obstinatione, a sacerdotibus |
|
ciuitatis primitus arguantur. Qui si inimicitias deponere |
|
pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae cetu iustissima |
|
excommunicatione pellantur. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Inediis maceretur acerrimis, qui fratri suo |
|
reconciliari non uult. |
|
<T I> Item Fabianus Papa. |
|
<T T> Si quis contristatus noluerit reconciliari fratri suo, |
|
satisfaciente eo qui contristauerit, acerrimis maceretur |
|
inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Episcopi ad pacem firmiter tenendam uicissim sibi |
|
consilium et auxilium prestent. |
|
<T I> Item Innocentius II. |
|
<T T> -II. Pars.+ Precipimus, ut episcopi, ad solum Deum et |
|
salutem populi habentes respectum, omni tepiditate seposita, |
|
ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium |
|
et auxilium prebeant, neque hoc alicuius amore uel odio |
|
pretermittant. Quod si quis in hoc Dei opere tepidus |
|
fuerit inuentus, dampnum propriae dignitatis incurrat. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Pellendi sunt a communione fidelium, qui sibi |
|
inuicem reconciliari nolunt. |
|
<T I> Item Victor Papa. -[ad Afros, epist. II.]+ |
|
<T T> Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos uestrum |
|
nocere fratribus uelle, et ut cadant decertare, similiter in |
|
sacramentis discrepare, et ob id contentiones et emulationes |
|
inter uos fieri, a quibus dissensionibus uos auertere, et in |
|
his omnibus concordare, et opem ferre uicissim mandamus. |
|
Nam si hoc agere cito neglexeritis, et uicissim reconciliari |
|
non studueritis, ab apostolicae sedis et totius ecclesiae |
|
communione uos pelli non dubitetis. |
|
<1 D><S 315><L 36> |
|
<2 91> -DISTINCTIO XCI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Qui autem turpi lucro uel inhonesto negocio uictum |
|
sibi querere prohibetur, de oblationibus ecclesiae stipendia consequatur. |
|
Quod si ecclesia ei sufficere non poterit, proprio |
|
artificio uel agricultura (exemplo Apostoli, qui de labore |
|
manuum uiuebat) sibi necessaria inueniat, ita tamen, ut occasione |
|
sui operis uigiliis ecclesiae non desit, quod absque inequalitate sui |
|
corporis inpune nulli conceditur. |
|
<S 316><L 1> -316+ |
|
Unde Pelagius papa: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Corripiantur clerici, qui offitiis matutinis uel |
|
uespertinis se subtrahunt. |
|
<T T> Eleuterius frater et coepiscopus noster queritur, clericos |
|
suos sibi contra canones superbire, et id, quod nobis iubentibus |
|
facta in scrinio cautione promisit, ut cottidianis diebus |
|
uigiliae in eius celebrentur ecclesia, illis contempnentibus |
|
inplere non posse, sed magis unumquemque suis (postposito |
|
ecclesiae seruitio) uacare negotiis. Et ideo experientia tua |
|
eos, quos tibi esse ostenderit contumaces, debita obiurgatione |
|
conpesce, et modis omnibus uigiliis uacare conpelle. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Nannetensi. |
|
<T T> Presbiter mane, matutinali offitio expleto, pensum seruitutis |
|
suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque |
|
persoluat, ita tamen, ut postea horis conpetentibus et signis |
|
designantibus iuxta possibilitatem aut a se, aut a scolaribus |
|
publice conpleantur. Deinde peractis horis, infirmis |
|
uisitatis, si uoluerit, ad opus rurale exeat ieiunus, ut |
|
iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum siue diuersorum |
|
commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum |
|
succurrere possit usque ad statutam horam pro qualitate |
|
temporis et opportunitate. <T I> Item ex dictis S. Benedicti: <T T> |
|
-@. 1.+ Propheta dicente: "Septies in die laudem dixi tibi," |
|
qui septenarius sacratus numerus a nobis sic inplebitur |
|
si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, uesperae |
|
conpletoriique tempore nostrae seruitutis offitia persoluamus, |
|
quia de his dixit Propheta: "Septies in die laudem dixi |
|
tibi." Nam de nocturnis uigiliis idem ipse Propheta ait: |
|
"Media nocte surgebam ad confitendum tibi." Ergo his |
|
temporibus referamus laudes creatori nostro super iudicia |
|
iustitiae suae. -]+ <P 0> |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Sine offitii detrimento artificiolo sibi clericus |
|
necessaria querat. |
|
<T I> Unde in Concilio eodem Cartaginensi -[IV., c. 52. et 49.]+ |
|
legitur. |
|
<T T> Clericus uictum et uestimentum sibi artificiolo uel |
|
agricultura, absque offitii sui dumtaxat detrimento, preparet. |
|
-@. 1.+ Clericus enim, qui absque corpusculi |
|
sui inequalitate uigiliis deest, stipendio priuatus excommunicetur. |
|
-+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 51. 53. et 48. et 50.]+ |
|
<T T> Clericus quilibet uerbo Dei eruditus artificio |
|
uictum querat. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ Omnes clerici, qui ad operandum |
|
ualidi sunt, et artificiola, et litteras discant. Qui uero |
|
<S 317><L 1> -317+ |
|
non pro emendo aliquid in nundinis uel in foro deambulant, |
|
ab offitio suo degradentur. Inter temptaciones |
|
autem ab offitio declinantes uel negligentius agentes ab |
|
ipso offitio remoueantur. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Aurelianensi. -[I. c. 28.]+ |
|
<T T> Clerici uero, qui ad opus sanctum adesse contempserint, |
|
secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam suscipiant |
|
disciplinam. |
|
<1 D><S 317><L 10> |
|
<2 92> -DISTINCTIO XCII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Cum autem ad ecclesiam uenerint, corde magis |
|
quam uoce Deo cantandum meminerint. |
|
Unde Ieronimus in epistola ad Ephesios: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Corde, non uoce Deum laudare debemus. |
|
<T T> "Cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino." |
|
Audiant hec adolescentuli, audiant hi, quibus in ecclesia |
|
est psallendi offitium: Deo non uoce, sed corde cantandum, |
|
nec in tragediarum modum guttur et fauces medicamine |
|
liniendae sunt, ut in ecclesia teatrales moduli audiantur |
|
et cantica. |
|
<T P> -Gratian.+ Ab offitio autem cantandi et psallendi diaconi |
|
inueniuntur excepti, ne, dum uocis modulationi student altaris |
|
ministeria negligant. |
|
Unde Gregorius: -[lib. IV. epist. 44. et I. XII. post finem |
|
epistolarum, in Concilio ab ipso habito]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Cantandi offitium sibi diacones non usurpent. |
|
<T T> In sancta ecclesia Romana dudum consuetudo est |
|
ualde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium |
|
cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti |
|
modulationi uocis inseruiant, quos ad predicationis |
|
offitium et elemosinarum studium uacare congruebat. |
|
Unde fit plerumque ut in sacro ministerio, dum blanda |
|
uox queritur, congrua uita negligatur, et cantor |
|
minister Deum moribus stimulet, cum populum uocibus |
|
delectet. Qua de re presenti decreto constituo, |
|
<S 318><L 1> -318+ |
|
ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant, |
|
solumque euangelicae lectionis offitium inter missarum solempnia |
|
exsoluant; psalmos uero ac reliquas lectiones |
|
censeo per subdiaconos uel, si necessitas exigit, per minores |
|
ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum |
|
uenire temptauerit, anathema sit. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ A quibus ordinandos oporteat esse |
|
inmunes, breuiter monstratum est. De quorum uero manibus |
|
suos ordines suscipere debeant, facile patet. Sacerdos enim |
|
et cuncti infra ipsum constituti ab episcopis debent ordinari. |
|
Unde in Concilio Martini Papae legitur: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Qui ab episcopo non ordinantur, in pulpito non |
|
psallant uel legant. |
|
<T T> Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab |
|
episcopo ordinati sunt lectores. |
|
<T P> -Gratian.+ De episcopis autem, a quibus uel in quibus locis |
|
ordinari debeant, supra diffinitum est. |
|
-III. Pars.+ -@. 1.+ Nunc autem queritur de his, qui ordinati |
|
a parrochia sua non recipiuntur, uel pro aliqua causa eas |
|
adire noluerint, an in alterius parrochia episcopale possint offitium |
|
celebrare? De his in Concilio Martini Papae sic statutum |
|
inuenitur: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Sacerdotis tantum offitium gerat episcopus, quem |
|
sua parrochia non recipit. |
|
<T T> Si quis ordinatus episcopus pro contemptione |
|
populi aut pro aliqua ratione, non pro sua culpa, in parrochiam, |
|
que ei fuerit data, non ierit, hunc oportet honorem |
|
sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus |
|
ecclesiae, in quam conuenit nichil presumat, sustineat |
|
autem, quid de eo sanctum concilium iudicare uoluerit. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De episcopo ordinato, quem sua parrochia non recipit. |
|
<T I> Item ex Concilio Antioceno. -[c. 18.]+ |
|
<T T> Si quis episcopus ordinatus ad parrochiam, cuius est |
|
electus, minime accesserit, non suo uitio, sed quod eum aut |
|
populus uetet, aut propter aliam causam, non tamen eius |
|
uitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps, |
|
dummodo rebus ecclesiae, ubi ministrare cognoscitur, in |
|
nullo molestus existat. Quem etiam obseruare conuenit, |
|
quicquid sinodus perfecte prouinciae iudicando |
|
decreuerit. |
|
<S 319><L 1> -319+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> A sua parrochia non recepti aliis molestiam non |
|
inferant. |
|
<T I> Item ex Concilio Ancirano. -[c. 28.]+ |
|
<T T> Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parrochia, |
|
in qua fuerant denominati, uoluerintque alias occupare |
|
parrochias, et uim presulibus earum inferre, seditiones aduersus |
|
eos excitando, eos abici placuit. Quod si uoluerint |
|
in presbiterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbiteri |
|
residere, non abiciantur a propria dignitate. Si autem |
|
seditiones commouerint ibidem constitutis episcopis, |
|
presbiterii quoque honor talibus auferatur, fiantque dampnatione |
|
notabiles. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Communione priuetur episcopus, qui ecclesiam sibi |
|
commissam adire neglexerit. |
|
<T I> Item ex Concilio Antioceno. -[c. 17.]+ |
|
<T T> Si quis episcopus per manus inpositionem episcopatum |
|
acceperit, et sibi commissum ministerium subire |
|
neglexerit, nec acquieuerit ire ad ecclesiam sibi commissam, |
|
hunc oportet communione priuari, donec susceperit |
|
coactus offitium, aut certe de eo aliquid integre decreuerit |
|
eiusdem prouinciae sinodus sacerdotum. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Sine consilio integri ordinis uacantem |
|
ecclesiam episcopus non adeat. |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 16.]+ |
|
<T T> Si quis episcopus uacans in ecclesiam non habentem |
|
episcopum, subripiens populos, sine consilio integri ordinis |
|
irruerit, etiamsi populus, quem seduxit, desideret illum, |
|
alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem |
|
et perfectum concilium dicimus illud, cui metropolitanus |
|
episcopus interfuerit. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quod autem supra clerici se uigiliis |
|
subtrahentes excommunicari iubentur, de his intelligendum est, qui |
|
ab episcopo frequenter admoniti, negligentiam suam corrigere contempnunt. |
|
-+ |
|
Unde in Concilio Martini Papae legitur: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Excommunicetur clericus, qui ab episcopo commonitus |
|
matutinis uel uespertinis horis adesse neglexerit. |
|
<T T> Si quis presbiter aut diaconus uel quilibet clericus |
|
ecclesiae deputatus, si in quolibet loco fuerit, in |
|
quo ecclesia est, et ad cottidianum psallendi offitium matutinis |
|
uel uespertinis horis ad ecclesiam non conuenit, |
|
deponatur a clero, si tamen castigatus ueniam ab episcopo |
|
per satisfactionem noluerit promereri. |
|
<S 320><L 1> -320+ |
|
<1 D><S 320><L 1> |
|
<2 93> -DISTINCTIO XCIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Obedientiam autem inferiores ex ordine superioribus |
|
debent. Summo enim Pontifici ea debetur ab omnibus obedientia, |
|
ut nulli liceat ei communicare, cui pro actibus suis ipse |
|
inimicus extiterit, nec in ecclesia esse poterit, qui eius cathedram |
|
deserit. |
|
Unde B. Petrus princeps apostolorum in ordinatione |
|
Clementis populum alloquens, inter cetera ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Cui pro actibus prauis Apostolicus inimicatur, communicare |
|
non debemus. |
|
<T T> Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, |
|
et uos nolite expectare, ut ipse uobis dicat: cum illo nolite |
|
amici esse, sed prudenter obseruare debetis, et uoluntati |
|
eius absque communicatione obsecundare, et auertere |
|
uos ab eo, cui ipsum sentitis aduersum; sed nec loqui his, |
|
quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est, |
|
dum cupit omnium uestrum amicicias habere, festinet |
|
cicius reconciliari ei, qui omnibus preest, et per hoc redeat |
|
ad salutem, cum obedire ceperit monitis presidentis. Si |
|
uero quis amicus fuerit his, quibus ipse non loquitur, |
|
unus est ipse ex illis, qui exterminare ecclesiam Dei |
|
uolunt, et cum corpore uobiscum esse uideatur, mente et |
|
animo contra uos est. Et est multo nequior hostis hic, |
|
quam illi, qui foris sunt, et euidenter sunt inimici; hic enim |
|
per amiciciarum speciem que inimica sunt gerit, et ecclesiam |
|
dispergit et uastat. Ideoque huiusmodi apostolicis |
|
institutis uos monentes instruimus, ut effecta certior |
|
karitas uestra sollicitius deinceps agere studeat et |
|
cautius, ne peruersi et infideles homines ledendi fideles |
|
et beniuolos habeant facultatem. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> A nullo debet suscipi, quem Romana repellit ecclesia. |
|
<T I> Item Gregorius. -[I. V. epist. 26.]+ |
|
<T T> Miratus ualde sum, quia in tanto Salonitanae ecclesiae |
|
clero uel populo uix duo ex sacris ordinibus inuenti |
|
sunt, frater scilicet et coepiscopus meus Paulinus, et dilectissimus |
|
filius meus Honoratus archidiaconus eiusdem |
|
ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti |
|
minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. |
|
Debuistis enim, karissimi filii, pensare ordines uestros, et |
|
quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut |
|
prius, si posset, ab illatis criminibus mundaretur, et tunc |
|
ei uestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis |
|
existeret. |
|
<S 321><L 1> -321+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Non est in ecclesia, qui cathedram Petri non sequitur. |
|
<T I> Item Ciprianus. -[de unitate ecclesiae]+ |
|
<T T> Qui cathedram Petri, super quam ecclesia fundata est, |
|
deserit, in ecclesia se esse non confidat. |
|
<T P> -Gratian.+ Episcopi uero, qui apostolicae ordinationi subiacent, |
|
etiam hanc reuerentiam debent, ut singulis annis apostolorum |
|
liminibus sese representent. |
|
Unde Anacletus et Zacharias Papa: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Singulis annis apostolorum limina uisitent episcopi, |
|
qui apostolicae ordinationi subiacent. |
|
<T T> Iuxta sanctorum Patrum et canonum instituta episcopi |
|
omnes, qui huius apostolicae sedis ordinationi subiacent, |
|
qui propinqui sunt, annue circa idus magi sanctorum |
|
principum apostolorum Petri et Pauli liminibus presententur |
|
omni occasione seposita. Qui uero de longinquo, |
|
iuxta cyrographum suum inpleant. Qui autem constitutionis |
|
huius contemptor extiterit, preterquam si egritudine |
|
fuerit detentus, sciat se canonicis subiacere sententiis. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Reliqui uero in ecclesia minores |
|
semper debent maioribus subesse, sicut in Sinodo S. Siluestri |
|
-[c. VII.]+ legitur: |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Maioribus minores obedientiam exhibeant. |
|
<T T> A subdiacono usque ad lectores omnes subditi sint |
|
diacono cardinali uiro reuerentissimo, in ecclesia representantes |
|
ei honorem. Porro pontifici presbiter, presbitero |
|
diaconus, diacono subdiaconus, subdiacono acolithus, |
|
acolitho exorcista, exorcistae lector, lectori hostiarius, |
|
hostiario abbas, abbati monachus in omni loco representet |
|
obsequium, siue in publico, siue in gremio |
|
ecclesiae. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Quid sit diaconorum offitium. |
|
<T I> Item ex epistola -[I.]+ Clementis Papae. -[ad Iacobum |
|
fratrem Domini]+ |
|
<T T> Diaconi ecclesiae sint tanquam oculi episcopi, oberrantes |
|
et circumlustrantes cum uerecundia actus totius ecclesiae, |
|
et perscrutantes diligentius, si quem uideant uicinum |
|
fieri precipicio et proximum esse peccato, ut referant hec |
|
<S 322><L 1> -322+ |
|
ad episcopum. <T I> Et infra: <T T> -@. 1.+ Episcopo suggerere |
|
que ad cultum ecclesiae et disciplinam eius pertinent, |
|
diaconibus cura sit. |
|
<4 7> -[C. VII.]+ |
|
<T I> Item in eadem. |
|
<T T> Sacerdotes uero dicebat B. Petrus sal terrae et |
|
mundi lumen docens, eos in splendore operum glorificare |
|
patrem Deum, de quibus Dominus ait: "Beati |
|
estis, cum maledixerint uobis homines" et reliqua, et |
|
iterum: "Vos estis sal terrae." |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Non sunt habendi clerici, qui episcopali non |
|
gubernantur prouidentia. |
|
<T I> Item ex Concilio Parisiensi. |
|
<T T> Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui |
|
sub nullius episcopi disciplina et prouidentia gubernantur. |
|
Tales enim acephalos, id est sine capite, prisca consuetudo |
|
nuncupauit. |
|
<4 9> -[C. IX.]+ |
|
<T I> Item. -[ex epist. III. Clementis]+ |
|
<T T> Qui suis episcopis non obediunt, indubitanter rei et reprobi |
|
existunt. Porro ipsi a Deo donum summi muneris |
|
consecuntur, qui suis doctoribus, qui recte episcopi intelliguntur, |
|
libenter obediunt. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> In Deum scandalizantur, qui suo non obediunt |
|
episcopo. |
|
<T I> Item Anacletus. -[epist. I.]+ |
|
<T T> Ille proculdubio scandalizatur in Deum, qui recte non |
|
docet, et qui eius scandalizat episcopum uel sacerdotem. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Septem debent esse diaconi in unaquaque ciuitate. |
|
<T I> Item Euaristus omnibus Episcopis. |
|
<T T> Diaconi (qui quasi oculi uidentur esse episcopi) septem |
|
debent esse in unaquaque ciuitate, qui custodiant |
|
episcopum predicantem, ne ipse ab insidiatoribus |
|
quoquo modo infestetur, aut ledatur a suis, aut uerba diuina |
|
<S 323><L 1> -323+ |
|
detrahendo aut insidiando polluantur uel despiciantur: |
|
sed ueritas spirituali redoleat feruore; pax predicata |
|
labiis cum uoluntate animi concordet. |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Neocesariensi. -[c. 14.]+ |
|
<T T> Diaconi septem debent esse secundum regulam, |
|
quamuis non magna sit ciuitas. Regulae autem |
|
auctoritas ista est, quod et liber actuum apostolorum idem |
|
insinuat. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ut ex premissis auctoritatibus |
|
apparet, diaconi debent obedientiam presbiteris, sicut et |
|
presbiteri episcopis. Sed diaconi superbientes sacerdotibus exequari, |
|
uel potius preferri querebant, contra quorum insolentiam |
|
multorum auctoritates manauerunt, eorum supercilium |
|
reprimentes, atque ut sacerdotibus condignam obedientiam exhibeant |
|
decernentes. |
|
Unde Gelasius Papa -[in epist. ad Episcopos per Lucaniam, |
|
c. 9. et 10.]+ ait: |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> Nichil eorum, que sunt decreta primis ordinibus, |
|
uendicent sibi diaconi. |
|
<T T> Diaconos propriam constituimus obseruare mensuram, |
|
nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum |
|
quidpiam temptare permittimus, et nichil eorum |
|
suo ministerio penitus applicare, que primis ordinibus |
|
proprie decreuit antiquitas. Absque episcopo uel presbitero |
|
baptizare non audeant, nisi predictis ordinibus |
|
fortassis longius constitutis necessitas extrema conpellat. |
|
Quod etiam laicis Christianis facere plerumque conceditur. |
|
-@. 1.+ Sacri corporis prerogationem sub conspectu |
|
episcopi seu presbiteri (nisi his absentibus) ius non |
|
habeant exercendi. |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Inferiores presbiteris se diaconi cognoscant. |
|
<T I> Item in Niceno Concilio. -[c. 14. seu 18.]+ |
|
<T T> Peruenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam |
|
et ciuitatibus presbiteris sacramenta diaconi porrigant. Hoc |
|
<S 324><L 1> -324+ |
|
neque regula, neque consuetudo tradidit, ut hi, qui offerendi |
|
sacrificii non habent potestatem, his, qui offerunt, corpus |
|
Christi porrigant. Sed et illud innotuit, quod quidam |
|
diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant. |
|
Hec ergo omnia amputentur, et in sua diaconi mensura |
|
permaneant, scientes, quod episcoporum quidem |
|
ministri sunt, inferiores autem presbiteris habeantur. |
|
Per ordinem ergo post presbiteros gratiam |
|
sacrae communionis accipiant, aut episcopo, aut presbitero |
|
porrigente eis. Sed nec sedere in medio presbiterorum |
|
diacono liceat, quia si hoc fiat, preter regulam |
|
probatur existere. Si quis autem post has |
|
diffinitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit. |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Diaconus honorem exhibeat presbitero, et ipse |
|
ab inferioribus honoretur. |
|
<T I> Item ex Concilio Laodicensi. -[c. 20]+ |
|
<T T> Non oportet diaconum coram presbitero sedere, sed |
|
iussione presbiteri sedeat. Similiter autem diaconus |
|
honorem habeat a sequentibus, id est a subdiaconibus |
|
et ab omnibus clericis. |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Calicem benedicere et panem dare diacono |
|
non licet. |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 25.]+ |
|
<T T> Non oportet diacones panem dare, nec calicem |
|
benedicere. |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Sicut episcopis, ita et presbiteris diaconi ministrent. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi -[IV.]+ cui Papa Zosimus |
|
interfuit per uicarios. -[c. 37.]+ |
|
<T T> Diaconi ita se presbiteri, sicut episcopi ministros |
|
esse cognoscant. |
|
<4 18> -[C. XVIII.]+ |
|
<T I> Item in eodem. -[c. 38.]+ |
|
<T T> Presente presbitero diaconus eucharistiam corporis Christi |
|
populo, si necessitas cogit, iussus eroget. |
|
<S 325><L 1> -325+ |
|
<4 19> -[C. XIX.]+ |
|
<T I> Item in eodem. -[c. 39. 40. et 41.]+ |
|
<T T> Diaconus sedeat iubente presbitero quolibet loco. |
|
<T I> Item <T T> diaconus in conuentu presbiterorum interrogatus |
|
loquatur. Alba uero tantum tempore oblationis et |
|
lectionis utatur. |
|
<4 20> -C. XX.+ <T R> Diacones presbiteros se superiores cognoscant. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano IV. -[c. 39.]+ |
|
<T T> Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut |
|
se presbiteris anteponant, atque in primo choro ipsi |
|
priores stare presumant, presbiteris in secundo choro constitutis. |
|
Ergo, ut sublimiores se presbiteros agnoscant, |
|
tam hii quam illi in utroque consistant. |
|
-IV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Compagis uero calciari absque apostolici |
|
licentia diaconibus non permittitur, sicut nec mapulis uti |
|
absque eiusdem auctoritate quibuslibet clericis conceditur. |
|
Unde Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano: |
|
-[lib. VII. epist. 28. indict. I.]+ |
|
<4 21> -C. XXI.+ <T R> Absque apostolica licentia compagis diacones |
|
uti minime presumant. |
|
<T T> Peruenit ad nos, quod diaconus ecclesiae |
|
Catenensis calciatus compagis procedere presumpsisset, |
|
quod quia hactenus nulli per totam Siciliam |
|
licuit, nisi solis tantummodo diaconibus Messanensis ecclesiae, |
|
quibus olim a predecessoribus nostris non dubitatur |
|
esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis |
|
ausus leuiter non est attendendus, cum omni hoc fraternitas |
|
uestra subtilitate perquirat, ut an per se, |
|
uel alicuius hoc auctoritate presumpserit, nobis subtiliter |
|
innotescat. Nam si negligenter ea, que male usurpantur, |
|
omittimus, excessus uiam aliis aperimus. |
|
<4 22> -C. XXII.+ <T R> Mapulis clerici sine apostolici licentia uti |
|
non debent. |
|
<T I> Idem Iohanni Rauennati Episcopo. -[lib. II. epist. 54. |
|
circa finem]+ |
|
<T T> Illud autem, quod pro utendis a clero uestro mapulis |
|
scripsistis, a clericis nostris est fortiter obuiatum, dicentibus, |
|
nulli hoc umquam alii cuilibet concessum fuisse ecclesiae, |
|
nec Rauennates clericos uel illic, uel in Romana ciuitate |
|
<S 326><L 1> -326+ |
|
tale aliquid cum sua conscientia presumpsisse, nec, si |
|
temptatum esset, ex furtiua usurpatione sibi preiudicium |
|
generari, sed etiam si in qualibet ecclesia hoc presumptum |
|
fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione |
|
Romani Pontificis, sed sola subreptione presumitur. |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> Sicut in ministerio, ita in dispensatione sine |
|
diaconibus episcopus non uiuat. |
|
<T I> Item Ieronimus ad Rusticum Narbonensem episcopum. |
|
<T T> -V. Pars.+ Diaconi sunt, quos in Apocalipsi legimus, |
|
septem angeli ecclesiarum, hi sunt septem candelabra aurea, |
|
hi sunt uoces tonitruorum. -@. 1.+ Virtutum operatione |
|
preclari, humilitate prediti, quieti, humiles, euangelizantes |
|
pacem, annunciantes bona, dissensiones et rixas et |
|
scandala resecantes, docentes, soli Deo conloquentes, in |
|
templo nichil de mundo penitus cogitantes, dicentes patri et |
|
matri: "non nouimus uos," et filios suos non agnoscentes. |
|
-@. 2.+ Sine his sacerdos nomen habet offitium |
|
non habet. Hic minister Dei dicitur, quia scriptum est: |
|
"Maior est, qui ministrat, quam cui ministratur." |
|
Et sicut in sacerdote ministratio, ita in ministro |
|
dispensatio sacramenti est. -@. 3.+ Sacerdotibus etiam |
|
propter presumptionem non licet de mensa Domini tollere |
|
calicem, nisi eis traditus fuerit a diaconibus. -@. 4.+ |
|
Ita enim Deus noster omnipotens uniuersa disposuit, ut qui |
|
maiorem se crediderit minor esset, et qui uideretur |
|
minor maior existeret. Denique quam hoc uerum sit ipse |
|
perpende. Leuitae conponunt mensam Domini, Leuitae |
|
sacerdotibus, cum sacramenta benedicunt, assistunt, |
|
Leuitae ante sacerdotes orant, ut et si distinctio |
|
locorum credatur in mundo, etiam in altari Dei |
|
uideant sibi episcopi, qui superbi sunt, diacones anteponi. |
|
Si humilitatem diligunt et diaconi maiores se esse |
|
in eo, quod sunt humiles, recognoscant. Tunc demum, |
|
ut aures habeamus ad Deum, diaconus clamat, ipse |
|
predicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus, |
|
nec leuiter hanc uocem, que loquitur |
|
et pacem annunciat, aut negligenter aspicias. Sufficit |
|
huic tantum ordini per Dominum concessum fuisse, ut non |
|
solum sacerdos in templo Dei totum agere et inplere |
|
uideatur. <T I> Et infra: <T T> -@. 5.+ Nunc autem ex quo in |
|
ecclesiis, sicut in Romano inperio, creuit auaritia, periit |
|
lex a sacerdote et uisio de propheta; singuli quique |
|
per potentiam episcopalis nominis, quam sibi ipsi |
|
<S 327><L 1> -327+ |
|
illicite absque ecclesia uendicarunt, totum, quod Leuitarum |
|
est, in suos usus redigunt, nec hoc solum, quod |
|
asscriptum est, sibi uendicant, sed cunctis auferunt |
|
uniuersa. Mendicat infelix in plateis clerus, et seruili |
|
operi mancipatus publicam de quolibet poscit |
|
elemosinam. Qui ex eo magis despicitur |
|
a cunctis, quo misere desolatus iuste |
|
putatur ad hanc ignominiam deuenisse. -@. 6.+ Solus |
|
episcopus incubat donis, solus utitur ministerio, |
|
solus uniuersa sibi uendicat, solus partes inuadit alienas, |
|
solus occidit uniuersos. -@. 7.+ Hinc propter auaritiam sacerdotum |
|
odia sepe consurgunt, hinc episcopi accusantur |
|
a clericis, hinc principium litis, hinc detractionis |
|
causa, hinc origo fit criminis. Etenim si unusquisque |
|
ita in hoc mundo uisibili aliquid possidere iubetur, ut sua |
|
tantum sit possessione contentus, ac res non inuadat alienas, |
|
non agrum pauperis tollat non uineam, non subuectorium |
|
aliquod, non famulos, non fructum; |
|
quanto magis qui ecclesiae Dei preest debet ita in omnibus |
|
seruare iusticiam, ut hoc sibi uendicet, quod sui iuris |
|
esse cognoscit, aliena non rapiat, aliena non tangat |
|
equalem ceteris se faciat, et sicut sine his in ministerio |
|
non uiuit, ita in dispensatione non uiuat? -@. 8.+ Certe, ut ipse |
|
nosti, qui uisibiliter in hoc mundo ius inuadit alienum, |
|
accusatur a paupere, dampnatur a iudice, ita in ecclesia |
|
Dei, cum quisque stipendia perdit, clamat ad |
|
Dominum exauditur a Christo, nec differtur ultionis |
|
sententia, si non sedantur uniuersa. Moderatio |
|
enim Dei ac pietas solum nostrum reditum querit, |
|
ac nos cupit longa sua bonitate saluari. Si non |
|
conuertimur, si duri colli sumus, si in peccatis usque |
|
ad mortem illicite perduramus, assidue peccantium, |
|
non miseretur Deus. |
|
-VI. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Hoc capitulo sacerdotum auaricia |
|
reprehenditur, diaconorum dignitas siue offitium commendatur. |
|
Sed quia (ut supra dictum est) diaconi insolescentes etiam presbiteris |
|
se preferendos arbitrati sunt, contra illorum supercilium |
|
scribit Ieronimus ad Euangelum presbiterum: |
|
-[epist. LXXXV.]+ |
|
<4 24> -C. XXIV.+ <T R> Diacones presbiteris debent subesse. |
|
<T T> Legimus in Ysaia: "Fatuus fatua loquitur." Audio |
|
quendam in tantam erupisse uecordiam, ut diaconos presbiteris |
|
id est episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue |
|
doceat, eosdem esse episcopos, quos presbiteros, quid |
|
patitur mensarum et uiduarum minister, ut supra eos se tumidus |
|
efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur? |
|
Queris auctoritatem? Audi testimonium: "Paulus |
|
<S 328><L 1> -328+ |
|
et Timotheus serui Iesu Christi omnibus sanctis, qui |
|
sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus." Vis et aliud |
|
exemplum? In Actibus apostolorum ad unius ecclesiae |
|
sacerdotes ita Paulus loquitur: "Attendite uobis, et |
|
cuncto gregi, in quo uos: Spiritus sanctus posuit episcopos, |
|
ut regatis ecclesiam Dei quam adquisiuit sanguine suo." |
|
Ac ne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos |
|
fuisse contendat, audiat aliud testimonium, in quo manifestissime |
|
declaratur uel conprobatur, eundem esse |
|
episcopum atque presbiterum: "Propter hoc reliqui te |
|
Cretae, ut que deerant corrigeres, et constitueres |
|
presbiteros per ciuitates, sicut ego tibi mandaui: si quis |
|
est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non |
|
in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim |
|
episcopum: sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem." |
|
Et ad Timotheum: "Noli negligere gratiam, |
|
que tibi data est per prophetiam et per inpositionem |
|
manuum presbiterii." Sed et Petrus in prima epistola: |
|
"Presbiteros, qui in uobis sunt, precor compresbiter, |
|
et testis passionum Christi, et futurae gloriae, que |
|
reuelanda est, particeps, regite gregem Christi, et inspicite |
|
non ex necessitate, sed uoluntarie iuxta Deum." |
|
Quod quidem grece significantius dicitur EPISCOPOUNTES |
|
unde et nomen episcopi tractum est. Parua tibi uidentur |
|
tantorum uirorum testimonia? Clangat tuba euangelica, |
|
filius tonitrui, quem Iesus amauit plurimum, qui de pectore |
|
saluatoris doctrinarum fluenta potauit: "Presbiter, Electae |
|
dominae, et filiis eius, quos ego diligo in ueritate." |
|
Et in alia epistola: "Presbiter Gaio karissimo, quem |
|
ego in ueritate diligo." -@. 1.+ Quod autem postea unus |
|
electus est, qui ceteris preponeretur, in scismatis remedium |
|
factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi |
|
ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco euangelista |
|
usque ad Eraclam et Dionisium episcopos, presbiteri |
|
ex se semper unum eligebant et in excelsiori |
|
gradu collocabant, quem episcopum nominabant, quomodo |
|
si exercitus inperatorem faciat. Diaconi autem |
|
eligant de se quem industrem nouerint, et archidiaconum |
|
nuncupent. Quid enim facit excepta ordinatione |
|
episcopus, quod non facit presbiter? Nec altera Romanae |
|
urbis ecclesia, altera totius orbis existimanda est: et Galliae, |
|
et Brittanniae, et Affrica, et Persis, et oriens et |
|
India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, |
|
unam obseruant regulam ueritatis. Si auctoritas queritur, |
|
orbis maior est urbe. Ubicumque fuerit episcopus, |
|
siue Romae, siue Eugubio, siue Constantinopolim |
|
siue Regio, siue Alexandrinae, siue Thanis, eiusdem est |
|
meriti, eiusdem et sacerdotii. Potentia diuitiarum et paupertatis |
|
<S 329><L 1> -329+ |
|
humilitas uel sublimiorem episcopum, uel inferiorem |
|
non facit; ceterum omnes apostolorum successores sunt. |
|
-@. 2.+ Sed dicis, quomodo Romae ad testimonium diaconi |
|
presbiter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis |
|
consuetudinem? Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, |
|
in leges ecclesiae uendicas? Omne quod rarum est |
|
plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere preciosius est. |
|
Diacones paucitas honorabiles, presbiteros turba contemptibiles |
|
facit. Ceterum in ecclesia etiam Romae |
|
presbiteri sedent, et stant diaconi, licet paulatim crebrescentibus |
|
uitiis inter presbiteros absente episcopo diaconos |
|
sedere uideamus, et in domesticis conuiuiis |
|
benedictiones coram presbiteris dare. Discant, qui |
|
hoc faciunt se non recte facere audiant Apostolos. |
|
"Non est dignum, ut relinquentes uerbum Dei ministremus |
|
mensis." Sciant diaconi quare constituti sint. Legant |
|
Acta apostolorum, recordentur condicionis suae. Presbiter |
|
et episcopus aliud etatis, aliud dignitatis est nomen. |
|
Unde ad Titum et Timotheum de ordinatione |
|
episcopi et diaconi dicitur; de presbiteris omnino reticetur, |
|
quia in episcopo et presbiter continentur. Qui prouehitur, |
|
a minori ad maius prouehitur. Aut igitur ex presbitero |
|
ordinetur diaconus, ut presbitero maior conprobetur, in |
|
quem crescit ex paruo, aut si ex diacono ordinatur |
|
presbiter, nouerit se laicis maiorem sacerdotibus esse |
|
minorem. |
|
<4 25> -C. XXV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Ciprianus. -[lib. epist. 9.]+ |
|
<T T> Dominus noster lesus Christus, rex et iudex et |
|
dominus noster, usque ad passionis diem seruauit |
|
honorem pontificibus et sacerdotibus quamuis illi |
|
nec timorem Dei, nec agnicionem Christi seruassent. Nam |
|
cum leprosum mundasset, dixit illi: "Vade, et ostende, |
|
te sacerdotibus, et offer donum." Humilitatem nos |
|
humilis docuit, sacerdotem adhuc appellans, quem |
|
sciebat esse sacrilegum. Item subditus passioni cum |
|
alapam accepisset, et ei diceretur: "Sic respondes pontifici?" |
|
nichil contumeliose ille locutus est in personam |
|
pontificis, sed sic magis innocentiam suam tuitus |
|
est, dicens: "Si male locutus sum, exprobra de malo: |
|
si autem bene, quid me cedis?" Que omnia ab eo ideo |
|
facta sunt humiliter atque pacienter, ut nos humilitatis |
|
ac pacientiae haberemus exemplum. Docuit enim |
|
sacerdotes ueros legitimae et plene honorari, dum circa falsos |
|
sacerdotes ipse talis extitit. -@. 1.+ Meminisse autem diaconi |
|
debent, quoniam apostolos, id est episcopos et presbiteros, |
|
Dominus elegit, diaconos autem post ascensum |
|
Domini in celum apostoli sibi constituerunt episcopatus |
|
sui et ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra |
|
<S 330><L 1> -330+ |
|
Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos |
|
diacones audere, a quibus fiunt. |
|
-VII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Hoc autem, quod de diaconorum |
|
minoritate dicitur, ubique seruandum est, nisi cum diaconus habuerit |
|
locum aut proprii patriarchae, aut sui metropolitani. |
|
Unde in VI. Sinodo -[c. 7.]+ legitur: |
|
<4 26> -C. XXVI.+ <T R> Diaconus sacerdotibus non preferatur, nisi |
|
locum metropolitani sui obtineat. |
|
<T T> Precipimus, ne diaconus (quamuis etiam in dignitate, |
|
hoc est in offitio quolibet ecclesiastico sit) ante presbiterum |
|
sedeat, nisi cum locum habuerit proprii patriarchae aut |
|
metropolitani pro aliquo capitulo; tunc enim sicut illius |
|
locum tenens honorabitur. Si quis uero presumpserit hoc |
|
tyrannice facere, a proprio gradu repulsus ultimus omnium |
|
fiat in ordine suo. |
|
<1 D><S 330><L 16> |
|
<2 94> -DISTINCTIO XCIV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Subdiacono etiam summus patriarcha uices suas |
|
committere ualet. |
|
Unde Simacus ait: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Etiam subdiacono uices suas committit apostolica |
|
ecclesia. |
|
<T T> Valde necessarium esse perspeximus, ut sicut decessorum |
|
nostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae |
|
omnia committamus, et ubi nos presentes esse non possumus, |
|
nostra per eum, cui precipimus, representetur auctoritas. |
|
Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae intra |
|
prouinciam Siciliam uices nostras auxiliante Deo commisimus. |
|
Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui |
|
Deo auxiliante totum nostrae ecclesiae noscimur patrimonium |
|
commisisse. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Legatum uero apostolicae sedis quicumque |
|
inpedierit, usque ad satisfactionem excommunicetur. |
|
Unde Alexander: -[Papa I. epist. II. omnibus Episcopis]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Excommunicetur, qui legatum sedis apostolicae |
|
inpedire temptauerit. |
|
<T T> Si quis autem legationem inpedit, non unius, sed multorum |
|
profectum auertit, et sicut multis nocet, ita a multis |
|
arguendus est, et bonorum societate priuandus. Et quia |
|
Dei causam inpedit, et statum conturbat ecclesiae, ideo |
|
ab eius liminibus arceatur. Ab omnibus itaque talis est |
|
cauendus, et non in communione fidelium usque ad |
|
satisfactionem recipiendus. |
|
<S 331><L 1> -331+ |
|
-III. Pars. Gratian.+ <T P> Archidiaconi quoque, quamuis ex |
|
offitio suo clericorum uitam diligenti examinatione debeant inquirere, |
|
et que corrigenda inueniunt episcopo nunciare, tamen |
|
dominacionem super eos exercere, et censum ab eis exigere prohibentur. |
|
-+ |
|
Unde in Cabillonensi Concilio -[c. 15.]+ legitur: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Archidiaconi super presbiteros dominacionem |
|
non exerceant. |
|
<T T> Dictum est, quod in plerisque locis archidiaconi super |
|
presbiteros parrochianos quandam exercent dominacionem, |
|
et ab eis censum exigunt, quod magis ad tirannidem, quam |
|
ad rectitudinis pertinet formam. -@. 1.+ Si enim iuxta |
|
Apostoli sententiam episcopi non debent esse dominantes |
|
in clero, sed forma facti gregis ex animo, multo minus |
|
isti facere hoc debent. Sint itaque contenti regularibus |
|
disciplinis, et teneant propriam mensuram, et quod eis ab |
|
episcopis iniungitur, hoc per parrochias exercere |
|
studeant, nichil per cupiditatem et auariciam presumentes. |
|
<1 D><S 331><L 19> |
|
<2 95> -DISTINCTIO XCV.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quod autem sacerdotes supra iubentur episcopis |
|
tamquam subditi obedire, non ita intelligendum est, quasi non |
|
liceat eis presentibus episcopis sacra misteria celebrare, (sicut |
|
episcopali supercilio quidam ab his uolebant presbiteros prohibere), |
|
sed quia presbiteri pontificibus, tamquam filii parentibus, |
|
debent obedire. Baptizatos etiam crismate eis tangere conceditur. |
|
Unde Gregorius scribit Ianuario Episcopo Caralitano: |
|
-[lib. III. epist. 26. Indict. XII.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Ubi episcopi desunt, baptizatos in frontibus presbiteri |
|
crismate tangant. |
|
<T T> Peruenit quoque ad nos, quosdam scandalizatos fuisse, |
|
quod presbiteros crismate tangere eos, qui baptizati sunt, |
|
prohibuimus. Et nos quidem secundum ueterem usum |
|
nostrae ecclesiae fecimus. Sed si omnino hac de re aliqui |
|
contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbiteri etiam in |
|
frontibus baptizatos crismate tangere debeant, concedimus. |
|
<T P> -Gratian.+ Supra econtra Leo episcopus capitulo |
|
"Quamuis corepiscopis": -[Dist. LXVIII.]+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Presbiteri ultra suum modum contendere non |
|
presumant. |
|
<T I> Item Gelasius. -[Papa Episcopis per Lucaniam, etc. |
|
epist. V. c. 8.]+ |
|
<T T> Presbiteros ultra suum modum tendere prohibemus, |
|
nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere, |
|
non conficiendi crismatis, non consignationis pontificalis |
|
adhibendae sibimet arripere facultatem. |
|
<S 332><L 1> -332+ |
|
<T P> -Gratian.+ Sed istud Gregorii pro scandalo sedando semel |
|
concessum legitur. Illud autem Leonis et Gelasii usu approbante |
|
preualuit, nisi forte ubi aliquorum consuetudo hoc admisit, |
|
ut in absentia episcopi extrema necessitate cogente ex concessione |
|
Gregorii presbiteri baptizatos in frontibus liniant. Prohibitio |
|
uero Leonis et Gelasii in eo casu intelligatur, cum episcopi presentes |
|
sunt, uel cum non cogit ultima necessitas. Oleo uero sanctificato |
|
permittitur eis ungere infirmos. Unde Iacobus ait: "Infirmatur |
|
quis in uobis? inducat presbiteros ecclesiae, qui orent |
|
super eum ungentes eum oleo, et oratio fidei saluabit infirmum." |
|
-+ |
|
-II. Pars.+ -@. 1.+ Sed queritur, an episcopis liceat eodem |
|
oleo ungere infirmos? uel si inpenitentibus huiuscemodi unctio |
|
sit concedenda? |
|
De his uero ita scribit Innocentius Papa: -[ad Decentium |
|
Eugubinum Episcopum, epist. I. c. ult.]+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Oleo sanctificato non prohibentur episcopus tangere |
|
infirmos. |
|
<T T> Illud superfluum uidemus adiectum, ut de episcopo |
|
ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam |
|
idcirco de presbiteris dictum est, quia episcopi occupationibus |
|
aliis inpediti ad omnes languidos ire non possunt. |
|
Ceterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem |
|
a se uisitandum, et benedicere, et tangere crismate sine |
|
cunctatione potest, cuius est ipsum crisma conficere. |
|
Non penitentibus istud fundi non potest, quia genus |
|
est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, |
|
quomodo unum genus putatur posse concedi? His |
|
igitur, frater karissime, omnibus, que tua dilectio uoluit a |
|
nobis exponi, prout potuimus respondere curauimus. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Crisma uero a suis episcopis ad baptismi |
|
sanctificationem presbiteri petant. |
|
Unde in Cartaginensi Concilio IV.: -[c. 36.]+ |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Crisma singulis annis a proprio petatur episcopo. |
|
<T T> Presbiteri, qui per dioceses ecclesias regunt, non a |
|
quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per iuniorem |
|
clericum, sed omni anno aut per se ipsos, aut per illum, |
|
qui sacrarium tenet, ante pascae solempnitatem crisma |
|
petant. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Presbiter idem est qui et episcopus ac sola |
|
consuetudine presbiteris episcopi presunt. |
|
<T I> Item Ieronimus supra epistolam ad Titum. |
|
<T T> Olim idem presbiter, qui et episcopus, et antequam |
|
diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur |
|
in populis: "Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego autem |
|
Cephae," communi presbiterorum consilio ecclesiae gubernabantur. |
|
Postquam autem unusquisque eos, quos |
|
baptizauerat, suos esse putabat, non Christi, in toto orbe |
|
decretum est, ut unus de presbiteris superponeretur |
|
<S 333><L 1> -333+ |
|
et scismatum semina tollerentur. <T I> Et paulo post: <T T> |
|
-@. 1.+ Sicut ergo presbiteri sciunt, se ex ecclesiae consuetudine |
|
ei, qui sibi prepositus fuerit, esse subiectos, ita episcopi |
|
nouerint, se magis consuetudine quam dispensationis |
|
dominicae ueritate presbiteris esse maiores, et in communi |
|
debere ecclesiam regere. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Coram episcopis presbiteris docere licet. |
|
<T I> Idem ad Rusticum Narbonensem Episcopum. -[de septem |
|
gradibus ecclesiae]+ |
|
<T T> Ecce ego dico, presentibus episcopis suis atque astantibus |
|
in altario presbiteros posse sacramenta conficere. |
|
-@. 1.+ Sed quia scriptum est: "Presbiteri duplici honore |
|
honorentur, maxime qui laborant in uerbo Dei," predicare |
|
eos decet, utile est benedicere, congruum est confirmare, |
|
conuenit reddere communionem, necesse est uisitare |
|
infirmos, orare pro inualidis, atque omnia Dei sacramenta |
|
conplere. -@. 2.+ Nemo hinc episcoporum inuidia diabolicae |
|
temptationis infletur, irascatur si plebem |
|
interdum presbiteri exhortentur, si in ecclesiis predicent, si |
|
plebi, ut dictum est, benedicant. Etenim abnuenti |
|
mihi ista sic dicam: qui non uult presbiteros facere que |
|
iubentur a Deo, dicat, quid maior est Christo? aut quid |
|
poterit corpori aut sanguini eius anteponi? Si presbiter |
|
Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit, |
|
benedicere populum non debet, qui Christum |
|
consecrare non metuit? -@. 3.+ Circa laicos ac mulieres |
|
iubentibus uobis, iniustissimi sacerdotes, presbiter Dei |
|
benedictionis perdit offitia amittit linguae opus, non habet |
|
confidentiam predicandi, truncatus est omni parte uirtutum, |
|
solum presbiteri nomen habet, plenitudinem atque perfectionem, |
|
que consecrationi eius conpetit, non retentat. -@. 4.+ |
|
Quis hic, rogo, sacerdotes, honor uester est, ut |
|
dampnum gibbi inferatis? Quoniam cum pastoribus per |
|
potentiam aufertur Deo digna diligentia, contagium |
|
quoddam et calamitas crescit in gregibus, ac dominici |
|
patrimonii dampna conquiritis, dum soli uultis in ecclesia potentari. |
|
-@. 5.+ Presbiteri negotiorum ab initio, iudices |
|
esse mandati sunt, presbiteri sacerdotum interesse debent |
|
concilio, quoniam et ipsi presbiteri, ut legimus, episcopi |
|
nominantur, secundum quod dictum est ad episcopum. |
|
"Noli negligere gratiam, que tibi data est per |
|
inpositionem manuum presbiteri" et alibi ad maiores |
|
<S 334><L 1> -334+ |
|
natu: "Qui uos posuit episcopos regere ecclesiam suam". |
|
-@. 6.+ Sed oderunt hoc superbi sacerdotes in presbiterii |
|
nomine, qui nolunt hoc esse, quod Christus, qui discipulorum |
|
pedes lauit, qui baptizatus a Iohanne est licet |
|
baptizandum se esse a Domino proclamaret. Quod |
|
propterea scribo, ut, si preteriti temporis error iam non |
|
potest reuocari uel ad presens in ecclesiis faciant, |
|
quod Romae fit, quod in Affrica fit, quod in oriente |
|
fit, quod in Ispania, quod in Britannia, quod in |
|
Gallia quod in omnibus locis, ubi humilitas perseuerat, |
|
quod in celis (quod maius est), ubi sedes eorum |
|
legitur esse disposita. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Episcopi et clerici inuicem sibi honorem exhibeant. |
|
<T I> Idem ad Nepotianum. -[epist. II.]+ |
|
<T T> Esto subiectus pontifici tuo, et quasi animae parentem |
|
ama. -@. 1.+ Sed et episcopi sacerdotes se |
|
esse sciant, non dominos, honorent clericos quasi clericos |
|
ut ipsis episcopis honor deferatur a clericis. |
|
-@. 2.+ Scitum est illud oratoris Domicii: "Cur ego, inquit, |
|
te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem?" |
|
-@. 3.+ Quod Aaron et filios, hoc esse episcopum |
|
et presbiteros nouerimus. -@. 4.+ Unus Dominus, |
|
unum templum, unum sit ministerium. -@. 5.+ Recordemur |
|
semper, quod beatus Petrus apostolus precepit |
|
sacerdotibus: "Pascite eum, qui in uobis est, gregem |
|
Domini, prouidentes non coacte, sed spontanee, secundum |
|
Deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie, |
|
neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregi |
|
ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis |
|
inmarcescibilem gloriae coronam." -@. 6.+ Pessimae consuetudinis |
|
est in quibusdam ecclesiis, tacere presbiteros et |
|
presentibus episcopis non loqui quasi eis inuideant, aut |
|
eos dedignentur audire. "Et si alii," ut inquit |
|
apostolus Paulus, "fuerit reuelatum sedenti, prior taceat." |
|
"Gloria patris est filius sapiens." Gaudeat episcopus |
|
in iudicio suo, cum tales elegerit sacerdotes. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Presbiteri episcopos non precedant, sed comitentur |
|
uel subsequantur. |
|
<T I> Item ex Concilio Laodicensi. -[c. 56.]+ |
|
<T T> Non oportet presbiteros ante ingressum episcopi ingredi, |
|
et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte |
|
<S 335><L 1> -335+ |
|
aut egrotet episcopus, aut in peregrinationis commodo |
|
eum esse constiterit. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Episcopus non dominum, sed collegam se presbiterorum |
|
cognoscat. |
|
<T I> Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 34.]+ |
|
<T T> Episcopus in quolibet loco sedens stare presbiterum |
|
non patiatur. |
|
<4 10> -[C. X.]+ |
|
<T I> Item ex eodem. -[c. 35.]+ |
|
<T T> Episcopus in ecclesia in consessu presbiterorum |
|
sublimior sedeat. Intra domum uero collegam se presbiterorum |
|
esse cognoscat. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Sine precepto episcopi presbiter non signet infantes. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. |
|
<T T> Presbiter presente episcopo non signet infantes, nisi ab |
|
episcopo fuerit illi preceptum. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ex Concilio Neocesariensi, c. 13. |
|
<T T> Presbiteri ruris in ecclesia ciuitatis, episcopo presente |
|
uel presbiteris ipsius urbis, offerre non possunt, nec panem |
|
sacrificatum dare, calicemque porrigere. Si uere absentes |
|
hi fuerint, et ad dandam ordinationem uocentur |
|
soli, dare debebunt. -]+ <P 0> |
|
<1 D><S 335><L 25> |
|
<2 96> -DISTINCTIO XCVI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Illud autem Honorii Augusti, quod de electione summi Pontificis |
|
supra constituisse legitur, nullius momenti esse probatur, |
|
cum non solum de ordinibus, sed nec etiam de rebus ecclesiasticis |
|
laicis legatur aliquando attributa disponendi facultas. Unde |
|
quecumque a principibus in ordinibus uel in ecclesiasticis rebus |
|
decreta inueniuntur, nullius auctoritatis esse monstrantur. |
|
Unde Simacus Episcopus catholicae ecclesiae urbis |
|
Romae in Sinodo residens dixit: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De rebus ecclesiasticis disponendis laicis nulla |
|
facultas relinquitur. |
|
<T T> Bene quidem fraternitas uestra ecclesiasticis legibus |
|
assecuta, sub diuini timore iudicii que erant statuenda diffiniuit, |
|
<S 336><L 1> -336+ |
|
et ad iusticiae cumulum peruenit, cum sufficienter |
|
uniuersa conplectitur, nec adiectione indiget plenitudo, |
|
maxime de clericis, quos amor dominacionis inuasit, et |
|
iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere. -@. 1.+ Quorum |
|
excessus enarrare difficile est: unum tamen, quod occurrit, |
|
uenerando ordini uestro intimare non differo. Inter |
|
alia, scripturam quandam illustris memoriae Basilium quasi |
|
pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse refero, |
|
in qua nullus Romanae ecclesiae interfuit, uel subscripsit |
|
antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. |
|
Ne ergo disputem inde, unde potest uestrum |
|
iudicare concilium requiratur, et referatur in medium, ut |
|
ex lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam. |
|
Sancta sinodus respondit: "Deferatur in medium, ut |
|
cuiusmodi sit possit agnosci." Hec cum diceret, Ormisda |
|
diaconus recitauit: "Cum in Mausoleo, quod est |
|
apud B. Petrum apostolum, resedisset sublimis et |
|
eminentissimus uir prefectus pretorio atque patricius, agens |
|
etiam uices precellentissimi regis Odoacris, Basilius, dixit: |
|
"'Quamquam studii uestri et religionis intersit, ut in electione |
|
episcopatus concordia principaliter seruetur ecclesiae, |
|
ne per occasionem electionis status ciuitatis |
|
uocetur in dubium, admonitione beatissimi uiri Papae nostri |
|
Simaci Simplicii, quam ante oculos semper habere |
|
debemus, hoc nobis meministis sub obtestacione fuisse mandatum, |
|
ut propter illum strepitum et detrimentum ecclesiae |
|
uenerabilis, si eum de hac luce contigerit transire, non sine |
|
consultacione nostra cuiuslibet celebretur electio.'" Hec cum |
|
legeret, Cresconius Tudertinae ciuitatis episcopus |
|
surgens e consessu dixit: "Hic perpendat sancta sinodus, |
|
utrum pretermissis personis religiosis, quibus |
|
maxime cura est de tanto Pontifice, electionem eius |
|
in suam possint redigere potestatem, quod contra canones |
|
esse manifestum est." Item Ormisda diaconus legit: "Ac |
|
ne confusionis atque dispendii aliquid uenerabilis |
|
ecclesia sustineret, miramur, pretermissis quicquam nobis |
|
fuisse temptatum, cum sacerdote nostro superstite |
|
nichil debuisset assumi. Quare si amplitudini uestrae |
|
uel sanctitati placet, incolumia omnia, que ad futuri antistitis |
|
electionem respiciunt, religiosa ueneratione seruemus, |
|
hanc legem specialiter preferentes, quam nobis heredibusque |
|
nostris Christianae mentis deuotione sancimus: ne umquam |
|
predium, siue rusticum, siue urbanum, uel ornamenta, aut |
|
ministeria que nunc sunt ecclesiarum, uel que ex quibuslibet |
|
titulis ecclesiarum iure peruenerint, ab eo, qui |
|
nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et |
|
illis, qui futuris seculis sequuntur, quocumque titulo |
|
aut commento alienari liceat. Et quicumque hoc |
|
<S 337><L 1> -337+ |
|
facere uoluerit, inefficax atque irritum iudicetur, sitque |
|
facienti, consentienti accipientique anathema." -@. 2.+ |
|
Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: "Modo sancta |
|
sinodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in |
|
ordinem ecclesiasticum dictare, aut si laicus potuit sacerdoti |
|
anathema dicere, et contra canones quod ei non conpetebat |
|
constituere? Dicite, quid uobis uidetur? De me |
|
licuit laico legem dare?" Sancta sinodus dixit: "Non licuit," |
|
et adiecit: "Lege sequentia." Ormisda diaconus legit: |
|
"Et is, qui predium seu rusticum uel urbanum iuris |
|
ecclesiastici fuerit consecutus, nouerit se nulla lege uel |
|
prescriptione munitum; sed siue is, qui alienauerit, siue qui |
|
eum sequens, uoluntate contraria predium huiusmodi |
|
alienatum retinere temptauerit, id cum fructibus |
|
restituat, qui illud fuerit consecutus." -@. 3.+ Hec |
|
cum legeret, Stephanus Venusinae ecclesiae episcopus surgens |
|
e consessu dixit: "Perlegatur." Hormisda diaconus |
|
legit: "Qua etiam pena placuit accipientis |
|
etiam heredes afficere. In qua re cuilibet clericorum nulla |
|
contradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim et sacrilegii |
|
instar, ut que pro salute et requie animarum |
|
suarum unusquisque uenerabili ecclesiae pauperum |
|
causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos maxime |
|
seruare conuenerat, in alterum transferantur. Plane |
|
quecumque in gemmis, uel auro siue argento, nec non |
|
et uestibus minus apta usibus uel ornatui uidebuntur ecclesiae, |
|
que seruare ac diu manere non possunt, sub iusta |
|
estimatione uendantur, et erogatio religioni proficiat." |
|
-@. 4.+ Cumque lecta fuisset, Laurentius episcopus Mediolanensis |
|
ecclesiae dixit: "Ista scriptura nullum Romanae |
|
ciuitatis potuit obligare Pontificem, qui non licuit laicis |
|
statuendi in ecclesia preter Romanum Papam habere |
|
aliquam potestatem: quos obsequendi manet necessitas, |
|
non auctoritas inperandi, maxime cum nec Papa Romanus |
|
subscripserit, nec alicuius secundum canones metropolitani |
|
legatur assensus." -@. 5.+ Petrus episcopus Rauennatis ecclesiae |
|
dixit: "Scripturam, que in nostra congregatione |
|
uulgata est, nullas uires habere manifestum est, quia nec |
|
canonibus conuenit, et a laica persona concepta uidetur, |
|
maxime quia in ea nullus presul sedis apostolicae interfuisse, |
|
uel propria subscriptione eam confirmasse monstratur." |
|
-@. 6.+ Eulalius episcopus Siracusanae ecclesiae dixit: |
|
"Scripturam, que in sacerdotali concilio recitata est, euidentissimis |
|
documentis constat inualidam: primum, |
|
quod contra Patrum regulas a laicis, quamuis religiosis |
|
(quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi |
|
legitur umquam attributa facultas), facta uidetur; |
|
deinde quod nullius presulis apostolicae sedis subscriptione |
|
firmata docetur. Quod si cuiuslibet prouinciae sacerdotes |
|
intra suos terminos concilio habito quicquid sine metropolitani |
|
sui auctoritate tractauerint, irritum esse debere |
|
sancti Patres sanxerunt quanto magis quod in apostolica |
|
sede, nunc extante presule (qui, merito B. Petri |
|
apostoli per uniuersum orbem primatum obtinens sacerdotii, |
|
<S 338><L 1> -338+ |
|
statutis sinodalibus consueuit tribuere firmitatem) a laicis |
|
(licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen Pontifici, |
|
a quo consecrati probantur, preiudicium inferre non |
|
potuerunt) presumptum fuisse cognoscitur, uiribus carere |
|
non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo |
|
statuta censeri?" -@. 7.+ Sancta sinodus dixit: "Licet |
|
secundum prosecutionem uenerabilium fratrum nostrorum |
|
Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, uel Stephani, |
|
nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam |
|
nullius esse momenti, uerumtamen etiamsi aliqua possit |
|
ratione subsistere, modis omnibus in sinodali conuentu |
|
prouida beatitudinis uestrae sententia eneruari conueniebat |
|
et in irritum deduci, ne in exemplo remaneret |
|
presumendi quibuslibet laicis, quamuis religiosis, uel potentibus, |
|
in quacumque ciuitate quolibet modo aliquid decernere |
|
de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi |
|
indiscusse a Deo cura commissa docetur." |
|
<T P> Unde in sexta actione Calcedonensis Concilii Martianus |
|
Inperator dixit inter cetera: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Inperatores ad fidem confirmandam, non potenciam |
|
ostendendam sinodo interesse debent. |
|
<T T> Nos ad fidem confirmandam, non ad potenciam |
|
ostendendam exemplo religiosissimi principis Constantini |
|
sinodo interesse uolumus, ut inuenta ueritate |
|
non ultra multitudo prauis doctrinis attracta discordet. |
|
<4 3> -[C. III.]+ |
|
<T I> Item in eadem. -[VI. actione, in fine]+ |
|
<T T> Quedam capitula sunt, que ad honorem uestrae reuerentiae |
|
uobis seruauimus, decorum esse iudicantes, a |
|
uobis hec regulariter firmari potius per sinodum, quam |
|
nostra lege sanciri. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Sinodali conuentui inperatores interesse non conuenit, |
|
nisi ubi de fide agitur. |
|
<T I> Item Nicolaus Papa. -[in epistola ad Michaelem Imp. |
|
que incipit: "Proposueramus."]+ |
|
<T T> Ubinam legistis, inperatores antecessores uestros |
|
sinodalibus conuentibus interfuisse, nisi forsitan in |
|
quibus de fide tractatum est, que uniuersalis est, que |
|
omnium communis est, que non solum ad clericos, uerum |
|
etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos? |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De presulibus diuinarum rerum, qui humanis rebus |
|
presunt iudicare non possunt. |
|
<T I> Idem. -[in eadem epistola]+ |
|
<T T> Denique hi, quibus tantum humanis rebus, et non diuinis |
|
preesse permissum est, quomodo de his, per quos diuina |
|
ministrantur, iudicare presumant, penitus ignoramus. |
|
<S 339><L 1> -339+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Nec inperator iura Pontificis, nec Pontifex iura |
|
regia usurpet. |
|
<T I> Idem. -[paulo inferius]+ |
|
<T T> Cum ad uerum uentum est, ultra sibi nec inperator |
|
iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen inperatorium |
|
usurpauit, quoniam idem mediator Dei et hominum, |
|
homo Christus Iesus, actibus propriis et dignitatibus |
|
distinctis offitia potestatis utriusque discreuit, propria uolens |
|
medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia |
|
rursum in inferno demergi, ut et Christiani inperatores |
|
pro eterna uita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro |
|
cursu temporalium tantummodo rerum inperialibus legibus |
|
uterentur, quatinus spiritualis actio a carnalibus distaret |
|
incursibus, et Deo militans minime se negociis secularibus |
|
inplicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis presidere |
|
uideretur, qui esset negociis secularibus inplicatus. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> A seculari potestate Pontifex prorsus nec solui |
|
nec ligari ualet. |
|
<T I> Idem. -[in eadem, paucis interiectis]+ |
|
<T T> Satis euidenter ostenditur, a seculari potestate nec solui |
|
prorsus, nec ligari Pontificem, quem constat a pio |
|
principe Constantino (quem longe superius memorauimus) |
|
Deum appellatum, cum nec posse Deum ab |
|
hominibus iudicari manifestum sit. Sed et Theodosius |
|
minor sanctae sinodo scribens dixit Ephesinae primae. |
|
"Deputatus est igitur Candidianus, magnificentissimus |
|
comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam |
|
sinodum uestram, et in nullo quidem, quem faciendae |
|
sunt de piis dogmatibus questiones seu potius expositiones, |
|
communicare. Illicitum namque est eum, qui |
|
non sit in ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis |
|
intermisceri tractatibus." <T I> (Et post pauca:) <T T> -@. 1.+ |
|
His itaque manifestis repertis aparet conministrum |
|
Ignatium per inperialem tantummodo sententiam nullo modo |
|
potuisse prorsus expelli. In cuius dampnatione quia presulum |
|
quoque assensus est subsecutus, aparet fuisse |
|
patratum id causa adulationis, non legitimae sanctionis. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Facta Pontificum inperator iudicare non debet. |
|
<T I> Idem Lodouico Inperatori. |
|
<T T> In scripturis narratur Constantinus inperator dixisse |
|
"Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei, aut |
|
aliquem eorum, qui monachico habitu circumamicti sunt |
|
peccantem, clamidem meam explicarem et cooperirem |
|
eum, ne ab aliquo uideretur." In quibus igitur, desiderantissime |
|
<S 340><L 1> -340+ |
|
fili, necessario commonemini, ut quemadmodum |
|
fide et religione ac honoris parilitate ei adequari |
|
uidemini, ita quoque humilitate atque deuotione equiparari |
|
nichilominus anheletis, ita ut in nullo inferior eo, sed potior |
|
inueniamini post exempla, qui talem se exhibuit ante |
|
talia prorsus exempla. Sed hec quidem diximus, |
|
cautos uos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus, |
|
qui iure patres dicuntur, aliquid contigerit uos audire, |
|
quod confusionem piis mentibus ingerat, non infronitum, |
|
sed pudoratos filios Noe imitantes, patriam de reliquo |
|
uerecundiam contegatis, ut affluenti, quemadmodum et illi, |
|
benedictione repleri moderante Domino mereamini. |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Regum et principum patres et magistri sacerdotes |
|
censentur. |
|
<T I> Item ex epistola Gregorii -[VII.]+ ad Hermannum |
|
Metensem Episcopum, -[lib. VIII. epist. 21.]+ |
|
<T T> Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum |
|
omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne |
|
miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, |
|
discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis |
|
obligationibus illum suae potestati subicere, a quo credit |
|
non solum in terra, sed etiam in celis se ligari posse et solui? |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas |
|
huius mundi gubernacula regit. |
|
<T I> Item Gelasius Papa Anastasio Inperatori. |
|
<T T> Duo sunt quippe, inperator auguste, quibus principaliter |
|
hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum, |
|
et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondus |
|
sacerdotum, quanto etiam pro ipso regibus hominum in |
|
diuino sunt reddituri examine rationem. <T I> Et post pauca: <T T> |
|
-@. 1.+ Nosti itaque inter hec ex illorum te pendere |
|
iudicio, non illos ad tuam posse redigi uoluntatem. |
|
-@. 2.+ Talibus igitur institutis, talibusque fulti auctoritatibus |
|
plerique Pontificum, alii reges, alii inperatores excommunicauerunt. |
|
Nam si speciale aliquod de personis |
|
principum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Archadium |
|
inperatorem (quia consensit, ut S. Iohannes Crisostomus |
|
a sua sede pelleretur), excommunicauit. B. |
|
etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen uniuersalis |
|
ecclesiae episcopus, pro culpa, que aliis sacerdotibus non |
|
adeo grauis uidebatur, Theodosium Magnum inperatorem |
|
excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suis |
|
scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo, |
|
quam regia potestate sit altior ordo sacerdotalis, hoc |
|
modo circa principium sui pastoralis scribens: "Honor, |
|
<S 341><L 1> -341+ |
|
fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit conparationibus |
|
adequari. Si regum fulgori conpares et principum |
|
diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad |
|
auri fulgorem conpares, quippe cum uideas regum colla et |
|
principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum |
|
dextera, orationibus eorum credant se communicari." |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> Inperatores debent Pontificibus subesse, non |
|
preesse. |
|
<T I> Item Iohannes. |
|
<T T> Si inperator catholicus est (quod salua pace ipsius |
|
dixerimus) filius est, non presul ecclesiae; quod ad religionem |
|
conpetit discere ei conuenit, non docere; habet priuilegia |
|
potestatis suae, que administrandis legibus publicis |
|
diuinitus consecutus est, et eius beneficiis non ingratus |
|
contra dispositionem celestis ordinis nil usurpet. Ad sacerdotes |
|
enim Deus uoluit que ecclesiae sunt disponenda |
|
pertinere, non ad seculi potestates, quas, si fideles sunt, |
|
ecclesiae suae sacerdotibus uoluit esse subiectas. Non |
|
sibi uendicet alienum ius, et ministerium, quod alteri deputatum |
|
est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia |
|
constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare uideatur, |
|
a quo propriam consecutus est potestatem. Non a legibus |
|
publicis, non a potestatibus seculi, sed a pontificibus et |
|
sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos |
|
et sacerdotes uoluit ordinari, et discuti et recipi de errore |
|
remeantes. Inperatores Christiani subdere debent executiones |
|
suas ecclesiasticis presulibus, non preferre. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gelasius ad Episcopos orientales. |
|
<T T> Numquam de pontificibus nisi ecclesiam iudicasse; |
|
<S 342><L 1> -342+ |
|
non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam |
|
absque ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi |
|
solere principes Christianos decretis ecclesiae, non suam |
|
preponere potestatem; episcopis caput subdere principem |
|
solitum, non de eorum capitibus iudicare. -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 13> -C. XIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Constantinus inperator coronam, et omnem regiam dignitatem |
|
in urbe Romana, et in Italia, et in partibus occidentalibus |
|
Apostolico concessit. Nam in gestis B. Siluestri |
|
(que B. Papa Gelasius in concilio LXX. episcoporum a |
|
catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas |
|
hoc imitari dicit ecclesias) ita legitur: -]+ <P 0> |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Constantinus inperator quarta die sui baptismi |
|
priuilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto |
|
orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut |
|
iudices regem. In eo priuilegio ita inter cetera legitur: |
|
"Utile iudicauimus una cum omnibus satrapis nostris, |
|
et uniuerso senatu optimatibusque meis, etiam et cuncto |
|
populo Romanae gloriae inperio subiacenti, ut sicut B. |
|
Petrus in terris uicarius Filii Dei esse uidetur constitutus, |
|
ita et Pontifices, qui ipsius principis apostolorum |
|
gerunt uices, principatus potestatem amplius quam terrena |
|
inperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere |
|
uidetur, concessam a nobis nostroque inperio obtineant, |
|
eligentes nobis ipsum principem apostolorum uel eius |
|
uicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut |
|
<S 343><L 1> -343+ |
|
nostram terrenam inperialem potentiam, sic eius sacrosanctam |
|
Romanam ecclesiam decreuimus ueneranter honorari, |
|
et amplius quam nostrum inperium et terrenum |
|
thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari, |
|
tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque |
|
uigorem, et honorificentiam inperialem. Atque decernentes |
|
sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor precipuas |
|
sedes, Alexandrinam, Antiocenam, Ierosolimitanam, |
|
Constantinopolitanam, quam etiam super omnes |
|
in uniuerso orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex, |
|
qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae |
|
extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius |
|
mundi existat, et eius iudicio queque ad cultum Dei uel |
|
fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur." |
|
<T I> Et infra: <T T> -@. 1.+ Ecclesiis beatorum apostolorum |
|
Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum |
|
predia contulimus, et rebus diuersis eas ditauimus, |
|
et per nostram inperialem iussionem sacram tam in oriente, |
|
quam in occidente, uel etiam septentrionali et meridiana |
|
plaga, uidelicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica et |
|
Italia, uel diuersis insulis, nostra largitate ei concessimus, |
|
ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Siluestri |
|
summi Pontificis successorumque eius omnia disponantur. |
|
<T I> Et infra: <T T> -@. 2.+ Beato Siluestro Patri nostro |
|
summo Pontifici et uniuersalis urbis Romae Papae, et |
|
omnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque in |
|
finem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, de presenti |
|
contradimus palatium inperii nostri Lateranense, |
|
deinde diadema, uidelicet coronam capitis nostri, simulque |
|
frigium, nec non et superhumerale, uidelicet lorum, |
|
quod inperiale circumdare assolet collum; uerum etiam |
|
et clamidem purpuream, atque tunicam coccineam, et |
|
omnia inperialia indumenta; sed et dignitatem inperialium |
|
presidentium equitum, conferentes etiam et |
|
inperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque |
|
banda, et diuersa ornamenta inperialia, et omnem |
|
processionem inperialis culminis et gloriam potestatis |
|
nostrae. -@. 3.+ Viris autem reuerentissimis clericis in |
|
diuersis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae |
|
<S 344><L 1> -344+ |
|
seruientibus illud culmen singularitate, potentia et precellentia |
|
habere sancimus, cuius amplissimus noster |
|
senatus uidetur gloria adornari, id est patricios atque |
|
consules effici, nec non et ceteris dignitatibus inperialibus |
|
eos promulgamus decorari. Et sicut inperialis |
|
milicia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae |
|
ornari decernimus. Et quemadmodum inperialis |
|
potentia offitiis diuersis, cubiculariorum nempe, et ostiariorum, |
|
atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam |
|
Romanam ecclesiam decorari uolumus. Et ut amplissime |
|
pontificale decus prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum |
|
eiusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis et |
|
linteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos, |
|
ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis utitur |
|
cum udonibus, id est candido linteamine illustratis, |
|
sic utantur et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena ad |
|
laudem Dei decorentur. -@. 4.+ Pre omnibus autem licentiam |
|
tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro Siluestro et |
|
successoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus |
|
proprio consilio clericare uoluerit, et in religiosorum |
|
numero clericorum connumerare, nullus ex omnibus |
|
presumat superbe agere. -@. 5.+ Decreuimus itaque |
|
et hoc, ut ipse et successores eius diademate, uidelicet |
|
corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro |
|
purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad |
|
laudem Dei pro honore B. Petri gestare. Ipse uero |
|
beatissimus Papa, quia super coronam clericatus, quam |
|
gerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non est |
|
passus uti corona, nos frigium candido nitore splendidum, |
|
resurrectionem dominicam designans, eius sacratissimo |
|
uertici manibus nostris inposuimus, et tenentes |
|
frenum equi ipsius pro reuerentia B. Petri stratoris |
|
offitium illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius |
|
successores singulariter uti in processionibus ad imitationem |
|
inperii nostri. -@. 6.+ Unde ut pontificalis apex non |
|
uilescat, sed magis quam terreni inperii dignitas gloria |
|
et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut |
|
predictum est, quam Romanam urbem, et omnes |
|
Italiae seu occidentalium regionum prouincias, loca et ciuitates |
|
<S 345><L 1> -345+ |
|
prefato beatissimo Pontifici nostro Siluestro |
|
uniuersali Papae contradimus atque relinquimus, et ab |
|
eo et a successoribus eius per hanc diualem nostram et |
|
pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque |
|
iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura. |
|
-@. 7.+ Unde congruum perspeximus nostrum |
|
inperium et regni potestatem in orientalibus transferri |
|
regionibus, et in Bizantiae prouinciae optimo loco |
|
nomini nostro ciuitatem edificari, et nostrum illic constitui |
|
inperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae |
|
religionis caput ab inperatore celesti constitutum est, iustum |
|
non est, ut illic inperator terrenus habeat potestatem. |
|
-@. 8.+ Hec uero omnia, que per hanc nostram inperialem |
|
sacram, et per alia diualia decreta statuimus atque |
|
confirmauimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa |
|
permanere decernimus Unde coram Deo |
|
uiuo, qui nos regnare precepit, et coram terribili eius iudicio |
|
obtestamur per hoc nostrum inperiale constitutum |
|
omnes nostros successores inperatores, uel cunctos optimates, |
|
satrapas etiam, amplissimum senatum, et uniuersum |
|
populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum |
|
cunctis retro temporibus inperio nostro subiacentem |
|
nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere, |
|
aut in quoquam conuellere. Si quis autem, quod non |
|
credimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit, |
|
eternis condempnationibus subiaceat innodatus, et sanctos |
|
Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in presenti |
|
et in futura uita sentiat contrarios, atque in inferno |
|
inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat |
|
inpiis. Huius uero inperialis decreti nostri paginam |
|
propriis manibus roborantes, super uenerandum corpus B. |
|
Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae |
|
3. Calendas Aprilis, Domino nostro Flauio Constantino |
|
Augusto quater, et Gallicano V. C. Coss. -]+ <P 0> |
|
<4 15> -C. XV.+ <T R> Inperialis auctoritas religiosae dispensationis |
|
mensuram non mutat. |
|
<T I> Item Gelasius. -[ad Episcopos Dardaniae]+ |
|
<T T> Sicut quamuis parua ciuitas prerogatiuam presentis |
|
regni non minuit, sic inperialis presentia mensuram dispensationis |
|
religiosae non mutat. <T I> Et infra: <T T> -@. 1.+ Semper est |
|
effectum sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia |
|
prouenire. Nam qualescumque pontifices, etsi errore |
|
humanitus accidente, non tamen contra religionem |
|
ullatenus excedentes, nullatenus uidentur a seculari |
|
potestate posse percelli. |
|
<S 346><L 1> -346+ |
|
<4 16> -C. XVI.+ <T R> Ecclesias restaurare contritas, non pontifices |
|
persequi boni principis est. |
|
<T I> Item Marcellus Papa Maxentio. |
|
<T T> Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque |
|
conscissas restaurare, nouasque edificare, et Dei |
|
sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos |
|
eorumque successores sub diuina contestacione constitutos |
|
precepisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec |
|
inferri fluctuaciones, nec inuidere laborantibus in agro |
|
dominico, nec expelli eterni regis dispensatores. |
|
<1 D><S 346><L 11> |
|
<2 97> -DISTINCTIO XCVII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Hoc capitulo patenter ostenditur, quod nec inperatori, |
|
nec cuilibet laico licet decernere uel de electione Pontificis |
|
uel de rebus ecclesiasticis. Quecumque autem ab eis constituta |
|
fuerint, pro infectis habenda sunt, nisi subscriptione Romani Pontificis |
|
fuerint roborata. Unde illud Honorii Augusti, ut supra |
|
dictum est, uanum esse uidetur, quod contra auctoritatem sacrorum |
|
canonum de electione summi Pontificis decernere temptauerit. |
|
Sed sicut ex eodem capitulo habetur, precibus ecclesiae inperator |
|
in presumptores ualet decernere, sicut pro defensione fidei quondam |
|
decreuisse leguntur, ne heretici aliquid nomine ecclesiae |
|
possiderent. Ab ea autem non inuitati de rebus ecclesiasticis |
|
aliquid disponendi non habent facultatem. Honorius uero Augustus |
|
non sua auctoritate, sed B. Bonifatio suplicante, ecclesiasticae |
|
quieti consulere et concertantium ambitionem punire |
|
curauit. |
|
Unde idem Bonifatius Episcopus suplicationis epistolam |
|
Honorio Augusto destinauit, dicens: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Epistola Bonifatii ad Honorium Augustum. |
|
<T T> Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium |
|
uobis res humanas regentibus deputauit, nos cura constringit, |
|
ne causis eius, quamuis adhuc corporis incommoditate |
|
detinear, propter conuentus, qui a sacerdotibus et clericis |
|
uniuersis et Christianae plebis perturbationibus agitantur, |
|
apud aures Christianissimi principis existimemur desse. |
|
Si enim secus quam oportet eueniat, non uos id facere, |
|
qui cuncta equa moderatione conponitis, sed nos per nostram |
|
<S 347><L 1> -347+ |
|
tacentem desidiam uidebimur quod ciuitatis quietem |
|
et ecclesiae pacem peruertere ualeat admisisse. Cum enim |
|
humanis rebus diuinae cultor religionis Domino fauente |
|
prouideas, nostra culpa erit, si non id sub uestra gloria, |
|
quam certum est diuinis semper rebus animo propensiori |
|
fauisse, firmo et stabili iure custodiatur, quod per tot annorum |
|
seriem sub illis etiam principibus obtinuit, quos |
|
nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est, ut licita |
|
seruentur, et sub uestrae inperio clementiae minime que |
|
sunt illicita formidentur. -@. 1.+ Ipsa enim ecclesia deuotionem |
|
tuam, Christianissime inperator, meo quidem sermone, |
|
sed suo uenerabili affectu appellat, quam Christus Deus |
|
noster, uestrae fidei rector et uestri inperii gubernator, |
|
sibi uni desponsatam et intactam uirginem seruat, |
|
ne in ea aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus |
|
illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore |
|
turbari, gloriosissime et tranquillissime inperator semper |
|
auguste. Ipsa uero (que uni desponsata est, |
|
uestra tamen mater est) ecclesia pietatem uestram |
|
legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, preterita |
|
presentiaque repetit. Vobis, inquit, religiosissime |
|
inperantibus modo tutus est populus, tam |
|
fidus Deo quam tibi, principi Christiano. Ecce enim |
|
inter misteria, inter preces suas, quas pro uestri felicitate |
|
dependit inperii, teste, apud quem et de cuius sede |
|
agitur, sancto Petro, sollicitis pro religionis obseruantia |
|
uocibus clamat, cum sollicita peticione miscetur oratio, |
|
ne hos in uarias res solito temptatore occulte sollicitante |
|
semel euulsa discordia distrahat. Angeretur pluribus, |
|
princeps Christianissime, mater ecclesia, nisi apud |
|
te suarum esset secura causarum, et in obpressionibus |
|
idolorum, in hereticorum correctionibus, fide tua, diuino |
|
cultu pariter cum inperio semper florente, uicisset. -@. 2.+ |
|
Habet refugium pium tuae mansuetudinis animum, cum |
|
suae religionis ueneratione coniunctum, cum, quicquid |
|
huic proficiat, uos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus |
|
meis, probatissimis uiris, a me et ab omnibus |
|
(qui ecclesiam faciunt legatis; quibus prosequentibus |
|
(precamur) causa sacrae religionis, ut in urbe uestrae |
|
mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis, |
|
in perpetuum statui uniuersalis ecclesiae consultatis. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Rescriptum Honorii ad Bonifatium Papam. |
|
<T T> Victor Honorius, inclitus, triumphator, semper augustus, |
|
sancto ac uenerabili Bonifatio Papae urbis eternae. |
|
Scripta beatitudinis uestrae debita reuerentiae gratulatione |
|
suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti |
|
<S 348><L 1> -348+ |
|
Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum |
|
incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et |
|
ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum |
|
apicum attestatione signamus, ac petimus, uti |
|
cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum |
|
suum circa salutem atque inperium nostrum inpendere |
|
dignetur. Illud autem pietati nostrae satis placuisse |
|
cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum ac populi |
|
perturbatione sollicita est. Que ut aliqua ratione non |
|
possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum. |
|
Denique beatitudine tua predicante id ad cunctorum |
|
clericorum noticiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni |
|
tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit, |
|
sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo |
|
contra fas etc., <T I> ut supra. Et infra: <T T> -@. 1.+ Unde id seruandum |
|
est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos |
|
animos ex serenitatis nostrae admonicione custodiant, nec |
|
aliquid seditionis conspirationibus temptare conentur, |
|
cum certum sit, nulli partium sua studia profutura. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sine signatis apicibus non est mos |
|
Romanae ecclesiae undecumque legationem suscipere. |
|
Unde Nicolaus Papa: |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Romana non consueuit ecclesia sine signatis |
|
apicibus legationem undecumque suscipere. |
|
<T T> Nobilissimus uir atque strenuus uestrae sublimitatis |
|
legatus, licet nullam epistolam iuxta consuetudinem a uobis |
|
nostro Pontificio detulisset, licet numquam apostolicae sedis |
|
moris fuerit absque signatis apicibus undecumque legationem |
|
suscipere, nos tamen uos in illa honorantes, eiusque |
|
grauitatem et eloquiorum illius ueridicas cognoscentes |
|
assertiones, nichilominus eum et sicut decuit suscepimus, et |
|
ei, sicut honestum fuit, credidimus. |
|
<1 D><S 348><L 33> |
|
<2 98> -DISTINCTIO XCVIII.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Que circa ordinandos sint obseruanda, que in eorum electione |
|
diligenter sint consideranda, multorum auctoritatibus |
|
monstrata sunt. Sed quia ueritas rei nonnumquam obscuratur |
|
mutacione prouinciae, decretum est sacris canonibus, ut peregrini, |
|
nisi quinque uel eo amplius suorum episcoporum fuerint commendati |
|
cyrographis, non ordinentur. |
|
<S 349><L 1> -349+ |
|
Unde Siluester papa presidens in generali sinodo dixit: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Nisi quinque episcoporum litteris designatum, transmarinum |
|
hominem ad clericatum nullus suscipiat. |
|
<T T> Nullus aliqua ratione transmarinum hominem penes |
|
nos in clericatus gradu suscipiat, nisi quinque episcoporum |
|
designatus sit cyrographis. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Anastasius -[I.]+ urbis Romae Episcopus omnibus |
|
Episcopis. -[ep. I. cap. 2.]+ |
|
<T T> Transmarinos homines in clericatus honore nemo |
|
suscipiat, nisi quinque aut eo amplius episcoporum cyrographis |
|
fuerint designati, quia per subreptionem multa |
|
solent euenire. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius Romanae Ecclesiae presul Squillatiano |
|
Episcopo. -[lib. II. epist. 25.]+ |
|
<T T> Affros passim, et ignaros peregrinos, ad ecclesiasticos |
|
ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Affrorum |
|
alii quidam sunt Manichei, alii rebaptizati; |
|
peregrini uero plurimi in minoribus ordinibus |
|
constituti fortiores de se pretendisse honores sepe probati |
|
sunt. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Non sunt promouendi ad clerum, qui inperegre |
|
fuerint baptizati. |
|
<T I> Item ex Concilio Eliberitano. -[c. 24.]+ |
|
<T T> Omnes, qui inperegre fuerint baptizati, eo quod |
|
eorum minime sit cognita uita, placuit ad clerum non esse |
|
promouendos in alienis prouintiis. |
|
<1 D><S 349><L 29> |
|
<2 99> -DISTINCTIO XCIX.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> De primatibus autem (quorum supra mentionem |
|
fecimus) queritur, quem gradum in ecclesia obtineant? an in |
|
aliquo a patriarchis differant? quam obedientium archiepiscopi |
|
eis debeant? primates et patriarchae diuersorum sunt nominum, |
|
sed eiusdem offitii. Ab archiepiscopis, quotiens necesse fuerit, |
|
episcopi ad primates appellant, sed a primatibus ad archiepiscopos |
|
<S 350><L 1> -350+ |
|
appellari non licet. Debent quoque obedientiam primatibus |
|
archiepiscopi in omnibus, que sibi ab eis fuerint iuste |
|
inperata. |
|
Unde Anacletus Papa ait: -[ad Episcopos Italiae, |
|
epist. II.]+ |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Que obedientia sit exhibenda primatibus. |
|
<T T> Prouintiae multo ante Christi aduentum tempore diuisae |
|
sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et B. Clemente |
|
predecessore nostro ipsa diuisio est renouata. Et in |
|
capite prouintiarum, ubi dudum primates erant legis seculi |
|
ac prima iudiciaria potestas, ad quos, qui per reliquas |
|
ciuitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui |
|
ad aulam inperatorum uel regum confugere non poterant |
|
uel quibus permissum non erat, confugiebant pro |
|
obpressionibus uel iniusticiis suis, ipsosque appellabant |
|
quotiens opus erat, sicut in lege eorum preceptum erat, |
|
ipsis quoque in ciuitatibus uel locis nostris patriarchas |
|
uel primates, qui unam formam tenent, licet diuersa sint nomina, |
|
leges diuinae et ecclesiasticae poni et esse iusserunt, |
|
ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque |
|
appellarent, et ipsi primatum nomine fruerentur. Reliquae |
|
uero metropolitanae ciuitates, que minores iudices |
|
habebant (licet maiores comitibus essent) haberent metropolitanos |
|
suos, qui predictis iuste obedirent primatibus, |
|
sicut et in legibus seculi olim ordinatum erat, qui non |
|
primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum |
|
nomine fruerentur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Non uocentur primates, nisi qui primas |
|
sedes tenent. |
|
<T I> Item Anicetus. -[ad Episcopos Galliae]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Nulli archiepiscopi primates uocentur, nisi |
|
illi, qui primas sedes tenent, quarum episcopos apostoli |
|
eorumque successores regulariter patriarchas uel primates |
|
esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad |
|
fidem conuertatur, cui necesse sit pre multitudine primatem |
|
constitui. Reliqui metropolitani nominentur, qui |
|
alias metropoles tenent. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Princeps summus sacerdotum non appelletur primae |
|
sedis episcopus. |
|
<T I> Item ex Concilio Affricano. -[c. 6.]+ |
|
<T T> Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, |
|
<S 351><L 1> -351+ |
|
aut summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed |
|
tantum primae sedis episcopus. |
|
-II. Pars.+ <T P> Uniuersalis autem nec etiam Romanus pontifex |
|
appelletur. |
|
Unde Pelagius papa omnibus Episcopis: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Nec etiam Romanus Pontifex uniuersalis est |
|
appellandus. |
|
<T T> Nullus patriarcharum uocabulo uniuersalitatis umquam |
|
utatur, quia, si unus patriarcha uniuersalis dicitur, patriarcharum |
|
nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc a fidelibus, |
|
hoc sibi quempiam uelle arripere, unde honorem |
|
fratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte uideatur. |
|
Quapropter karitas uestra neminem umquam suis in |
|
epistolis uniuersalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, |
|
cum alteri honorem offert indebitum. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius Eulogio Patriarchae Alexandrino. |
|
-[lib. VII. epist. 30. Indict. 1.]+ |
|
<T T> Ecce in prefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui |
|
prohibui, direxistis, superbae appellationis uerbum, uniuersalem |
|
me Papam dicens, inprimere curastis. Quod |
|
peto mihi dulcissima sanctitas uestra ultra non faciat, quia |
|
uobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit prebetur. |
|
Ego non uerbis quero prosperari, sed moribus, |
|
nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem |
|
suum perdere cognosco. Meus namque est honor uniuersalis |
|
ecclesiae, meus honor est fratrum meorum solidus |
|
uigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque |
|
honor debitus non negatur. Si enim uniuersalem me |
|
Papam uestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me |
|
fatetur uniuersum. Sed absit hoc, recedant uerba, que |
|
unitatem inflant, karitatem uulnerant. |
|
<1 D><S 351><L 33> |
|
<2 100> -DISTINCTIO C.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Episcopos autem ordinare ante pallium acceptum |
|
<S 352><L 1> -352+ |
|
nec archiepiscopo, nec primati, nec patriarchae licet, quod ex |
|
auctoritate Pelagii Papae (licet minus euidenter) datur intelligi. |
|
Ait enim Pelagius Papa: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Infra tres menses fidem suam exponere et pallium |
|
postulare a Romana ecclesia quisque metropolitanus studeat. |
|
<T T> Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum |
|
priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere |
|
detrectantes usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, |
|
ac per hoc episcoporum consecratio uiduatis ecclesiis |
|
non sine periculo protelatur, placuit, ut quisquis metropolitanus |
|
ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam |
|
exponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem |
|
non miserit, commissa sibi dignitate careat, sitque |
|
licentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem |
|
uiduatis ecclesiis cum consilio Romani Pontificis |
|
ordinando episcopum subuenire. -@. 1.+ Si uero consecrandi |
|
episcopi negligentia prouenerit, ut ultra tres menses |
|
ecclesia uiduata consistat, communione priuetur, quousque |
|
aut loco cedat, aut se consecrandum offerre non differat. |
|
Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit |
|
uiduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis |
|
donum percipiat, imo metropolitani sui iudicio |
|
cedat. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Honor pallii non detur nisi meritis exigentibus et |
|
fortiter postulanti. |
|
<T I> Item Gregorius papa Brunichildae Reginae. |
|
-[lib. VII. epist. 5.]+ |
|
<T T> -II. Pars.+ Prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii |
|
nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari |
|
non debeat. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Iohanni Corinthiorum Episcopo, libro 4. |
|
epistola 55. |
|
<T T> Nouit sanctitas tua quia prius pallium nisi dato commodo |
|
non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto |
|
<S 353><L 1> -353+ |
|
concilio ante corpus B. Petri apostolorum principis, tam de |
|
hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta |
|
interdictione uetuimus. Oportet ergo, ut neque per commodum, |
|
neque per gratiam aut quorumdam suplicationem |
|
aliquos ad sacros ordines consentiatis uel permittatis |
|
adduci. -]+ <P 0> |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Causarum uero merita accipienda |
|
sunt, ut et is, qui postulat, mereatur accipere, et fidei suae professionem |
|
prius iuramento confirmet, et apostolicis decretis atque |
|
sinodalibus statutis se obediturum nichilominus caueat. Pallio |
|
autem non nisi certis diebus et intra ecclesiam ad missarum |
|
solempnia cuiquam metropolitano uti licebit. |
|
Unde Iohannes Episcopus Williberto Agripinensi |
|
Episcopo: |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Nisi post consuetam fidei professionem pallium |
|
dari non debet. |
|
<T T> Optatum tibi pallium nunc conferre nequiuimus, quia |
|
fidei tuae paginam minus quam oportet continere reperimus, |
|
cum uidelicet nullam in ea sanctarum uniuersalium sinodorum, |
|
in quibus fidei nostrae simbolum continetur, nec decretalium |
|
Pontificum Romanorum constitutorum secundum |
|
morem feceris mentionem, sed nec illam propria subscriptione |
|
munieras, nec aliquem, qui hanc iureiurando |
|
firmaret miseras. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Qui pallium desiderat accipere, prius illicita a se |
|
amouere promittat. |
|
<T I> Item Gregorius Aregio Episcopo Francorum. |
|
-[lib. VII. epist. III.]+ |
|
<T T> In ea sinodo, quam contra symoniacam heresim per fratrem |
|
et coepiscopum nostrum Siagrium decreuimus congregari, |
|
sanctitatem uestram uolumus interesse, atque eidem |
|
fratri ita pallium, quod transmisimus, tribui, si prius se |
|
promiserit illicita, que prohibuimus, per diffinitionem sinodi |
|
a sancta ecclesia remouere. De qua sinodo omnem |
|
nobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem scriptis discurrentibus |
|
uolumus nunciare, ut ipse, cuius nobis sanctitas |
|
ualde experta est, nos reddat de omnibus certiores. |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Nonnisi ad missarum solempnia archiepiscopo uti |
|
pallio licet. |
|
<T I> Idem Vigilio Episcopo Arelatensi. -[lib. IV. epist. 51.]+ |
|
<T T> -IV. Pars.+ Pallium tibi transmisimus, quo fraternitas |
|
tua intra ecclesiam ad sola missarum solempnia utatur. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Iohanni Rauennati Episcopo libro II. epistola 54. |
|
Indictione II. |
|
<T T> Non multum temporis interuallum est, quod quedam |
|
nobis de tua fraternitate fuerunt nunciata, de quibus uobis, |
|
<S 354><L 1> -354+ |
|
ueniente illuc Castorio, notario sanctae, cui Deo auctore |
|
presidemus, ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus. |
|
Peruenerat namque ad nos quedam in ecclesia uestra contra |
|
consuetudinis atque humilitatis tramitem geri, que |
|
sola (ut bene nostis) est offitii sacerdotalis erectio. Que si |
|
sapientia uestra mansuete, uel cum episcopali suscepisset |
|
studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat te |
|
hec eadem cum gratiarum actione corrigere. -]+ <P 0> |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Iohanni Episcopo Rauennati. -[in eadem |
|
epistola]+ |
|
<T T> Contra morem est ecclesiasticum, si non patientissime |
|
toleratur (quod a nobis absit) etiam iniusta correptio. |
|
<T I> Et infra: <T T> -@. 1.+ Illud, frater karrissime, tibi non |
|
putamus ignotum, quod prope de nullo metropolitano in |
|
quibuslibet mundi patribus sit auditum, extra missarum |
|
tempus usum sibi pallii uendicasse. Et quod bene hanc |
|
consuetudinem generalis ecclesiae noueritis, uestris nobis |
|
manifestissimis epistolis significastis, quibus preceptum |
|
beatae memoriae decessoris nostri Iohannis Papae nobis |
|
in subditis transmisistis adnexum, continens omnes consuetudines |
|
ex priuilegio decessorum nostrorum concessas |
|
uobis uestraeque ecclesiae debere conseruari. Confitemini |
|
igitur aliam esse generalis ecclesiae consuetudinem, |
|
postquam ea, que geritis, uobis ex priuilegio uendicatis. |
|
Nulla ergo nobis in hac re, ut arbitramur, poterit remanere |
|
dubietas. Aut enim mos omnium metropolitanorum |
|
et tua est fraternitate seruandus, aut, si tuae ecclesiae |
|
aliquid specialiter dicis esse concessum preceptumue a |
|
prioribus Romanae urbis Pontificibus, quod hec Rauennati |
|
ecclesiae sunt concessa, a uobis oportet ostendi. Quod si |
|
hoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine |
|
generali neque priuilegio uendicas, usurpasse |
|
te conprobes quod fecisti. <T I> Et infra: <T T> -@. 2.+ Decorari pallio |
|
uolumus forsan moribus indecori, dum nichil in episcopali |
|
ceruice splendidius fulget quam humilitas. Oportet ergo |
|
fraternitatem tuam, si honores suos sibi quibuslibet argumentis |
|
stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis |
|
usum ex non scripto sequi, aut ex scripto priuilegiis |
|
se tueri. Quod si postremo nichil horum est, aliis metropolitanis |
|
huius te prebere nolumus presumptionis |
|
exemplum. |
|
-V. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Priuilegia quoque semper cum usu |
|
pallii debent concedi. |
|
Unde idem Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi: |
|
-[lib. VII. epist. 112.]+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Rationis ordo omnino nos admonet, ut cum usu pallii |
|
aliqua largiri priuilegia debeamus. Sed quoniam cum |
|
honoris augmento cura quoque sollicitudinis debet excrescere, |
|
ut cultui uestium actionis quoque ornamenta conueniant, |
|
<S 355><L 1> -355+ |
|
oportet, ut enixius in cunctis studiis uestra se |
|
fraternitas exerceat, et circa subiectorum actus sit |
|
uigilans. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Usus pallii conceditur, et antiqua priuilegia |
|
innouantur. |
|
<T I> Idem Iohanni Episcopo primae Iustinianae Illirici. |
|
-[lib. IV. epist. 15.]+ |
|
<T T> Pallium uobis ex more transmisimus, et uices uos |
|
apostolicae sedis agere iterata innouatione decernimus. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem Episcopis Epiri. -[lib. V. epist. 7. Indict. 14.]+ |
|
<T T> Scriptorum uestrorum insinuatio, fratres karissimi, patefecit, |
|
Andream Nicomedianae ciuitatis episcopum Deo |
|
propitio solempniter ordinatum, cui pallium nos direxisse |
|
cognoscite, atque cuncta priuilegia concessisse, |
|
que predecessores nostri eius predecessoribus contulerunt. |
|
-+ |
|
<S 356><L 1> -356+ |
|
<1 D><S 356><L 1> |
|
<2 101> -DISTINCTIO CI.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> In una autem prouincia duo metropolitani esse non debent, |
|
sicut in Calcedonensi Concilio -[cap. 12.]+ statutum est: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Duo metropolitani in una eademque prouincia esse |
|
non possunt. |
|
<T T> Peruenit ad nos, quod quidam preter ecclesiasticas ordinationes |
|
affectantes potentiam per pragmaticum sacrum |
|
unam prouinciam in duas diuidant, et ex hoc inueniuntur |
|
duo metropolitani episcopi in una eademque esse prouincia. |
|
Statuit igitur sancta sinodus deinceps nichil tale attemptari |
|
a quolibet episcopo, eos uero, qui aliquid tale temptauerint, |
|
cadere de proprio gradu. |
|
<T P> -Gratian.+ Hactenus de electione et ordinatione clericorum |
|
tractauimus. Nunc ad symoniacorum ordinationes transeamus, |
|
et ut facile liqueat, quid super hac heresi sanctorum Patrum |
|
decreuit auctoritas, causa deducatur in medium, cuius negotium |
|
et de scienter a symoniacis ordinatis, et de ignoranter a symoniacis |
|
consecratis, et de ordinationibus, que per pecuniam fiunt, |
|
contineat. |
|
<S 357><L 1> -357+ |
|
<1 C><S 357><L 3> |
|
<2 1><T Q> -CAUSA I.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
Quidam habens filium obtulit eum ditissimo cenobio: exactus |
|
ab abbate et a fratribus decem libras soluit, ut filius susciperetur, |
|
ipso tamen beneficio etatis hoc ignorante. Creuit puer, et |
|
per incrementa temporum et offitiorum ad uirilem etatem et |
|
sacerdotii gradum peruenit. Exinde suffragantibus meritis in |
|
episcopum eligitur, interueniente obsequio et paternis precibus; |
|
data quoque pecunia cuidam ex consiliariis archiepiscopi, consecratur |
|
iste in antistitem, nescius paterni obsequii et oblatae |
|
pecuniae. Procedente uero tempore nonnullos per pecuniam |
|
ordinauit, quibusdam uero gratis benedictionem sacerdotalem |
|
dedit; tandem apud metropolitanum suum accusatus et conuictus |
|
sententiam in se dampnationis accepit. -(Qu. I.)+ Hic primum |
|
queritur, an sit peccatum emere spiritualia? -(Qu. II.)+ Secundo, |
|
an pro ingressu ecclesiae sit exigenda pecunia, uel si exacta |
|
fuerit, an sit persoluenda? -(Qu. III.)+ Tertio, an ingressum ecclesiae |
|
uel prebendas emere sit symoniacum? -(Qu. IV.)+ Quarto, an |
|
iste sit reus criminis, quod eo ignorante pater admisit? -(Qu. V.)+ |
|
Quinto, an liceat ei esse in ecclesia, uel fungi ea ordinatione, |
|
quam paterna pecunia est assecutus? -(Qu. VI.)+ Sexto, an illi, |
|
qui ab eo iam symoniaco ignoranter ordinati sunt, sint abiciendi, |
|
an non? -(Qu. VII.)+ Septimo, si renuncians suae heresi sit recipiendus |
|
in episcopali dignitate, uel non? |
|
<3 1> -QUESTIO I.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Quod autem spiritualia emere peccatum sit, probatur |
|
multorum auctoritatibus. |
|
Ait enim Leo Papa: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Symoniaci gratiam non prestant, quam |
|
querunt uendere. |
|
<T T> Gratia si non gratis datur uel accipitur, gratia non est. |
|
Symoniaci autem non gratis accipiunt: igitur gratiam, que |
|
<S 358><L 1> -358+ |
|
maxime in ecclesiasticis ordinibus operatur, non accipiunt. |
|
Si autem accipiunt, non habent; si autem non habent, neque |
|
gratis neque non gratis cuiquam dare possunt. Quid ergo |
|
dant? profecto quod habent? quid autem habent? spiritum |
|
utique mendatii. Quomodo hoc probamus? quia si spiritus |
|
ueritatis (testante ipsa ueritate, de qua procedit) gratis |
|
accipitur, proculdubio spiritus mendatii esse conuincitur, |
|
qui non gratis accipitur. |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Inaniter sacerdos dicitur, quicumque symoniace |
|
ordinatur. |
|
<T I> Item Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi. |
|
-[lib. VII. epist. 110.]+ |
|
<T T> Quicumque studet precii, datione sacrum ordinem |
|
percipere, sacerdos non est, sed concupiscit inaniter |
|
tantummodo dici. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Spolietur honore, qui ecclesiam per pecuniam obtinet. |
|
<T I> Item in Registro. |
|
<T T> Presbiter si ecclesiam per pecuniam obtinuerit, non |
|
solum ecclesia priuetur, sed etiam sacerdotii honore |
|
spolietur, quia altare, et decimas, et Spiritum sanctum |
|
uendere uel emere, symoniacam heresim esse, nullus fidelium |
|
ignorat. |
|
<4 4> -[C. IV.]+ |
|
<T I> Idem. -[Gregorius I. dicta epist. 110. lib. VII.]+ |
|
<T T> Benedictio illi in maledictionem, conuertitur, qui ad |
|
hoc ut fiat hereticus promouetur. |
|
<4 5> -C. V.+ <T R> Partem habebit cum Symone, qui contra symoniacos |
|
uehementer non exarserit. |
|
<T I> Idem in eodem. |
|
<T T> Quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc, ut fiat hereticus, |
|
promouetur. Quisquis ergo contra symoniacam et |
|
neophitorum heresim pro offitii sui loco uehementer non |
|
arserit, cum eo se non dubitet habiturum portionem, |
|
qui prius commisit hoc piaculare flagitium. |
|
<S 359><L 1> -359+ |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Symonis dampnatio dantem pariter et accipientem |
|
inuoluit. |
|
<T I> Item Gelasius Papa. -[ad Episcopos per Lucaniam |
|
constitutos, epist. I. cap. 26.]+ |
|
<T T> Quos constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse |
|
precio dignitatem, conuictos oportet arceri, non sine periculo |
|
facinus tale patrantes, quia dantem pariter et accipientem |
|
dampnatio Symonis, quam sacra lectio testatur, |
|
inuoluit. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Anathematis sententia dampnatur, qui symoniace |
|
ordinatur. |
|
<T I> Item Ambrosius in libro pastorali. |
|
<T T> Reperiuntur quamplurimi, negotiatione muneris |
|
mercari, uelle gratiam Spiritus sancti, dum illi precium |
|
donant, ut pontificalis ordinis sublimitatem accipiant, |
|
obliti uerborum Petri, qui dixit ad Symonem: |
|
"Pecunia tua tecum sit in perdicione, quoniam existimasti |
|
donum Dei pecunia possidere." Proinde quia et |
|
usitatum est tantum malum, et maiorum frequenter extat |
|
mucrone succisum, nos quoque huic uulneri canceroso |
|
ignitum (quod superest adhuc) inicimus ferrum, decernentes |
|
omnino, ut, quicumque deinceps pro accipienda |
|
diuini doni dignitate quodlibet premium detectus fuerit |
|
obtulisse, ex eodem tempore se nouerit anathematis obprobrio |
|
condempnatum, atque a participatione corporis et |
|
sanguinis Christi alienum, ex quo illum constat execrabile |
|
Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis eius accusator |
|
extiterit, ille, qui hunc ordinem munerum fuerit |
|
datione lucratus, et suscepto honoris gradu priuetur, et |
|
in monasterio sub perenni penitentia trudatur. Illi uero, |
|
qui hac causa munerum acceptores extiterint, si clerici |
|
fuerint, honoris sui amissione mulctentur, si uero laici, |
|
perpetuo anathemate condempnentur. |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Dampnatur episcopus, qui per pecuniam |
|
ordinationem facit. |
|
<T I> Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 2.]+ |
|
<T T> Si quis episcopus per pecuniam ordinationem fecerit, |
|
<S 360><L 1> -360+ |
|
et sub precio redegerit Spiritus sancti gratiam, que uendi |
|
non potest ordinaueritque per pecuniam presbiterum |
|
aut diaconum, uel quemlibet de his, qui cognominantur |
|
in clero promouerit etiam dispensatorem, aut defensorem, |
|
uel quemlibet, qui subiectus est regulae, |
|
pro sui turpissimi lucri commodo, is, cui hoc attemptanti |
|
probatum fuerit, proprii gradus periculo |
|
subiacebit, et qui ordinatus est, nichil ex hac ordinatione |
|
uel promotione, que est per negotiationem facta, proficiat, |
|
sed sit alienus a dignitate uel sollicitudine, quam |
|
pecuniis adquisiuit. Si quis uero mediator tam turpibus |
|
et nefandis datis uel acceptis extiterit, siquidem clericus |
|
fuerit, proprio gradu decidat, si uero laicus anathematizetur. |
|
-+ |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> A sacerdotio sit alienus, qui per pecunias |
|
ordinat uel ordinatur. |
|
<T I> Item ex VIII. Sinodo. |
|
<T T> Qui per pecunias quemquam consecrauerit, uel ab |
|
alio consecratus est, alienus a sacerdotio sit. |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Nec ordinari, nec promoueri in ecclesia Dei per |
|
pecuniam aliquis ualet. |
|
<T I> Item Calixtus Papa. -[II.]+ |
|
<T T> Sanctorum Patrum exempla sequentes et offitii nostri |
|
debito innouantes, ordinari quemquam per pecuniam in |
|
ecclesia Dei uel promoueri, auctoritate sedis apostolicae |
|
modis omnibus prohibemus. Si quis uero in ecclesia ordinationem |
|
uel promotionem taliter adquisierit, adquisita |
|
prorsus dignitate careat. |
|
<4 11> -C. XI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius Nazanzenus. |
|
<T T> Qui studet donum Dei precio mercari, in sacro ordine |
|
nulla ratione de cetero permanere aut reuocari |
|
posse dubium non est. Talis a communione omnibus |
|
modis abscidatur. Nam Spiritus sancti donum precio |
|
conparari quid aliud est quam capitale crimen et symoniaca |
|
heresis? quod quam detestabiliter in utroque testamento |
|
<S 361><L 1> -361+ |
|
uindicatum sit, multorum exemplis facile apparet. Giezi |
|
gratiam sanitatis Naaman Siro uendidit; eandem gratiam |
|
sanitatis Eliseo uindicante leprosus factus amisit. |
|
Iudas omnium redemptorem uendidit, mox laqueo suspensus |
|
eandem redemptionis gratiam non obtinuit, et merito, |
|
quia nemo potest retinere quod uendidit. Symon etiam |
|
magus cum eandem Spiritus sancti gratiam emere uellet, |
|
dampnationis suae sententiam a Petro audiuit: "Pecunia |
|
tua tecum sit in perdicione, quia donum Dei existimasti |
|
pecunia possidere." Dominus etiam, ut |
|
uendentes et ementes huius gratiae expertes ostenderet, |
|
cunctos peccatores per gratiam in templo dimisit, singulariter |
|
uendentes et ementes increpans et flagellans de |
|
templo eiecit, in quo uenditores et emptores suos gratia |
|
Spiritus sancti constat destitutos esse et uacuos. Quos enim |
|
Christus eiecit de templo numquid Spiritus Christi faciet |
|
sibi templum? |
|
<4 12> -C. XII.+ <T R> Symoniaci sacerdotes esse non possunt. |
|
<T I> Item Gregorius. |
|
<T T> Qui sacros ordines uendunt aut emunt, sacerdotes |
|
esse non possunt. Unde scriptum est: "Anathema |
|
dandi, anathema accipiendi, hoc est symoniaca heresis." |
|
Quomodo ergo, si anathema sunt et sancti non |
|
sunt, sanctificare alios possunt? Et cum in Christi corpore |
|
non sunt, quomodo Christi corpus tradere uel accipere |
|
possunt? Qui maledictus est quomodo benedicere potest? |
|
<4 13> -[C. XIII.]+ |
|
<T I> Idem. -[Gregorius Siagrio, et aliis Episcopis, |
|
lib. VII. epist. 110.]+ |
|
<T T> Cum liqueat hanc heresim ante omnes radice |
|
pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica |
|
esse detestacione dampnatam, cur non cauetur? cur non |
|
perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem conuertitur, |
|
qui ad hoc, ut fiat hereticus promouetur? |
|
<4 14> -C. XIV.+ <T R> Qui precio ordinat, lepram, non offitium confert. |
|
<T I> Item Ambrosius de ministeriis. -[seu de dignitate sacerdotali, |
|
cap. 5.]+ |
|
<T T> Cum ordinaretur episcopus, quod dedit aurum fuit, |
|
quod perdidit anima fuit; cum alium ordinaret, quod |
|
accepit aurum fuit, quod dedit lepra fuit. |
|
<4 15> -[C. XV.],+ |
|
<T I> Item. -[ibidem]+ |
|
<T T> Gratiam, cum ordinareris, non suscepisti, quia gratuito |
|
eam non meruisti. |
|
<S 362><L 1> -362+ |
|
<4 16> -[C. XVI.]+ |
|
<T I> Item de Giezi. |
|
<T T> Cito turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia male |
|
quesita corpus animamque commaculat. -@. 1.+ |
|
Vides, quia facto auctoris successio dampnatur heredis. |
|
Inexpiabilis est enim uenditi culpa ministerii, et uindicta |
|
gratiae celestis transit in posteros. Denique Moabitae |
|
et ceteri non intrabunt in ecclesiam Dei usque in |
|
terciam et quartam generationem, tamdiu uidelicet, (ut |
|
simplicius interpretemur), donec culpam auctorum multiplicis |
|
successio generationis aboleret. Sed cum illi, qui in |
|
Deum ydololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem |
|
uideantur esse mulctati, profecto durior uidetur |
|
esse sententia, qua Giezi semen usque in eternum dampnatur, |
|
pro cupiditate habendi prophetica auctoritate presertim |
|
cum Dominus noster Iesus Christus per lauacri |
|
regenerationem dederit omnibus remissionem peccatorum. |
|
Cur ergo Giezi semen in eternum dampnatur, nisi ut |
|
uitiorum magis quam generis semen intelligas? Sicut enim |
|
qui filii promissionum sunt existimantur in semen |
|
bonum, ita etiam qui erroris sunt existimantur in |
|
semen malum. Nam et Iudei ex patre diabolo sunt, |
|
non utique carnis successione, sed criminis. Ergo omnes |
|
cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident, |
|
et male quesita mercede non tam patrimonii facultatem, |
|
quam thesaurum criminum congregarunt eterno supplicio et |
|
breui fructu. |
|
-II. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quia ergo auctoritate Leonis Papae |
|
symoniaci non nisi spiritum mendacii accipiunt; secundum Gregorium |
|
apud symoniacus sacerdotium non subsistit, benedictio |
|
eorum in maledictionem conuertitur, apud eos manet anathema |
|
dandi et accipiendi, cum sancti non sint nec in Christi corpore |
|
constituti, cum sint maledicti, nec sanctificare alios possunt, nec |
|
Christi corpus tradere uel accipere, nec benedicere aliis ualent; |
|
secundum Ambrosium uero anathematis obprobrio condempnantur, |
|
atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienantur, |
|
cum accipiatur aurum et lepra detur, cum inexpiabilis sit culpa |
|
uenditi ministerii; secundum Calcedonense concilium ex tali |
|
ordinatione nichil proficere iudicantur; secundum Gelasium |
|
Symonis dampnatione inuoluuntur; secundum Gregorium Nazanzenum |
|
in sacro ordine permanere aut renouari nulla ratione |
|
possunt, ab Eliseo lepra perfunduntur, a Petro in perdicionem |
|
dampnantur, a Christo uero de templo eiciuntur: quid aliud |
|
symoniacus symoniaco in sua ordinatione potest conferre, nisi quod |
|
Innocentius de ceteris hereticis testatur, dicens: -[epist XVIII. |
|
ad Alexandrum, cap. 3.]+ |
|
<S 363><L 1> -363+ |
|
<4 17> -C. XVII.+ <T R> Qui perfectionem Spiritus non habent, ipsam |
|
dare non possunt. |
|
<T T> Qui perfectionem Spiritus, quam acceperant, perdiderunt, |
|
non dare eius plenitudinem possunt, que maxime operatur |
|
in ordinationibus, quam per suam perfidiam perdiderunt. |
|
<T I> Et iterum: <T T> -@. 1.+ Qui honorem non habuit, |
|
honorem dare non potuit, nec aliquid accepit ille, quia |
|
nichil erat in dante, sed dampnationem, quam habuit, per |
|
prauam manus inpositionem dedit. |
|
<4 18> -C. XVIII.+ <T R> Symoniacus per prauam manus inpositionem non |
|
consecrationem, sed dampnationem prestat. |
|
<T I> Idem. -[Rufo, et aliis Episcopis, epist. XXII. c. 3.]+ |
|
<T T> Ventum est ad terciam questionem, que pro sui difficultate |
|
longiorem exigit disputacionem. Cum nos dicimus |
|
ab hereticis ordinatos, uulneratum per illam manus |
|
inpositionem habere caput, ubi uulnus infixum est, medicina |
|
est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Que |
|
sanitas post uulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, |
|
atque ubi penitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis |
|
honorem locum habere non posse. Nam |
|
sicut legitur, qui tetigerit inmundum inmundus |
|
erit, quomodo ei tribuetur quod munditia et puritas |
|
consueuit accipere? -@. 1.+ Sed econtra asseritur, eum, |
|
qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid |
|
accepisse, quia nichil in dante erat, quod ille posset |
|
accipere. Acquiescimus, et uerum est certe, quia quod |
|
non habuit dare non potuit. Dampnationem utique, quam |
|
habuit, per prauam manus inpositionem dedit et qui |
|
particeps factus est dampnati, quomodo debeat |
|
honorem accipere inuenire non possum. -@. 2.+ Sed dicitur |
|
uera et iusta legitimi sacerdotis benedictio auferre |
|
omne uitium, quod a uitioso fuerat iniectum. Ergo si ita |
|
est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, atque omnium |
|
criminum rei, quia benedictione ordinationis crimina uel |
|
uitia putentur auferri; nullus sit penitentiae locus, quia |
|
<S 364><L 1> -364+ |
|
id potest prestare ordinatio, quod longa satisfactio prestare |
|
consueuit. Sed nostrae lex ecclesiae est, uenientibus ab |
|
hereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus inpositionem |
|
laicam tantum tribuere communionem, nec ex his |
|
aliquem in clericatus uel exiguum subrogare honorem. |
|
-III. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed obicitur: Alii heretici a fide |
|
exorbitant, symoniaci autem, etsi gratiam Spiritus sancti uenalem |
|
putant, tamen a fide non sunt alieni, atque ideo, quod ab Innocentio |
|
de ceteris hereticis decernitur, non ualet consequentur de |
|
illis intelligi. His ita respondetur: Symoniaci, etsi fidem |
|
tenere uideantur, infidelitatis tamen perdicioni subiciuntur. |
|
Unde B. Ambrosius in I. libro de penitentia ad Nouatianum |
|
scribens, dixit: |
|
<4 19> -C. XIX.+ <T R> Symoniaci fidei integritatem non habent. |
|
<T T> Petrus, cum Symon magicae artis consuetudine deprauatus |
|
putasset, quod gratiam Christi per inpositionem |
|
manus et infusionem Spiritus sancti pecunia conpararet, |
|
ait: "Non est tibi sors neque pars, in hac fide, quia |
|
cor tuum non est rectum apud Deum." Vides, quod |
|
hunc magica uanitate condempnat apostolica auctoritate |
|
blasphemantem in Spiritu sancto, et eo magis, |
|
quod puram conscientiam fidei non habebat. |
|
<4 20> -C. XX.+ <T R> Symoniacus infidelis esse probatur. |
|
<T I> Item Gregorius in Registro. |
|
<T T> Cum omnis auaritia ydolorum sit seruitus, quisquis hanc |
|
et maxime in dandis ecclesiasticis honoribus uigilanter |
|
non precauet, infidelitatis perdicioni subicitur, etiamsi |
|
tenere fidem, quam negligit, uideatur. |
|
<4 21> -C. XXI.+ <T R> Symoniacorum heresis ceteris dampnabilior |
|
esse probatur. |
|
<T I> Item ex epistola Tharasii Constantinopolitani Episcopi, |
|
missa Papae Adriano. |
|
<T T> Eos, qui per pecunias manus inposuerunt uel inponunt, |
|
<S 365><L 1> -365+ |
|
Petrus diuinus apostolus (cuius cathedram sortita est |
|
sanctitas uestra) tamquam Symonem magum deponit. -@. 1.+ |
|
Tollerabilior enim est Macedonii et eorum, qui circa ipsum |
|
sunt, sancti Spiritus inpugnatorum inpia heresis. Illi enim |
|
creaturam et seruum Dei Patris et Filii Spiritum sanctum |
|
delirando fatentur, isti suum eundem Spiritum sanctum |
|
efficiunt seruum. Omnis enim dominus quod habet, |
|
si uult, uendit, siue seruum siue aliquid aliud eorum, que |
|
possidet. Similiter et qui emit, dominus eius uolens esse |
|
quod emerit, per precium pecuniae illud adquirit. Ita et |
|
qui hanc iniquam actionem operantur, detrahunt Spiritui |
|
sancto, equaliter peccantes his, qui blasphemauerunt, |
|
dicentes, Christum in Beelzebub eicere demonia, atque, |
|
ut uerius dicamus, Iudae conparantur proditori, qui Iudeis |
|
Dei occisoribus Christum uendidit. Cum ergo Spiritus |
|
sanctus consubstancialis sit Christo, eiusdem ipsi portionis |
|
erunt. Et proculdubio in eis non est gratia Spiritus |
|
sancti, id est sacerdotii sanctitas. Nam quod non acceperunt |
|
non habent. Ait enim Petrus Symon: "Non est |
|
pars tibi neque sors in sermone isto, quia existimasti donum |
|
Dei pecunia possidere." -@. 2.+ Nam et uicesimus |
|
nonus canon sanctorum apostolorum, et Actus eorundem, |
|
et tercius et quartus liber Regnorum, alienum omnino a |
|
sacerdotio pronunciant eum, qui aliquando dederit uel acceperit |
|
pecuniam in aliquo tempore, siue ante manus inpositionem, |
|
<S 366><L 1> -366+ |
|
siue post inpositionem. Accipere enim |
|
est quandocumque accipere. |
|
<4 22> -C. XXII.+ <T R> Et qui dat, et qui accipit, ut ordines sacri prestentur, |
|
anathema sit. |
|
<T I> Item ex Concilio Bracarensi II. -[c. 3.]+ |
|
<T T> Placuit, ut de ordinatione clericorum episcopi munera |
|
nulla suscipiant, sed, sicut scriptum est, quod gratis |
|
donante Deo accipiunt gratis dent. Non aliquo precio Dei |
|
gratia et inpositio manuum uenundetur, quia antiqua diffinitio |
|
Patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, |
|
dicens: "Anathema sit danti et accipienti." Propterea, |
|
quia aliquanti multis sceleribus obruti, sancto altario |
|
indigne ministrantes, non hoc testimonio bonorum operum, |
|
sed profusione munerum obtinent, oportet |
|
non per gratiam munerum, sed per diligentem discussionem |
|
prius, deinde per multorum testimonium clericos |
|
ordinare. |
|
<T P> -Gratian.+ Ex hac auctoritate Ambrosii et Gregorii |
|
patet, quod symoniaci (sicut et alii heretici) a fide exorbitant, |
|
et ideo consequenter de illis intelligitur, quod de aliis decernitur. |
|
-IV. Pars.+ -@. 1.+ Item opponitur, quod prophetia donum |
|
Spiritus sancti est, hec autem in ueteri testamento a sanctis |
|
prophetis uendi consueuerat. Unde Saul ad Samuelem pro |
|
uaticinio expetendo non nisi cum munere ire presumpsit. Uxor |
|
<S 367><L 1> -367+ |
|
etiam Ieroboam ad hominem Dei non nisi cum munere accessit. |
|
Item Christus a Iuda uenditus auriculam serui sanauit. Exemplo |
|
itaque Saulis et uxoris Ieroboam patet, quod donum Spiritus |
|
sancti emere uel uendere non est peccatum. Exemplo Christi |
|
liquet, quod Spiritus sanctus, etsi iniuste a symoniacis uenalis |
|
putetur, uirtutis tamen suae non obliuiscitur, nec desinit effectum |
|
suae gratiae etiam uenditus prestare. Sed de prophetia B. Ieronimus |
|
in -[c. 3.]+ Michea conpetenter soluit, malos tantum |
|
accepisse, non bonos denuncians: |
|
<4 23> -C. XXIII.+ <T R> Mali prophetae, non boni prophetiam uendebant. |
|
<T T> "Duces," inquit, "eius in muneribus iudicabant, sacerdotes |
|
eius in mercede respondebant, et prophetae |
|
eius in pecunia diuinabant, et super Dominum requiescebant, |
|
dicentes: Nonne Dominus est in nobis? non uenient super |
|
nos mala. Idcirco propter uos Sion quasi ager arabitur |
|
et Ierusalem ut custodia pomerii erit." Nemo ambigat |
|
Ierusalem propter scelera, que in hoc capitulo leguntur |
|
fuisse subuersam. <T I> Et paulo post: <T T> -@. 1.+ Poterat |
|
Petrus Symoni mago uendere quod petebat; imo poterat |
|
simulare uendentem, (Spiritus enim sanctus nec uendi |
|
nec emi potest); sed oblatam pecuniam cum offerente |
|
dampnauit. -@. 2.+ Nec moueat quemquam illud, quod |
|
in primo libro Regnorum legimus, Saulem uolentem ire |
|
ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse, |
|
"quia precium, non est in manu mea," et adiecit: "quarta |
|
pars sicli in manu mea est, hanc dabo uiro Dei, et |
|
adnunciabit uiam nostram." Non enim scriptum est, |
|
quod Samuel acceperit, aut quod illi obtulerint, quin potius |
|
pascuntur a propheta. Sed fac eum accepisse: stipes |
|
magis estimandae sunt tabernaculi quam munera |
|
prophetae. Siclus enim uiginti obolos habet. Quarta pars |
|
ergo sicli quinque sunt oboli. Nostri igitur sacerdotes, |
|
si uolunt uendere prophetiam, et columbam in |
|
cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subuertit, |
|
quinque tantum obolorum sint mercede contenti, |
|
qui utinam non precium uillarum, sed quinque obolos |
|
acciperent. -@. 3.+ Hoc ipsum sonat in tercio Regnorum |
|
libro, de uxore Ieroboam ad hominem Dei, pergente, |
|
que non nisi decem panes obtulit et crustulam |
|
et uas mellis. Hec magis in sumptus |
|
prophetae reputanda sunt quam munera prophetiae, |
|
licet potuerint hi, qui ad ariolos ire consueuerant |
|
ex mala eorum consuetudine id ipsum existimasse |
|
de prophetis, et uoluisse sanctis uiris offerre |
|
<S 368><L 1> -368+ |
|
quod diuinis offerre consueuerant. -@. 4.+ Unde in |
|
quarto libro Regum legitur: "quod Eliseus uenit |
|
Damascum, et Benadad rex Siriae egrotabat, nunciaueruntque |
|
ei, dicentes: Venit uir Dei huc, ait rex ad |
|
Azahel: Tolle tecum munera, et uade in occursum uiri |
|
Dei, et consule Dominum per eum, dicens, si euadere de |
|
hac infirmitate potero. Iuit ergo Azahel in occursum eius, |
|
habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta |
|
camelorum." Sed non sunt credendi accepisse, |
|
sicut de eodem Eliseo legitur, quod Naaman mundatus |
|
a lepra obtulit ei munera, dicens: "Obsecro, ut |
|
accipias benedictionem a seruo tuo. At ille respondit: |
|
Viuit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque |
|
uim faceret, penitus non acquieuit." |
|
<4 24> -[C. XXIV.]+ |
|
<T I> Idem in eodem. |
|
<T T> Numquam diuinatio in bonam partem accipitur. |
|
Videbantur sibi quidem esse prophetae, sed |
|
quia pecuniam accipiebant, prophetia eorum facta est |
|
diuinatio. |
|
<T P> -Gratian.+ Cum ergo secundum Ieronimum boni prophetae |
|
non munera prophetiae accipiebant, sed stipes tabernaculi, malis |
|
autem, qui accipiebant, prophetia, que donum Dei uidebatur |
|
in diuinationem, que diabolica est, conuertebatur, quid aliud colligitur, |
|
nisi quod symoniacis (quod superius dictum est) nulla spiritualis |
|
gratia cooperatur? Cum enim in sacramentis |
|
"neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid sed qui |
|
incrementum dat, Deus," quis operatur in eis, si Dominus, |
|
qui incrementum dat, in eis non lucet, sed est otiosus? Item, |
|
quod dicitur de Christo, quod sicut Christus uenditus restituit |
|
auriculam Malco, et fecit miracula, sic et Spiritus sanctus possit |
|
uendi, et in ipsa uendicione gratiam suam operari, non ualet |
|
hec similitudo. Non enim hoc operatur Spiritus sanctus spiritualiter |
|
in perfidis mercimoniis auaritiae, quod Christus gessit corporaliter |
|
certi misterii causa ad exemplum patientiae. Si enim |
|
omnifaria est similitudo, cum credatur posse uendi, ut Christus, |
|
credatur etiam Spiritus sanctus posse crucifigi, quod inpossibile |
|
est. Potest etiam intelligi (ut a similitudine non recedamus), |
|
quod sicut Christus uenditus non uenditori uel ementi, sed eis, qui |
|
nescientes aderant, dona suae gratiae contulit, pro quibus etiam |
|
in cruce supplicauit, sic et Spiritus sanctus non uendenti uel |
|
ementi, sed his, qui de manibus eorum ignorantia ducti sacramenta |
|
dominica accipiunt, suae gratiae effectum largiri probatur. -@. 1.+ |
|
Item obicitur, quod etsi malum sit ecclesiastica emere, tamen |
|
<S 369><L 1> -369+ |
|
sepe sinistra principia ad felices perueniunt exitus. Ut Iacob per |
|
subplantacionem peruenit ad benedictionem, ut seges, que leprosa |
|
manu seritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu |
|
pulcra soboles nascitur: sic et pecunia, que per symoniam |
|
acquiritur, felicem habet exitum, cum pauperibus profutura |
|
erogatur. Sed nichil horum symoniacis patrocinatur. |
|
Ait enim Leo -[Episcopus]+ ad Mauros Episcopos: -[epist. |
|
LXXXV. al. LXXXVII.]+ |
|
<4 25> -C. XXV.+ <T R> Que malo inchoantur principio, non bono |
|
peraguntur exitu. |
|
<T T> Principatus, quem aut seditio extorsit, aut ambitus |
|
occupauit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, |
|
ipsius tamen uitii sui est perniciosus exemplo. Et |
|
difficile est, ut bono peragantur exitu, que malo sunt inchoata |
|
principio. |
|
<4 26> -C. XXVI.+ <T R> Non superedificatur bonum opus, ubi Christus |
|
fundamentum non est. |
|
<T I> Item Gregorius. -[Anastasio]+ Antioceno Episcopo. |
|
-[lib. VII. epist. 47. Indict. 2.]+ |
|
<T T> Cum Paulus dicat: "Fundamentum aliud nemo potest |
|
ponere, preter id, quod positum est, quod est Christus |
|
Iesus," consequenter probatur, quia ubi Christus non est |
|
fundamentum, nullum boni operis est superedificium. |
|
<4 27> -C. XXVII.+ <T R> Non potest fieri elemosina ex pecunia symoniace |
|
adquisita. |
|
<T I> Idem Siagrio Episcopo. -[lib. VII. epist. 110.]+ |
|
<T T> Non est putanda elemosina, si pauperibus dispensetur |
|
quod ex illicitis rebus adquiritur, quia qui hac |
|
intentione male accipit, ut bene dispenset, grauatur |
|
potius quam iuuetur. -@. 1.+ Unde etiam certum |
|
est, quia etsi monasteria uel xenodochia uel quid |
|
aliud ex pecunia, que pro sacris ordinibus datur, construantur, |
|
non proficit mercedi. -@. 2.+ Ne ergo sub |
|
obtentu elemosinae cum peccato aliquid studeamus accipere, |
|
prohibet scriptura, dicens: "Hostiae inpiorum |
|
abhominabiles sunt, que offeruntur ex scelere." Quicquid |
|
enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis |
|
Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc |
|
rursus scriptum est: "Honora Dominum de tuis iustis |
|
laboribus." Qui ergo male tollit, ut quasi bene prebeat, |
|
constat sine dubio, quia Dominum non honorat. Hinc quoque |
|
<S 370><L 1> -370+ |
|
per Salomonem dicitur: "Qui offert sacrificium de |
|
substantia pauperis, ac si uictimet filium in conspectu |
|
patris." Quantus autem dolor sit patris, perpendamus, |
|
si in eius conspectu filius uictimetur, et hinc |
|
facile cognoscitur, quantus apud Deum dolor exasperatur, |
|
quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis |
|
ergo declinandum est, sub obtentu elemosinae peccata |
|
symoniacae hereseos perpetrare. Nam aliud est propter |
|
peccata elemosinas facere, aliud propter elemosinas peccata |
|
committere. <T I> Et post pauca: <T T> -@. 3.+ Quisquis igitur |
|
sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem |
|
adipisci desiderat, prius uires suas cum eo, quod est |
|
subiturus, onere metiatur, ut si est inpar abstineat, et |
|
ad id cum metu etiam, cui se sufficere existimat, accedat. |
|
<4 28> -C. XXVIII.+ <T R> Pastor symoniacus nullam ouibus prebet |
|
medelam. |
|
<T I> Idem Theodorico et Theoberto Regibus Francorum. |
|
-[libro VII., ep. 114.]+ |
|
<T T> Fertur symoniaca heresis (que prima contra Dei |
|
ecclesiam diabolica subplantatione subrepsit, et in ipso |
|
ortu suo zelo apostolicae ultionis percussa atque dampnata |
|
est) in regni uestri finibus dominari, cum in sacerdotibus |
|
fides sit eligenda cum uita. Si enim uita deest, |
|
fides meritum non habet, B. Iacobo attestante, qui ait: |
|
"Fides sine operibus mortua est." Que enim opera esse |
|
ualeant sacerdotis, qui honores tanti sacramenti conuincitur |
|
obtinere per premium? <T I> Et post pauca: <T T> -@. 1.+ Hinc |
|
igitur non solum in ordinatoris et ordinati anima letale |
|
uulnus infigitur, uerum etiam excellentiae uestrae regimen |
|
episcoporum uestrorum culpa (quorum magis |
|
intercessionibus iuuari debuerat) pregrauatur. Si enim is |
|
dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed |
|
premiorum copia suffragatur, restat, ut nichil sibi in |
|
ecclesiasticis honoribus grauitas, nichil sibi defendat |
|
industria, sed totum auri profanus amor obtineat. Et, dum |
|
uitia honor remunerat, in locum ultoris is fortasse, |
|
qui fuerat ulciscendus, adducitur, atque hinc sacerdotes |
|
non proficere, sed perire potius iudicantur. |
|
Vulnerato namque pastore quis curandis ouibus adhibet |
|
medicinam? aut quomodo populum orationis |
|
clipeo tueatur, qui iaculis hostium se feriendum exponit? |
|
aut qualem fructum de se producturus est, |
|
cuius graui peste radix infecta est? Maior ergo metuenda |
|
est locis illis calamitas, ubi tales intercessores ad locum |
|
<S 371><L 1> -371+ |
|
regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam |
|
prouocent, quam per semetipsos placare debuerant. |
|
<T P> -Gratian.+ Cum ergo secundum Leonem symonia non bono |
|
peragatur exitu, secundum Gregorium nullum boni operis sequatur |
|
edificium, nec est putanda elemosina, que ex |
|
precio symoniae erogatur pauperibus, uulnerato pastore |
|
medicina non adhibetur curandis ouibus, de infecta radice |
|
fructus non producitur, maior etiam calamitas in futuro |
|
metuitur, de tam sinistro principio quis felix exitus |
|
speratur? |
|
Hinc Augustinus ait: |
|
<4 29> -C. XXIX.+ <T R> Symoniacorum sacramenta effectu gratiae carent. |
|
<T T> Sicut eunuchus fuit, qui Ioseph conparauit, ita qui |
|
gratiam mercatur, uiuum semen non habet siccis genitalibus. |
|
Sic quoque ignis sacrificii, qui per septuaginta annos |
|
Babilonicae captiuitatis sub aqua uixerat, extinctus est, |
|
Antiocho Iasoni uendente sacerdotium, quod significauit |
|
ignem Spiritus sancti non lucere in symoniacis sacramentis. |
|
<T P> -Gratian.+ Quid in his similitudinibus B. Augustinus notare |
|
uoluit, nisi quia sacramenta symoniacorum (sicut et ceterorum |
|
hereticorum) licet sint uera quantum ad formam, inania tamen et |
|
falsa sunt quantum ad effectum, cum non possint in cordibus |
|
hominum gignere uel accendere celestem gratiam? |
|
-V. Pars.+ -@. 1.+ Sed obicitur illud Augustini contra hereticos: |
|
-[tractatu V. super euangelium Iohannis]+ |
|
<4 30> -C. XXX.+ <T R> Siue bonus, siue malus sit minister, per utrumque |
|
Deus effectum gratiae confert. |
|
<T T> Si fuerit iustus minister, conputo eum cum Paulo, |
|
qui gloriam suam non querit, dicens: "Ego plantaui, |
|
Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit." Qui |
|
uero superbus fuerit minister cum zabulo conputatur, |
|
sed non contaminatur donum Christi, quia per illum |
|
purus fluuius transit, et uenit ad fertilem terram. Scio, |
|
quia lapis ex aqua fructum ferre non potest, et per |
|
lapideos canales transit aqua ad areolas, in canali lapideo |
|
nichil generat; sed ortus plurimum fructum affert. |
|
Spiritualis enim uirtus sacramenti ut lux pura |
|
ab illuminandis excipitur; sed per inmundos transiens |
|
non coinquinatur. |
|
<4 31> -C. XXXI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ad Vincentium Donatistam. -[ep. XLVIII.]+ |
|
<T T> Ex catholica ecclesia sunt omnia sacramenta dominica, |
|
<S 372><L 1> -372+ |
|
que sic habetis et datis, sicut habebantur et dabantur |
|
prius, quam inde exiretis. |
|
<4 32> -C. XXXII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item ad Donatistas. -[lib. V. c. 19.]+ |
|
<T T> Sic autem Deus adest sacramentis et uerbis suis, |
|
per quoslibet administrentur, quorum sacramenta et |
|
uerba recta sunt, sicut mali homines, quibus nichil |
|
prosunt, ubique peruersi sunt id est intus et foris. |
|
<4 33> -[C. XXXIII.]+ |
|
<T I> Item. -[lib IV. de bapt. contr. Donatistas, c. 12.]+ |
|
<T T> Nec foris ergo, nec intus quisquam, qui ex parte |
|
diaboli est, potest in se, uel in quoquam maculare |
|
sacramentum, quod Christi est. |
|
<4 34> -C. XXXIV.+ <T R> Sacramenta, que non mutantur, catholicis et |
|
hereticis communia probantur. |
|
<T I> Idem -[Augustinus]+ ad Emeritum. -[epist. CLXIV.]+ |
|
<T T> Sacramenta, que non mutastis, sicut habetis approbantur |
|
a nobis, ne forte, cum uestram prauitatem corrigere |
|
uolumus, illis ministeriis, que in uestra prauitate |
|
deprauata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. Neque |
|
Saul deprauauerat unctionem, quam acceperat, cui unctioni |
|
Dauid pius exhibuit sepius tantum honorem. |
|
<4 35> -C. XXXV.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem ad Donatistas. |
|
<T T> Sicut ficti ueraciter non ficte recipiunt, nec |
|
eorum baptisma reprobatur, sic et illa, que scismatici et |
|
heretici, non aliter habent, nec aliter agunt quam uera |
|
ecclesia, dum ad nos ueniunt, non emendamus, sed potius |
|
approbamus. |
|
<4 36> -C. XXXVI.+ <T R> Non fugiantur sacramenta, a quocumque |
|
ministrentur. |
|
<T I> Idem contra Petilianum. -[lib. III. c. 9.]+ |
|
<T T> Neque in homine bono aliquis Dei sacramenta fugiat |
|
neque in homine malo. |
|
<4 37> -C. XXXVII.+ <T R> Hominum malitia sacramenta non profanat. |
|
<T I> Idem in libro de baptismo. -[contra Donatistas, |
|
l. VI. c. 44.]+ |
|
<T T> Nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? Peiores |
|
<S 373><L 1> -373+ |
|
ergo Iudei, quibus Dominus dicit: "Tollerabilius erit |
|
Sodomis in die iudicii quam uobis," et quibus Propheta |
|
dixit: "Iustificastis Sodomam," id est, conparatione |
|
uestra iusta facta est. Numquid tamen ideo sacramenta |
|
diuina, que apud Iudeos talia erant, quales et |
|
ipsi erant? que Dominus quoque ipse suscepit, et ad ea |
|
celebranda leprosos, quos mundauerat, misit, et ea |
|
Zachariae ministranti angelus astitit, eumque in templo |
|
sacrificantem exauditum esse nuntiauit. Hec eadem sacramenta |
|
et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis |
|
peioribus quam sint ethnici, quandoquidem in malicia Sodomitis |
|
prelati sunt, et tamen illa sacramenta in utrisque erant |
|
integra et diuina. Nam et ipsi gentiles, si quid diuinum |
|
et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non inprobauerunt |
|
sancti nostri, quamuis illi per suas supersticiones, |
|
et ydololatriam, et superbiam, ceterosque perditos |
|
mores detestandi essent, et, nisi corrigerentur, diuino |
|
iudicio puniendi. |
|
<4 38> -C. XXXVIII.+ <T R> Sacramenta mali habere possunt, licet uirtutem |
|
Spiritus sancti habere non possint. |
|
<T I> Idem. -[lib. III. cap. 16.]+ |
|
<T T> Multae autem operationes sunt Spiritus sancti, quas |
|
idem Apostolus cum quodam loco commemorasset, |
|
ita conclusit: "Omnia autem hec operatur unus |
|
atque idem Spiritus, diuidens propria unicuique prout |
|
uult." Cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam |
|
Symon magus potuit, aliud prophetia, que in malis etiam |
|
hominibus fieri solet, ut in Saul, aliud operatio eiusdem |
|
Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, id est |
|
karitas; quodlibet heretici et scismatici accipiant |
|
"karitas, que operit multitudinem peccatorum," proprium |
|
donum est catholicae unitatis et pacis, nec eius |
|
donum in omnibus, quia nec omnes sunt eius. |
|
<4 39> -C. XXXIX.+ <T R> Licet sacramenta mali ministrent, remissionem |
|
peccatorum non prestant. |
|
<T I> Idem. -[eodem libro, c. 18.]+ |
|
<T T> Remissionem peccatorum auari non dant, que |
|
per orationem, id est per columbae gemitum, |
|
datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent, |
|
quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus |
|
dicit Dominus: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur |
|
illi; si cui tenueritis, tenebuntur." Foris quidem nec |
|
ligari aliquis potest, nec solui, ubi non sit qui alium |
|
ligare possit, an soluere sed soluitur qui cum columba |
|
<S 374><L 1> -374+ |
|
fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, |
|
siue aperte foris sit, siue intus esse uideatur. |
|
<T P> -Gratian.+ Si ergo sacramenta in modum lucis ab inmundis |
|
coinquinari non possunt, si in morem puri fluuii per lapideos |
|
canales ad fertiles areolas perueniunt, patet quod symoniaci sacramentum |
|
unctionis sibi quidem inutiliter et perniciose habent, aliis |
|
autem utiliter et salubriter eandem unctionem administrant. Sicut |
|
ergo sunt uera sacramenta hereticorum quantum ad formam, ita |
|
sunt uera et non inania quantum ad effectum. |
|
-VI. Pars.+ Sed notandum est, quod sacramentorum |
|
alia sunt dignitatis, alia necessitatis. Quia enim necessitas |
|
non habet legem, sed ipsa sibi facit legem, illa sacramenta, que |
|
saluti sunt necessaria, quia iterari non possunt, cum sint uera, |
|
auferri uel amitti non debent, sed cum penitentia rata esse permittuntur. |
|
Illa uero sacramenta, que sunt dignitatis, nisi digne |
|
fuerint administrata ita ut digni digne a dignis prouehantur, |
|
dignitates esse desinunt, non ut minuatur ueritas sacramenti, |
|
sed ut cesset offitium administrandi, uel loco, uel tempore, uel |
|
promotione. |
|
Loco, ut ait Leo: -[ad Rusticum Narbonensem Episcopum |
|
epistola XC. al XCII. cap. I.]+ |
|
<4 40> -C. XL.+ <T R> De his qui a pseudoepiscopis ordinantur. |
|
<T T> Si qui a pseudoepiscopis ordinati fuerint, |
|
potest rata haberi talis ordinatio, ita ut in |
|
ipsis ecclesiis perseuerent. Aliter uana habenda est |
|
ordinatio talis. |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce aliquis a pseudoepiscopis ordinatus, si |
|
locum suae ordinationis mutauerit, uana est et sine amministratione |
|
erit talis ordinatio. |
|
Tempore, ut ait Innocentius -[epist. XXII. c. 5.]+ de |
|
ordinatis a Bonoso: |
|
<4 41> -C. XLI.+ <T R> Que pro necessitate conceduntur, eadem cessante |
|
cessabunt. |
|
<T T> Quod pro necessitate temporis statutum est, cessante |
|
necessitate debet cessare pariter quod urgebat, |
|
quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio. |
|
<T P> -Gratian.+ Ergo aliquis alio tempore ab eo, qui Bonoso |
|
sit similis, ordinatus, cessabit ab amministratione, que pro necessitate |
|
illius temporis fuit permissa. |
|
Item promotione, ut ait Leo: -[epistola III. ad Iulianum |
|
Aquilegiensem]+ |
|
<4 42> -C. XLII.+ <T R> Qui ab hereticis redeunt, sine spe promotionis in |
|
suis ordinibus recipi possunt. |
|
<T T> Si quis hereticae communionis contagione se macularit, |
|
<S 375><L 1> -375+ |
|
hoc in magno beneficio habet, si adempta omni |
|
spe promotionis in quo inuenitur ordine permaneat. |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce si clericus uel ordinatione, uel quolibet |
|
sacramento hereticis communicat, cessans a promotione uix |
|
in suo ordine perseuerat. Non est enim de hoc sacramento ut |
|
de ceteris; cetera enim uel ad culpas abluendas dantur, ut baptismus |
|
et penitentia, uel pro culpis non in eternum, sed ad horam |
|
negantur, ut eucharistia, que in articulo mortis penitenti etiam |
|
de nefariis peccatis conceditur: hoc solum non solum pro culpa, |
|
sed etiam pro infamia interdicitur, etiam pro inminuta mundiciae |
|
suae, uel extrinsecae, uel intrinsecae perfectionis |
|
prerogatiua, ut bigamis, uel uiduae maritis, uel illiteratis, uel |
|
corporis qualibet parte uitiatis denegatur, quibus tamen baptismus |
|
uel eucharistia non negatur. Potest etiam talis cuncta |
|
sacramenta administrare, qui istud solum non ualet conferre. |
|
Unde Leo ait: -[ad Episcopos Africae, epist. LXXXV. al. |
|
LXXXVII. cap. 2.]+ |
|
<4 43> -C. XLIII.+ <T R> De episcopis, qui consecrant, qualem |
|
consecrare non licet. |
|
<T T> Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem, |
|
qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum |
|
proprii honoris euaserint, ordinationis tamen ius ulterius |
|
non habebunt, nec illi umquam sacramento intererunt, |
|
quod inmerito prestiterunt. |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce cum honoris periculum euadant, ut cetera |
|
sacramenta sacerdotaliter administrare permittantur, ab hoc solo |
|
non modo pro heresi uel qualibet maiori culpa, sed etiam pro |
|
negligentia remouentur. In quibus omnibus sollicite notandum |
|
est, quod sacramentum sacerdotalis promotionis pre ceteris omnibus |
|
magis accurate et digne dandum uel accipiendum est, quia |
|
nisi ita collatum fuerit, eo desinet esse ratum, quo non |
|
fuerit rite perfectum. Cetera enim sacramenta unicuique |
|
propter se dantur, et unicuique talia fiunt quali corde uel conscientia |
|
accipiuntur. Istud solum non propter se solum, sed |
|
propter alias datur, et ideo necesse est, ut uero corde mundaque |
|
conscientia, quantum ad se, sumatur, quantum ad alios uero |
|
non solum sine omni culpa, sed etiam sine omni infamia, |
|
propter fratrum scandalum, ad quorum utilitatem, non solum ut |
|
presint, sed etiam ut prosint, sacerdotium datur. |
|
Unde Ieronimus in Michea: |
|
<4 44> -C. XLIV.+ <T R> Symoniaci rei sunt infidelitatis eorum, qui |
|
scandalizantur. |
|
<T T> Hii, quoscumque de asseclis suis ordinantes, |
|
<S 376><L 1> -376+ |
|
et uitam eorum in scandalum populi exponentes, rei |
|
sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur. |
|
<T P> -Gratian.+ Reuera enim qui ad hoc eliguntur, ut ceteris |
|
presint, sicut preordinantur dignitate, sic preminere debent |
|
sanctitate. Alioquin cur ceteris preferuntur, qui nulla meritorum |
|
gratia a ceteris assumuntur? Unde Simacus Laurentio |
|
Mediolanensi Episcopo: |
|
<4 45> -C. XLV.+ <T R> Sicut honore, ita et scientia quisque |
|
precellere debet. |
|
<T T> Vilissimus conputandus est, nisi precellat scientia et |
|
sanctitate, qui est honore prestancior. |
|
-VII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Patet ergo illud Augustini (sacramenta |
|
uidelicet Christi per hereticos ministrata suo non carere |
|
effectu) non de omnibus intelligi generaliter, sed de sacramento |
|
baptismatis. |
|
Unde idem Augustinus ait: -[tract. V. in Iohannem]+ |
|
<4 46> -C. XLVI.+ <T R> Baptismus sine per bonum, siue per malum |
|
ministretur, reiterari non debet. |
|
<T T> Dedit baptismum Iudas, et non est baptizatum post Iudam, |
|
dedit Iohannes, et baptizatum est post Iohannem, quia |
|
qui datus est a Iuda, baptismus Christi est, qui a |
|
Iohanne, Iohannis erat. Non Iudam Iohanni, sed baptisma |
|
Christi, etiam per Iudae manus datum, Iohannis |
|
baptismo recte preponimus. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ Quos |
|
Iudas, baptizauit et Christus, sic ergo quos |
|
baptizat ebrius, homicida, adulter, Christus |
|
baptizat. <T I> Item. <T T> -@. 2.+ Sacramentum |
|
ecclesiae tam magnum est, ut nec homicida ministrante |
|
polluatur. |
|
<4 47> -C. XLVII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item contra Donatistas. -[lib. IV. c. 4.]+ |
|
<T T> Sicut urgeri uideor, cum mihi dicitur: ergo hereticus |
|
dimittit peccatum? sic et ego urgeo, cum dico: ergo |
|
cum iuste baptizat, auarus, religionis simulator |
|
dimittit peccata? Si per uim sacramenti, sicut |
|
ille et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille. |
|
Illud enim sacramentum et in malis hominibus |
|
Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, |
|
inmaculatae nec ille, nec ille inuenitur. |
|
<S 377><L 1> -377+ |
|
Ut si cuius manus esset arida, uerum quidem esse |
|
membrum, quamuis sine sanguine inefficax esset, et |
|
mortuum sic et fides cum sit uera, tamen sine operibus |
|
mortua est. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ Sic in heresi baptizatus |
|
in nomine sanctae Trinitatis non fit tamen templum Dei, si |
|
ab heresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in |
|
eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab auaritia non |
|
recedat, que est ydolorum seruitus. |
|
-VIII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ex his itaque uerbis apparet, |
|
baptisma, quod ab hereticis tribuitur, uirtute sua remissionem conferre |
|
peccatorum. |
|
Sed idem Augustinus econtra testatur in libro -[VI.]+ de |
|
baptismo -[contra Donatistas, c. 1.]+ dicens: |
|
<4 48> -C. XLVIII.+ <T R> Baptisma Christi, etsi nulla peruersitate |
|
uioletur, apud hereticos tamen caret effectu. |
|
<T T> Etiam corde tardiores intelligunt, baptismum Christi |
|
nulla peruersitate dantis uel accipientis posse uiolari. |
|
Sed quia aliud est sacramentum ab effectu sacramenti, cum |
|
eos, qui in ipsa unitate ecclesiae perdite uiuunt, constet remissionem |
|
peccatorum nec dare, nec habere posse, quia non |
|
malignis, sed bonis filiis dictum est: "Si cui dimiseritis |
|
peccata, dimittentur, cui tenueritis, tenebuntur," |
|
patet ergo hereticos dare tantum uel accipere sacramentum |
|
baptismi. |
|
<4 49> -[C. XLIX.]+ |
|
<T I> Item in uerbis Domini de blasphemia Spiritus. |
|
<T T> Corporalia sacramenta, que portant et celebrant etiam |
|
segregati ab unitate corporis Christi, formam habere |
|
pietatis possunt. Virtus uero inuisibilis et spiritualis ita |
|
in eis esse non potest, quemadmodum sensus non sequitur |
|
membrum, quando amputatur a corpore. |
|
<4 50> -C. L.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Ambrosius in libro de initiandis rudibus. |
|
<T T> Non sanat baptismus perfidorum, non mundat, sed polluit, |
|
quia in diluuio aquarum ad Deum non approximabunt, |
|
quia, ut per Apostolum dicitur, "quicquid |
|
ex fide non est, peccatum est," et ipsis, qui faciunt, |
|
et quibus faciunt non solum non prodest, sed ad iudicium |
|
est. |
|
<S 378><L 1> -378+ |
|
<4 51> -C. LI.+ <T R> Per manus inpositionem confirmantur qui ab |
|
hereticis baptisma accipiunt. |
|
<T I> Item Leo Papa ad Nicetem Episcopum. -[epist. LXXVII. |
|
al. LXXIX. c. 7.]+ |
|
<T T> Hi, qui baptismum ab hereticis acceperunt, cum antea |
|
baptizati non fuissent, sola Spiritus sancti inuocatione per |
|
inpositionem manus confirmandi sunt, quia formam |
|
tantum baptismi sine sanctificationis uirtute sumpserunt. |
|
Et hanc regulam, ut scitis, seruandam in omnibus |
|
ecclesiis predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione |
|
uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una |
|
fides, unum baptisma," cuius ablutio nulla iteracione |
|
temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti |
|
Spiritus inuocanda, ut quod ab hereticis nemo accipit |
|
a catholicis sacerdotibus consequatur. |
|
-IX. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sed notandum est, quod heretici, ut |
|
Arriani et Sabelliani, quorum alii inequalitatem, alii indiscretionem |
|
personarum confitebantur, baptisma non in forma ecclesiae, sed |
|
suae peruersitatis ministrabant. -@. 1.+ De his specialiter Ambrosius |
|
locutus est, dicens: "Non sanat baptismus perfidorum, |
|
etc." ut etiam rebaptizentur et reordinentur unde in |
|
Niceno Concilio -[c. 19.]+ statutum est: |
|
<4 52> -C. LII.+ <T R> Rebaptizentur et ordinentur qui de Paulianistis |
|
et Cathafrigis ad ecclesiam redeunt. |
|
<T T> Si quis confugerit ad ecclesiam catholicam de Paulianistis |
|
et Cathafrigis statutum sit, rebaptizari eos |
|
omnino debere. Si qui uero clerici erant apud eos, siquidem |
|
inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizandi |
|
sunt, rursus etiam ordinentur ab episcopo ecclesiae |
|
catholicae. Si uero examinati minus apti fuerint deprehensi, |
|
deponi eos oportet. Similiter autem et circa diacones |
|
et de omnibus, qui in eodem clero inueniuntur, |
|
eadem forma seruabitur. |
|
<4 53> -[C. LIII.]+ |
|
<T I> Item Innocentius. -[ad Episcopos Macedoniae, |
|
epist. XXII. c. 5]+ |
|
<T T> Paulianistae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti |
|
minime baptizant et Nouatiani iisdem nominibus |
|
tremendis baptizant, nec apud istos de unitate potestatis |
|
diuinae, hoc est Patris, Filii ei Spiritus sancti, questio |
|
aliquando commota est etc. |
|
<S 379><L 1> -379+ |
|
<T P> -Gratian.+ Alii formam ecclesiae in baptizando seruant. |
|
Sed dum ab eis baptizantur, qui in heresi uel scismate eis communicant, |
|
sacramentum quidem baptismi ab eis accipiunt, |
|
uirtutem uero non consecuntur, quam sine fide nullus consequi |
|
potest. Unde de Domino dicitur, quod in patria sua non poterat |
|
facere signum propter incredulitatem eorum. |
|
Item Augustinus in omelia LXXX: |
|
<4 54> -C. LIV.+ <T R> Dum uerbum accedit ad elementum, fit sacramentum. |
|
<T T> Detrahe uerbum, quid est aqua nisi aqua? |
|
accedit uerbum ad elementum, et fit sacramentum. -@. 1.+ |
|
Unde ista tanta uirtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, |
|
nisi faciente uerbo? non quia dicitur, sed quia creditur. |
|
Nam et in ipso uerbo aliud est sonus transiens, aliud uirtus |
|
manens. |
|
<T P> -Gratian.+ De his etiam, qui in heresi uel scismate baptizantur, |
|
scribit Augustinus, ad Petrum Diaconum, -[c. 36.]+ dicens: |
|
<4 55> -C. LV.+ <T R> Extra ecclesiam baptizati si ad ecclesiam non redierint |
|
perniciem sibi accumulant. |
|
<T T> Firmissime tene et nullatenus dubites, extra ecclesiam |
|
baptizatis, si ad ecclesiam non redierint, baptismo cumulari |
|
perniciem. Tantum enim ualet ecclesiasticae societatis |
|
communio ad salutem, ut baptismo non saluetur cui ibi |
|
non datur, ubi oportet ut detur. |
|
<4 56> -C. LVI.+ <T R> Inutilia sunt dona, que preter ecclesiae |
|
unitatem habentur. |
|
<T I> Idem. -[tractatu XIII. ad c. 3. Iohannis]+ |
|
<T T> Teneamus, unitatem fratres mei. Preter unitatem et |
|
qui facit miraculum nichil est; in unitate erat populus |
|
Israel, et non faciebat miracula; preter unitatem erant |
|
magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi. Populus |
|
Israel, ut dixi, non faciebat miracula. Qui erant saluandi |
|
apud Deum, qui faciebant miracula, an qui |
|
non faciebant? Petrus apostolus resuscitauit mortuum. |
|
Symon magus fecit multa. Erant quidam Christiani, |
|
qui non poterant facere quod faciebat Petrus, nec quod |
|
faciebat Symon. Sed inde gaudebant? quia nomina |
|
eorum scripta erant in celo. |
|
<4 57> -C. LVII.+ <T R> Baptisma semel traditum non est reiterandum. |
|
<T I> Item Leo ad Nicetem Episcopum. -[epist. LXXVII. al. |
|
LXIX. c. 7.]+ |
|
<T T> Hanc regulam seruandam in omnibus ecclesiis |
|
predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione |
|
uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una fides, |
|
unum baptisma," cuius ablutio nulla reiteracione uiolanda |
|
<S 380><L 1> -380+ |
|
est, sed, sola sanctificatio Spiritus inuocanda, |
|
ut quod ab hereticis nemo accipit a catholicis |
|
sacerdotibus consequatur. |
|
-X. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Nemo in heresi uel scismate constitutus |
|
intelligendus est. Ceterum, si cum fidei integritate et |
|
animi puritate de manu hereticorum aliquis in forma ecclesiae |
|
baptisma acceperit, tunc inpletur illud Augustini: "Per |
|
lapideum canalem aqua transit ad areolas." Et iterum: |
|
"Spiritualis uirtus sacramenti, etc." |
|
<4 58> -C. LVIII.+ <T R> Etiam per malos boni colliguntur. |
|
<T I> Item -[Augustinus]+ de blasphemia Spiritus sancti. |
|
<T T> Spiritus sanctus in sancta ecclesia etiam isto tempore, |
|
quo uelud granum attrituratur cum palea, sic |
|
operatur, ut nullius ueram confessionem aspernetur, nullius |
|
simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam |
|
per illorum ministerium probos colligat. |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce quando ab hereticis baptisma cum sua uirtute |
|
accipitur, cuius tam necessaria amministracio est, ut nec |
|
etiam a paganis datum possit reiterari. Unde in ecclesiastica |
|
ystoria legitur, quod Alexander episcopus Alexandriae, cum |
|
Petri Martiris solempnia celebraret, post expleta missarum sacramenta |
|
uidit super oram maris puerorum ludum, imitantium, ut |
|
solet fieri, episcopum, et gerentium ea, que in ecclesia geri mos |
|
est. Mox eos ad se perduci iubet, et quid egissent percunctatur. |
|
Illi rei ordinem pandunt, baptizatos a se esse quosdam cathecuminos |
|
confitentur per Athanasium puerum, qui illis fuerat episcopus |
|
simulatus. Ubi ex responsis eorum uidit secundum |
|
religionis nostrae ritum cuncta constare, statuit illis, quibus |
|
integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa, |
|
iterari baptismum non debere, sed adinpleri ea, que sacerdotibus |
|
est mos. |
|
Hinc etiam Ysidorus ait: |
|
<4 59> -C. LIX.+ <T R> De his, qui per ignorantiam ordinantur |
|
antequam baptizentur. |
|
<T T> Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur, |
|
debent ab eo baptizati iterum rebaptizari, et ipse |
|
ulterius non ordinetur. Sed Romanus Pontifex non hominem |
|
iudicat, qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare |
|
gratiam credit baptismi, licet paganus sit, qui baptizat. |
|
<P 1> -[PALEA.+ |
|
<4 60> -C. LX.+ |
|
<T I> Ex Concilio apud Compendium. |
|
<T T> Si presbiter ordinatus deprehenderit se non esse |
|
baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum. -]+ <P 0> |
|
<S 381><L 1> -381+ |
|
-Gratian.+ <T P> Quod autem cetera sacramenta ab hereticis ministrari |
|
non possint, testatur Ieronimus in Aggeo Propheta: |
|
-[cap. 2.]+ |
|
<4 61> -C. LXI.+ <T R> Non placent Deo que ab hereticis offeruntur. |
|
<T T> Sic populus iste hereticorum omnium est in conspectu |
|
meo, dicit Dominus, omne, quod fecerint, quod mihi |
|
obtulerint, uel uota, uel pro salute, uel pacifica, uel pro |
|
peccato, uel holocaustis siue elemosinas |
|
siue ieiunia uel corporis castitatem contaminata |
|
erunt in conspectu meo. Quamuis enim sancta uideantur |
|
specie sui que offeruntur, tamen, quia tractata sunt |
|
ab illo, qui pollutus est in anima, polluuntur omnia. |
|
<4 62> -C. LXII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item in Amos Propheta. -[c. 5.]+ |
|
<T T> Odit Deus sacrificia hereticorum et a se proicit, et quotiens |
|
in nomine eius congregati fuerint, detestatur |
|
fetorem eorum et claudit nares suas. |
|
<4 63> -[C. LXIII.]+ |
|
<T I> Item in Osea. -[cap. 6.]+ |
|
<T T> Illi offerunt panem sacrilegum, et dant elemosinas, et |
|
sectari uidentur humilitatem. Que ego, si uere fiant, holocausta |
|
interpretor. Cum autem scientiam Dei dereliquerint, |
|
frustra truncato capite fidei cetera membra habere |
|
se iactant. |
|
<4 64> -C. LXIV.+ <T R> Sine fide et karitate nec euangelium habetur, |
|
nec prosunt aliqua bona. |
|
<T I> Idem in epistola ad Galatos. -[c. 1. u. 11.]+ |
|
<T T> Marcion et Basilides, et ceterae hereticorum pestes non |
|
habent Dei euangelium, quia non habent Spiritum sanctum, |
|
sine quo humanum fit euangelium quod docetur. Nec putemus |
|
in uerbis scripturarum esse euangelium, sed in sensu; |
|
non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, |
|
sed in radice rationis. |
|
<4 65> -[C. LXV.]+ |
|
<T I> Idem. -[ad cap. 5. eiusdem epistolae u. 14.]+ |
|
<T T> Vide, quantum bonum est karitas. Si ita martirium |
|
fecerimus, ut nostras uelimus ab hominibus reliquias |
|
honorari, et si opinionem uulgi sectantes intrepidi sanguinem |
|
fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem |
|
propriam dederimus, huic operi non tam premium |
|
quam pena debetur, et perfidiae magis tormenta sunt |
|
quam corona uictoriae. |
|
<4 66> -C. LXVI.+ <T R> Hereticorum benedictio maledictio est. |
|
<T I> Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 32.]+ |
|
<T T> Non oportet hereticorum benedictiones accipere, quoniam |
|
maledictiones magis sunt quam benedictiones. |
|
<S 382><L 1> -382+ |
|
<4 67> -C. LXVII.+ <T R> Neque cum hereticis, neque cum scismaticis |
|
licet orare. |
|
<T I> Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 70.]+ |
|
<T T> Non liceat clericis uel laicis ab hereticis eulogias |
|
accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones, |
|
neque liceat aut cum hereticis, aut scismaticis orare. |
|
<4 68> -C. LXVIII.+ <T R> Extra ecclesiam non sunt uera sacrificia. |
|
<T I> Item Leo ad Anatholium Constantinopolitanum Episcopum. |
|
-[epist. XLVIII. cap. 2.]+ |
|
<T T> In ecclesia Dei, que corpus Christi est, aliter nec rata |
|
sunt sacerdotia, nec uera sacrificia, nisi in proprietate |
|
suae naturae uerus nos pontifex reconciliet. |
|
<4 69> -C. LXIX.+ <T R> Inpiorum manibus diuina sacramenta |
|
se subducunt. |
|
<T I> Idem Leoni Augusto. -[epist. LXXIII.]+ |
|
<T T> Manifestum est, per crudelissimam et insanissimam |
|
uesaniam in Alexandrina sede omne celestium |
|
sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii |
|
oblatio, deficit crismatis sanctificatio, et parricidalibus |
|
manibus inpiorum omnia sese subtraxere misteria. |
|
<4 70> -C. LXX.+ <T R> Sacramenta extra ecclesiam ministrari possunt, |
|
salutem uero conferre non possunt. |
|
<T I> Item B. Martir Ciprianus in epistola contra hereticos. |
|
<T T> Si quis, inquit, de ecclesia heretica presumptione exierit, |
|
a semetipso dampnatus est. Cum huiusmodi secundum |
|
Apostolum, nec cibum quidem sumere debemus. Declaratur |
|
hoc in libro Regnorum, ubi, cum homo Dei ad Ieroboam |
|
missus esset, qui peccata sua exprobraret atque |
|
ultionem futuram prediceret, panem apud illum edere et |
|
aquam bibere prohibitus est. Quod cum non custodisset, |
|
diuina sententia inde rediens, morsu leonis in itinere |
|
interiit. -@. 1.+ An debet quisquam dicere, sacramentum |
|
salutare, et gratiam celestem communem cum hereticis |
|
esse posse, cum quibus nec terrestris cibus, nec secularis |
|
potus debet esse communis? Constat autem oleum, unde |
|
baptizati tinguntur, sanctificari, et eucharistiam fieri apud |
|
illos omnino non posse, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi |
|
omnia per mendacium geruntur. Nam hereticus more symiarum, |
|
que cum homines non sint, formam humanam imitantur, |
|
uultum ecclesiae catholicae et auctoritatem sibi et |
|
ueritatem uendicant, cum ipse in ecclesia non sit. Benedicit |
|
cum a Deo sit maledictus, uitam pollicetur cum |
|
sit mortuus, Deum inuocat blasphemus, sacerdotium |
|
amministrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad hec |
|
omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat |
|
<S 383><L 1> -383+ |
|
eucharistiam facere, cum nec sanctificari oblatio illic |
|
possit, ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus |
|
per eius preces et orationes prosit, qui Deum ipse uiolauit. |
|
Si enim qui ecclesiam uiolant ethnici, |
|
et publicani habentur, multo magis rebelles et hostes, |
|
falsa altaria, et illicita sacerdotia, et sacrificia sacrilega et |
|
omnia adulteria fingentes, inter ethnicos et publicanos |
|
necesse est ut conputentur, quos omnes constat a |
|
karitate atque unitate ecclesiae catholicae recessisse. |
|
Ergo omnia, quecumque faciunt heretici, carnalia |
|
sunt, inania et falsa, ita ut nichil eorum, que illi gesserint, |
|
a nobis probari debeat. Non statim suscipienda |
|
sunt et assumenda que iactantur in Christi nomine, sed que |
|
geruntur in Christi ueritate. Quomodo enim perficere |
|
que agunt aut inpetrare aliquid illicitis conatibus a Deo |
|
possunt, qui contra Deum quod eis non licet moliuntur? |
|
-@. 2.+ Quare, qui hereticis et scismaticis patrocinantur, censura |
|
diuina in eorum probantur facinore et penis non |
|
solum duces et auctores, sed etiam participes destinari, nisi |
|
se a communione malorum separauerint, precipiente |
|
Domino per Moysen: "Separamini a tabernaculis hominum |
|
istorum durissimorum, et nolite tangere de omnibus, |
|
que sunt in eis, ne simul pereatis in peccatis eorum." |
|
Et quod comminatus Dominus per Moysen fuerat |
|
inpleuit, ut, quisquis se a Chore, et Dathan, et Abiron |
|
non separasset, penas statim pro inpia communione solueret. |
|
Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus |
|
testatur dicens: "Sacrificia eorum tamquam panis luctus; |
|
omnes, qui manducant ea, contaminabuntur;" docens |
|
scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio |
|
coniungi, qui fuerint peccato eorum contaminati. |
|
<4 71> -C. LXXI.+ <T R> Vera sacrificia non nisi in fide ecclesiae celebrantur. |
|
<T I> Item Augustinus. -[lib. Sententiarum per Prosperum Aquitanicum |
|
Episcopum Reg. collectarum c. 15.]+ |
|
<T T> Extra catholicam ecclesiam non est locus ueri sacrificii. |
|
<T P> Item Gregorius in III. libro Dialogorum -[cap. 31.]+ ait de |
|
Erminigildo Rege Leouigildi filio: |
|
<4 72> -C. LXXII.+ <T R> De manu hereticorum communio non est |
|
recipienda. |
|
<T T> Superueniente pascalis festiuitatis die intempestae |
|
noctis silentio ad eum pater perfidus Arrianum episcopum |
|
misit, ut ex eius manu consecrationis sacrilegae communionem |
|
perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire |
|
mereretur. Sed uir Deo deditus Arriano episcopo uenienti |
|
exprobrauit ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus |
|
repulit. |
|
<S 384><L 1> -384+ |
|
<4 73> -C. LXXIII.+ <T R> Sacerdotes hereticorum Christi honoribus non |
|
habentur digni. |
|
<T I> Item Innocentius capitulo VII. |
|
<T T> Arrianos preterea ceterasque huiusmodi pestes, |
|
quia eorum laicos conuersos ad Dominum sub imagine |
|
penitentiae ac Spiritus sanctificatione per manus inpositionem |
|
suscipimus non uidentur clerici eorum cum |
|
sacerdotii aut cuiuspiam ministerii suscipiendi esse |
|
dignitate. Quoniam quibus solum baptisma ratum esse |
|
permittimus (quod utique in nomine Patris, et Filii, et Spiritus |
|
sancti percipitur), nec Spiritum sanctum eos habere |
|
ex illo baptismate illisque ministeriis arbitramur, |
|
quoniam, cum a catholica fide auctores eorum discederent, |
|
perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt, |
|
nec dare eius plenitudinem possunt, que maxime |
|
in ordinationibus operatur, qui per inpietatis suae perfidiam |
|
fidem domini perdiderunt. Propter |
|
quod fieri non potest, ut eorum profanos sacerdotes |
|
dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos inperfectos, |
|
ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum |
|
penitentiae imagine recipimus. <T I> Item: <T T> -@. 1.+ Legitur |
|
"Qui tetigerit inmundum inmundus erit," quomodo |
|
ergo ei tribuetur qui inmunditiam et spurcitias |
|
consueuit accipere? <T I> Et infra: <T T> -@. 2.+ Qui particeps |
|
factus est dampnati, quomodo honorem debeat accipere, |
|
inuenire non possumus. |
|
<T P> -Gratian.+ Ex eo autem, quod manus inpositio iterari precipitur, |
|
sacramentum non esse ostenditur. |
|
Unde Augustinus de baptismo libro III.: -[contra Donatistas |
|
c. 16.]+ |
|
<4 74> -C. LXXIV.+ <T R> Manus positio non est sacramenti iteracio. |
|
<T T> Manus inpositio non, sicut baptismus, repeti non |
|
potest. Quid enim est aliud, nisi oratio super hominem? |
|
<T P> -Gratian.+ Cum ergo Innocentius solum baptisma hereticis |
|
ratum esse permittat; cum Gregorius sacrilegam uocet consecrationem |
|
Arrianorum; cum Ciprianus quecumque ab hereticis |
|
fiunt carnalia, inania, et falsa iudicet; cum Ieronimus |
|
omnia, que ab eis offeruntur, contaminata in conspectu Domini |
|
asserat; cum Leo extra ecclesiam nec rata esse sacerdotia, |
|
nec uera sacrificia testetur: patet, quod sacramenta |
|
ecclesiastica preter baptisma (ut supra dictum est) ac hereticis |
|
ministrari non possunt. |
|
Item obicitur illud Ieronimi ad Luciferianum: |
|
<4 75> -C. LXXV.+ <T R> Qui in baptismo sanctus est, ad altare |
|
peccator non erit. |
|
<T T> Sicut Christus est qui baptizat, ita ipse est qui |
|
<S 385><L 1> -385+ |
|
sanctificat. Unde oro te, ut aut sacrificandi licentiam ei |
|
tribuas, cuius baptisma probas, aut reprobes eius baptisma, |
|
quem non putes esse sacerdotem. Neque enim |
|
fieri potest, ut qui in baptismo sanctus est sit ad altare |
|
peccator. |
|
<T P> -Gratian.+ Sed hoc de peccatore tantum catholico, |
|
non heretico intelligendum est. Qui quicquid cum |
|
fide pro offitio suo facit licet indignus, tamen diuina |
|
gratia cooperante ratum esse creditur. Alioquin si de hereticis |
|
dictum intelligitur, ipse sibi contrarius esset, cum |
|
dicat in Oseae: "Sacrificia eorum etc". Et alibi |
|
in persona Domini: |
|
<4 76> -C. LXXVI.+ <T R> Benedictionibus hereticorum Deus maledicit. |
|
<T T> "Maledicam benedictionibus uestris": hoc est, |
|
quicquid a uobis benedicetur per me erit maledictum. |
|
-+ |
|
-XI. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Hoc igitur intelligendum |
|
est de heretico, illud autem ad Luciferianum de peccatore |
|
ecclesiastico. De quo Augustinus ait in libro de |
|
corpore Domini. |
|
<4 77> -C. LXXVII.+ <T R> Boni et mali sacerdotes eque corpus |
|
Christi conficiunt. |
|
<T T> Intra ecclesiam catholicam in ministerio corporis et |
|
sanguinis Domini nichil a bono maius, nichil a malo minus |
|
perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, |
|
sed in uerbo perficitur creatoris et uirtute Spiritus sancti. |
|
Si enim in merito sacerdotis, nequaquam ad Christum |
|
pertineret. Nunc autem sicut ipse est qui |
|
baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum hanc suam |
|
efficit carnem et transfundit in sanguinem. Credendum |
|
est enim, quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur. |
|
Cuius prius creantur inperio, eius utique uerbo recreantur |
|
ad melius. |
|
<4 78> -C. LXXVIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Idem in libro II. contra epistolam Parmeniani. -[c. 10.]+ |
|
<T T> Omnia sacramenta cum obsint indigne tractantibus, |
|
prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum |
|
Dei. Unde dictum est: "Que dicunt facite, que |
|
autem faciunt facere nolite." |
|
<S 386><L 1> -386+ |
|
<4 79> -C. LXXIX.+ <T R> De his, qui sanctis male utuntur. |
|
<T I> Idem tractatu epistolae Iohannis. |
|
<T T> Prophetauit Saul malus rex, cum etiam |
|
sanctum Dauid persequeretur. Non ergo se iactent qui |
|
forte sine karitate habent munus. Dei sanctum, |
|
sed uideant, qualem rationem habituri sint |
|
cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt, qui |
|
dicturi sunt in iudicio: "In nomine tuo prophetauimus." |
|
Quibus non dicetur: "Mentimini," sed: "Non noui |
|
uos, etc." |
|
<T P> -Gratian.+ Spiritum ergo prophetiae dicendi sunt habuisse, |
|
non meritum. |
|
<4 80> -C. LXXX.+ <T R> Quisque non tam sanctificatur ex hostiis, |
|
quam peccato polluitur. |
|
<T I> Item Ieronimus in -[cap. 2.]+ Aggeo. |
|
<T T> Propheta, qui altari extructo tantum et domo mea |
|
diruta hostias mihi offers in altari, et uictimis eius sanctificari |
|
te putas, scito, quoniam sanctum est quidem quod |
|
offertur in altari, sed non tam sanctificaris ex hostiis, quam |
|
ex operibus mortuis pollueris. |
|
<4 81> -C. LXXXI.+ <T R> Contra Spiritum sanctum uerbum dicitur, |
|
cum ex dispersione numquam reditur. |
|
<T I> Item Augustinus in libro de uerbis Domini. -[serm. XI. |
|
circ. fin.]+ |
|
<T T> Ita fit uerbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione |
|
ad congregationem numquam uenitur, que ad |
|
remittenda peccata accipit Spiritum sanctum. Ad quam |
|
congregationem etsi per malum clericum, sed tamen |
|
catholicum ministrum, reprobum et fictum, si aliquis |
|
accesserit corde non ficto, in ipso Spiritus sanctus |
|
operatur remissionem peccatorum, qui in sancta ecclesia |
|
ita operatur, ut reprobos fugiat tamen per eorum |
|
ministerium probos colligat. |
|
<4 82> -C. LXXXII.+ <T R> Non hominum meritis, sed uirtute Spiritus |
|
sancti peccata remittuntur. |
|
<T I> Idem in sermone de remissione peccatorum. |
|
<T T> Ut euidenter ostenderet Dominus, a Spiritu |
|
sancto quem donauit suis fidelibus, dimitti peccata, non |
|
meritis hominum, quodam loco sic ait: "Accipite Spiritum |
|
<S 387><L 1> -387+ |
|
sanctum;" et continuo subiecit: "Si cui dimiseritis |
|
peccata, remittentur ei:" hoc est, Spiritus dimittit, non |
|
uos. Proinde sicut is, quem sacerdos in ecclesia tollit, |
|
est tamen extra ecclesiam, et extra corpus, cuius caput |
|
est Christus, si ei ostiarius non aderit, ita non |
|
extra ecclesiam est, et non est de corpore, si quis pastoris |
|
preiudicio conpellitur foris esse. |
|
<4 83> -C. LXXXIII.+ <T R> Non merita personarum, sed offitia |
|
sacerdotum dominus considerat. |
|
<T I> Item Ambrosius de sacramentis. |
|
<T T> Cum scriptura testetur, quod ad preces Ieroboa |
|
ignis descendit de celo, et rursus precante Helia |
|
ignis missus est, qui sacrificia consumeret, datur |
|
intelligi, quod Deus non merita personarum considerat, |
|
sed offitia sacerdotum. -@. 1.+ Ille ignis uisibilis mittebatur, |
|
ut crederent: nobis inuisibilis operatur, qui credimus. |
|
-@. 2.+ Crede ergo, adesse Dominum Iesum |
|
inuocatum precibus sacerdotum, qui ait: "Ubi fuerint |
|
duo uel tres ibi sum in medio eorum." |
|
<4 84> -C. LXXXIV.+ <T R> Non merita sacerdotum, sed uirtus diuina |
|
sacramenta sanctificat. |
|
<T I> Item Gregorius Papa. |
|
<T T> Multi secularium hominum, cum plus sacerdotum uitam |
|
quam suam discutiunt, in magnum contemptionis diuinorum |
|
sacramentorum crimen incurrunt. Magna enim trabe |
|
uulneratos habentes oculos, eamque negligentes festucam |
|
tenuem in aliorum conspiciunt oculis, quam dum incaute |
|
festinant auellere, erroris in foueam dilabuntur, minus |
|
quidem considerantes, quod non eos sacerdotum uita lederet, |
|
si ipsi humiliter bonis sacerdotum admonitionibus |
|
aurem accommodarent. Sed dum ypocritarum more plus |
|
illorum famam quam propriam uitam uel uitae negligentias |
|
diiudicant, spernunt sancta monita et spiritualia |
|
dona. Unde fit, ut non solum ab eis dicta respuant, sed |
|
(quod est deterius) diuina etiam misteria contempnant, ut |
|
nec corporis communionem aut sanguinis Domini nostri |
|
Iesu Christi eorum ministerio confectam assumant, putantes, |
|
hanc minus esse sanctificatam, si illorum fiat offitio, quorum |
|
uita eorum oculis uidetur ignobilis. -@. 1.+ Heu in quam |
|
magnum laqueum incidunt, ut diuina et occulta misteria plus |
|
ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque |
|
Spiritus sanctus in ecclesia diffusa per totum orbem terrarum |
|
inconprehensibiliter ea misteria et occulte atque |
|
inuisibiliter et operando sanctificet et benedicendo benedicat. |
|
-@. 2.+ Misterium itaque, fratres, ob hoc dicitur, |
|
<S 388><L 1> -388+ |
|
quod secretam et reconditam habeat dispensationem; sacrifitium |
|
autem, quasi sacrum factum, quia prece mistica |
|
consecratur pro nobis in memoriam dominicae passionis. |
|
-@. 3.+ Sacramentum uero est in aliqua celebratione, cum |
|
res gesta ita sit, ut aliquid significare accipiamus, |
|
quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta: |
|
baptisma, crisma, corpus et sanguis, que ob id sacramenta |
|
dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum diuina |
|
uirtus secretius salutem eorundem sacramentorum operatur. |
|
Unde a secretis uirtutibus uel sacris sacramenta |
|
dicuntur. Que ideo fructuose penes ecclesiam fiunt, quia sanctus |
|
in ea manens Spiritus eundem sacramentorum latenter |
|
operatur effectum. Cuius panis et calicis sacramentum |
|
grece eucharistia dicitur, latine bona gratia interpretatur. |
|
Et quid melius corpore et sanguine Christi? -@. 4.+ Siue |
|
ergo per bonos, siue per malos ministros intra ecclesiam; |
|
dispensetur, sacrum tamen est, quia Spiritus |
|
sanctus mistice ille uiuificat, qui quondam apostolico |
|
in tempore uisibilibus aparebat operibus. Nec |
|
bonorum meritis dispensatorum ampliantur, nec malorum |
|
attenuantur, quia "neque qui plantat est aliquid, |
|
neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus." |
|
Hoc de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, hoc |
|
etiam de baptismate et crismate sentiendum est et |
|
tenendum, quia uirtus diuina secretius operatur in eis, |
|
et diuinae solummodo est hec uirtus siue potestas, non |
|
humanae efficaciae. Polluimus itaque panem, id est |
|
corpus Christi, quando indigni accedimus ad altare et |
|
sordidi mundum sanguinem bibimus. <T I> Et infra: <T T> -@. 5.+ Maledicam, |
|
inquit, benedictionibus uestris, hoc est, his, |
|
que nunc meis benedictionibus possidetis, seu quicquid benedicitur |
|
a uobis, uel quoniam non benedicunt sanctis |
|
ex uero corde, uel quia qui inique agunt benedicuntur |
|
ab eis, adulanturque peccatoribus, dummodo diuites |
|
sunt. |
|
<4 85> -C. LXXXV.+ <T R> Non sacerdotum uitam, sed que docent et |
|
ministrant considerare debemus. |
|
<T I> Item Fabianus Papa Episcopis Orientalibus. -[epist. II.]+ |
|
<T T> Significastis insuper plerosque attendere, multos in |
|
ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter uiuere sermonibus |
|
et sacramentis, que per eos populis ministrantur. |
|
O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliuiscuntur! |
|
qui et multo ante predixit, ut legi Dei potius |
|
obtemperetur quam imitandi uideantur illi, qui ea, que |
|
dicunt, non faciunt, et traditorem suum tolerans usque in |
|
finem etiam euangelizaturum cum ceteris misit. |
|
<S 389><L 1> -389+ |
|
Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt, ne |
|
habendam docuerunt. |
|
<4 86> -C. LXXXVI.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Nicolaus papa Michaeli Inperatori. -[in epist. que |
|
incipit: "Proposueramus."]+ |
|
<T T> Non quales sacerdotes Domini, sed quid de |
|
Domino loquantur, est uobis magnopere preuidendum, |
|
nec in uicariis B. Petri apostoli uobis est attendendum |
|
quid sint, sed quid pro correctione ecclesiarum, |
|
quid pro salute uestra satagant. Nec enim illos inferiores |
|
dicetis scribis et phariseis sedentibus super cathedram |
|
Moysi, de quibus Dominus precepit, dicens: "Quecumque |
|
dixerint uobis facite, secundum opera eorum |
|
nolite facere." Ergo, inperator, considera, si illos dixit |
|
audiendos, qui super cathedram Moysi sedebant, quanto |
|
potius, qui super cathedram Petri resident, esse existimatis |
|
obaudiendos? |
|
<4 87> -C. LXXXVII.+ <T R> Sacerdotum inmunditia sacramentum |
|
non polluit. |
|
<T I> Item Augustinus contra Petilianum. -[lib. II. c. 22.]+ |
|
<T T> Dominus declarauit in uno cetu hominum eadem sacramenta |
|
sumentium, non obesse mundis aliquorum inmunditiam. |
|
-@. 1.+ Petilianus dixit: At si quisquam |
|
carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos |
|
est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis? |
|
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo queramus, |
|
quis sit uerus sacerdos, et non quid sit uerum |
|
baptisma. Ut enim quisque uerus sit sacerdos, oportet, |
|
ut non solum sacramento, sed iustitia quoque induatur, |
|
sicut scriptum est: "Sacerdotes tui induantur iustitia." |
|
Qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex |
|
Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis |
|
ipse uerax non est, quod dat tamen uerum est, si non |
|
det suum, sed Dei. <T I> Item: <T T> -@. 2.+ "Cretenses, |
|
malae bestiae, pigri corde." Si ergo apostolus |
|
nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum |
|
conperit, etiam ipse attestatus est, cur nos, apud quemcumque |
|
inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi |
|
ille, apud quem inuenitur, peruersus et fallax est, non |
|
discernimus propter uicium, quod homo habet, ueritatem, |
|
quam non suam, sed Christi habet, et dicimus, |
|
sacramentum hoc uerum est, sicut ille ait: "Testimonium |
|
hoc uerum est?" Numquid ideo dicimus: etiam ipse |
|
homo uerax est, quia dicimus: sacramentum hoc uerum est? |
|
-@. 3.+ Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu |
|
propter hominum uicia Dei sacramenta uiolatis, aut nos |
|
propter Dei sacramenta, que in uobis uiolare nolumus, |
|
etiam uestri scismatis sacrilegium assumere putatis. |
|
<S 390><L 1> -390+ |
|
<T I> Item: <T T> -@. 4.+ Baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia |
|
conscientiae siue dantis siue accipientis omnino |
|
distincta est. <T I> Item: <T T> -@. 5.+ Memento sacramentis Dei |
|
nichil obesse mores malorum hominum, quo illa uel non |
|
sint, uel minus sancta sint. <T I> Item: <T T> -@. 6.+ Si non habebat |
|
Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur? |
|
Si autem habebat innocentiam, quare innocentem |
|
persequebatur? Nam eum propter sacramenti unctionem |
|
et honorauit uiuum, et uindicauit occisum. Et quia uel |
|
panniculum ex eius ueste abscidit, percusso corde trepidauit. |
|
Ecce Saul non habebat innocentiam, et tamen habebat |
|
sanctitatem, non uitae suae, (nam hoc sine |
|
innocentia non potest), sed sacramenti Dei, quod |
|
et in malis hominibus sanctum est. <T I> Item: <T T> -@. 7.+ Nos |
|
dicimus tale cuique sacrificium fieri, qualis accedit ut offerat, |
|
et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium |
|
manducare, qui ad illud tales accedunt, quales et illi |
|
sunt. Itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus, |
|
tale cuique est, qualis quisque fuerit, quia et illud |
|
scriptum est: "Omnia munda mundis." Per hanc sententiam |
|
ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio |
|
non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. Nam |
|
utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus |
|
Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis |
|
esse communem omnium uestrum malum scismatis |
|
facit. <T I> Item: <T T> -@. 8.+ Gratias Deo, quia tandem confessus |
|
es, posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem, |
|
etiam si a peccatoribus inuocetur. Hinc ergo intelligite, |
|
cum Christi nomen inuocatur non obesse |
|
aliorum saluti aliena peccata. |
|
<4 88> -C. LXXXVIII.+ <T R> Etiam per malum ministrum dona Dei ad eos |
|
perueniunt, qui cum fide accipiunt. |
|
<T I> Idem in libro Psalmorum. |
|
<T T> Christus quid fecit uobis, qui tanta patientia traditorem |
|
suum pertulit, ut ei primam eucharistiam confectam |
|
manibus suis et ore suo commendatam traderet, sicut ceteris |
|
apostolis? Quid uobis fecit Christus, qui eundem |
|
traditorem suum, quem diabolum nominauit, qui ante |
|
traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit |
|
exhibere, cum ceteris discipulis ad predicandum regnum |
|
celorum misit, ut monstraret, dona Dei peruenire ad |
|
eos, qui cum fide accipiunt, etiam si talis sit, per quem |
|
accipiunt, qualis Iudas fuit? |
|
<4 89> -C. LXXXIX.+ <T R> Sacramentis malitia non nocet episcopi. |
|
<T I> Item Gregorius. |
|
<T T> Non nocet malitia episcopi, neque ad baptismum infantis, |
|
neque ad consecrationem ecclesiae, quia baptisma a Deo |
|
datur, non ab homine uenit; sic et eucharistia, et alia |
|
<S 391><L 1> -391+ |
|
quecumque in altari ponuntur, non ab homine, sed a |
|
Deo sanctificationem accipiunt. |
|
<T P> -Gratian.+ Sed obicitur illud Ieronimi in Sophonia: |
|
-[c. 3.]+ |
|
<4 90> -C. XC.+ <T R> Sacerdotis non uerba, sed merita eucharistiam |
|
faciunt. |
|
<T T> Sacerdotes, qui eucharistiae seruiunt, et sanguinem |
|
Domini populis eius diuidunt, inpie agunt in legem Christi, |
|
putantes eucharistiam inprecantis facere uerba, non |
|
uitam, et necessariam esse tantum solempnem orationem, |
|
et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: "Sacerdos, |
|
in quacumque fuerit macula, non accedat |
|
offerre oblationes Domino." |
|
<4 91> -C. XCI.+ <T R> Tanto facilius sacerdotes exaudiuntur, quanto |
|
apud Deum sunt digniores. |
|
<T I> Item Alexander. -[epist. II.]+ |
|
<T T> Ipse sacerdotes pro populo interpellant et peccata |
|
populi comedunt, quia suis precibus ea delent atque |
|
consumunt; qui, quanto digniores fuerint, tanto facilius |
|
in necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiuntur. |
|
<4 92> -C. XCII.+ <T R> Non adest Spiritus sanctus sacramentis, que |
|
per criminosos ministrantur. |
|
<T I> Item Gelasius Elphidio Episcopo. |
|
<T T> Sacrosancta religio, que catholicam continet disciplinam, |
|
tantam sibi reuerentiam uendicat, ut ad eam quilibet |
|
nisi pura conscientia non audeat peruenire. Nam quomodo |
|
ad diuini misterii consecrationem celestis Spiritus inuocatus |
|
adueniet, si sacerdos, et qui eum adesse deprecatur, |
|
plenus actionibus criminosis reprobetur? |
|
<4 93> -C. CXIII.+ <T R> Manus inmunda tacta coinquinat, non |
|
mundat. |
|
<T I> Item Gregorius in Registro. -[lib. I. epist. 24.]+ |
|
<T T> Necesse est, ut munda sit manus, que diluere sordes |
|
curat, ne tacta queque deterius inquinet, si sordida |
|
sequens lutum tenet: scriptum namque est: "Mundamini, |
|
qui fertis uasa Domini." Domini etenim uasa |
|
ferunt, qui proximorum animas ad interiora perducendas |
|
in conuersationis suae exemplo suscipiunt. |
|
<4 94> -C. XCIV.+ <T R> Eque seruandum est uerbum Christi et corpus Christi. |
|
<T I> Item Augustinus. -[lib. L. homiliarum, homil. 26.]+ |
|
<T T> Interrogo uos, fratres uel sorores, dicite mihi, quid uobis |
|
plus esse uidetur, corpus Christi an uerbum Christi? Si |
|
uultis uerum respondere, hoc dicere debetis, quod |
|
non sit minus uerbum Dei quam corpus Christi. Et ideo, |
|
quanta sollicitudine obseruamus, quando nobis corpus Christi |
|
ministratur, ut nichil ex ipso de manibus nostris in terram |
|
cadat, tanta sollicitudine obseruemus, ne uerbum Dei, quod |
|
<S 392><L 1> -392+ |
|
nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus, aut loquimur, de |
|
corde puro depereat, quia non minus reus erit qui |
|
uerbum Dei negligenter audierit, quam ille, qui corpus |
|
Christi sua negligentia in terram cadere permiserit. |
|
<4 95> -[C. XCV.]+ |
|
<T I> Item. -[lib. IV. de Trinitate c. 14.]+ |
|
<T T> Neque enim id potest rite offerri nisi per sacerdotem |
|
iustum et sanctum, nec nisi ab eis accipiatur quod offertur, |
|
pro quibus offertur, atque id sine uicio sit, ut pro uiciosis |
|
mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro |
|
se offerri sacrificium Deo uolunt. |
|
<T P> -Gratian.+ Cum uita sacerdotum eucharistiae necessaria esse |
|
dicitur, non consecrationi, sed effectui intelligendum est; non |
|
enim effectum confert salutis ei, quem merita faciunt indignum; |
|
potius conpletur in eo illud Apostoli: "Qui manducat et |
|
bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Ergo contra eos, |
|
qui crebra oblatione sacrificii se putant posse mundari, non cessantes |
|
inpie agere in lege Dei, intelligitur illud esse |
|
dictum Ieronimi. Quod uero sacerdos, etiamsi malus sit, |
|
tamen pro offitio suae dignitatis gratiam transfundat hominibus, |
|
testatur Augustinus in libro questionum ueteris testamenti: -[c. 11.]+ |
|
<4 96> -C. XCVI.+ <T R> Sacerdotes nomen Domini inuocant, Dominus |
|
autem benedictionem prestat. |
|
<T T> Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron: |
|
"Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus |
|
benedicam eos," ut gratiam traditio per ministerium |
|
ordinati transfundat hominibus, nec uoluntas sacerdotis |
|
obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem |
|
poscentis. -@. 1.+ Quanta autem dignitas sit sacerdotalis offitii |
|
uel ordinis, hinc aduertimus. Dictum est autem de |
|
nequissimo Caipha, interfectore Saluatoris, inter cetera: |
|
"Hoc autem a semetipso non dixit, sed, cum esset pontifex |
|
sacerdotum anni illius, prophetauit." Per quod |
|
ostenditur, Spiritum sanctum gratiarum non personam |
|
sequi digni, aut indigni, sed ordinem traditionis |
|
ut, quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit |
|
benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut offitium ministerii |
|
exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. |
|
<T P> -Gratian.+ Quod uero per hereticos sacramenta dignitatis |
|
ministrata dicuntur carere effectu, inprobatur auctoritate Anastasii |
|
Papae, qui ordinationem Acacii, quamuis heretici, ita ratam |
|
approbat, ut etiam eis, quos post dampnationem suam baptizauit, |
|
uel ordinauit, in nullo ream personam nocuisse asserat. Sed |
|
hoc eum illicite, et non canonice, imo contra decreta suorum |
|
predecessorum et successorum fecisse, probat Felix et |
|
Gelasius, qui Acacium ante Anastasium excommunicauerunt, et |
|
Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eundem Acacium dampnauit. |
|
Unde etiam ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo |
|
fuisse percussus legitur in gestis Romanorum Pontificum hoc |
|
modo: "Anastasius secundus natione Romanus, etc." |
|
Require retro in tractatu decretalium epistolarum. |
|
<S 393><L 1> -393+ |
|
Item obicitur illud Augustini ad Parmenianum de hereticis |
|
etiam dampnatis: |
|
<4 97> -C. XCVII.+ <T R> Qui recedit ab ecclesia, nec baptisma, nec uim |
|
dandi amittit. |
|
<T T> Quod quidam dicunt, baptisma, quod accepit, non |
|
amittit qui recedit ab ecclesia, ius tamen dandi, |
|
quod accepit, amittit, multis modis aparet frustra et inaniter |
|
dici. -@. 1.+ Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille, |
|
qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi |
|
amittere possit. Utrumque enim sacramentum |
|
est, et quadam consecratione homini datur utrumque, |
|
illud, cum baptizatur, illud, cum ordinatur; ideo |
|
non licet a catholico utrumque iterari. -@. 2.+ Nam |
|
si quando ex ipsa parte uenientes etiam prepositi |
|
pro bono pacis, correcto scismatis errore, suscepti sunt, |
|
etsi uisum est opus esse, ut eadem offitia gererent, que agebant, |
|
non sunt rursus ordinandi, sed sicut baptismus |
|
in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in precisione |
|
fuerat uicium (quod unitate pacis est correctum), non in |
|
sacramentis, que ubicumque sunt ipsa sunt. Et cum |
|
ipsi expedire uidetur ecclesiae, ut prepositi |
|
eorum, uenientes ad catholicam societatem, honores |
|
suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis |
|
sacramenta detrahuntur sed manent super eos. |
|
Ideoque non eis manus inponitur, ne non homini, |
|
sed ipsi sacramento fiat iniuria. -@. 3.+ Sicut autem |
|
in baptismo est quod per eos dari possit, sic in |
|
ordinatione ius dandi est; utrumque ad perniciem |
|
suam, quamdiu karitatem non habent unitatis; sed tamen |
|
aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud |
|
salubriter habere. Quicquid non habetur dandum est, |
|
cum opus est dari, quod uero perniciose habetur, per |
|
correctionem depulsa pernicie agendum est, ut |
|
salubriter habeatur. Quod si laicus alicui |
|
pereunti necessitate conpulsus baptisma dederit, |
|
quod, cum ipse acciperet, quomodo dandum esset |
|
addidicit, nescio, an quisquam dixerit pie esse repetendum. |
|
Nulla enim necessitate cogente si fiat, alieni muneris |
|
usurpatio est. Si autem necessitas urgeat aut nullam, |
|
aut ueniale delictum est. Sed si nulla necessitate |
|
usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit |
|
non potest dici non datum, quamuis recte dici possit illicite |
|
<S 394><L 1> -394+ |
|
datum. Illiciti ergo usurpationem corrigit reminiscentis |
|
et penitentis affectus. Quod si non correxerit, manebit |
|
ad penam usurpatoris quod datum est, uel eius, qui illicite |
|
dedit, uel eius, qui illicite accepit: non tamen pro |
|
non dato habebitur -@. 4.+ Si enim aliqui furtim |
|
et extraordinarie, non in monetis publicis, aurum uel |
|
argentum percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum, |
|
nonne illis punitis uel indulgentia liberatis cognitum |
|
regale signum thesauris regalibus cogeretur. |
|
<T I> Et paulo post: <T T> -@. 5.+ Si forte miliciae caracterem |
|
in corpore suo non militans pauidus exhorruerit, et ad |
|
clementiam inperatoris confugerit, et inpetrata uenia |
|
militare iam ceperit, numquid homine liberato atque correcto |
|
caracter ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur? |
|
An forte minus habent sacramenta Christiana |
|
quam corporalis hec nota, cum uideamus, nec apostatas |
|
carere baptismo, quibus utique per penitentiam redeuntibus |
|
non restituitur, et ideo amitti non posse iudicatur? -@. 6.+ |
|
De his, qui ab ecclesiae catholicae unitate separati |
|
sunt, nulla iam questio est, quin habeant, et |
|
dare possint, sed perniciose habeant, pernicioseque |
|
tradant, quia extra uinculum pacis sunt. -@. 7.+ |
|
Neutri sacramento iniuria facienda est. -@. 8.+ Sicut non |
|
recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen |
|
habet, et ideo redeunti non redditur, sic etiam |
|
non recte dat qui ab unitate discedit, sed dat tamen, et |
|
ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur. |
|
<T I> Infra: <T T> -@. 1.+ Sicut redeunti non redditur quod |
|
et foris habebat, sic uenienti repetendum non est quod |
|
foris acceperat. Unde consequenter intelligitur |
|
peruersitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem |
|
sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam. Constat |
|
enim, eam in peruersis hominibus et sceleratis, siue in |
|
eis, qui intus sunt, siue in eis, qui foris, inpollutam |
|
atque inuiolabilem permanere, et quod dicuntur |
|
eam mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, |
|
cum illa inpolluta permaneant; sed in bonis |
|
permanent ad premium, in malis permanent ad iudicium. |
|
<T I> Infra: <T T> -@. 10.+ Quomodo catholici non clarificant |
|
Dominum, qui sacramenta eius tam debita ueneratione |
|
prosecuntur, ut, etiam si ab indignis tractata |
|
fuerint, illi sua peruersitate dampnatis, illa intemerata |
|
sanctitate permanere demonstrantur? |
|
<S 395><L 1> -395+ |
|
-XII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Ex his uerbis Augustini |
|
constat, in omnibus tam apostatis quam hereticis uel dampnatis |
|
permanere Christi sacramenta uera, quantum ad se, et sancta, |
|
et nisi penitentia uel indulgentia subuentum fuerit, ad dampnationem |
|
usurpatoris peruenient, uel habentis, uel dantis, uel accipientis. |
|
Quid ergo prodest, quod uera et sancta sunt, cum usurpatores |
|
suos eque perimant, ac si essent mala et noxia? |
|
Crassus aurum sitiuit, aurum bibit; eque periit uero |
|
auro, sicut uero ueneno. -@. 1.+ Item aurum eque uerum est |
|
in arca furis, sicut in thesauris regis. Sed a fure, quia |
|
illicite habetur, illicite datur uel accipitur; a rege autem |
|
licite habetur, datur et accipitur; ideo ipse fur |
|
et communicator furti (nisi forte de conscientia furti se purgauerit), |
|
ut perhibet Gelasius ad Anastasium inperatorem, |
|
uterque iuste et digne dampnabitur. -@. 2.+ Opponitur autem |
|
huic sententiae Augustini: potestas dandi baptismum, et ius |
|
consecrandi dominicum corpus, et largiendi sacros ordines, plurimum |
|
inter se differunt. Suspenso enim uel deposito sacerdote, |
|
nulla ei relinquitur potestas sacrificandi. Sacramentum tamen |
|
baptismi non solum a sacerdote deposito uel laico catholico, uerum |
|
etiam ab heretico uel pagano si ministratum fuerit, nulla |
|
reiteratione uiolabitur; nulla autem ratio sinit, ut inter sacerdotes |
|
habeantur, qui de manibus laici uel pagani oleum sacrae |
|
(imo execrandae) unctionis assumunt. Non ergo consequenter |
|
colligitur, ut, si recedentibus a fide ius baptizandi relinquitur, |
|
potestas etiam distribuendi sacros ordines eis relinquatur, quamuis |
|
utrumque consecratione proueniat. Degradatus enim |
|
episcopus potestatem largiendi sacros ordines non habet, facultatem |
|
baptizandi tamen non amisit. -@. 3.+ Sed ne Augustinum |
|
in hac sententia penitus reprobemus, intelligamus aliud esse potestatem |
|
distribuendi sacros ordines, aliud esse executionem |
|
illius potestatis. Qui intra unitatem catholica ecclesiae |
|
constituti sacerdotalem uel episcopalem unctionem accipiunt, |
|
offitium et executionem sui offitii ex consecratione adipiscuntur. |
|
Recedentes uero ab integritate fidei, potestatem acceptam |
|
sacramento tenus retinent, effectu suae potestatis penitus priuantur, |
|
sicut coniugati ab inuicem discedentes coniugium semel |
|
initum non dissoluunt, ab opere tamen coniugali inueniuntur |
|
alieni. -@. 4.+ De his ergo, qui accepta sacerdotali potestate ab |
|
unitate catholicae ecclesiae recedunt, loquitur Augustinus, non de |
|
illis, qui in scismate uel heresi positi sacerdotalem unctionem |
|
accipiunt; alioquin esset contrarius Calcedonensi concilio, |
|
in quo ordinati a symoniacis in nullo proficere iudicantur, |
|
et Innocentio, qui ordinatos a ceteris heretici per prauam |
|
manus inpositionem solam dampnationem et uulnus capitis assecutos |
|
testatur. -@. 5.+ Quamuis possit generaliter dici, sacramenta, |
|
que apud hereticos non aliter quam in ecclesia Dei |
|
celebrantur, uera et rata esse quantum ad se, falsa uero et inania |
|
quantum ad effectum, et in his, a quibus male tractantur, |
|
et in illis, a quibus male suscipiuntur. Nec mirum, ipsa enim |
|
salus nostra bucellam Iudae dedit; statim cum bucella non |
|
bonus, sed malignus spiritus intrauit: quare? non quia bonus non |
|
daret bonum, sed quia malus male accepit bonum; sicque bonum |
|
effectum bonum non habuit, quia ubi illud faceret non inuenit. |
|
-@. 6.+ Item Dominus in patria sua presens et uerus affuit; non |
|
per malum ministrum, sed per semet ipsum nichil potuit, |
|
<S 396><L 1> -396+ |
|
quia fidem non inuenit; pro perfidia aliorum non caruit sua |
|
ueritate, sed effectus boni uirtute. -@. 7.+ Quod ut plane in |
|
omnibus sacramentis ostenderet, bis est transfiguratus, cum |
|
esset in carne. In una transfiguratione sicut sol aparuit |
|
mirabilis ut fides credentium augeretur ad contemplandam |
|
celestem gloriam super se eleuatam. In altera ut peregrinus |
|
et incognoscibilis de se dubitantibus ire se longius finxit, et, |
|
ne agnosceretur, eorum oculos tenuit: ad quid aliud, nisi ut, quia |
|
per fidem non erat in cordibus eorum, longius se ab iis recedere |
|
ostenderet, et quia ipsum non credebant esse quod erat, |
|
uiderent etiam eum alium quam erat? Ecce in utraque |
|
uisione sua erat praesenti et ueritas: sed in una exercebatur |
|
fides, ut magis crederent quam credebant, in altera tenebatur |
|
incredulitas, ne etiam agnoscerent quod uidebant. Sacramentum |
|
ergo corporis et sanguinis sui aliis est ad salutem, aliis ad |
|
iudicium. Fides etiam, quamuis sit uera, tamen sine operibus |
|
mortua est. Sic et omnes decem uirgines equaliter erant |
|
uirgines, sed ex his erant quinque fatuae et quinque prudentes. |
|
Equa erat uirginitatis ueritas, sed pro eiusdem uirginitatis |
|
intentione non omnibus equa meriti identitas. Sic etiam est |
|
es sonans aut cymbalum tinniens martirium uel elemosina, |
|
quam nescit karitas. Si uero cecus ceco lucernae |
|
ministret ueritatem, neuter tamen ideo magis suam illuminat |
|
cecitatem. Sic et malus ministrat malo uera sacramenta, sed |
|
non ideo dona spiritualia, quia malis eorum meritis Spiritus |
|
sanctus inpeditur, ne in eis quod suum est operetur. Unde |
|
Innocentius, cum hereticorum baptisma concedat esse ratum, non |
|
tamen ex illo baptismate concedit haberi Spiritum sanctum. |
|
Et Leo hos, qui formam baptismatis acceperunt, non sinit |
|
rebaptizari, sed iubet Spiritum sanctum, quem ab hereticis nemo |
|
accepit, per eius inuocationem et manus inpositionem a |
|
catholicis sacerdotibus consequi. Sciendum uero est, quod |
|
sacramenta hereticorum dicuntur irrita, uel etiam dampnanda, |
|
falsa et inania, non quantum ad se, cum sint sancta et uera |
|
etiam ab heretico celebrata, sed quia, cum illicite dantibus |
|
perfidis sint ad iudicium, illicite ab eis accipientibus non conferunt |
|
Spiritum sanctum. Irrita et non uera dicuntur, quia quod |
|
promittunt et conferre creduntur non tribuunt, et ideo dampnanda, |
|
ut ea dari uel recipi ab hereticis non approbetur sed |
|
interdicatur. Non enim quantum ad se polluta sunt, quamuis ab |
|
hereticis pollui dicantur. Unde Gregorius communionem |
|
Arii uocat execrationem, et Innocentius uocat Bonosi ordinationem |
|
dampnationem, non quod ita in se sint, sed quia male |
|
dantibus uel accipientibus id efficiunt. Sic etiam Ieronimus |
|
in Osee sacrificia eorum panem luctus uocat |
|
non quantum ad se, sed quantum ad effectum, quod ipsemet |
|
ostendit, subiungens: "Quicumque comederint ex eo, |
|
contaminabuntur, quia sibi ad iudicium sument." |
|
Hinc etiam Augustinus in libro II. contra epistolam Parmeniani: |
|
-[cap. 5.]+ |
|
<4 98> -C. XCVIII.+ <T R> Sacramenta quamuis obsint indigne tractantibus, |
|
prosunt tamen per eos digne sumentibus. |
|
<T T> Per Ysaiam dicit Dominus: "Facinorosus, qui |
|
sacrificat mihi uitulum, quasi canem occidat, et qui |
|
<S 397><L 1> -397+ |
|
coquit similaginem, quasi sanguinem porcinum, |
|
et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus." |
|
-@. 1.+ Quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde |
|
uel factis, ut hoc mereatur audire, perniciem sibi infert, |
|
non illis bonis, qui accipiunt ab eis eadem sacramenta, |
|
qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et merent |
|
peccata et iniquitates, que fiunt medio eorum, |
|
quamuis non se inde corporaliter separent. <T I> Infra: <T T> |
|
-@. 2.+ Sacrificia inpiorum eis oberunt, qui offerunt |
|
inpie. Nam unum atque idem sacrificium est propter nomen |
|
Domini, quod ibi inuocatur, et semper est sanctum, |
|
et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. |
|
"Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat |
|
et bibit;" non aliis sed sibi. <T I> Infra: <T T> -@. 3.+ Hoc |
|
pene in omnibus talibus questionibus intelligendum admonemus, |
|
quia scilicet omnia sacramenta, cum obsint |
|
indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus. |
|
<T I> Infra: <T T> -@. 4.+ Spiritus sanctus in ecclesiae preposito |
|
uel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur |
|
per eum, et eius mercedem in salutem sempiternam |
|
et eorum regenerationem uel edificationem, qui per eum |
|
siue consecrantur siue euangelizantur. Si autem fictus est, |
|
quoniam uerissime scriptum est: "Spiritus sanctus |
|
disciplinae effugiet fictum," desit quidem |
|
saluti eius, et auferat se a cogitationibus eius, que |
|
sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat, |
|
quo per eum salutem operatur aliorum. |
|
<T P> -Gratian.+ Constat ergo, ut Innocentius ait, de ceteris |
|
hereticis, ordinatos a symoniacis per prauam manus inpositionem |
|
symoniacis uulneratum habere caput. -@. 1.+ Sed obicitur, quod |
|
in ordinatione symoniacorum hoc solum reprehensibile inueniatur, |
|
quod gratia Spiritus sancti sub pretio redigi putetur, aliorsum |
|
autem in omnibus integra forma sacramentorum seruetur. Cum |
|
ergo illicita sacramenti usurpatio per penitentiam correcta |
|
fuerit, ut gratia Spiritus sancti gratuita et non uenalis existimetur, |
|
integer debet adesse unctionis effectus; imo etiam, si non sequatur |
|
penitentia, licet symoniace, tamen reuera consecratus reputetur, |
|
sicut illi, qui quondam nonnisi; pretio dato, ad sacri baptismatis |
|
regenerationem nec ad sanctae communionis participationem |
|
admittebantur, licet symoniace, tamen non ideo minus baptizati, |
|
uel sacrae communionis participes reputati sunt. Sed hoc tantum |
|
sacris canonibus constitutum est, ne de cetero sacramenta Christi |
|
symoniace distribuantur. |
|
<S 398><L 1> -398+ |
|
Unde Gelasius: -[ad Episcopos per Lucaniam, epist. I., |
|
cap. 7.]+ |
|
<4 99> -C. XCIX.+ <T R> A baptizandis uel consignandis pretia non |
|
exigantur. |
|
<T T> Baptizandis consignandisque fidelibus sacerdotes pretia |
|
nulla prefigant, nec illationibus quibuslibet |
|
inpositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quod |
|
gratis accepimus gratis dare mandamur. Et ideo nichil |
|
a predictis prorsus exigere moliantur, quo uel paupertate |
|
cogente deterriti, uel indignatione reuocati redemptionis |
|
suae causas iure despiciant, certum habentes, quod qui |
|
prohibita deprehensi fuerint admisisse, uel commissa non |
|
potius sua sponte correxerint, periculum subeant |
|
proprii honoris. |
|
<4 100> -C. C.+ <T R> A percipiente gratiam communionis pretium exigi |
|
non debet. |
|
<T I> Item de Sexta Synodo. -[c. 23.]+ |
|
<T T> Nullus episcopus, aut presbiter, aut diaconus, qui sacram |
|
dispensat communionem, a percipiente gratiam communionis |
|
aliquod pretium exigat. Neque enim uenditur gratia, |
|
neque pro pretio Spiritus sancti gratiam damus, sed dignis |
|
munere sine defraudatione participare concedimus. |
|
Si quis uero eorum, qui connumerantur in clero, ab eo, cui |
|
sacram communionem dispensat, aliquod pretium exegerit, |
|
deponatur, sicut imitator symoniacae fraudis. |
|
<4 101> -C. CI.+ <T R> Munera inuisibilis gratiae questibus non sunt |
|
conparanda. |
|
<T I> Item ex Concilio Tolletano XI. -[c. 8.]+ |
|
<T T> Quicquid inuisibilis gratiae consolatione tribuitur, |
|
numquam questibus uel quibuslibet premiis uenundari |
|
penitus debet, dicente Domino: "Quod gratis accepistis |
|
gratis date." Et ideo quicumque deinceps in ecclesiastico |
|
ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque |
|
fidelibus, crismate, uel promotionibus graduum |
|
precia quelibet uel premia (nisi uoluntarie |
|
oblata) pro huiusmodi ambitione susceperit, equidem, si |
|
sciente loci episcopo tale quicquam a subditis perpetratum |
|
fuerit, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi |
|
subiaceat pro eo, quod inscientia mala contexit |
|
et correctionem necessariam non acquisiuit. |
|
<S 399><L 1> -399+ |
|
Sin autem suorum quispiam, eodem nesciente, quicquam |
|
de supradictis capitulis accipiendum sibi esse |
|
crediderit, si presbiter est, quatuor mensium excommunicatione |
|
plectatur; si diaconus, trium; subdiaconus |
|
uero uel clericus his cupiditatibus seruiens competenti |
|
pena, et debita excommunicatione plectendus est. |
|
<4 102> -C. CII+ <T R> Nichil a sacerdotibus exigatur pro balsamo, quod |
|
in crismate ponitur. |
|
<T I> Item ex Concilio Bracarensi II. -[c. 4.]+ |
|
<T T> Placuit, ut nullus episcoporum pro balsami modico, |
|
benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias |
|
datur, quia singuli tremissem pro ipso exigere solent, |
|
aliquid ulterius exigat, ne forte quod pro salute |
|
animarum per inuocationem sancti Spiritus consecratur, |
|
sicut Symon magus donum Dei pecunia uoluit emere, |
|
ita nos uenundantes dampnabiliter uenundemur. |
|
<4 103> -C. CIII.+ <T R> Non est aliquid exigendum ab his, qui infantes |
|
suos ad baptizandum adducunt. |
|
<T I> Item ex eodem. -[cap. 7.]+ |
|
<T T> Placuit, ut unusquisque episcopus per ecclesias suas |
|
hoc faciat, ut hi, qui infantes suos ad baptismum offerunt, |
|
si quid uoluntarie pro uoto suo offerunt, suscipiatur |
|
ab eis. Si uero per necessitatem paupertatis aliquid |
|
non habeant quod offerant nullum eis pignus |
|
uiolenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes, hoc timentes, |
|
filios suos a baptismo retrahunt, qui forte, dum |
|
differuntur, si sine gratia baptismi de hac uita recesserint, |
|
necesse est, ut ab illis eorum perditio requiratur, |
|
quorum spolia pertimescentes a baptismi gratia se subtraxerunt. |
|
-+ |
|
<4 104> -C. CIV.+ <T R> Qui baptizantur nullus in concam nummos |
|
mittere cogat. |
|
<T I> Item ex Concilio Eliberitano. -[c. 48.]+ |
|
<T T> Emendari placuit, ut qui baptizantur (ut fieri solebat) |
|
nummos in concam non mittant, ne sacerdos quod gratis |
|
accepit precio distrahere uideatur. Neque pedes eorum |
|
lauandi sunt a sacerdotibus uel clericis. |
|
<4 105> -C. CV.+ <T R> Pro perceptione crismatis uel baptismi aliquid |
|
exigi non debet. |
|
<T I> Item ex Concilio Triburiensi. |
|
<T T> Dictum est, solere in quibusdam locis pro perceptione |
|
crismatis nummos dari, similiter pro baptismo et |
|
communione. Hoc symoniacae heresis detestata |
|
est sancta sinodus et anathematizauit, et ut de cetero nec |
|
pro ordinatione, nec pro crismate, uel baptismo, uel balsamo |
|
<S 400><L 1> -400+ |
|
nec pro sepultura, uel communione quicquam |
|
exigant statuit; sed gratis dona Christi gratuita |
|
dispensatione donentur. |
|
<4 106> -C. CVI.+ <T R> Nec pro dedicandis basilicis nec pro ceteris |
|
sacramentis conferendis aliquid exigi debet. |
|
<T I> Item ex Concilio Cabillonensi. -[tempore Caroli M. c. 16.]+ |
|
<T T> Statuimus, ut, sicut pro dedicandis basilicis et dandis |
|
ordinibus nichil accipiendum est, ita etiam pro balsamo siue |
|
pro luminaribus emendis nichil presbiteri crisma accepturi |
|
dent. Episcopi itaque de facultatibus ecclesiae |
|
balsamum emant, et luminaria singuli in ecclesiis |
|
suis. |
|
-XIII. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Sicut ergo hec sacramenta, licet |
|
symoniace ministrentur, tamen effectum benedictionis conferunt |
|
accipienti, sic et sacerdotalis unctio, licet symoniace ministretur, |
|
suo tamen non debet carere effectu. Sed, sicut supra |
|
dictum est, illa sacramenta sunt necessitatis, hec dignitatis, et |
|
ideo priuilegia eorum non possunt generare communem legem |
|
istorum. Habent ergo symoniaci uulneratum caput per symoniacae |
|
manus prauam inpositionem. Hoc autem de illis intelligitur, |
|
quos nec excusat ignorantia, nec attractionis uiolentia, |
|
qui ab illis ordinantur, quos indubitanter sciunt esse symoniacos, |
|
siue symoniace siue non symoniace ordinentur ab eis. Ut |
|
enim Nicolaus Papa distinguit, alii symoniace ordinantur a symoniacis, |
|
alii symoniace a non symoniacis, alii non symoniace a |
|
symoniacis. Hanc distinctionem innuit capitulo II. dicens: |
|
<4 107> -C. CVII.+ <T R> De multiplici genere symoniacorum. |
|
<T T> Statuimus decretum de symoniacis symoniace ordinatoribus |
|
uel ordinatis et de symoniacis symoniace a non |
|
symoniacis, et symoniacis non symoniace a symoniacis. |
|
-@. 1.+ Symoniaci symoniace ordinati uel ordinatores secundum |
|
ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant. Symoniaci |
|
quoque symoniace a non symoniacis ordinati similiter |
|
ab offitio male accepto remoueantur. -@. 2.+ Symoniacos autem |
|
non symoniace a symoniacis ordinatos misericorditer |
|
per manus inpositionem pro temporis necessitate in offitio |
|
concedimus permanere. |
|
<T P> -Gratian.+ Sed hoc intelligendum est de his, qui ordinantur |
|
a symoniacis, quos ignorabant esse symoniacos. Hos facit |
|
symoniacos non reatus criminis, sed ordinatio symoniaci. |
|
De quibus Urbanus Papa -[II. in Concilio Placentino, |
|
cap. 3. et 4.]+ ait: |
|
<4 108> -C. CVIII.+ <T R> De his, qui non symoniace a symoniacis |
|
ordinantur. |
|
<T T> Si qui a symoniacis non symoniace ordinati sunt, siquidem |
|
probare potuerint se, cum ordinarentur, nescisse eos |
|
symoniacos esse, et tunc pro catholicis habebantur in |
|
<S 401><L 1> -401+ |
|
ecclesia, talium ordinationes sustinemus misericorditer, si |
|
tamen eos laudabilis uita commendat. Qui uero scienter |
|
se a symoniacis consecrari (imo execrari) permiserint, eorum |
|
consecrationem omnino irritam esse decernimus. |
|
<4 109> -C. CIX.+ <T R> De eo, qui ordinatur ab illo, quem scit |
|
symoniacum esse. |
|
<T I> Item Nicolaus iunior. -[Hoc idem |
|
Alexander II.]+ |
|
<T T> De cetero statuimus, ut, si quis in posterum ab eo, quem |
|
symoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et |
|
consecrator, et consecratus non disparem dampnationis sententiam |
|
subeant; sed uterque depositus penitentiam |
|
agat, et priuatus propria dignitate persistat. |
|
<4 110> -C. CX.+ <T R> Symoniacis in dignitate seruanda nulla est inpendenda |
|
misericordia. |
|
<T I> Idem. -[paulo inferius]+ |
|
<T T> Erga symoniacos nullam misericordiam in dignitate seruanda |
|
habendam esse decreuimus, sed iuxta canonum |
|
sanctionem et sanctorum Patrum decreta eos omnino |
|
dampnamus ac deponendos apostolica auctoritate sancimus. |
|
-+ |
|
<T P> -Gratian.+ Subaudiendum est, nisi uiolenter attractus fuerit. |
|
De his enim et a quibuslibet hereticis uiolenter ordinatis |
|
ait Innocentius: -[ad Episcopos Macedoniae, epist. |
|
XXII. c. 5.]+ |
|
<4 111> -C. CXI.+ <T R> De his qui inuiti ad hereticorum ordinationem |
|
trahuntur. |
|
<T T> Constat multos uim passos atque inuitos attractos, |
|
repugnantesque ab hereticis ordinatos; sed huiusmodi aliquis, |
|
si post talem ordinationem non interfuit, cum illi conficerent |
|
sacramenta, si communioni eorum participatus non |
|
est, si statim discedentibus illis pessimo conciliabulo |
|
eorum abrenunciauit et ad ecclesiam rediit, iste talis |
|
potest habere colorem aliquem excusationis. Ceterum, qui |
|
post mensem aut amplius redierunt, cum se considerent |
|
ab hereticis ordinatos, certe qui nichil ab eis acceperunt, |
|
rei sunt usurpatae dignitatis. |
|
<T P> -Gratian.+ Tales plerumque ex intuitu pietatis reformat |
|
catholicae manus inpositio cum satisfactione et medicina penitentiae; |
|
sed dampnationem symoniacorum et eorum, qui eis |
|
consenserunt, legimus, medicinam uero autenticam ex hac |
|
heresi nominatim non legimus, nisi quod, sicut usurpatum |
|
est in Nouacianis uel Donatistis, minoribus utique hereticis, |
|
non canonice, sed ex intuitu pietatis, ita etiam ex his posse |
|
fieri colligimus, ideo etiam, quia aliorsum per omnia orthodoxam |
|
<S 402><L 1> -402+ |
|
habent fidem, nisi quod Spiritum sanctum credunt esse |
|
uenalem. Et, ut ait B. Augustinus heretici cum redierint |
|
qua parte se sciderint ab ecclesia, curentur, qua uero |
|
parte adheserint, cognoscantur. |
|
Hinc et Leo scribit Ianuario Episcopo: |
|
-[Aquilegiensi, epist. III.]+ |
|
<4 112> -C. CXII.+ <T R> Qui ab heresi ad ecclesiam redeunt, in quo inueniuntur |
|
ordine ex beneficio perseuerent. |
|
<T T> Omnis cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens |
|
unitatem, hereticae uel scismaticae coniunctionis |
|
contagione se maculauerit, si ad ecclesiam redierit cum legitima |
|
satisfactione et erroris sui dampnatione, hoc in magno |
|
beneficio habeat, si, adempta spe omnis promotionis, |
|
in quo inuenitur ordine permaneat. |
|
<T P> -Gratian.+ De his autem, qui ordinantur symoniace a non |
|
symoniacis (utpote illi, qui data pecunia archidiacono uel consiliariis |
|
episcopi, episcopo ignorante, hoc efficiunt, ut de manu |
|
eius sacros ordines accipiant) scribit Gregorius VII.: |
|
-[lib. 6. Reg. in Synodo Romae habita, A. D. 1078. die |
|
19. Nou. cap. 5.]+ |
|
<4 113> -C. CXIII.+ <T R> Ordinationes, que symoniace fiunt, diiudicantur |
|
falsae. |
|
<T T> Ordinationes, que interueniente pretio uel precibus, uel |
|
obsequio alicui personae ea intentione inpenso, uel que |
|
non communi consensu cleri et populi secundum canonicas |
|
sanctiones fiunt, et ab his, ad quos consecratio |
|
pertinet, non conprobantur, falsas esse diiudicamus, |
|
quoniam qui taliter ordinantur non per ostium, id est per |
|
Christum, intrant, sed, ut ipsa ueritas testatur, fures |
|
sunt et latrones. |
|
-XIV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quia ergo tripliciter symonia in |
|
hoc capitulo notatur, uidendum est, quot modis pretium in |
|
hac heresi detur. |
|
Hoc B. Gregorius in euangeliorum tractatu -[hom. 4. |
|
in fine]+ euidenter exponit, dicens: |
|
<4 114> -C. CXIV.+ <T R> De multiplici genere symoniacorum. |
|
<T T> Sunt nonnulli, qui quidem nummorum premia ex ordinatione |
|
non accipiunt, et tamen sacros ordines pro |
|
humana gratia largiuntur, atque de ipsa largitate |
|
laudis solummodo retributionem querunt. Hi nimirum |
|
quod gratis accipiunt gratis non tribuunt, quia de |
|
inpenso offitio sanctitatis nummum expetunt fauoris. Unde |
|
bene, cum uirum iustum Propheta describeret, |
|
ait: "Qui excutit manus suas ab omni munere." |
|
Non enim dixit solum a munere, sed: |
|
<S 403><L 1> -403+ |
|
"ab omni munere," quia aliud est munus ab obsequio, |
|
aliud a manu, aliud a lingua. Munus ab obsequio |
|
est seruitus indebite inpensa. Munus a manu |
|
pecunia est; munus a lingua fauor. Qui ergo sacros |
|
ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando |
|
in diuinis rebus non solum pecuniam nullam, sed nec |
|
etiam humanam gratiam requirit. |
|
<4 115> -C. CXV.+ <T R> Eternam dampnationem inueniet qui quolibet |
|
munere ad sacrum ordinem accedit. |
|
<T I> Idem in Registro. |
|
<T T> Si quis neque sanctis pollens moribus, uel neque a |
|
clero populoque uocatus uel pulsatione coactus, inpudenter |
|
Christi sacerdotium, iam quolibet facinore pollutus, |
|
iniusto cordis amore, uel sordidis precibus oris, siue comitatu, |
|
siue manuali seruitio, siue fraudulento munusculo episcopalem |
|
seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed |
|
inanis gloriae auaritia fultus, dignitatem acceperit, et in uita |
|
sua non sponte reliquerit, eumque insperata mors penitentia |
|
non inuenerit, proculdubio in eternum peribit. |
|
<T P> Hinc Gregorius scribit Iohanni Corinthiorum |
|
Episcopo: -[lib. IV. ep. 55.]+ |
|
<4 116> -C. CXVI.+ <T R> Pro ordinationibus nichil omnino accipiatur. |
|
<T T> De ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione |
|
decreuimus. Oportet ergo, ut neque per |
|
donum neque per gratiam, neque per quorundam |
|
suplicationem aliquos ad sacros ordines consentias |
|
uel permittas adduci. |
|
<4 117> -C. CXVII.+ <T R> Nec pretio, nec gratia, uel suplicatione |
|
aliqui ad sacros ordines accedant. |
|
<T I> Idem uniuersis Episcopis per Elladam prouinciam |
|
constitutis. -[eod. lib. epist. 56.]+ |
|
<T T> Quibusdam narrantibus agnoui, quod in illis partibus |
|
nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perueniat. |
|
Quod si ita est, flens dico, gemens denuncio, quia, |
|
cum sacerdotalis ordo intus ortus occidit, foris |
|
quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex euangelio, |
|
quid redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus |
|
templum cathedras uendentium columbas euertit. |
|
Columbas enim uendere est de sancto Spiritu (quem |
|
Deus omnipotens consubstantialem sibi per inpositionem |
|
manuum hominibus tribuit) commodum temporale percipere. |
|
Ex quo, ut predixi, malo iam euenire creditur, quia, |
|
qui in templo Dei columbas uendere presumpserunt, eorum, |
|
Deo iudice, cathedrae ceciderunt. -@. 1.+ Qui uidelicet error |
|
in subditis propagatur cum augmento. Nam ipso quoque, |
|
quisque ad sacrum ordinem perducitur, in ipsa |
|
<S 404><L 1> -404+ |
|
iam prouectus sui radice uiciatus, paratior est aliis uenundare |
|
quod emit. Et ubi est quod scriptum est: |
|
"Gratis accepistis gratis date?" Et cum primo contra sanctam |
|
ecclesiam symoniaca heresis sit exorta, cur non perpenditur, |
|
cur non uidetur, quia eum, quem cum precio |
|
quis ordinat, prouehendo agit, ut hereticus fiat? Ideoque |
|
hortamur, ut uestrum nullus denuo hoc fieri patiatur, sed |
|
neque gratia alicuius neque suplicatione aliquos ad sacros |
|
ordines audeat promouere, nisi eum, quem uitae et |
|
actionis qualitas ad hoc dignum esse monstrauerit. Nam si |
|
aliter factum senserimus denuo, districta et canonica |
|
illud noueritis ultione conpesci. |
|
<4 118> -C. CXVIII.+ <T R> Ad episcopalem honorem nullus per |
|
ambitum accedat. |
|
<T I> Item Simacus. -[ad Caesarium, epist. I. c. 5.]+ |
|
<T T> Nullus itaque per ambitum ad episcopalem honorem |
|
permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laicali |
|
conuersatione culpetur, quis dubitat, quin religiosis et |
|
Deo seruientibus incutiat obprobrium? |
|
<4 119> -C. CXIX.+ <T R> De eodem. |
|
<T I> Item Gregorius. -[Adeodato Episcopo, lib. II. Indict. XI. |
|
epist. 48.]+ |
|
<T T> Estote ergo precipue in ordinatione solliciti, et ad sacros |
|
ordines nisi prouectiores etate et mundos opere nullatenus |
|
admittatis. Eorum enim, qui in sacro ordine sunt |
|
collocandi, prius uitam moresque discutite, et ut dignos huic |
|
offitio adhibere possitis, non uobis potentia, aut suplicatio |
|
quarumlibet subripiat personarum. Quando igitur |
|
de his tractari necesse est graues expertosque uiros consilii |
|
uestri adhibete participes et cum eis communi hoc |
|
deliberatione pensate. |
|
<4 120> -C. CXX.+ <T R> Neque fauore, neque uenalitate ad sacros |
|
ordines quisquam promoueatur. |
|
<T I> Idem Columbo Episcopo. -[lib. II. Indict. XI. ep. 47.]+ |
|
<T T> Pueri ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto |
|
periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora |
|
festinant. Nulla sit in ordinatione uenalitas; potentia uel |
|
suplicatio personarum nichil aduersus hec, que prohibemus, |
|
obtineat. Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros |
|
ordines quisquam non ex merito, sed ex fauore (quod absit) |
|
aut uenalitate prouehitur. |
|
<T P> -Gratian.+ Econtra idem Gregorius quibusdam suplicantibus |
|
unum acolitum, et alterum diaconum legitur ordinasse, |
|
sicut ipse scribit -[lib. VII. Indict. I. ep. 2.]+ Petro Episcopo |
|
Corsicae inter cetera: |
|
<S 405><L 1> -405+ |
|
<4 121> -C. CXXI.+ <T R> Episcopo interueniente Papa quemdam acolitum |
|
ordinauit. |
|
<T T> Latorem presentium per intercessionem uestrae sanctitatis |
|
acolitum fecimus, quem ad obsequia tua transmisimus, |
|
ut, si in lucrandis animabus amplius seruierit, |
|
proficere amplius possit. |
|
<4 122> -C. CXXII.+ <T R> Quisquis in Romana ecclesia ordinem sacrum |
|
acceperit, ab ea ulterius egredi non poterit. |
|
<T I> Idem Heliae presbitero et Abbati. -[lib. IV. epist. 30.]+ |
|
<T T> Filium uestrum Epiphanium mandastis ut ad sacrum |
|
ordinem promouere deberemus uobisque transmittere. |
|
Sed in uno uos audiuimus in altero minime |
|
potuimus audire. Diaconus quidem factus est; sed quisquis |
|
semel in hac ecclesia sacrum ordinem acceperit, egrediendi |
|
ex ea ulterius licentiam non habet. Si uero |
|
uidere uos non potui, hac ex re consolationem habeo, quia |
|
in filio uestro requiesco. |
|
<T P> -Gratian.+ Non itaque quorumlibet precibus ordinationes |
|
factae falsae diiudicantur, sed hae demum, que precibus ordinandi |
|
uel eius amici, non spirituali, sed carnali affectu porrectis |
|
fiunt, cum alias futurae non essent; quas non karitas interueniens, |
|
sed ambitio suplicans extorquet. Non solum autem |
|
clericos cuiuslibet episcopi summus Pontifex in ecclesia Romana |
|
ualet ordinare, uerum etiam oportunitate exigente monachos et |
|
quoscumque clericos conuocare potest et inuitare. |
|
Unde Nicolaus papa: -[Michaeli Imperatori in epist., |
|
quae incipit: "Proposueramus"]+ |
|
<4 123> -C. CXXIII.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Per principalem beatorum apostolorum Petri et Pauli |
|
potestatem ius habemus non solum in monachos, |
|
uerum etiam in quoslibet clericos de quacumque diocesi, |
|
cum necesse fuerit, ad nos conuocare atque ecclesiasticis |
|
exigentibus oportunitatibus inuitare. |
|
-XV. Pars.+ <T P> -Gratian.+ Quolibet ergo munere interueniente |
|
falsa diiudicatur ordinatio. Sicut autem pretio interueniente |
|
sacri ordines non sunt tribuendi, ita nec restituendi. Ut enim |
|
ait B. Ambrosius, sacri ordines nec sunt pretio emendi; nec |
|
redimendi. |
|
Hinc etiam Gregorius VII. ait: -[lib. VI. Reg. in Concilio |
|
habito A. D. 1078. Pontificatus sui VI. c. 9.]+ |
|
<4 124> -C. CXXIV.+ <T R> Pretio interueniente offitium sacerdotale non |
|
restituatur. |
|
<T T> Nullus episcopus grauamen seu seruile seruitium ex usu |
|
contra ecclesiasticam normam abbatibus seu clericis suis |
|
inponat, uel interdictum sacerdotale offitium pretio interueniente |
|
restituat. Quod si fecerit, offitii sui periculum subeat. |
|
<T P> -Gratian.+ Qui autem pecuniam accipiunt, ut ordinandis |
|
sacros ordines non tribuant, uel ut canonicae electioni |
|
assensum non prebeant, aut ecclesiis edificandis uel consecrandis |
|
lapidem benedictum uel consecrationem subtrahant, multis argumentis |
|
acceptae pecuniae rei et infames esse probantur. |
|
<S 406><L 1> -406+ |
|
Ait enim Pascalis II: |
|
<4 125> -C. CXXV.+ <T R> Sacrilegi sunt iudicandi qui ecclesias non |
|
permittunt regulariter ordinari. |
|
<T T> Sunt quidam, qui uel uiolentia, uel fauore non permittunt |
|
ecclesias regulariter ordinari. Hos etiam decernimus |
|
ut sacrilegos iudicandos. |
|
<4 126> -[C. CXXVI.]+ |
|
<T I> Codicis libro IX. ad legem Iuliam repetundarum, Imppp. Gratianus, |
|
Valentinianus et Theodosius. |
|
<T T> Iubemus, hortamur, ut, si quis forte honoratorum, |
|
decurionum, possessorum, postremo etiam colonorum, a |
|
cuiuslibet ordinis iudice fuerit aliqua ratione concussus, |
|
si quis scit uenalem de iure fuisse sententiam, si quis penam |
|
uel pretio remissam uel uicio cupiditatis ingestam, si quis |
|
postremo quacumque de causa inprobum iudicem potuerit |
|
approbare, is uel administrante eo, uel post administrationem |
|
depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum |
|
approbet; cum probauerit uictoriam reportaturus, |
|
et gloriam. |
|
<4 127> -[C. CXXVII.]+ |
|
<T I> Item in Digestis libro III. titulo de calumpniatoribus, |
|
Ulpianus libro X. ad edictum, -[l.]+ 1. |
|
<T T> In eum, qui, ut calumpniae causa negotium faceret uel |
|
non faceret, pecuniam accepisse dicitur, intra annum |
|
in quadruplum eius pecuniae, quam accepisse |
|
dicitur, post annum simpli in factum actio conpetit. |
|
<4 128> -[C. CXXVIII.]+ |
|
<T I> Ibidem libro XLVII. titulo -[13. l. 2.]+ de concussione, |
|
Marcellus libro I. publicorum iudicum. |
|
<T T> Concussionis iudicium publicum non est. Sed si ideo |
|
pecuniam quis accepit, quod crimen minatus sit, potest |
|
publicum iudicium esse ex senatusconsultis, quibus pena |
|
legis Corneliae teneri iubentur qui in accusationem innocentium |
|
coierint, quiue ob accusandum uel non accusandum, |
|
denunciandum uel non denunciandum testimonium |
|
pecuniam acceperint. |
|
<4 129> -[C. CXXIX.]+ |
|
<T I> Ibidem libro XLVIII. titulo 11. de lege Iulia repetundarum, |
|
-[I. 3.]+ Marcellus libro I. publicorum iudicum. |
|
<T T> Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem |
|
haberet, pecuniam ob iudicandum uel non iudicandum |
|
decernendumue acceperit, <T I> Venuleius Saturninus |
|
libro III. publicorum iudiciorum <T T> uel quo magis aut |
|
minus quid ex offitio suo faceret. |
|
<4 130> -[C. CXXX.]+ |
|
<T I> Idem. -[eod. tit. I. 6.]+ |
|
<T T> Eadem lege tenentur, qui ob denunciandum uel |
|
non denunciandum testimonium pecuniam acceperint. |
|
-@. 1.+ Lege Iulia repetundarum cauetur, ne quis ob militem |
|
<S 407><L 1> -407+ |
|
legendum mittendumue es accipiat, neue quis ob |
|
sententiam in senatu consilioue publico dicendam pecuniam |
|
accipiat, uel ob accusandum uel non accusandum. |
|
-@. 2.+ <T I> Marcellus ibidem. <T T> Lex Iulia de repetundis precipit, |
|
ne quis ob iudicem arbitrumue dandum, mutandumue, |
|
iubendumue, neue ob non dandum uel |
|
non mutandum, non iubendum, neue ob litem estimandam, |
|
iudiciumue capitis pecuniaeue faciendum uel |
|
non faciendum aliquid acceperit. -@. 3.+ Hodie ex |
|
lege repetundarum extra ordinem puniuntur, et plerumque |
|
uel exilio puniuntur, uel etiam durius, prout admiserint. |
|
-@. 4.+ Hac lege dampnatus testimonium publice |
|
dare, aut iudex esse postulareue prohibetur. |
|
<3 2> -QUESTIO II.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
-I. Pars.+ <T A> Sequitur secunda questio, qua queritur, an pro |
|
ingressu monasterii pecunia sit exigenda, uel exacta persoluenda? |
|
Hoc utrumque licite fieri, utriusque testamenti serie conprobatur. |
|
Legitur enim in primo libro Regum, quod Anna detulit secum |
|
Samuelem, postquam ablactatus fuerat, in tribus uitulis, et tribus |
|
modiis farinae, et amphora uini ad domum Dei in Sylo. -@. 1.+ |
|
In Actibus uero apostolorum legitur, quod "multitudinis credentium |
|
erat cor unum et anima una," nec aliquid eorum, que possidebant, |
|
quisquam proprium esse dicebat; sed erant illis omnia |
|
communia. Singuli uendebant predia sua, et ponebant precia |
|
eorum ante pedes apostolorum, quorum unus, nomine Ananias, |
|
dum partem sibi reseruaret, cum uxore sua Sapphira, sententia |
|
maledictionis accepta, ante pedes apostoli cecidit mortuus. |
|
-@. 2.+ Hinc liquido aparet, quod ingressuri monasterium sua debent |
|
offerre rectoribus, nec aliter sunt recipiendi, nisi sua obtulerint. |
|
Sed aliud est sua sponte offerre, aliud exacta persoluere. |
|
Anna mater Samuelis non exacta neque petita, sed sponte munera |
|
sacerdotibus obtulit. Credentes sua sponte offerebant apostolis, |
|
ut indigentium necessitatibus deseruirent, que instante persecutione |
|
infidelium eis possidere non licebat. Ananias quoque non |
|
ideo dampnatus est, quia sua nollet offerre, sed quia, Spiritui |
|
sancto mentitus, precia eorum, que apostolis obtulerat, ex parte |
|
fraudabat. Non ergo his auctoritatibus permittitur rectoribus ab |
|
ingressuris aliquid exigere, sed sponte oblata suscipere, quia illud |
|
dampnabile est, hoc uero minime. |
|
Unde in Bracarensi Concilio II. -[cap. 5.]+ legitur: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> Pro dedicandis ecclesiis nichil exigatur. |
|
<T T> Placuit, ut, quociens ab aliquo fidelium ad consecrandas |
|
ecclesias episcopi inuitantur, non quasi ex debito munus |
|
aliquod a fundatore requirant; sed si ipse quidem |
|
aliquid ex suo uoto obtulerit, non respuatur, si uero aut |
|
paupertas illum aut necessitas retinet, nichil exigantur ab |
|
<S 408><L 1> -408+ |
|
illo. Hoc tamen unusquisque episcoporum meminerit, |
|
ut non prius dedicet ecclesiam, nisi ante dotem basilicae |
|
et obsequium ipsius per donationem cartulae confirmatum |
|
accipiat. Nam non leuis est ista temeritas ut |
|
sine luminariis uel sine substantiali sustentatione eorum, |
|
qui ibidem seruituri sunt, tamquam domus priuata consecretur |
|
ecclesia. |
|
<T P> Item Bonifacius urbis Romae Episcopus scribit uniuersis |
|
Caralitanae ecclesiae cenobitis: |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> Ab his, qui ad conuersionem accedunt, nichil est |
|
exigendum, nec precio aliquis ad conuersionem est inuitandus. |
|
<T T> Quam pio mentis affectu, fratres karissimi, uestrae destitutioni |
|
Romana conpatiatur ecclesia, uobis fortassis incognitum, |
|
sed cognitori omnium non incognitum habetur. |
|
Dubitationi autem uestrae quod idoneum demus responsum, |
|
Deum testificor, ipsa quoque me dubitatio reddit anxium et |
|
ineptum. Numquam enim legimus Domini discipulos |
|
uel eorum ministerio conuersos quempiam ad Dei cultum |
|
aliquo muneris interuentu prouocasse, nisi forte de pauperum |
|
alimento quis inconcinne proponat, quorum nulli, |
|
cuiuscumque professionis esset, uictualia negabantur. Scimus |
|
equidem, quod "omne datum optimum, et omne donum |
|
perfectum desursum est," a quo bonae uoluntatis |
|
donum accipit qui sancto deliberationis arbitrio gratis Deo |
|
seruire disponit. Restat ergo, ut qui pro aliqua ecclesiae |
|
susceptione munus accipit, Dei donum, quod a patre luminum |
|
descendere debuit, uendat; munus autem largiens inportunus |
|
emat. Quid autem de diuini doni uenditoribus uel |
|
emptoribus consequatur, concludi necesse non est. -@. 1.+ |
|
Cauete ergo, fratres, quam sit ambiguum quod petistis consilium, |
|
quod quidem secundum uestrae uoluntatis propositum |
|
nulla inuenimus ratione confirmatum. Verumtamen, si |
|
uestrae necessitati adeo est oportunus quem reperistis, dum |
|
tamen omnis absit pactio, omnis cesset conuentio, nullaque |
|
uestrae ecclesiae fiat distractio, accedat, gratis Deo seruire |
|
incipiat, suique regiminis deuote gestet obsequium ac, |
|
postmodum uos, quasi subsidii gratia, aliqua suae ecclesiae |
|
munera largiri fratrum solatio Romana permittit ecclesia. |
|
-[+ <P 1> Unde Urbanus Papa in Concilio apud Melfiam, c. 12.: |
|
-PALEA.+ |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> De eodem. |
|
<T T> Nullus abbas precium sumere uel exigere ab eis, qui |
|
ad conuersionem ueniunt, aliqua pacti occasione presumat. |
|
Regulam antiquam sequens, nulli umquam de |
|
ordinationibus aliquid omnino accipiendum esse constituo, |
|
neque ex datione pallii, neque ex traditione cartarum, |
|
neque ex ea, quam noua per ambitionem simulatio inuenit, |
|
appellatione pastelli. Quia enim ordinando episcopo |
|
<S 409><L 1> -409+ |
|
Pontifex manum inponit, euangelicam lectionem minister |
|
legit, confirmationis autem eius epistolam notarius scribit. -]+ <P 0> |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Ab ordinato non debet aliquid exigi, sed nec |
|
uoluntarie oblata respui oportet. |
|
<T I> Item Gregorius in Registro. -[lib. IV. epist. 44. siue |
|
cap. 88. in Sinodo Romae habita.]+ |
|
<T T> Sicut episcopum non decet manum, quam inponit, uendere, |
|
ita minister uel notarius non debet in ordinatione eius |
|
uocem suam uel calamum uenundare. -@. 1.+ Is autem, |
|
qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus |
|
ac petitus, post acceptas cartas et pallium offerre aliquid |
|
cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa uoluerit, |
|
hoc accipi nullo modo prohibemus, quia eius oblatio nullam |
|
culpae maculam ingerit, que non ex ambientis petitione |
|
processit. |
|
<T P> -Gratian.+ Auctoritate Bonifacii patenter ostenditur, quod, |
|
sicut nullus precio est inuitandus ad conuersionem, ita nulli pecuniae |
|
interuentu ecclesiae largiri oportet ingressum. Auctoritate |
|
uero Gregorii datur intelligi, quod pro ingressu ecclesiae non licet |
|
pecuniam exigere, sed spontanee oblatam suscipere licet. |
|
-II. Pars.+ Item opponitur illud Apostoli -[1.]+ ad Timotheum: |
|
-[cap. 5. u. 2.]+ |
|
<4 5> -[C. V.]+ |
|
<T T> "Viduas honora, que uere uiduae sunt. Que autem non sunt |
|
uere uiduae, id est que suis uel parentum opibus sustentari possunt, |
|
non recipiantur, ut ecclesia sufficiat his que uere uiduae sunt." |
|
<4 6> -C. VI.+ <T R> Qui sumptibus propriis sustentari possunt, ab ecclesia |
|
stipendia non accipiant. |
|
<T I> Item Ieronimus ad Damasum Papam. |
|
<T T> Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari, |
|
quibus parentum et propinquorum nulla suffragantur. |
|
Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, |
|
si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto committunt, |
|
et per abusionem talium iudicium sibi manducant |
|
et bibunt. |
|
<4 7> -C. VII.+ <T R> Quibus sua sufficiunt alimentis ecclesiae non |
|
sustententur. |
|
<T I> Item Prosper in libro de contemplatiua uita capitulo X. |
|
<T T> Pastor ecclesiae his, quibus sua sufficiunt, non debet |
|
aliquid erogare, quando nichil aliud sit habentibus dare |
|
quam perdere. Nec illi, qui sua possidentes sibi dari aliquid |
|
uolunt, sine grandi suo peccato unde pauper uicturus erat |
|
accipiunt. De clericis quidem Spiritus sanctus dicit: |
|
"Peccata populi mei comedunt." Sed sicut nichil habentes |
|
proprium, non peccata, sed alimenta, quibus indigere |
|
uidentur, accipiunt, ita possessores non alimenta, quibus |
|
habundant, sed aliena peccata suscipiunt. |
|
<T P> -Gratian.+ Verum his auctoritatibus prohibentur ab ecclesia |
|
suscipi non illi, qui quomdam fuerunt diuites, et omnia |
|
reliquerunt, ut Petrus et Mattheus et Paulus, aut pauperibus |
|
<S 410><L 1> -410+ |
|
distribuerunt, ut Zacheus, aut ecclesiae rebus adiunxerunt, sicut |
|
illi, qui predia sua uendentes ponebant precia ante pedes apostolorum, |
|
ut essent illis omnia communia: sed illi, qui in domibus |
|
parentum residentes uel sua relinquere nolentes ecclesiasticis |
|
facultatibus pasci desiderant. |
|
De quibus in eodem libro Prosperi -[c. 10.]+ subinfertur: |
|
<4 8> -C. VIII.+ <T R> Qui sua relinquere non uult sumptibus ecclessiae |
|
sustentari non debet. |
|
<T T> Si quis propter hoc non uult sua relinquere, ut habeat |
|
unde uiuat, ut quid accipit, unde rationem reddat? ut quid |
|
peccatis alienis sua multiplicat? <T I> Idem: <T T> -@. 1.+ Non est |
|
meum dicere, quale peccatum cibos pauperum presumendo |
|
suscipiant; qui ecclesiam, quam iuuare de |
|
propriis facultatibus debuerant, suis expensis insuper |
|
grauant, propter hoc fortassis in congregatione uiuentes, |
|
ne aliquos pauperes pascant, ne aduenientes excipiant, aut |
|
ne suum censum cottidianis expensis inminuant. -@. 2.+ Quod |
|
si aliquid de fructibus suis ecclesiae uelud pro ipsa sua expensa |
|
contulerint, non se preferant inani iactantia illis, quos |
|
nichil habentes pascit et uestit ecclesia, quia perfectior |
|
est ille, qui se mundi rebus expoliat, aut qui, cum nichil |
|
habuerit, nec habere desiderat, quam ille, qui ex multis, que |
|
possidet, ecclesiae aliquid prestiterit, ac se de eo, quod |
|
prestiterit, forsitan iactat. |
|
<T P> -Gratian.+ Ecce, qui prohibentur suscipi ab ecclesia. Illi |
|
uero, qui omnia sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel |
|
ecclesiae rebus adiungunt, et ab ecclesia laudabiliter sunt suscipiendi, |
|
et eius opibus sustentandi. |
|
Unde in eodem libro -[cap. 11.]+ legitur: |
|
<4 9> -C. IX.+ <T R> Qui sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel |
|
ecclesiae rebus adiungunt, laudabiliter ecclesiastica dispensant. |
|
<T T> Sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non |
|
solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit |
|
a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, quia |
|
omnia sua aut parentibus reliquit, aut pauperibus distribuit, |
|
aut ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero pauperum |
|
paupertatis amore constituit, ut unde pauperibus subministrat, |
|
inde et ipse tamquam pauper uoluntarius uiuat. |
|
Clerici quoque, quos pauperes natiuitas fecit, cum perfectione |
|
uirtutis uitae necessaria siue in domibus suis, siue |
|
in congregatione uiuentes accipiant, quia ad ea accipienda |
|
non eos cupiditas ducit, sed uiuendi necessitas |
|
cogit. -@. 1.+ De talibus uidetur dicere Apostolus: |
|
"Qui in sacrario operantur que de sacrario sunt edunt, et |
|
qui altario deseruiunt cum altario participantur." |
|
Qui, nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum uellet |
|
intelligi, numquam secutus adiungeret: "Ita et Deus ordinauit |
|
his, qui euangelium annunciant de euangelio uiuere." |
|
De euangelio uiuunt qui nichil habere proprium uolunt; |
|
qui nec habent, nec habere aliquid concupiscunt, non suorum, |
|
sed communium possessores. Quid est aliud de euangelio |
|
<S 411><L 1> -411+ |
|
uiuere, nisi laborantem inde, ubi laborat, necessaria uitae |
|
percipere? Apostolus tamen, qui sic euangelium predicauit, |
|
ut necessaria sibi suis manibus ministraret, de |
|
se confidenter loquitur: "Ego autem nullo horum usus |
|
sum." Et quare dixerit, secutus aperuit, dicens: "Expedit |
|
mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet." |
|
Euacuari dicit gloriam suam, si ab eis, quibus predicabat, |
|
uoluisset accipere uitae temporalis expensam. Nolebat |
|
quippe in presenti sui laboris fructum, sed in futuro recipere. |
|
-+ |
|
<4 10> -C. X.+ <T R> Iuxta meritum laboris sacerdotes clericis |
|
ecclesiastica stipendia distribuant. |
|
<T I> Item ex Concilio Agatensi. -[c. 36.]+ |
|
<T T> Clerici omnes, qui ecclesiae fideliter uigilanterque |
|
deseruiunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum |
|
seruitii sui meritum per ordinationem canonum a sacerdotibus |
|
consequantur. |
|
<T P> -Gratian.+ Multorum auctoritatibus luce clarius constat, |
|
quod ab ingressuris monasterium non licet pecuniam exigere, ne |
|
et ille, qui exigit, et ille, qui soluit, symoniae crimen incurrat. |
|
<3 3> -QUESTIO III.+ |
|
-GRATIANUS.+ |
|
<T A> Sed adhuc obicitur, qui ingressuri monasterium pecunias |
|
tribuunt, non propositum religionis, sed participationem stipendiorum |
|
ecclesiae emunt. Temporalia ergo non spiritualia ementes, |
|
nequaquam symoniaci habendi sunt. -@. 1.+ His ita respondetur: |
|
Non solum qui spiritualia, sed etiam qui temporalia eis annexa |
|
precio accipiunt symoniaci iudicantur. Unde Malachias loquens |
|
ex persona Domini: "Quis est," inquit, "in uobis, qui claudat ostia |
|
et incendat altare meum gratuito? Non est uoluntas mihi in uobis, |
|
dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu |
|
uestra." Ostia claudere non est sacri muneris offitium, sed tantum |
|
sibi adiunctum. |
|
Item Gregorius scribit uniuersis Yspanis Episcopis: |
|
<4 1> -C. I.+ <T R> De his, qui sacros ordines munerum acceptione dispensant. |
|
<T T> Audiuimus, dilectissimi, quod nos audisse oportuit, |
|
sed audisse profecto non libuit, quosdam scilicet esse sacrorum |
|
ordinum professores, qui sub munerum datione uel |
|
acceptione Dei ecclesias, uel earum beneficia sibi usurpant. |
|
Quod quidem scelus uos iam non dudum acriter correxisse |
|
uehementer admiramur; iuste enim uterque corripiendus |
|
est et a sanctae liminibus ecclesiae submouendus, et qui pro |
|
ecclesiae ambitu munera largitur, et qui ut ecclesiam |
|
adeat quicquam presumit accipere. Iste quippe donum Dei |
|
emere, hic autem uendere presumit. A sacrilegio quoque |
|
hoc facinus non dispar dixerim, cum id, quod sponte et sacro |
|
deliberationis arbitrio gratis fieri debuit, sub pecuniae |
|
pactione causatur. Quare, fratres karissimi, que taliter facta |
|
sunt curiose refellite, infecta prohibete, uestrisque iussionibus |
|
resistentes digno anathematis uinculo percutere non |
|
dubitate. |
|
<S 412><L 1> -412+ |
|
<4 2> -C. II.+ <T R> De his, qui ecclesias uel ecclesiastica beneficia |
|
uendunt. |
|
<T I> Idem Rotomagensi Episcopo et Gallicis omnibus. |
|
<T T> Si quis dator uel acceptor Dei ecclesias uel ecclesiastica |
|
beneficia (que quidam prebendas uocant) sub pecuniae |
|
interuentu susceperit, siue dando emerit, siue accipiendo |
|
uendiderit, a Symonis non excluditur perditione. Sed si |
|
perseuerans fuerit, perpetua mulctetur dampnatione. Nam |
|
qui sub religionis obtentu Deo famulari uoluerit, si quid |
|
acceperit, et meritum perdit, et beneficio accepto frustratur. |
|
Rationis ergo uigore cogitur quod iniuste recepit |
|
restituere, et quicquid turpis lucri gratia receperat non |
|
tenere. |
|
<4 3> -C. III.+ <T R> Ab offitio suspendatur episcopus beneficia uel |
|
ecclesiastica offitia uendens. |
|
<T I> Item Gregorius VII. Papa. -[lib. VI. Reg. in |
|
Sinodo, cap. 4.]+ |
|
<T T> Si quis episcopus prebendas, archidiaconatus, preposituras |
|
uel aliqua ecclesiastica offitia uendiderit, uel |
|
aliter, quam statuta sanctorum Patrum precipiunt, ordinauerit, |
|
ab offitio suspendatur. Dignum est enim, ut, sicut |
|
gratis episcopatum accepit, ita membra eiusdem episcopatus |
|
gratis distribuat. |
|
<4 4> -C. IV.+ <T R> Nec altaria, nec prebendas episcopis uendere licet. |
|
<T I> Item ex Concilio Urbani Papae II. habito |
|
Aluerniae. |
|
<T T> Quesitum est de episcopis, qui altaria monasteriis data |
|
frequenter redimi pecunia conpellebant, quia quidam symoniacae |
|
prauitatis usus in Galliarum partibus iam diutius |